Capitulum 4

Numérotation du verset 1Th. 4,1 

De cetero ergo,
fratres, rogamus vos et obsecramus
in Domino Iesu,
ut quemadmodum accepistis a nobis
quomodo vos oporteat ambulare
et placere Deo,
sic1 et ambuletis ut abundetis magis.
1 sic] sicut Weber
Numérotation du verset 1Th. 4,2 

Scitis enim
que precepta
dederim vobis
per Dominum Iesum.
Numérotation du verset 1Th. 4,3 

Hec 2
2 dederim] dederimus Weber
est enim voluntas Dei,
sanctificatio vestra,
Numérotation du verset 1Th. 4,4 

ut
abstineatis vos
a fornicatione,
ut sciat unusquisque vestrum suum vas
possidere
in sanctificatione
et honore,
Numérotation du verset 1Th. 4,5 

non in passione desiderii,
sicut et gentes
que ignorant Deum.
Numérotation du verset 1Th. 4,6 

Et3
3 Et] ut Weber
ne quis supergrediatur,
neque circumveniat
in negotio
fratrem suum, quoniam vindex est Dominus de his omnibus
sicut et prediximus4 et testificati sumus.
4 prediximus] prediximus vobis Weber
Numérotation du verset 1Th. 4,7 

Non enim vocavit nos Deus in immunditiam5,
5 immunditiam] inmunditia Weber
6sed in sanctificationem.
6 sanctificationem] sanctificatione Weber
Numérotation du verset 1Th. 4,8 

Itaque
qui hec7 spernit
7 hec] om. Weber
non
hominem spernit sed Deum
qui etiam dedit Spiritum suum sanctum in vobis.
Numérotation du verset 1Th. 4,9 

De caritate autem fraternitatis
non necesse habemus scribere vobis.
Ipsi enim vos a Deo didicistis
ut diligatis invicem.
Numérotation du verset 1Th. 4,10 

Et ei8 facitis
8 Et ei] Etenim Weber
illud
in omnes fratres
in universa Macedonia.
Rogamus vos autem9, fratres, ut abundetis magis
9 vos autem] autem vos Weber
Numérotation du verset 1Th. 4,11 

et operam detis ut quieti sitis,
et
vestrum10 negotium agatis et operemini manibus vestris sicut precepimus vobis
10 vestrum] ut vestrum Weber
Numérotation du verset 1Th. 4,12 

et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis.
Numérotation du verset 1Th. 4,13 

Nolumus autem
vos ignorare fratres de dormientibus
ut non contristemini
sicut et ceteri
qui spem non habent.
Numérotation du verset 1Th. 4,14 

Si enim credimus quod Iesus mortuus est
et resurrexit, ita
et Deus eos qui dormierunt per Iesum
adducet
cum eo.
Numérotation du verset 1Th. 4,15 

Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini,
quia nos qui vivimus qui residui sumus
in adventu11 Domini
11 adventu] adventum Weber
non preveniemus eos qui dormierunt.
Numérotation du verset 1Th. 4,16 

Quoniam ipse Dominus in iussu
et in voce archangeli
et in tuba Dei descendet
de celo,
et mortui
qui in Christo sunt resurgent primi.
Numérotation du verset 1Th. 4,17 

Deinde nos
qui vivimus
qui relinquimur simul rapiemur
cum illis in nubibus
obviam Domino in era, et sic
semper cum Domino erimus.
Numérotation du verset 1Th. 4,18 

Itaque
consolamini invicem
in verbis istis.

