Glossa ordinaria

<76.808b> Prologus ‘Iacobus qui frater’

Numérotation du verset Iac. Prol.808b,1 

Prologus Hieronymi in epistolam sancti Iacobi. - Iacobus qui frater Domini appellatur1, ex2 cognomento iustus, ut nonnulli existimant, Ioseph ex alia uxore, Iesca eum genuisse 3 , ut 4 mihi uidetur, filius 5 Marie, sororis matris Domini, cuius Ioannes in libro suo meminit. Hic6, post passionem Domini, statim ab apostolis ordinatus Hierosolymorum episcopus7, unam tantum scripsit epistolam, que de septem catholicis est,
1 frater Domini-appellatur] inv. Ed1896 |
2 ex] om. Ed1896 |
3 Iesca eum genuisse] om. Ed1896 |
4 ut] + autem Ed1896 |
5 filus] om. Ed1896 |
6 Hic] filius Ed1896 |
7 Hierosolymorum episcopus - ordinatus] inv. Ed1896 |
que8 ab alio9 sub nomine eius edita asseritur, licet10 procedente tempore obtinuerit auctoritatem. Hegesippus de Iacobo11 ait : 'Suscepit Ecclesiam Hierosolyme post apostolos Iacobus12, cognomento ‘iustus’13. Hic de utero matris sanctus fuit, «vinum et siceram non bibit»a, carnem nullam comedit, numquam attonsus est nec unctus unguento nec usus balneo. Hic ingrediebatur14 sancta sanctorum, vestibus15 laneis non utebatur, sed lineis solus16 ingrediebatur templum17, fixis genibus pro populo deprecabatur, in tantum ut camelorum duritiam traxisse eius genua crederentur'. Hegesippus et Clemens dicunt18 : ‘Mortuo festo, qui Iudeam procurabat19, Albinum successorem eius missum a Nerone20 'qui dum nec21 ad provinciam venisset22, Ananus pontifex23, adolescens Anani filius, de genere sacerdotali24, concilium congregavit25 compellens publice Iacobum ut Christum negaret 26. Contradicentem lapidari iussit. Qui cum27 precipitatus de pinna templi, confractis cruribus semianimis28 diceret : 'Domine ignosce illis 29’. Fullonis fuste30 in cerebro percussus interiit'. Iosephus ait quod 31 propter eius necem subversam Hierosolymam creditum sit. Testantur Acta apostolorum multa de eo32. Triginta33 annis Hierosolymam rexit34 usque ad septimum Neronis annum. Iuxta templum, ubi35 precipitatus fuerat, sepultus est36, titulum usque ad obsidionem Titi et37 Adriani notissimum habuit. Quidam38 putant eum in monte Oliveti conditum, sed falsa eorum opinio est. b
a Idc. 13, 14 ; cf. Lc. 1, 15.
b ¶Fons : Cf. HIERONYMUS, De viris inlustribus [CPL 616], 2, ed. E. Richardson, 1896, p. 7 : « Iacobus qui appellatur frater domini, cognomento iustus, ut nonnulli existimant, ioseph ex alia uxore, ut autem mihi uidetur mariae, sororis matris domini, cuius iohannes in libro suo meminit, filius, post passionem domini statim ab apostolis hierosolymorum episcopus ordinatus, unam tantum scripsit epistulam, quae de septem catholicis est, quae et ipsa ab alio quodam sub nomine eius edita adseritur, licet paulatim tempore procedente obtinuerit auctoritatem. hegesippus uicinus apostolicorum temporum in quinto commentariorum libro de iacobo narrans ait: 'suscepit ecclesiam hierosolymae post apostolos frater domini, iacobus, cognomento iustus, - multi siquidem iacobi uocabantur. hic de utero matris sanctus fuit, uinum et siceram non bibit, carnem nullam comedit, nunquam adtonsus est nec unctus unguento nec usus balneo. huic soli licitum erat ingredi sancta sanctorum; siquidem uestibus laneis non utebatur, sed lineis, solus que ingrediebatur templum et fixis genibus pro populo deprecabatur, in tantum ut camelorum duritiam traxisse eius genua crederentur'. dicit et multa alia quae enumerare longum est. [...] sed et iosephus in uicesimo libro antiquitatum refert et clemens in septimo Ὑποτυπώσεων, mortuo festo, qui iudaeam regebat, missum esse a nerone successorem eius albinum. 