Glossa ordinaria

Capitulum 4

Numérotation du verset Iac. 4,1 

Unde bella
et lites in vobis ?
Nonne1 ex concupiscentiis vestris que militant in membris vestris ?
1 Nonne] + hinc Weber
Numérotation du verset Iac. 4,2 

Concupiscitis
et non habetis.
Occiditis
et zelatis et
non potestis adipisci. Litigatis et belligeratis,
et2 non habetis propter quod non postulatis.
2 et] om. Weber
Numérotation du verset Iac. 4,3 

Petitis et non accipitis eo quod male petatis
ut in concupiscentiis vestris insumatis.
Numérotation du verset Iac. 4,4 

Adulteri
nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Deo3 ? Quicumque ergo voluerit amicus esse seculi huius inimicus Dei constituitur.
3 Deo] Dei Weber
Numérotation du verset Iac. 4,5 

An4 putatis
4 An] aut Weber
quia inaniter Scriptura
dicat ad invidiam concupiscit
Spiritus
qui inhabitat in nobis
Numérotation du verset Iac. 4,6 

maiorem
autem dat gratiam. Propter quod dicit :
Deus superbis resistit
humilibus autem dat gratiam.
Numérotation du verset Iac. 4,7 

Subditi ergo5 estote Deo,
5 ergo] igitur Weber
resistite autem diabolo
et
effugiet6 a vobis.
6 effugiet] fugiet Weber
Numérotation du verset Iac. 4,8 

Appropinquate7 autem8 Domino
7 Appropinquate] adpropiate Weber |
8 autem] om. Weber |
et appropinquabit vobis.
Emundate
manus
peccatores et purificate corda duplices animo.
Numérotation du verset Iac. 4,9 

Miseri estote
et lugete et plorate.
Risus vester
in luctum convertatur et gaudium in merorem.
Numérotation du verset Iac. 4,10 

Humiliamini in conspectu Domini
et exaltabit vos.
Numérotation du verset Iac. 4,11 

Nolite detrahere de alterutrum, fratres mei9.
9 mei] om. Weber
Qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum
detrahit legi
et iudicat legem. Si autem iudicas legem,
non es factor legis sed iudex.
Numérotation du verset Iac. 4,12 

Unus est enim10 legislator et iudex
10 enim] om. Weber
qui potest perdere
et liberare.
Tu autem quis es
qui iudicas proximum.
Numérotation du verset Iac. 4,13 

Ecce nunc
qui dicitis :
hodie aut crastino ibimus in civitatem illam11 et faciemus ibi quidem12 annum, et mercabimur, et lucrum faciemus,
11 civitatem illam] inv. Weber |
12 ibi quidem] inv. Weber |
Numérotation du verset Iac. 4,14 

qui ignoratis quid sit13 in crastinum.
13 sit] erit Weber
Que est enim14
14 est enim] inv. Weber
vita vestra ?
vapor
est enim15 ad modicum parens, et16 deinceps exterminabitur17.
15 enim] om. Weber |
16 et] om. Weber |
17 exterminabitur] exterminatur Weber |
Numérotation du verset Iac. 4,15 

Pro eo ut dicatis :
si Dominus voluerit
et vixerimus faciemus hoc aut illud.
Numérotation du verset Iac. 4,16 

Nunc autem exultatis in superbiis vestris.
Omnis exultatio talis maligna est.
Numérotation du verset Iac. 4,17 

Scienti
igitur bonum facere, et non facienti peccatum est illi.