Capitulum 4

Numérotation du verset 1Th. 4,1 
dist. 1
prol.|
marg.| De cetero ergo. Hactenus patientiam perfectis in sua vel illorum tribulatione suasit, nunc de munditia minoribus suadet, exhortans eos ad continentiam. [Haimo.] quasi1: Quia abundamus caritate in vobis,   de cetero ergo, o   fratres rogamus et obsecramus. Consuetudo est Apostoli ut verba duplicet vel triplicet unum habentia intellectum, sicut hic. Rogamus, dico,   in Domino Iesu, id est si {192.299} cum amatis,   ut, scilicet,   ambuletis, perseverando in bono,   ut etiam   abundetis magis, id est magis ac magis crescatis in fide et bonis operibus. Ambuletis, dico,   sic, utique,   quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, id est vivere, et huius vite cursum perducere, in his sine quibus non est salus,   et placere Deo, in his que consilio perfectionis adduntur. Ille enim placet Deo qui fidem rectam, quam exsecutione virtutum et perfecte operationis decorat. [AMBROSIUS Haimo.] Vel secundum aliam litteram que est,   sicut et ambulatis ut abundetis magis. Et est ordo: Rogamus ut ambuletis; subaudi, quemadmodum accepistis, audiendo et intelligendo, a nobis, id est a me, et a Silvano, quomodo oporteat vos ambulare et placere {192.299} Deo, sicut et ambulatis, recte conversando: et rogamus ut abundetis magis. Hoc non mutatur.
1 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Th. 4,2 
marg.| Scitis enim. quasi2: Ideo moneo vos abundare et placere Deo, quia scitis   que precepta, id est quam honesta et quam utilia   dederim vobis. Illa, dico hominibus ostensa per   Dominum Iesum. Auctor ipse commendat ea, et vere bona sunt.
2 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Th. 4,3 
marg.| Hec est enim voluntas Dei, hoc est preceptum Dei, hoc est quod Deus vult, quia vobis prodest, non ipsi, scilicet   sanctificatio vestra, id est ut vos sanctificetis bene operando, et   ut abstineatis, quasi3: Longe remoti, vos, qui Christi estis,   a fornicatione omni, scilicet carnali et spirituali: ita abstineatis,   ut sciat unusquisque vestrum suum vas, scilicet corpus suum, quod est vas anime,   possidere, coercendo,   in sanctificatione {192.299} virtutum,   et honore, ne inhonoretur aliqua turpitudine; sed sicut studet officiorum suorum vasa munda servare, ita membrorum suorum officinas studeat per continentiam honorabiles exhibere.
3 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Th. 4,4 
marg.| Vel ita: ut sciat. quasi4: Ita ab illicito abstinete, ut nec licito abutamini; sed sciat unusquisque vestrum possidere vas, id est uxorem dominando ei: et hoc, in sanctificatione, scilicet abstinendo a coitu, et honore, scilicet non turpiter abutendo. Ea possideat in sanctificatione, dico,   et non in passione desiderii, ut nec saltem desiderium sit quod est passio et lesio anime;   sicut et gentes faciunt, quibus non debetis esse similes; quia ipse sunt   que ignorant Deum. Et hec {192.300} precepta dedi   ne quis, violentia   supergrediatur neque dolo   circumveniat fratrem suum in negotio privato uxoris, vel in quolibet negotio. Ideo abstinete ab his,   quoniam vindex est Dominus de his omnibus, id est de fornicatione, desiderio, adulterio, vel fraude. Vindex est, dico,   sicut prediximus vobis, et testificati sumus, id est sub testimonio Scripturarum probavimus.   Non enim, quasi5: Ideo ab istis abstinendum est, quia   non vocavit nos Deus in immunditiam, scilicet ut immunditie serviamus,   sed in sanctificationem, id est ut sancte vivamus. Et quia Deus vocavit non in immunditiam,   itaque qui hec spernit, que prediximus,   non hominem solum   spernit, sed Deum: cuius precepta sunt,   qui loquitur per os meum, qui etiam ad hec peragenda,   dedit {192.300}   Spiritum suum sanctum in nobis. [AMBROSIUS] Ne ergo tantum auditorem spernatis, qui in corpore subdito peccatis non habitat. Vel: dedit Spiritum suum sanctum in nobis, apostolis, ut maior esset nobis auctoritas arguendi: contra cuius auctoritatem agi, non est tutum.
