Capitulum 5

Numérotation du verset 1Th. 5,1 

De temporibus
autem et momentis1 non indigetis ut scribam2 vobis.
1 momentis] momentis fratres Weber |
2 scribam] scribamus Weber |
Numérotation du verset 1Th. 5,2 

Ipsi enim diligenter scitis,
quia dies Domini
sicut fur in nocte
ita veniet.
Numérotation du verset 1Th. 5,3 

Cum enim dixerint :
pax
et securitas
tunc repentinus
eis superveniet interitus, sicut
dolor in utero habenti et non effugient.
Numérotation du verset 1Th. 5,4 

Vos autem, fratres,
non estis in tenebris,
ut
vos dies ille tamquam fur comprehendat.
Numérotation du verset 1Th. 5,5 

Omnes enim vos filii lucis estis
et filii diei.
Non sumus
noctis neque tenebrarum.
Numérotation du verset 1Th. 5,6 

Igitur
non dormiamus
sicut ceteri,
sed vigilemus et sobrii simus.
Numérotation du verset 1Th. 5,7 

Qui enim dormiunt nocte dormiunt, et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt.
Numérotation du verset 1Th. 5,8 

Nos autem qui diei sumus,
sobrii simus,
induti
loricam fidei
et caritatis et galeam spem salutis.
Numérotation du verset 1Th. 5,9 

Quoniam non posuit nos Deus in iram,
sed in acquisitionem salutis
per Dominum nostrum Iesum Christum
Numérotation du verset 1Th. 5,10 

qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus
sive dormiamus
simul
cum illo vivamus.
Numérotation du verset 1Th. 5,11 

Propter quod
consolamini
invicem
et edificate
alterutrum sicut et facitis.
Numérotation du verset 1Th. 5,12 

Rogamus autem vos fratres
ut noveritis
eos qui laborant inter vos
et presunt vobis in Domino
et monent vos,
Numérotation du verset 1Th. 5,13 

ut habeatis illos
abundantius in caritate
et3 propter opus illorum pacem habete cum eis.
3 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Th. 5,14 

Rogamus autem vos, fratres,
corripite
inquietos,
consolamini pusillanimes4,
4 pusillanimes] pusillianimes Weber
suscipite
infirmos.
patientes estote
ad omnes.
Numérotation du verset 1Th. 5,15 

Videte ne quis malum pro malo alicui reddat,
sed semper
quod bonum est
sectamini et invicem5 et in omnes.
5 invicem] in invicem Weber
Numérotation du verset 1Th. 5,16 

Semper
gaudete
Numérotation du verset 1Th. 5,17 

sine intermissione
orate,
Numérotation du verset 1Th. 5,18 

in omnibus
gratias agite.
Hec
enim voluntas Dei
in6 Christo Iesu
6 in] est in Weber
in omnibus vobis.
Numérotation du verset 1Th. 5,19 

Spiritum nolite extinguere
Numérotation du verset 1Th. 5,20 

prophetias
nolite spernere.
Numérotation du verset 1Th. 5,21 

Omnia autem
probate, quod bonum est tenete,
Numérotation du verset 1Th. 5,22 

ab omni specie mala abstinete vos.
Numérotation du verset 1Th. 5,23 

Ipse autem Deus pacis
a sanctificet vos per omnia,
ut7 integer spiritus vester
7 ut] et Weber
et anima et corpus
sine querela
in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur.
Numérotation du verset 1Th. 5,24 

Fidelis est qui vocavit vos,
qui et8 faciet.
8 et] etiam Weber
Numérotation du verset 1Th. 5,25 

Fratres, orate pro nobis,
Numérotation du verset 1Th. 5,26 

salutate
fratres omnes in osculo sancto.
Numérotation du verset 1Th. 5,27 

Adiuro vos
per Dominum ut legatur epistola hec9 omnibus sanctis fratribus.
9 hec] om. Weber
Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum. Amen. EPISTOLA AD THESSALONICENSES PRIMA FINIT .