Capitulum 4

Numérotation du verset Iac. 4,1 
Unde bella
interl.| quasi ex sapientia pax et hic et in futuro sed econtra in vobis
et lites in vobis ?
interl.| ni a zelo et contentione
marg.| UNDE  BELLA  ET  LITES. Prohibuerat zelum et contentionem, unde etiam latius disputat addens etiam alia vitia, que inde sequuntur. Ex contentione concupiscentie, ex concupiscentiis bella et lites. Qui enim cupit preferri vel temporalibus abundare, odit, invidet, occidit.
Nonne1 ex concupiscentiis vestris que militant in membris vestris ?
1 Nonne] + hinc Weber
interl.| quia quod mens prava suggerit manus et lingua intemperanter obedit
Numérotation du verset Iac. 4,2 
Concupiscitis
interl.| vere ex concupiscentiis nam hoc ordine
et non habetis.
interl.| quod cupitis
Occiditis
interl.| et ut habeatis
et zelatis et
interl.| tamen
non potestis adipisci. Litigatis et belligeratis,
interl.| etiam pro temporali gloria
et2 non habetis propter quod {t. 4 : Erfurt, f. 1179rb ; facsim., p. 517b} non postulatis.
2 et] om. Weber
interl.| digne Deum
marg.| PROPTER  QUOD. Propter hec, scilicet quod Deum digne non postulatis si enim illum pia intercessione postularetis, etiam temporalia ad usum necessaria non solum {t. 4 : Erfurt, f. 1179rb ; facsim., p. 517b} sempiterna daret. Et quia possent dicere dicis nos non postulare certe quotidie petimus. Responsum. Petitis quidem aliquando et tamen non accipitis eo quod male petatis.
Numérotation du verset Iac. 4,3 
Petitis et non accipitis eo quod male petatis
interl.| Deo datori ingrati
interl.| quia magis illa quam Deum amatis
interl.| ad superfluitatem
ut in concupiscentiis vestris insumatis.
Numérotation du verset Iac. 4,4 
Adulteri
marg.| ADULTERI. Dixerat supra de apertis inimicis Dei : Nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia etc., sed ne putentur hi soli esse inimici qui aperte blasphemant et persequuntur, agit hic etiam de omnibus amatoribus mundi quod inimici sunt Dei. Non debetis in concupiscentiis insumere, quia per hec probamini amatores mundi et ita adulteri, quia relicto amore sapientie celestis ad amplexus mundi declinatis et per hoc inimici Dei.
nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Deo3 ? Quicumque ergo voluerit amicus esse seculi huius inimicus Dei constituitur.
3 Deo] Dei Weber
Numérotation du verset Iac. 4,5 
An4 putatis
4 An] aut Weber
marg.| AN  PUTATIS etc.  SPIRITUS  QUI  HABITAT. Non debetis litigare, nam spiritus qui in vobis est non concupiscit ad invidiam, sed potius facit concordes et hoc dicit Scriptura et an putatis quod inanis sit Scriptura ?
quia inaniter Scriptura
marg.| SCRIPTURA. Que a malorum societate fideles coercens, ita per Moysen loquitur : «Non inibis cum eis fedus nec cum diis eorum»a. Et rursus : ‘Non facies opera eorum sed confringes statuas eorum’b.
a Ex. 23, 32.
b Cf. Ex. 23, 24 : « Non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera eorum sed destrues eos et confringes statuas eorum ».
dicat ad invidiam concupiscit
interl.| concupiscit ad invidiam, id est cupit ut invideatis : non
marg.| AD  INVIDIAM  CONCUPISCIT. Vel spiritus concupicit ad <invidiam>5, id est contra invidiam, id est hoc desiderat ut invidia tollatur, vel cupit ut invideatis mundo nec ametis eum. Vel spiritus cuiuslibet hominis cupit temporalia ad invidiam quia invidet aliis quod non habet.
5 invidiam] coniec., cum P14790 , f. 15va
Spiritus
interl.| sanctus qui datur in baptismo
qui inhabitat in nobis
Numérotation du verset Iac. 4,6 
maiorem
marg.| MAIOREM. Spiritus gratie non facit invidere, immo dat gratiam, id est gratuita dona maiora quam sint divitie seculi. Propter quod, id est ut sciamus, quibus dat et quibus non dat, dicit Scriptura.
autem dat gratiam. Propter quod dicit :
interl.| in Parabolis Salomonis iuxta antiquam translationem
Deus superbis resistit
marg.| SUPERBIS  RESISTIT. Malos omnes punit Deus, sed superbis specialiter resistere dicitur, quia maiori pena plectuntur qui Deo subdi penitendo negligunt. Sed humilibus dat gratiam qui in suorum plagis vitiorum manibus veri medici se subdunt.
humilibus autem dat gratiam.
interl.| vitam eternam bonam operationem
Numérotation du verset Iac. 4,7 
Subditi ergo6 estote Deo,
6 ergo] igitur Weber
interl.| quia humilibus dat gratiam voluntatem Dei implete
resistite autem diabolo
interl.| mala suggerenti
et
interl.| ita
effugiet7 a vobis.
7 effugiet] fugiet Weber
Numérotation du verset Iac. 4,8 
Appropinquate8 autem9 Domino
8 Appropinquate] adpropiate Weber
9 autem] om. Weber
interl.| per bona opera per humilitatem
et appropinquabit vobis.
interl.| dando gratiam ut promoveamini in melius et liberando ab angustus
Emundate
interl.| et ideo vos qui hucusque fuistis peccatores emundate manus, innocentiam manuum habete, et ne sitis duplices animo ut eterna et temporalia simul diligatis
manus
interl.| innocentiam manuum habete
peccatores et purificate corda duplices animo.
Numérotation du verset Iac. 4,9 
Miseri estote
interl.| memores scelerum que miseri fecistis alias qui miseros fecistis miserias huius mundi et paupertatem tolerates