'qui cum necdum ad prouinciam peruenisset, ananus, inquit, pontifex, adulescens anani filius, de genere sacerdotali, accepta occasione ἀναρχίας, concilium congregauit et conpellens publice iacobum ut christum dei filium denegaret, contradicentem lapidari iussit. qui praecipitatus de pinna templi, confractis cruribus adhuc semianimis tollens ad caelum manus diceret: 'domine, ignosce eis, quod enim faciunt, nesciunt', fullonis fuste, quo uestimenta extorqueri solent, in cerebro percussus interiit'. tradit idem iosephus tantae eum sanctitatis fuisse et celebritatis in populo, ut propter eius necem creditum sit subuersam hierosolymam. hic est de quo et apostolus paulus scribit ad galatas: 'alium autem apostolorum uidi neminem nisi iacobum fratrem domini'; et apostolorum super hoc crebrius acta testantur, euangelium quoque quod appellatur secundum hebraeos et a me nuper in graecum sermonem latinum que translatum est, quo et origenes saepe utitur, post resurrectionem saluatoris refert [...] . triginta itaque annis hierosolymae rexit ecclesiam, id est usque ad septimum neronis annum, et iuxta templum, ubi et praecipitatus fuerat, sepultus, titulum usque ad obsidionem titi et ultimam adriani notissimum habuit. quidam e nostris in monte oliueti eum conditum putant, sed falsa eorum opinio est ». [MM2022]. – Ed. BRUYNE, Préfaces XVI (Epcan.), n°3.1, p. 257. Repertorium biblicum, n° 808.
¶Codd. : Rusch Ed1896, om. Som358
8 que] + et ipsa Ed1896 |
9 alio] + quodam Ed1896 |
10 licet] + paulatim Ed1896 |
11 de Iacobo] uicinus apostolicorum temporum in quinto commentariorum libro de iacobo narrans Ed1896 |
12 Iacobus] praem. frater domini Ed1896 |
13 iustus] + multi siquidem Iacobi vocabantur Ed1896 |
14 Hic ingriebatur] Huic soli licitum erat Ed1896 |
15 vestibus] praem. siquidem Ed1896 |
16 solus] + que Ed1896 |
17 templum] + et Ed1896 |
18 Hegesippus et Clemens dicunt] dicit et multa alia que enumerare longum est. Sed et Iosephus in vicesimo libro antiquitatum refert et clemens in septimo Ὑποτυπώσεων Ed1896 |
19 procurabat] regebat Ed1896 |
20 Albinum successorem eius missum a Nerone] missum esse a nerone successorem eius albinum Ed1896 |
21 dum nec] cum necdum Ed1896 |
22 venisset] pervenisset Ed1896 |
23 Ananus] + inquit Ed1896 |
24 sacerdotali] + accepta occasione ἀναρχίας Ed1896 |
25 congregavit] + et Ed1896 |
26 negaret] dei filium denegaret Ed1896 |
27 cum] om. Ed1896 |
28 semianimis] + adhuc semianimis tollens ad celum manus Ed1896 |
29 illis] + eis quod enim faciunt nesciunt' Ed1896 |
30 fuste] + quo uestimenta extorqueri solent Ed1896 |
31 Iosephus ait quod] tradit idem iosephus tante eum sanctitatis fuisse et celebritatis in populo ut Ed1896 |
32 Testantur... eo] hic est de quo et apostolus paulus scribit ad galatas : 'alium autem apostolorum uidi neminem nisi iacobum fratrem domini' ; et apostolorum super hoc crebrius acta testantur, euangelium quoque quod appellatur secundum hebreos et a me nuper in grecum sermonem latinum que translatum est, quo et origenes sepe utitur, post resurrectionem saluatoris refert : 'dominus autem cum dedisset sindonem seruo sacerdotis, iuit ad iacobum et apparuit ei', (iurauerat enim iacobus se non comesurum panem ab illa hora qua biberat calicem domini, donec uideret eum resurgentem a dormientibus) rursus que post paululum, 'adferte, ait dominus, mensam et panem', statim que additur : 'tulit panem et benedixit et fregit et dedit iacobo iusto et dixit ei : 'frater mi, comede panem tuum, quia resurrexit filius hominis a dormientibus' Ed1896 |
33 Triginta] + itaque Ed1896 |
34 Hierosolymam rexit] Hierosolyme rexit Ecclesiam id est Ed1896 |
35 ubi] + et Ed1896 |
36 est] om. Ed1896 |
37 et] + ultimam Ed1896 |
38 Quidam] + e nostris Ed1896 |