Capitulum 5

Numérotation du verset 1Th. 5,1 
dist. 1
prol.|
marg.| {192.306} De temporibus autem. [Haimo.] quasi1: De resurrectione indiguistis ut scriberem vobis, sed de temporibus, id est adventus Domini, id est an estate, vel hieme, an die, vel nocte,   et de   momentis, scilicet qua hora diei vel noctis venturus sit Christus,   non indigetis, o   fratres, ut scribam vobis, quia nihil scriberem, nisi quod scitis, scilicet clam venturum.
1 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Th. 5,2 
marg.| Et hoc est quod ait: Vos enim ipsi, diligenter, inquirendo Scripturas,   scitis quia dies Domini, id est tempus adventus Domini, quod dicitur dies, non pro tempore diei, sed quia tunc omnia aperta erunt; et dicitur Domini, quia hic est dies hominum pro libitu suo agentium, sed tunc erit Dei in virtute iudicantis. Dies, inquam, ille ita improvisus   veniet, malis: tunc, quod etiam in obitu cuiusque fit,   sicut {192.306}   fur, venit: non dico die, sed   in nocte, cum latentius venit, et homines dormiunt: tunc omnia subripit, ut qui divitem se putabat dormiens, evigilans nihil inveniat. Ita multi bene securi, nihil boni se habere tunc invenient. Propter hoc cepit agere de temporibus ut moneret cavere sibi ne ita deprehendantur. Non ergo post quantum temporis hoc futurum sit, sed quomodo futurum sit, opus est scire, ut curent filii lucis esse, et parato corde vigilare, qui nolunt ab illa hora sicut a nocturno fure comprehendi. Nam si ad cavendum hoc malum, id est ne hora Domini tamquam fur inveniat imparatum, opus esset nosse temporum spatia, non diceret Apostolus non esse opus ut hoc scriberet, sed hoc potius scribendum esse iudicaret. Nunc autem non illis {192.306} esse opus monstravit, quibus sufficiebat ut scirent imparatis atque dormientibus horam Domini sicut furem esse venturam, atque hoc sciendo vigilarent.
Numérotation du verset 1Th. 5,3 
marg.| Cum enim [AUGUSTINUS.] quasi2: Vere sicut fur veniet, quia incautus veniet: et hoc est quod ait,   cum enim, carnales, non arescentes pre timore et exspectatione, sed madescentes pre libidine,   dixerint, pax est nobis, nunc in presenti,   et securitas de futuro,   tunc repentinus eis superveniet interitus, id est subitanea perditio diei iudicii. Nam, sicut in verbis prophete Danielis invenitur, regnabit Antichristus et ministri eius tribus annis et dimidio, et interficientur ab illo Elias et Enoch, sicut in Apocalypsi habetur. Tunc erit talis tribulatio, qualis {192.306} ante non fuit, nec post erit; et postea interficietur Antichristus a Michele, et maxima pars suorum. Post mortem vero Antichristi, quadraginta dies concedentur bonis ad penitentiam qui titubaverunt in persecutione illa. Ministri autem Antichristi gaudebunt illis diebus ducentes uxores, et convivia celebrantes, et ioca diversi generis exercentes ac dicentes: Licet princeps noster mortuus sit, modo habemus pacem et securitatem. Et cum talia dixerint, superveniet eis interitus ita gravis et subitus,   sicut est   dolor mulieris, vel mulieri   habentis, vel   habenti in utero. Que tamen evadit, sed illi non effugient penam eternam.
2 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Th. 5,4 
marg.| Vos autem. [AMBROSIUS] quasi3: Illis erit improvidus {192.307} dies Domini, sed vobis non, quia   vos, o   fratres, non estis in tenebris ignorantie et infidelitatis, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat, ad mortem eternam.
3 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Th. 5,5 
marg.| [Haimo.] Et vere non estis in tenebris, omnes enim vos estis filii lucis, id est fidei,   et filii Dei, id est virtutum. Fides est lux que facit diem, id est habitum virtutum: contra, tenebre sunt infidelitatis; nox est habitus vitiorum. Unde subdit:   Et non estis filii   noctis neque tenebrarum. Hoc addidit, ne quis putet partim posse esse diei, et partim noctis.   Nemo enim duobus dominis servire potest (Mt. 6). [AMBROSIUS]   Igitur non dormiamus etc. Commonet ne, securi de nomine Salvatoris, negligenter agamus. Ideoque tribus nos propugnaculis, id est fidei, et spei et caritatis munit.