et lugete et plorate.
interl.| in animo pro commissis
Risus vester
interl.| qui fuit de levitate seculi
in luctum convertatur et gaudium in merorem.
interl.| animi pro perpetratione alicuius peccati
Numérotation du verset Iac. 4,10 
Humiliamini in conspectu Domini
interl.| et ita omnibus modis humiliamini paupertatem et tribulationem eius amore ferendo vosipsos abiiciendo
et exaltabit vos.
interl.| in vita eterna
Numérotation du verset Iac. 4,11 
Nolite detrahere de alterutrum, fratres mei10.
10 mei] om. Weber
interl.| non solum erga Deum ita vos habeatis, sed etiam erga fratres boni sitis vitium detractionis ad venenum lingue respicit
Qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum
interl.| propter aliquod leve peccatum, vel propter aliquam scientiam vel aliquid tale
detrahit legi
marg.| DETRAHIT  LEGI. Que detractionem prohibuit, quasi diceret : lex non recte fecit. Vel qui detrahit fratri legem facienti detrahit, et iudicat legem quare talia iussa dederit que iniurias fratrum iubet oblivisci.
et {t. 4 : Erfurt, f. 1179va ; facsim., p. 518a} iudicat legem. Si autem iudicas legem,
interl.| ne putarent leve peccatum detrahere legi addit esse puniendos sicut transgressores
non es factor legis sed iudex.
interl.| vituperator
Numérotation du verset Iac. 4,12 
Unus est enim11 legislator et iudex
11 enim] om. Weber
interl.| et non debes iudicare, quia a Deo iudicareris quia qui dedit legem ut impleretur iudicat non implentes et ipse potens est
qui potest perdere
interl.| non implentes
et liberare.
interl.| implentes
Tu autem quis es
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1179va ; facsim., p. 518a} TU  AUTEM  QUIS  ES ? Non solum ideo debes vitare detractionem, ne ut transgressor a Deo iudiceris. Sed ideo etiam quia fortasse in nullo precellitis illos quos vituperatis.
qui iudicas proximum.
interl.| forsitan nequior es ipso et tu ipse in maiora potes precipitari peccata et ille potest surgere ad bona
Numérotation du verset Iac. 4,13 
Ecce nunc
interl.| dixi vitandam detractionem ecce aliud iudicium
interl.| ecce vos estis qui dici
qui dicitis :
interl.| stulta levitate animi spatium vite proponentes
marg.| ECCE  NUNC  QUI  DICITIS. Post increpationem detractionis arguit illorum temeritatem qui non habentes certitudinem vite, cupiditate temporalium vitam et lucrum promittunt sibi in futurum.
hodie aut crastino ibimus in civitatem illam12 et faciemus ibi quidem13 annum, et mercabimur, et lucrum faciemus,
12 civitatem illam] inv. Weber
13 ibi quidem] inv. Weber
marg.| FACIEMUS  IBI  ANNUM  QUI  IGNORATIS. Multimodam stultitiam notat, quia et de lucrorum augmento agunt, et se multo tempore victuros arbitrantur, et sue potestatis estimant ut annum faciant et in his omnibus superni iudicis examen ad mentem revocare contemnunt.
Numérotation du verset Iac. 4,14 
qui ignoratis quid sit14 in crastinum.
14 sit] erit Weber
interl.| alias quid erit in crastino
Que est enim15
15 est enim] inv. Weber
interl.| hec non debetis vobis promittere
vita vestra ?
interl.| brevis
marg.| QUE  EST  ENIM  VITA  VESTRA ? Non consentit illis qui dicunt post mortem nihil esse et mortem ipsam nihil esse. Sed ut doceat quia vita pravorum brevis est in presenti quam tamen in futuro mors eterna sequetur.
vapor
interl.| fumus
est enim16 ad modicum parens, et17 deinceps exterminabitur18.
16 enim] om. Weber
17 et] om. Weber
18 exterminabitur] exterminatur Weber
Numérotation du verset Iac. 4,15 
Pro eo ut dicatis :
interl.| et hec omnia dico vobis pro eo ut vos spe longioris vite non promittatis vobis lucra futuri temporis sed potius dicatis si Dominus
si Dominus voluerit
interl.| in voluntate et potentia Dei omnia relinquatis
et vixerimus faciemus hoc aut illud.
interl.| non solum spatium vite et lucra futuri temporis vobis promittitis sed etiam
Numérotation du verset Iac. 4,16 
Nunc autem exultatis in superbiis vestris.
interl.| id est in divitiis que faciunt superbos
interl.| quasi veris bonis
Omnis exultatio talis maligna est.
interl.| que est ad depressionem aliorum
Numérotation du verset Iac. 4,17 
Scienti
marg.| SCIENTI. Per totum epistole textum ostendit quod hi quibus scribebat scientiam bona faciendi habebant et rectam fidem didicerant, ita ut aliis se magistros fieri presumerent, nec tamen operum perfectionem, neque mentis humilitatem, neque sermonis continentiam adepti erant. Propter quod inter alia increpationis et exhortationis verba, modo eos multum terret, quia scientes benefacere et non facientes, maius peccatum habent quam si nescirent, licet ipsa boni ignorantia magnum sit peccatum cum scriptum sit : ‘Ignorans ignorabitur’c.
c Cf. 1Cor. 14, 38 : « Si quis autem ignorat, ignorabitur ».
igitur bonum facere, et non facienti peccatum est illi.
interl.| quia exultatis et superbitis igitur graviter puniemini quia scitis bonum et non facitis



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iac. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=76&chapitre=76_4)

Notes :