4 Quasi] + dicat PL
5 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Th. 4,9 
marg.| De caritate autem. quasi6: De his predictis fuit opus ut scriberem vobis; sed de caritate   fraternitatis, qua fratres diligatis,   non habuimus necesse scribere vobis. Ideo non fuit necesse scribere:   enim id est quia,   vos ipsi didicistis a Deo, id est precepto ipsius Christi, dicentisa « mandatum novum do vobis ut diligatis invicem ». Vel: didicistis a Deo, per inspirationem, vel per effectum, quia ipse misertus est nobis.
a Io. 13, 34.
6 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Th. 4,10 
marg.| Et, ideo etiam non fuit necesse, enim, id {192.300} est quia vos   facitis illud, scilicet opus dilectionis   in omnes fratres, qui sunt   in universa Macedonia. Rogamus autem. quasi7: facitis opus dilectionis, sed tamen   rogamus vos, o   fratres, ut magis abundetis, in caritate,
7 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Th. 4,11 
marg.| et operam detis, ut quieti sitis a curiositate. Et nota quod ait, operam detis. quasi8: Difficile est dimittere consuetudinem; sed cogite vos etiam   ut vestrum negotium agatis, dimissis alienis, quod nobis utile est in emendatione vite vestre.   Et operemini manibus vestris, quod adiuvat vos quietos esse, illud enim malum ex otio venit. Et hec faciatis ita,   sicut precipimus vobis,
8 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Th. 4,12 
marg.| et ideo operemini manibus,   ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt; et nullius aliquid desideretis. quasi9: Ideo opus est agendum non {192.300} otiandum, quia et honestum est, et quasi lux ad infideles. Et non desiderabitis rem alterius, nedum rogetis vel tollatis aliquid.
9 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Th. 4,13 
dist. 2
prol.| A
marg.| 201 Nolumus autem vos etc. Post exhortationem de continentia, et post correctionem a curiositate mortuos resurrecturos confirmat, et per Christi resurrectionem, et sua auctoritate. quasi10: Non solum hec predicta volumus vos scire, sed etiam   nolumus vos ignorare iam   de dormientibus, id est de mortuis, quia resurrecturi sunt. [Haimo.] Unde et mortuos recte dormientes appellat, quia quasi dormientes integri, et cito de somno mortis resurgent,   ut non contristemini, inconsolabiliter de morte amicorum,   sicut et ceteri, id est infideles, {192.301}   qui spem non habent, resurrectionis et incorruptionis eterne. Admonet nos Apostolus, ut de mortuis carissimis nostris non contristemur, sicut et ceteri qui spem non habent. Non ait tantum, ut non contristemini, sed addidit, sicut et ceteri qui spem non habent, id est resurrectionis. Necesse est enim ut contristeris, sed ubi contristaris, consoletur te spes; nam ideo et dormientes eos appellat Scripture consuetudo verissima, ut cum dormientes audimus, evigilaturos minime desperemus. Est ergo de mortuis eis qui diliguntur quedam tristitia quodammodo naturalis. Mortem quippe horret natura, nec mors homini accideret, nisi ex culpa precedenti. Hinc igitur necesse est ut tristes simus, {192.301} quando nos morientes deserunt quos amamus. Quia et si in eternum novimus eos non relinquere nos mansuros, sed aliquantulum precedere secuturos, tamen mors ipsa quam natura refugit cum occupat dilectum, contristat in nobis ipsius dilectionis affectum. Contristamur ergo in nostrorum mortibus necessitate amittendi, sed cum spe recipiendi. Inde angimur, hinc consolamur; inde infirmitas animum afficit, hinc fides reficit; inde dolet humana conditio, hinc sanat divina promissio. Movere autem potest quomodo Dominus flebat mortuum, continuo eo iubente victurum; non mortuum flebat quem ipse suscitavit, sed mortem quam homo peccando contraxit. Si