Capitulum 1

Numérotation du verset 1Th. 1,1 

Paulus et Silvanus et Timotheus
Ecclesie Thessalonicensium in Deo Patre
et Domino Iesu Christo,
gratia vobis et pax.
Numérotation du verset 1Th. 1,2 

Gratias agimus
Deo
semper pro omnibus vobis, memoriam vestri1 facientes
1 vestri] om.Weber
in orationibus nostris
sine intermissione,
Numérotation du verset 1Th. 1,3 

memores
operis fidei vestre
et laboris,
caritatis2
2 caritatis] et caritatis Weber
et sustinentie
spei
Domini nostri Iesu Christi ante Deum
et Patrem nostrum.
Numérotation du verset 1Th. 1,4 

Scientes
fratres dilecti a Deo electionem vestram,
Numérotation du verset 1Th. 1,5 

quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum,
sed et in virtute
et in Spiritu sancto,
et in plenitudine multa,
sicut
scitis quales fuerimus
in3 vobis
3 in] om. Weber
propter vos.
Numérotation du verset 1Th. 1,6 

Et vos imitatores nostri facti estis
et Domini,
excipientes
verbum in tribulatione
multa,
cum gaudio Spiritus sancti,
Numérotation du verset 1Th. 1,7 

ita ut facti sitis forma omnibus credentibus
in Macedonia et in Achaia.
Numérotation du verset 1Th. 1,8 

A vobis
enim diffamatus est sermo Domini, non solum in Macedonia et in Achaia, sed in omnem locum4
4 omnen locum] omni loco Weber
fides vestra
que est ad Deum profecta est, ita ut non sit nobis necesse
quicquam loqui.
Numérotation du verset 1Th. 1,9 

Ipsi
enim de vobis5
5 vobis] nobis Weber
adnuntiant, qualem
introitum habuerimus ad vos, et quomodo
conversi estis
ad Deum a simulacris,
a servire Deo vivo et vero
et exspectare Filium eius de celis
quem
suscitavit ex mortuis
Iesum
qui eripuit nos ab ira ventura.