<76.808b> Prologus ‘Iacobus qui frater’

Numérotation du verset Iac. Prol.808b,1 
prol.| Prologus Hieronymi in epistolam sancti Iacobi. - Iacobus qui frater Domini appellatur1, ex2 cognomento iustus, ut nonnulli existimant, Ioseph ex alia uxore, Iesca eum genuisse 3 , ut 4 mihi uidetur, filius 5 Marie, sororis matris Domini, cuius Ioannes in libro suo meminit. Hic6, post passionem Domini, statim ab apostolis ordinatus Hierosolymorum episcopus7, unam tantum scripsit epistolam, que de septem {t. 4 : Erfurt, f. 1176rb ; facsim., p. 511b} catholicis est,
1 frater Domini-appellatur] inv. Ed1896
2 ex] om. Ed1896
3 Iesca eum genuisse] om. Ed1896
4 ut] + autem Ed1896
5 filus] om. Ed1896
6 Hic] filius Ed1896
7 Hierosolymorum episcopus - ordinatus] inv. Ed1896
marg.| catholicis .8 “Catholice” dicuntur he epistole9, id est universales10 a fide universalis Ecclesie non discordantes, vel “canonice”, id est regulares ad distantiam earum quas fecerunt11 pseudo sub nominibus apostolorum.A
8 catholicis Rusch ] om. Ka242 Som358
9 dicuntur he epistole] dicuntur epist. he inv. Som358 , he dicuntur epistole inv. Ka242
10 universales] + scilicet universaliter a fidelib<us> accepit et comprobate et Ka262
11 fecerunt] fecerant Ka242
prol.| que12 ab alio13 sub nomine eius edita asseritur, licet14 procedente tempore obtinuerit auctoritatem. Hegesippus de Iacobo15 ait : 'Suscepit Ecclesiam Hierosolyme post apostolos Iacobus16, cognomento ‘iustus’17. Hic de utero matris sanctus fuit, «vinum et siceram non bibit»a, carnem nullam comedit, numquam attonsus est nec unctus unguento nec usus balneo. Hic ingrediebatur18 sancta sanctorum, vestibus19 laneis non utebatur, sed lineis solus20 ingrediebatur templum21, fixis genibus pro populo deprecabatur, in tantum ut camelorum duritiam traxisse eius genua crederentur'. Hegesippus et Clemens dicunt22 : ‘Mortuo festo, qui Iudeam procurabat23, Albinum successorem eius missum a Nerone24 'qui dum nec25 ad provinciam venisset26, Ananus pontifex27, adolescens Anani filius, de genere sacerdotali28, concilium congregavit29 compellens publice Iacobum ut Christum negaret 30. Contradicentem lapidari iussit. Qui cum31 precipitatus de pinna templi, confractis cruribus semianimis32 diceret : 'Domine ignosce illis 33’. Fullonis fuste34 in cerebro percussus interiit'. Iosephus ait quod 35 propter eius necem subversam Hierosolymam creditum sit. Testantur Acta apostolorum multa de eo36. Triginta37 annis Hierosolymam rexit38 usque ad septimum Neronis annum. Iuxta templum, ubi39 precipitatus fuerat, sepultus est40, titulum usque ad obsidionem Titi et41 Adriani notissimum habuit. Quidam42 putant eum in monte Oliveti conditum, sed falsa eorum opinio est.B b
a Idc. 13, 14 ; cf. Lc. 1, 15.
b ¶Fons : Cf. Hieronymus, De viris inlustribus [CPL 616], 2, ed. E. Richardson, 1896, p. 7 : « Iacobus qui appellatur frater domini, cognomento iustus, ut nonnulli existimant, ioseph ex alia uxore, ut autem mihi uidetur mariae, sororis matris domini, cuius iohannes in libro suo meminit, filius, post passionem domini statim ab apostolis hierosolymorum episcopus ordinatus, unam tantum scripsit epistulam, quae de septem catholicis est, quae et ipsa ab alio quodam sub nomine eius edita adseritur, licet paulatim tempore procedente obtinuerit auctoritatem. hegesippus uicinus apostolicorum temporum in quinto commentariorum libro de iacobo narrans ait: 'suscepit ecclesiam hierosolymae post apostolos frater domini, iacobus, cognomento iustus, - multi siquidem iacobi uocabantur. hic de utero matris sanctus fuit, uinum et siceram non bibit, carnem nullam comedit, nunquam adtonsus est nec unctus unguento nec usus balneo. huic soli licitum erat ingredi sancta sanctorum; siquidem uestibus laneis non utebatur, sed lineis, solus que ingrediebatur templum et fixis genibus pro populo deprecabatur, in tantum ut camelorum duritiam traxisse eius genua crederentur'. dicit et multa alia quae enumerare longum est. [...] sed et iosephus in uicesimo libro antiquitatum refert et clemens in septimo Ὑποτυπώσεων, mortuo festo, qui iudaeam regebat, missum esse a nerone successorem eius albinum. 