enim peccatum non precessisset, sine dubio mors non subsecuta fuisset. Secuta est ergo {192.301} et mors corporis, quam precessit mors anime. Mors anime precessit deserendo Deum, et mors corporis secuta est deserente anima. Hac deseruit Deum volens, hac coacta est deserere corpus nolens. Ac si illi diceretur: recessisti ab eo quem diligere debuisti, recede ab eo quod dilexisti. Quis enim vult mori prorsus? Nemo, et ita nemo ut Petro diceretur:   Alius te cinget, et ducet quo tu non vis (Io. 21). Si nulla esset mortis amaritudo, nulla esset martyrum fortitudo. Ideo non ait tantum, ut non contristemini, sed addidit, sicut et ceteri qui spem non habent.
10 Quasi] + dicat PL
marg.| Proinde pompa funeris, agmina exsequiarum, {192.302} sumptuosa diligentia sepulture, monumentorum opulenta constructio vivorum sunt qualiacumque solatia, non adiutoria mortuorum. Orationibus vero sancte Ecclesie, et sacrificio salutari, et eleemosynis que pro eorum spiritibus erogantur, non est dubitandum mortuos iuvari, ut cum eis misericordius agatur a Domino quam meruerunt eorum peccata. Hoc enim a Patribus traditum universa observat Ecclesia, ut pro eis qui in oratione corporis et sanguinis Domini defuncti sunt, cum ad ipsum sacrificium loco suo commemorentur, oretur, ac pro illis quoque id offerri commemoretur. Cum vero eorum commendandorum causa opera misericordie celebrentur, quis eis dubitet suffragari, pro quibus orationes Deo non inaniter erogantur? Non est ambigendum {192.302} ista prodesse defunctis, sed talibus qui ita vixerunt ante mortem, ut possint eis hec utilia esse post mortem. Nam qui sine fide operante per dilectionem, eiusque sacramentis de corporibus exierunt, frustra illis a suis huiusmodi pietatis impenduntur officia, cuius dum hic essent fidei pignore caruerunt, non misericordiam sibi thesaurizantes, sed iram. Non ergo mortuis nova merita comparantur, cum pro eis boni aliquid operantur sui, sed eorum precedentibus meritis consequentia ista redduntur. Non enim actum est, nisi cum vivere hic destitissent: et ideo istam finiens quisque vitam, nisi quod meruerit in ipsa, non poterit habere post ipsam. Permittantur itaque pia corda de suorum charorum mortibus contristari dolore sanabili, et {192.302} consolabiles lacrymas fundant conditione mortali, quas tamen reprimat fidei gaudium, qua creduntur fideles quando moriuntur, aliquando tandem a nobis abire, et ad meliora transire. Sit pro viribus cura sepeliendi et sepulcra construendi, quia hec in Scripturis inter opera bona deputata sunt: nec solum in corporibus patriarcharum et aliorum sanctorum, sed etiam in ipsius Domini corpore laudati sunt qui ista fecerunt. Impleant igitur hec homines erga suos officia postremi muneris, et sui humani lenimenta moeroris. Verum illa que adiuvant spiritus defunctorum, scilicet oblationes, erogationes eleemosynarum multo pro eis observantius abundantiusque impendant. Poterat enim Deus hec {192.302} donare credentibus, ut nec istius experirentur corporis mortem: sed si hoc fecisset, carni quedam felicitas adderetur, minueretur autem fidei fortitudo. Sic enim homines mortem istam timerent, ut non ob aliud felices dicerent esse Christianos, nisi quod omnino mori non possunt. Ac per hoc nemo propter vitam futuram ad Christi gloriam festinaret, sed propter mortis molestiam removendam: et sic delicate quodammodo crederetur in Christum. Plus ergo gratie prestitit fidelibus suis. Quid enim magnum esset videndo non mori eos qui crederent, credere et se non moriturum? Quanto maius est, quanto fortius, quanto laudabilius ita credere, ut se {192.303} speret moriturum, quia sine fine victurum? Unde et chari eius superstites consolari queunt in tristitia mortis amici. Quid enim mirum si contristaris, ubi corpus quod vivit ex anima, fit exanime discedente anima? Qui ambulabat, iacet; qui loquebatur, tacet; clausi oculi, lucem non capiunt; aures nulla voce patescunt; omnia membrorum officia conquieverunt; non est qui moveat gressus ad ambulandum, manus ad operandum, sensus ad percipiendum. Nonne ista est domus quam nescio quis invisibilis habitator ornabat? Discessit qui non videtur, remansit quod cum dolore videatur; ista est causa tristitie, sed huius tristitie sit consolatio, quod sequitur:
