Glossa magna

<67.1> Divisiones

marg.|  + Incipiunt capitula seu distinctiones prime epistole ad Thessalonicenses.
marg.|  .I. <Distinctio> Gratias eis agit, orat pro eis et colladans eos quia fideliter ad Deum a simulachris conversi sunt, et quia non in occasione avaritie aut gloriam querens predicaverit evangelium et factus est parvulus in medio eorum tamquam si nutrix filios suos.
<capitulum>   Gratias agimus. [1Th. 1:2]
marg.|  .II. <Distinctio> Quia nullum gravaverit monens tamquam pater filios suos et quia passi sunt a contribulibus suis qui et Dominum occiderunt et desolatus ab eis sit aspectu non corde et quod semel et iterum impedivit Sathanas ne veniret ad eos Apostolos et quia gloria eius et gaudium sint.
<capitulum>   Memores. [ 1Th. 2:9   ]
marg.|  .III. <Distinctio> De Timotheo quem misit eis et quia vivimus si vos statis et ipse autem Dominus dirigat viam nostram ad vos.
<capitulum>   Propterea et ego. [1Th. 3:5]
marg.|  .IV. <Distinctio> Ut sic ambulent quomodo ceperunt ab eo et ut abstineant se a fornicatione ut sciat unusquisque vas suum possidere in sanctificatione et ne quis circumveniat in negotio fratrem et qui hec spernis non hominem spernit sed Deum.
<capitulum>   De cetero fratres . [1Th.4:1]
marg.|  .V. <Distinctio> Quod non habent necesse ut de caritate fraternitatis scribat eis et unusquisque operetur manibus suis et de dormientibus et quia ipse Dominus in tuba Dei descendit de celo.
<capitulum>   De caritate autem. . [1Th.4:9]
marg.|  .VI. <Distinctio> Quod non indigent ut de temporibus et momentis scribat eis quia cum dixerti pax et securitas veniet interitus. Et ut non dormiamus sicut eteri qui nocte ebrii sunt, sed ut induant dominicam armaturam.
<capitulum>   De temporibus autem. [1Th.5:1]
marg.|  .VII. <Distinctio> De prepositis honorandis et corripiendos inquietos et consolandos infirmos et semper orandum et spiritum nolite extinguere et ut integer spiritus et anima et corpus in adventu Christi servetur.
<capitulum>  Rogamus autem. [1Th.5:12]
marg.|  Expliciunt capitula prime epistole ad Thessalonicenses. A
A ¶Codd. : Cbg153 (82r), om. PL192



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (1Th. Divisiones), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=67&chapitre=67_Prol.1)

Notes :