Capitulum 3
Numérotation du verset
1Th. 3,1
Propter quod
non sustinentes amplius placuit nobis
remanere Athenis solis,
Numérotation du verset
1Th. 3,2
et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in evangelium1 Christi
1 Evangelium] Evangelio
Weber
ad
confirmandos vos
et exhortandos pro fide vestra,
Numérotation du verset
1Th. 3,3
ut nemo
moveatur
in tribulationibus istis,
ipsi enim
scitis quod in hoc
positi sumus.
Numérotation du verset
1Th. 3,4
Nam
et cum essemus apud vos2, predicebamus vobis
2 essemus - apud vos]
inv. Weber
passuros nos tribulationes, sicut et factum est et scitis.
Numérotation du verset
1Th. 3,5
Propterea
et ego amplius
non sustinens misi ad cognoscendam fidem vestram,
ne forte
temptaverit vos
is
qui temptat et
inanis fiat labor vester3.
3 vester] noster
Weber
Numérotation du verset
1Th. 3,6
Nunc autem veniente Timotheo
ad nos a vobis et annuntiante nobis fidem
et caritatem vestram,
et quia memoriam nostri habetis
bonam,
semper desiderantes
nos videre,
sicut nos quoque
vos,
Numérotation du verset
1Th. 3,7
ideo consolati sumus,
fratres, in
vobis in omni necessitate
et tribulatione nostra, per fidem vestram4,
4 fidem vestram] vestram fidem
Weber
Numérotation du verset
1Th. 3,8
quoniam
nunc
vivimus,
si vos statis
in Domino.
Numérotation du verset
1Th. 3,9
Quam enim
gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis
in omni gaudio
quo gaudemus
propter vos
ante
Dominum5 Deum nostrum nocte et die abundantius orantes,
5 Dominum]
om. Weber
ut videamus faciem vestram et compleamus
ea que desunt fidei vestre.
Numérotation du verset
1Th. 3,11
Ipse autem
Deus
et Pater noster
et Dominus Iesus
dirigat viam nostram
ad vos.
Numérotation du verset
1Th. 3,12
Vos autem
Deus6 multiplicet
6 Deus] Dominus
Weber
et abundare faciat caritatem vestram7
7 vestram]
om. Weber
in invicem,
et in omnes
quemadmodum
et nos
in vobis
Numérotation du verset
1Th. 3,13
ad confirmanda corda vestra
sine querela in sanctitate ante Deum
et Patrem nostrum, in adventu
Domini nostri Iesu Christi8 cum omnibus sanctis eius amen.
8 Christi]
om.Weber
Capitulum 3
Numérotation du verset
1Th. 3,1
dist. 1
dist. 1
marg.|
Propter quod,
scilicet quia estis gloria nostra, vel quia sumus desolati pro vobis,
non sustinentes amplius,
ignorare statum vestrum, quia quasi pondus erat, dum nescirem de constantia vestra,
placuit nobis solis,
scilicet mihi et Silvano
remanere Athenis,
Numérotation du verset
1Th. 3,2
marg.|
et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum
{192.297D}
Dei in Evangelio Christi,
predicando,
ad confirmandos vos,
addendo, si quid deerat vobis,
et exhortandos
vos, ut in quibus eratis bonis, staretis, et hoc
pro fide vestra,
defendenda,
Numérotation du verset
1Th. 3,3
marg.|
ut nemo
vestrum
moveatur
ab integritate fidei
in tribulationibus istis
transitoriis.
Ipsi enim.
quasi1: Nemo debet mori propter tribulationes, quia ad hoc destinati sumus, quod ita ait:
Ipsi enim scitis quod in hoc,
id est in ferendis tribulationibus
positi sumus,
a Christo, id est destinati.
1 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Th. 3,4
marg.|
Vel in hoc, id est in tribulationibus positi, stabiles sumus: et vere in hoc positi sumus,
nam cum apud vos essemus, predicebamus vobis nos passuros tribulationes, sicut
patet, et
factum est et scitis,
si nos prescivimus et non fugimus, tunc et vos patimini qui hec scitis.
Numérotation du verset
1Th. 3,5
marg.|
[AMBROSIUS]
Propterea,
{192.297} scilicet quia et nos passi sumus, ne pro nobis terreamini, non solum propter alia que supra dixi,
et ego amplius non sustinens
nescire quid ageretur apud vos, misi Timotheum, creatum ab apostolo episcopum
ad cognoscendum fidem vestram, ne forte is qui temptat,
id est cuius officium est temptare, scilicet diabolus,
temptet vos,
id est deceperit: hoc de infirmis timendum erat;
et ne inanis fiat labor vester,
id est quidquid boni hucusque fecistis.