Numérotation du verset 1Th. 4,14 
marg.| Si enim etc. quasi11: Non inconsolabiliter {192.303} debetis contristari, enim id est quia   credimus quod Iesus mortuus est. Hoc videtur obesse resurrectioni, sed attende quod sequitur:   Et resurrexit. Et si hoc est, debemus credere quod sicut Christus mortuus est et resurrexit,   ita et Deus eos qui dormierunt morte,   per Iesum adducet, id est in fide Iesu. Vel per Iesum, semper euntes, id est qui eum sequendo venerunt ad somnum mortis. quasi12: Non solum illos qui vivi invenientur, sed etiam mortuos de quibus dubitatis, non solum suscitabit, sed etiam adducet: et si incinerati sunt, tamen adducet, ut sint   cum eo, immortales, et in eadem beatitudine. [Haimo.] Miram rem ait Apostolus, Christum enim qui iam vivit, et resurgens a mortuis, iam non moritur, dicit mortuum; et electos {192.303} mortuos dicit dormientes. Christum ergo appellat mortuum, ut dum audimus illum mortuum fuisse, et resurrexisse, nos quoque speremus resurrecturos per virtutem divinitatis eius. Electos autem ideo dicit dormientes, quia nemo tam facile potest socium excitare a somno, quam facile omnes excitabuntur a somno mortis.
11 Quasi] + dicat PL
12 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Th. 4,15 
marg.| Hoc enim. quasi13: Et vere adducet, nam hoc ordine quod vivi reperti, non prevenient mortuos, et si illos magis putatis cum Iesu adducendos: et hoc est quod ait,   hos enim dicimus vobis in verbo Domini, quia hoc Deus nos docuit,   quia nos qui vivimus et qui residui sumus in adventu Domini non preveniemus, resurgendo,   eos qui dormierunt longo tempore, id est illi de nobis {192.303} qui vivi invenientur, et qui omnibus precedentibus sanctis, vel qui erunt residui tormentis Antichristi, unde sunt dignissimi, non prevenient mortuos: adeo erit festinata resurrectio mortuorum. Et nota quod ait:   nos qui vivimus. Sic enim videntur hec verba Apostoli sonare, quasi Apostolus suo tempore demonstraverit diem iudicii venturum. Quocirca et Thessalonicenses legentes hanc Epistolam, putaverunt tempore Apostoli diem iudicii venturum. Unde et alia scribitur Epistola ubi hortatur eos ne terreantur, quasi instet dies Domini. In persona ergo electorum loquitur qui vivi in corpore, inveniendi sunt in adventu Domini; et se illis ultimis {192.304} ideo commemorat, quia cum eis unum corpus est, et Apostoli illis ultimis similes sunt in passionibus.
13 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Th. 4,16 
marg.| Et vere vivi reperti non prevenient mortuos in resurrectione, quin potius mortui qui in Christo sunt, id est qui in Christo iterum quiescunt,   primi resurgent, quod poterit Christus facere,   quoniam ipse Dominus est, et ipse   descendet, in propria persona   de celo, localiter, vel de celo, id est de occulto.   Descendet , dico, non humilis, ut prius, sed   in iussu, id est imperio, id est iubens ut Dominus,   et in voce, qua dicet:   Surgite, mortui. Voce, dico,   archangeli, scilicet sui ipsius archangeli, vel angelorum, que faciet resurgere mortuos: de qua voce addit,   et in tuba, tuba namque erit magna vox angelorum que dicitur tube, quia manifesta erit; vel {192.304} ideo   in tuba dicitur descendere quia manifeste veniet. Undeb: « Videbit omnis caro salutare Dei ». [AMBROSIUS] Vel ideo ait,   in tuba, quia quasi ad bellum veniet sicut tuba in bellis sonat, quia tunc inimicos debellabit; et sicut tuba infestis sonat, sic amicos ad solemnitatem eterne glorie invitabit. Vox ergo illa erit quasi tube suos excitans, et malos terrens: que tuba erit   Dei, id est Christi.