'qui cum necdum ad prouinciam peruenisset, ananus, inquit, pontifex, adulescens anani filius, de genere sacerdotali, accepta occasione ἀναρχίας, concilium congregauit et conpellens publice iacobum ut christum dei filium denegaret, contradicentem lapidari iussit. qui praecipitatus de pinna templi, confractis cruribus adhuc semianimis tollens ad caelum manus diceret: 'domine, ignosce eis, quod enim faciunt, nesciunt', fullonis fuste, quo uestimenta extorqueri solent, in cerebro percussus interiit'. tradit idem iosephus tantae eum sanctitatis fuisse et celebritatis in populo, ut propter eius necem creditum sit subuersam hierosolymam. hic est de quo et apostolus paulus scribit ad galatas: 'alium autem apostolorum uidi neminem nisi iacobum fratrem domini'; et apostolorum super hoc crebrius acta testantur, euangelium quoque quod appellatur secundum hebraeos et a me nuper in graecum sermonem latinum que translatum est, quo et origenes saepe utitur, post resurrectionem saluatoris refert [...] . triginta itaque annis hierosolymae rexit ecclesiam, id est usque ad septimum neronis annum, et iuxta templum, ubi et praecipitatus fuerat, sepultus, titulum usque ad obsidionem titi et ultimam adriani notissimum habuit. quidam e nostris in monte oliueti eum conditum putant, sed falsa eorum opinio est ». [MM2022]. – Ed.   Bruyne, Préfaces XVI (Epcan.), n°3.1, p. 257. Repertorium biblicum, n° 808.
B ¶Codd. : Rusch Ed1896, om. Som358
12 que] + et ipsa Ed1896
13 alio] + quodam Ed1896
14 licet] + paulatim Ed1896
15 de Iacobo] uicinus apostolicorum temporum in quinto commentariorum libro de iacobo narrans Ed1896
16 Iacobus] praem. frater domini Ed1896
17 iustus] + multi siquidem Iacobi vocabantur Ed1896
18 Hic ingriebatur] Huic soli licitum erat Ed1896
19 vestibus] praem. siquidem Ed1896
20 solus] + que Ed1896
21 templum] + et Ed1896
22 Hegesippus et Clemens dicunt] dicit et multa alia que enumerare longum est. Sed et Iosephus in vicesimo libro antiquitatum refert et clemens in septimo Ὑποτυπώσεων Ed1896
23 procurabat] regebat Ed1896
24 Albinum successorem eius missum a Nerone] missum esse a nerone successorem eius albinum Ed1896
25 dum nec] cum necdum Ed1896
26 venisset] pervenisset Ed1896
27 Ananus] + inquit Ed1896
28 sacerdotali] + accepta occasione ἀναρχίας Ed1896
29 congregavit] + et Ed1896
30 negaret] dei filium denegaret Ed1896
31 cum] om. Ed1896
32 semianimis] + adhuc semianimis tollens ad celum manus Ed1896
33 illis] + eis quod enim faciunt nesciunt' Ed1896
34 fuste] + quo uestimenta extorqueri solent Ed1896
35 Iosephus ait quod] tradit idem iosephus tante eum sanctitatis fuisse et celebritatis in populo ut Ed1896
36 Testantur... eo] hic est de quo et apostolus paulus scribit ad galatas : 'alium autem apostolorum uidi neminem nisi iacobum fratrem domini' ; et apostolorum super hoc crebrius acta testantur, euangelium quoque quod appellatur secundum hebreos et a me nuper in grecum sermonem latinum que translatum est, quo et origenes sepe utitur, post resurrectionem saluatoris refert : 'dominus autem cum dedisset sindonem seruo sacerdotis, iuit ad iacobum et apparuit ei', (iurauerat enim iacobus se non comesurum panem ab illa hora qua biberat calicem domini, donec uideret eum resurgentem a dormientibus) rursus que post paululum, 'adferte, ait dominus, mensam et panem', statim que additur : 'tulit panem et benedixit et fregit et dedit iacobo iusto et dixit ei : 'frater mi, comede panem tuum, quia resurrexit filius hominis a dormientibus' Ed1896
37 Triginta] + itaque Ed1896
38 Hierosolymam rexit] Hierosolyme rexit Ecclesiam id est Ed1896
39 ubi] + et Ed1896
40 est] om. Ed1896
41 et] + ultimam Ed1896
42 Quidam] + e nostris Ed1896



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iac. Prologus ‘Iacobus qui frater’ ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=76&chapitre=76_Prol.808b)

Notes :