Nunc autem,
quasi2: Misi Timotheum ad cognoscendum fidem vestram.
2 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Th. 3,6
marg.|
Nunc autem veniente Timotheo a vobis
ad nos,
et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram,
in adversis, scilicet quod non pro vestris nec pro meis tribulationibus moti estis a {192.297} fide et caritate Dei,
et quia habetis bonam,
id est vobis utilem,
memoriam nostri,
scilicet quod pro tribulationibus non viluimus. Vos, dico,
semper desiderantes videre nos
pro exemplo, et ut de vobis gratularer,
sicut nos quoque,
desideramus videre
vos.
Numérotation du verset
1Th. 3,7
marg.|
Ideo,
scilicet quia annuntiavit hec non pro presentia eius, nos qui prius eramus desolati,
consolati sumus,
id est consolationem accepimus, o
fratres, in vobis,
id est pro vobis,
in omni necessitate,
id est penuria,
et tribulatione nostra,
et quomodo dixerit pro vobis, exponit, subdens, scilicet
per fidem vestram
quam audivimus firmam.
Numérotation du verset
1Th. 3,8
marg.|
Vel per fidem vestram, iuro, consolati sumus, dico, et vere,
quoniam nunc
in hac miseria
vivimus,
quasi in celo essemus.
Si vos statis,
recti et firmi
in Domino,
id {192.298} est 200 in fide Domini.
Numérotation du verset
1Th. 3,9
marg.|
Quam enim.
quasi3: Vere consolati sumus; nam adeo, quod non dignas grates agere possumus, et hoc est quod ait,
quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis?
Nihil enim est tam dignum quod sufficere possit ad compensationem acquisite salutis gentium. Nos, dico, positi
in omni gaudio quo gaudemus,
quasi4: Quod non cito transit.
Propter vos,
stantes
ante Deum nostrum,
id est in beneplacito Dei.
3 Quasi] + dicat
PL
4 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Th. 3,10
marg.|
Nos, dico,
nocte et die orantes, ut videamus faciem vestram, et compleamus ea que desunt fidei vestre,
que olim non potuimus docere vos, quia eratis parvuli. Orantes, dico,
abundantius
quam antea, quia modo plus posset addere eis. Nos oramus videre vos.
Numérotation du verset
1Th. 3,11
marg.|
Ipse autem Deus,
qui potest,
et
{192.298}
Pater vester,
qui vult bonum,
et Dominus Iesus Christus,
per quem omnia facit Pater,
dirigat,
id est faciat directam, et ab impedimentis liberam
viam nostram ad vos.
Numérotation du verset
1Th. 3,12
marg.|
Sive
autem,
venerimus sive non,
Dominus multiplicet vos
in numero fidelium et virtutum,
et abundare faciat caritatem,
vel veritatem
vestram invicem,
inter vos,
et in omnes,
etiam inimicos, ita perfecte,
quemadmodum et nos in vobis,
abundamus caritate.
Numérotation du verset
1Th. 3,13
marg.|
Dico ut faciat caritatem vestram abundare, ad hoc, scilicet
ad confirmanda corda vestra,
ita ut sitis
sine querela,
scilicet ne vos de malis conqueramini.
marg.|
Vel ita, innocentes sitis, ne quis de vobis possit conqueri, et ut sitis
in sanctitate,
id est in virtutum consummatione. Per hoc existentes
ante Deum et Patrem nostrum,
id est in {192.298} beneplacito Dei, non ad aspectum hominum. Vos, dico, positi mente
in adventu Domini nostri Iesu Christi cum omnibus sanctis,
id est sicut faciunt omnes sancti. Vel existentes ante Dominum nostrum, id est in beneplacito Dei, usque
in adventu Domini nostri Iesu Christi,
qui erit
cum omnibus sanctis,
id est cum quibus veniet ad iudicium.
Amen.
quasi5: Hoc vere erit.
5 Quasi] + dicat
PL
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (1Th. Capitulum 3 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 22/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=67&chapitre=67_3)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (1Th. Capitulum 3 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 22/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=67&chapitre=67_3)
Notes :