b Lc. 3.
Numérotation du verset 1Th. 4,17 
marg.| Vel Dei erit, quia ei Deus dabit efficaciam. Dico quod mortui resurgent primi, deinde nos qui vivimus, et   qui relinquimur, id est illi qui de nobis vivi erunt, et residui Antichristo,   rapiemur 202 ab angelis   simul cum illis [Haimo.] qui nos precesserunt ad requiem,   in nubibus, quia nubes {192.304} suscipient eos, vel nos ut Christum in ascensione nubes suscepit. [AMBROSIUS] Unde alius interpres dicit, rapiemur baiulis nubibus. Rapiemur, dico,   obviam Christo in aera, in ipso autem raptu mors erit eorum et resurrectio, ut quasi anima per soporem egressa de corpore, eidem in momento reddatur. [AUGUSTINUS.] Videtur tamen Apostolus, quantum ad verba pertinet, asserere quosdam in fine seculi adveniente Christo cum futura est resurrectio mortuorum, non esse morituros, sed vivos repertos in immortalitatem repente mutandos; sed vellem de his verbis potius audire doctiores. Queri enim solet utrum illi quos vivos inveniet Christus, numquam omnino morituri sint, an ipso {192.304} temporis puncto quo rapientur obviam Christo ad immortalitatem mira celeritate sint transituri. Non enim dicendum est fieri non posse ut super aera in sublime portentur in illo spatio, et moriantur et reviviscant. Ad hunc autem sensum quo estimemus illos quos hic vivos inventurus est Dominus in ipso parvo spatio, et passuros mortem, et accepturos immortalitatem, Apostolus nos urgere videtur, ubi dicit:   In Christo omnes vivificabimur (1Cor. 15). Et alibi:   Quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur (ibid.). Cur autem nobis incredibile videatur illam multitudinem corporum in aere quodammodo seminare, atque ibi protinus immortaliter {192.305} et incorruptibiliter reviviscere, cum credamus in ictu oculi futuram resurrectionem, et in membra sine fine victura tanta subtilitate, tamquam inestimabili velocitate rediturum antiquissimorum cadaverum pulverem? Nec ab illa sententia illos arbitramur futuros immunes qua dictum est,   terra es, et in terram ibis (Gn. 3), id est in hoc ibis amissa vita, quod eras antequam sumeres vitam. Hoc eris exanimatus, quod eras antequam esses animatus. Nos ergo electi,   rapiemur obviam Christo in aera et sic, id est immortales facti,   semper cum Domino erimus. Quod enim ait, et sic semper cum Domino erimus, non ita accipiendum est, quasi in aere nos dixerit, cum Domino semper mansuros, quia nec ipse ibi manebit; sed ita, et sic, id est habentes corpora {192.305} sempiterna, semper erimus cum Domino, ubicumque cum illo fuerimus. Habent autem omnes anime, cum de seculo exierint, diversas receptiones; habent gaudium bone, tormenta male; sed cum facta fuerit resurrectio, et bonorum gaudium amplius erit, et malorum tormenta graviora, quando cum corpore torquebuntur.   Itaque etc. quasi14: Quia omnes resurgemus, et cum Christo erimus.
14 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Th. 4,18 
marg.| Itaque consolamini, de morte amicorum,   invicem, alter alterum   in verbis istis tante spei. Pereat contristatio, ubi est tanta consolatio. Detergatur luctus ex animo, fides expellat dolorem. In tanta spe non decet esse triste templum Dei; ibi habitat bonus consolator, ibi qui non fallit promissor. Quid enim mortuum diu plangimus? inquies, quia mors amara est, sed per {192.305} illam transivit et Dominus. Consolemur ergo nos. Sed dices: Potest non condolere cor humanum, defuncto carissimo? Imo melius cum dolet, sanatur cor humanum, quam non dolendo sit inhumanum. Maria enim Dominum querebat, et mortuum fratrem dolebat.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (1Th. Capitulum 4 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=67&chapitre=67_4)

Notes :