Numérotation du verset 1Th. 5,6 
marg.| {192.307} quasi4: Et quando non sumus filii mortis, igitur non dormiamus, id est in presentibus torpeamus,   sicut ceteri, carnalibus dediti:   sed vigilemus et sobrii simus, id est vigilet mens nostra attendens hec caduca, et sobrie eis utamur, non quasi bonis nostris, sed ad sustentationem datis.
4 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Th. 5,7 
marg.| Qui enim, quasi5: Vere nos, qui non sumus filii noctis, non debemus dormire, quia illi   qui dormiunt carnis torpore,   nocte, id est per noctem,   dormiunt, id est vitia et peccata sua traxerunt eos ad hoc, ut oblili vite eterne in istis quiescant.   Et qui ebrii sunt, his temporibus immoderate utendo,   nocte ebrii sunt, id est ex nocte vitiorum hec habent, illi per noctem hec habent.
5 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Th. 5,8 
marg.| Nos autem qui diei sumus, id est virtutibus lucentes, non solum vigilemus, sed   sobrii simus, {192.307} moderate his utentes, et ad pugnam contra hostes parati. Per hoc simus sobrii, quia sumus   induti loricam fidei, et caritatis, et galeam spem salutis. Recte lorice fidem comparat et caritatem, et galee spem. Sicut enim lorica munit vitalia, ita fides et caritas vos muniunt contra appetitum terrenorum. Si enim attendimus quod Christus pro nobis passus est, et resurrexit, et nobis vitam paravit, qui sunt quasi coherentes hami fidei, si et caritati insistimus, numquam mentes nostras vincet temporalis appetitus; sed etiam spes eterne salutis ad superna tendens ut galea mentem obvolvit, non ledetur 203 temporali appetitu.
Numérotation du verset 1Th. 5,9 
marg.| Quoniam non, quasi6: Vere per spem veniemus ad salutem,   quoniam {192.307}   non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis, id est non posuit nos Deus in fide et spe, ut habeamus iram, id est penam eternam, sed ut acquiramus salutem bene operando. Non enim otiosis dabitur salus, et hoc   per Dominum nostrum Iesum Christum, sine quo, nec spes, nec salus, nec aliud nos iuvaret.
6 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Th. 5,10 
marg.| [Haimo.] Qui Christus   mortuus est pro nobis, ut sive dormiamus, id est si mortui fuerimus,   sive vigilemus, in carne vivamus,   simul cum illo. id est ad similitudinem eius iuncti   vivamus.
Numérotation du verset 1Th. 5,11 
marg.| Propter quod, id est quia hec spes est nobis,   consolamini vos in hac miseria   invicem, alii alios de morte suorum dolentes,   et edificate nescientes   alterutrum, {192.308} scilicet alius alium,   sicut et facitis, ut non minus post, quam modo faciatis.
Numérotation du verset 1Th. 5,12 
dist. 2
prol.|
marg.| Rogamus autem. Hucusque communiter ad omnes locutus est, nunc ad subditos specialiter, moraliter eos instruens de honorificentia prelatis exhibenda. [Haimo.] quasi7: Omnes hoc facite quod dixi,   vos autem, minores,   fratres, etsi subditi sitis,   rogamus ut noveritis, id est ostendatis vos nosse   eos qui laborant inter vos, id est in regimine vestro et doctrina,   et presunt vobis dignitate: et hoc   in Domino, id est ordinatione Domini,   et sui officii debito   monent vos, ut pares ad recta ita noveritis eos,
7 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Th. 5,13 
marg.| ut habeatis illos in caritate abundantius ceteris. Vult ut ex caritate honorent presbyteros necessaria eis ministrando, {192.308} et reverentiam dignitati exhibendo. [AMBROSIUS] Quid enim prodest honorem sine fructu habere? Sicut divitie negligentiam pariunt salutis, ita egestas, dum saturari querit, a iustitia declinat. Ideo in alia Epistola precipit presbyteros duplici honore esse honorandos.   Et, si quandoque graviter increpant, vel puniunt,   habete pacem cum eis propter opus illorum, id est scientes opus illorum hoc exigere quod faciunt.