Capitulum 1

Numérotation du verset 1Th. 1,1 
prol.|
prol.| Prefatio epistole
marg.| Paulus et Silvanus etc. [Haimo] Hanc Epistolam scribit Apostolus Thessalonicensibus. Thessalonica metropolis est Macedonie, que est provincia Grecorum. Thessalonicenses ergo sunt Macedones, qui facile ab Apostolo conversi, nec per tribulationes, nec per pseudopredicatores potuerunt moveri a fidei veritate. [AMBROSIUS] Hos collaudat Apostolus, eo quod in accepta gratia permanentes ad profectum premii virtutibus aucti sunt meliora sectando. {192.289} Tante enim fidei imbiberant spiritum, ut spe futurorum etiam a civibus suis non credentibus, pericula devoto animo pro nomine Christi sustinerent. Erant tamen inter eos aliqui otiosi et curiosi; aliqui etiam de resurrectione minus sentientes, et ideo nimis temere de morte amicorum dolentes; aliqui etiam eorum erant fornicatores. Hos ergo in hac Epistola corrigit Apostolus, et perfectos monet non cedere adversis pseudoapostolis, et ut alios corrigant. [Haimo] Scripsit autem ab Athenis.
marg.| Et est intentio Apostoli in hac Epistola pravos et incorrectos corrigere, et bonos ad perseverantiam aliorumque correctionem cohortari.
marg.| Modus talis est: De more suo salutationem premittit: qua premissa de bonis eorum gratias agit, commemorans {192.289} non solum fidem et opera, sed etiam conversionis modum et malorum sustinentiam. Et ut ad perseverandum magis eos provocet, de suis quoque laboribus, et Evangelii veritate, et prudenti inter eos conversatione, et quanto affectu eos desideret videre, interserit. Deinde pravos, ut a luxuria, et otio et curiositate contineant, obsecrat; et mortuos resurrecturos confirmat. Circa finem moralis est instructio. Premittit autem salutationem, dicens: Paulus, et Silvanus, et Timotheus. Hi coadiutores fuerunt Apostoli in illis instruendis, et in profectu illorum pariter gaudebant. Et ideo nominibus illorum prescribitur salutatio, sed sensus et verba Epistole solius Apostoli sunt. Hi, inquam, {192.289} scribunt   Ecclesie Thessalonicensium, congregate   in Deo Patre et Domino Iesu Christo. quasi1: Quod est Ecclesia in unitate fidei congregata est, Deo Patre operante, et Christo eius Filio.
1 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Th. 1,2 
marg.| Et ante alia salutant in hunc modum : Gratia sit   vobis et pax. Exposita ne exponas, ne actum agas.
Numérotation du verset 1Th. 1,dist. 1 
marg.| Gratias etc. Post salutationem primum confirmat bonos, « referens gratias de profectu illorum2 Deo a quo sunt omnia bona » (AMBROSIUS) hoc modo:   Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, quia sunt bona que in vobis sunt, et a Deo sunt. Nos dico,   facientes memoriam vestri in orationibus nostris, ut perstetis in bono. Orationibus, dico, habitis   sine intermissione certarum horarum.
2 referens gratias – de profectu illorum] inv. PL
Numérotation du verset 1Th. 1,3 
marg.| Unde autem gratias agat, ostendit, subdens: Nos, dico, memores operis, id est confessionis,   fidei vestre, proprium {192.290} enim opus fidei est confessio,   et laboris vestri quem habuerunt pro se et pro proximis,   et caritatis habite in Deum et proximum,   et sustinentie habite contra mala, que sustinentia est   spei, quia eam facit spes glorie. Non enim tanta mala possent sustinere, nisi spes eos confirmaret que spes non frustratur, quia est   Domini nostri Iesu Christi, qui bene potest et vult implere; spei, dico, existentis   ante Deum et   Patrem nostrum, quia ita certi estis, ac si iam videatis eum, et ita eos animat. Vel ante Deum existit, quia ei bene placet, non ad aspectum hominum, et eo auctore est.
Numérotation du verset 1Th. 1,4 
dist. 2
prol.|
marg.| {192.290A} Scientes. quasi3: De his agimus gratias Deo, quia scimus quod dilexit vos, et elegit sola gratia. Et hoc est quod ait: Agimus gratias Deo,   scientes, o   fratres dilecti a Deo, electionem vestram, id est quod dilecti et electi estis a Deo: quod per hoc scimus,
3 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Th. 1,5 
marg.| quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum [Haimo] id est in ostensione verborum,   sed in virtute miraculorum, quia multa fecit apud eos miracula, doctrinam eius confirmantia,   et in Spiritu sancto, quia per me recepistis dona Spiritus sancti:   Et non parce, sed   in plenitudine multa. Hoc ideo dicit ut in nullo videantur sibi minores Ecclesiis Iudeorum, et gaudeant in dono Dei qui participes illos facere dignatus est promissionis {192.290B} Abrahe.   Sicut etc. quasi4: Ita istud divinum scimus, scilicet quod estis a Deo electi,   sicut vos   scitis, istud visibile, scilicet   quales, id est quam afflicti   fuerimus in vobis, id est inter vos, et hoc   propter vos, id est pro vestra salute. quasi5: Per hoc etiam quod non passi sumus; in exemplum vobis patet quod Deus et vos dilexit et elegit.
4 Quasi] + dicat PL
5 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Th. 1,6 
marg.| [AMBROSIUS] Et vos. quasi6: Nos passi sumus in exemplum vobis;   et vos facti estis imitatores nostri et Domini, qui sustinuit crucem. Probra enim et iniurias a civibus suis tolerarunt spe futurorum. Unde emuli dicuntur apostolorum et ipsius Domini, quia et Dominus eadem a Iudeis passus est, et Apostoli Dominum sequentes persecutiones passi sunt gaudentes, quia habiti sunt digni pro nomine Domini contumelias pati. Vos, {192.291C} dico,   excipientes verbum in tribulatione multa nostra, scilicet et vestra, quia tribulatio non fecit vos dimitere verbum. [Haimo] Excipientes, dico,   cum gaudio Spiritus sancti, quod, scilicet fecit in vobis Spiritus sanctus, imitatores nostri facti estis,
6 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Th. 1,7 
marg.| ita ut sitis facti forma, id est exemplum confessionis et doctrine   omnibus credentibus, qui sunt   in Macedonia et Achaia, qui exemplo vestro non timent confiteri. Et vere forma facti estis omnibus.
Numérotation du verset 1Th. 1,8 
marg.| A vobis enim diffamatus, id est divulgatus est,   sermo Domini, id est ab exemplo patientie vestre hoc processit, quod alii verbum Dei aperte predicant. [AMBROSIUS] Divulgatus est, dico, quia   non solum in Macedonia et in Achaia, sed in omni loco, adiacenti vobis et vicino, non solum sermo, sed   fides {192.291A}   vestra, id est profectio fidei,   profecta est, id est processit,   que fides   est, ad Deum tantum ut est in martyribus quod non est fides, est minus perfectorum qui et que mundi sunt, cogitant. Processit, dico,   ita ut non necesse sit nobis quidquam loqui de vobis ad alios incitandos.
Numérotation du verset 1Th. 1,9 
marg.| Ipsi enim de vobis, id est omnes alii   annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos, id est quam afflicti fuerimus quando venimus ad vos;   et tamen   quomodo, id est quam vehementer   conversi estis, licet nos afflicti fuerimus, dico,   ad Deum a simulacris, ad veritatem a simulatione, ad unum a multis. Conversi estis, dico,   servire Deo vivo et vero,
Numérotation du verset 1Th. 1,10 
marg.| et serviendo   exspectare Filium eius venturum   de celis, id est a Deo conversi estis ut serviatis Deo ita pure, ut convenit {192.291B} servire vivo et vero, qui in veritate est Deus, et vivit eternaliter, et in hac servituto exspectetis videre Filium Dei quando veniet, et non aliud desideretis dari vobis quam videre Christum secundum divinitatem quem mali non videbunt. Unde dicit Scriptura: Tollatur impius, ne videat Filium Dei.   Quem Filium   suscitavit Pater   ex mortuis. Ipsum, dico, per hoc factum suis Dominum   Iesum, id est regem et salvatorem suorum.   Qui, Filius,   eripuit nos ab ira ventura, quia et in baptismo dimittit peccatum, et in futuro liberabit a pena.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (1Th. Capitulum 1 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=67&chapitre=67_1)

Notes :