Numérotation du verset 1Th. 5,14 
marg.| Rogamus. Hic admonet prelatos ut subiectorum improbitatem et impatientiam patienter ferant, dum in aliquo contra eos murmurant. quasi8: Hec minores debent maioribus facere,   vos autem, prelatos et maiores tamen   fratres rogamus, hoc:   Inquietos, id est curiosos et gyrovagos,   corripite. A quo qui cessat, ne perdat quod illi dare {192.308D} solebant, mercenarius est. Et   consolamini pusillanimes, contra adversa, vel desperantes pro peccatis;   et infirmos in fide   suscipite, ut medici ad salvandum. Et si in hoc officio aliquid vobis infertur,   patientes estote ad omnes.
8 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Th. 5,15 
marg.| E t non solum patiamini, sed etiam   videte ne quis malum pro malo alicui reddat. quasi9: Nec bonum pro malo subtrahatis, ut negligatis corripere. Tunc enim malum pro malo redditur, si corripiendus non corripitur, sed prava dissimulatione negligitur.   Sed semper, scilicet in prosperis et in adversis,   sectamini quod bonum est, id est utile.   Sectamini , dico,   inter vos invicem et in omnes, etiam non credentes; et non modo patiami {192.309A} ni, sed etiam   semper gaudete, quidquid fiat vobis. Unde alibia: « In tribulatione gaudentes ».
a Rm. 12.
9 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Th. 5,16 
marg.| Vel hoc ad omnes generaliter dicit: Semper gaudete spe, et   sine intermissione certarum horarum   orate, etiam pro persequentibus.
Numérotation du verset 1Th. 5,17 
marg.| [Haimo.] Vel sine intermissione orate, id est semper iuste vivite, et eterna desiderate, Iustus enim numquam desinit orare, nisi desinat iustus esse. Semper orat, qui semper bene agit. Ipsum enim desiderium bonum, oratio est; et si continuum est desiderium, continua est et oratio.
Numérotation du verset 1Th. 5,18 
marg.| Et in omnibus, etiam in adversis   gratias agite Deo.   Hec enim omnia facere   est voluntas Dei, id est placet Deo. Voluntas dico, ostensa   in Christo Iesu, quia hoc docuit Deus per Christum. Vel   in Christo est ostensa hec voluntas Dei, quia hec fuerunt   in {192.309B}   Christo Iesu, in quo nihil displicuit per Iesum Christum. Non tantum hic est ostensum, sed etiam factum,   in omnibus vobis, scilicet maioribus et minoribus.
Numérotation du verset 1Th. 5,19 
marg.| Et quia voluntas Dei est facere hec omnia, ideo, vos maiores, qui per Spiritum sanctum habetis donum intelligentie, nolite exstinguere spiritum, id est donum abscondere Spiritus sancti quo merito et vos illud perderetis. Huic sensui concordat alia littera, scilicet   gratiam nolite celare.
Numérotation du verset 1Th. 5,20 
marg.| Et vos subditi, nolite spernere illorum   prophetias. Ecce quid dixit, Spiritum.
prol.| [AMBROSIUS] Vel spiritum nolite exstinguere, id est sicut Spiritus sanctus ad horam quid revelat, nolite prohibere loqui quod sentit [Haimo.] quia Deus qui os asine aperuit, revelat sepe minori quod melius est. [AUGUSTINUS.] Vel   Spiritum sanctum {192.309C}   nolite exstinguere, id est malis operibus a vobis excludere. Non hoc ideo dicit, quod Spiritus sanctus, qui unius substantie est cum Patre et Filio exstingui possit, sed quantum in ipsis est, exstinctores eius merito vocantur qui sic agunt ut exstinctum velint.   Spiritum ergo sanctum qui datus est nobis, non quantum in se est, sed in nobis exstinguimus, dum peccando a nobis fugamus.   Et prophetias nolite spernere [Haimo.] id est si quis dicta prophetarum explanat, et ad edificationem predicat, nolite eum despicere, neque contemnere.
Numérotation du verset 1Th. 5,21 
marg.| Non tamen omnia indiscrete recipiatis. Sed   probate, id est ratione discutite   omnia probanda; sed certa enim non egent discussione, et   quod bonum est, id est quod {192.309} bonum esse invenitur,   tenete,
Numérotation du verset 1Th. 5,22 
marg.| et abstinete vos ab omni specie mala, id est ab omni re que speciem mali pretendit, ut a prava expositione. quasi10: Si quis speciem mali pretendit, etsi non sit malum, nolite precipitanter agere. [AMBROSIUS] Solet enim spiritus mundi fallaciter dicere bona, et inter hec subinducere prava, ut per hec que bona sunt, accipiantur et mala. Ideo monet   omnia probare, et quidquid sobrie et bene dictum fuerit retinere.
10 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Th. 5,23 
dist. 3
prol.|
marg.| Ipse autem. quasi11: Ego prelatos et subditos ita moneo,   ipse autem Deus, dator   pacis [Haimo.] quasi12: Qui potest inquietudinem removere,   sanctificet vos per omnia, que docui, ita, scilicet   ut spiritus vester, de quo alibi:   Renovamini spiritu mentis vestre (Ephes. 4), qui scilicet est mens que servit legi Dei,   servetur integer, id est ratio vestra servetur integra, non consentiendo carni: et hoc usque   in adventum Domini nostri Iesu Christi, id est usque ad {192.310} finem vite vestre.   Et anima, id est sensualitas servetur integra, serviendo rationi, et   corpus servetur   sine querela, ut, scilicet nihil agatis eius ministerio, unde aliquis conqueratur. [AMBROSIUS] Hec tria ideo posuit, ut totus homo sit perfectus. Aliquando enim inquinatur anima per cogitationem malam, et est mundum totum corpus: ideoque spiritum in homine mundum dicit esse debere; si autem mala vita vel cogitatio intercedat, non erit integer spiritus. Et nota quod ait, sine querela, non sine peccato. Aliud est enim esse sine peccato, quod de solo in hac vita Unigenito dictum est; aliud esse sine querela, quod de multis iustis etiam in hac vita dici potuit, quia est quidam modus bone vite, de quo etiam in ista conversatione iusta querela esse non {192.310} possit. Quis enim queritur iuste de homine qui nemini malum vult, et quibus fideliter consulit? nec contra cuiusquam iniurias tenet libidinem vindicandi? ut veraciter dicat:   Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Mt. 6). Et tamen eo ipso quod hic dicit, sine peccato se non esse, declarat.   In multis enim offendimus omnes (Iac. 3). Item, nota quod tria posuit quibus homo constat, id est spiritum, animam et corpus, scilicet illud quo intelligimus, et illud quo vivimus, et illud quo visibiles et contractabiles sumus: que rursus duo dicuntur, quia sepe anima cum spiritu nominatur. [Haimo.] Vel spiritus ponitur hic pro donis Spiritus sancti. Et est sensus: Ita sanctificet {192.310} vos, ut spiritus vester sit integer, id est ut gratia Spiritus sancti, que data est vobis in baptismo, servetur integra et incorrupta, ne vestro vitio et immunditia corrumpatur, vel minuatur, vel fugetur. [AMBROSIUS] Nam dum agit homo que odit Spiritus sanctus, recedit ab eo eius gratia penitus, vel minuitur. Et anima servetur munda, e  t corpus sine querela usque in adventum Domini nostri Iesu Christi fidelis .
11 Quasi] + dicat PL
12 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Th. 5,24 
marg.| quasi13: Oro ut sanctificet, et sanctificatos servet; nec inde dubitandum est quia Deus est fidelis, id est verus in promissis,   qui vocavit vos ad vitam,   qui etiam faciet in vobis, id est perficiet opus gratie implendo promissa.
13 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Th. 5,25 
marg.| Fratres, orate pro {192.311A}   nobis.
Numérotation du verset 1Th. 5,26 
marg.| Salutate ex nostra parte   fratres omnes in osculo sancto, non simulato, sed sancto, quod est signum dilectionis. Salutate, dico, et Epistolam ostendite.
Numérotation du verset 1Th. 5,27 
marg.| Et inde adiuro vos per Dominum, scilicet   ut legatur Epistola hec omnibus fratribus sanctis, id {192.312} est in baptismate sanctificatis. Vel sanctis, id est perfectis, ut inde proficiant, et ut in bonis operibus proficiatis.
Numérotation du verset 1Th. 5,28 
marg.| Gratia Domini nostri Iesu Christi sit   vobis cum. Amen.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (1Th. Capitulum 5 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=67&chapitre=67_5)

Notes :