Glossa ordinaria

<76.808b> Prologus ‘Iacobus qui frater’

Numérotation du verset Iac. Prol.808b,1 

Prologus Hieronymi in epistolam sancti Iacobi. - Iacobus qui frater Domini appellatur1, ex2 cognomento iustus, ut nonnulli existimant, Ioseph ex alia uxore, Iesca eum genuisse 3 , ut 4 mihi uidetur, filius 5 Marie, sororis matris Domini, cuius Ioannes in libro suo meminit. Hic6, post passionem Domini, statim ab apostolis ordinatus Hierosolymorum episcopus7, unam tantum scripsit epistolam, que de septem catholicis est,
1 frater Domini-appellatur] inv. Ed1896 |
2 ex] om. Ed1896 |
3 Iesca eum genuisse] om. Ed1896 |
4 ut] + autem Ed1896 |
5 filus] om. Ed1896 |
6 Hic] filius Ed1896 |
7 Hierosolymorum episcopus - ordinatus] inv. Ed1896 |
que8 ab alio9 sub nomine eius edita asseritur, licet10 procedente tempore obtinuerit auctoritatem. Hegesippus de Iacobo11 ait : 'Suscepit Ecclesiam Hierosolyme post apostolos Iacobus12, cognomento ‘iustus’13. Hic de utero matris sanctus fuit, «vinum et siceram non bibit»a, carnem nullam comedit, numquam attonsus est nec unctus unguento nec usus balneo. Hic ingrediebatur14 sancta sanctorum, vestibus15 laneis non utebatur, sed lineis solus16 ingrediebatur templum17, fixis genibus pro populo deprecabatur, in tantum ut camelorum duritiam traxisse eius genua crederentur'. Hegesippus et Clemens dicunt18 : ‘Mortuo festo, qui Iudeam procurabat19, Albinum successorem eius missum a Nerone20 'qui dum nec21 ad provinciam venisset22, Ananus pontifex23, adolescens Anani filius, de genere sacerdotali24, concilium congregavit25 compellens publice Iacobum ut Christum negaret 26. Contradicentem lapidari iussit. Qui cum27 precipitatus de pinna templi, confractis cruribus semianimis28 diceret : 'Domine ignosce illis 29’. Fullonis fuste30 in cerebro percussus interiit'. Iosephus ait quod 31 propter eius necem subversam Hierosolymam creditum sit. Testantur Acta apostolorum multa de eo32. Triginta33 annis Hierosolymam rexit34 usque ad septimum Neronis annum. Iuxta templum, ubi35 precipitatus fuerat, sepultus est36, titulum usque ad obsidionem Titi et37 Adriani notissimum habuit. Quidam38 putant eum in monte Oliveti conditum, sed falsa eorum opinio est. b
a Idc. 13, 14 ; cf. Lc. 1, 15.
b ¶Fons : Cf. HIERONYMUS, De viris inlustribus [CPL 616], 2, ed. E. Richardson, 1896, p. 7 : « Iacobus qui appellatur frater domini, cognomento iustus, ut nonnulli existimant, ioseph ex alia uxore, ut autem mihi uidetur mariae, sororis matris domini, cuius iohannes in libro suo meminit, filius, post passionem domini statim ab apostolis hierosolymorum episcopus ordinatus, unam tantum scripsit epistulam, quae de septem catholicis est, quae et ipsa ab alio quodam sub nomine eius edita adseritur, licet paulatim tempore procedente obtinuerit auctoritatem. hegesippus uicinus apostolicorum temporum in quinto commentariorum libro de iacobo narrans ait: 'suscepit ecclesiam hierosolymae post apostolos frater domini, iacobus, cognomento iustus, - multi siquidem iacobi uocabantur. hic de utero matris sanctus fuit, uinum et siceram non bibit, carnem nullam comedit, nunquam adtonsus est nec unctus unguento nec usus balneo. huic soli licitum erat ingredi sancta sanctorum; siquidem uestibus laneis non utebatur, sed lineis, solus que ingrediebatur templum et fixis genibus pro populo deprecabatur, in tantum ut camelorum duritiam traxisse eius genua crederentur'. dicit et multa alia quae enumerare longum est. [...] sed et iosephus in uicesimo libro antiquitatum refert et clemens in septimo Ὑποτυπώσεων, mortuo festo, qui iudaeam regebat, missum esse a nerone successorem eius albinum. 'qui cum necdum ad prouinciam peruenisset, ananus, inquit, pontifex, adulescens anani filius, de genere sacerdotali, accepta occasione ἀναρχίας, concilium congregauit et conpellens publice iacobum ut christum dei filium denegaret, contradicentem lapidari iussit. qui praecipitatus de pinna templi, confractis cruribus adhuc semianimis tollens ad caelum manus diceret: 'domine, ignosce eis, quod enim faciunt, nesciunt', fullonis fuste, quo uestimenta extorqueri solent, in cerebro percussus interiit'. tradit idem iosephus tantae eum sanctitatis fuisse et celebritatis in populo, ut propter eius necem creditum sit subuersam hierosolymam. hic est de quo et apostolus paulus scribit ad galatas: 'alium autem apostolorum uidi neminem nisi iacobum fratrem domini'; et apostolorum super hoc crebrius acta testantur, euangelium quoque quod appellatur secundum hebraeos et a me nuper in graecum sermonem latinum que translatum est, quo et origenes saepe utitur, post resurrectionem saluatoris refert [...] . triginta itaque annis hierosolymae rexit ecclesiam, id est usque ad septimum neronis annum, et iuxta templum, ubi et praecipitatus fuerat, sepultus, titulum usque ad obsidionem titi et ultimam adriani notissimum habuit. quidam e nostris in monte oliueti eum conditum putant, sed falsa eorum opinio est ». [MM2022]. – Ed. BRUYNE, Préfaces XVI (Epcan.), n°3.1, p. 257. Repertorium biblicum, n° 808.
¶Codd. : Rusch Ed1896, om. Som358
8 que] + et ipsa Ed1896 |
9 alio] + quodam Ed1896 |
10 licet] + paulatim Ed1896 |
11 de Iacobo] uicinus apostolicorum temporum in quinto commentariorum libro de iacobo narrans Ed1896 |
12 Iacobus] praem. frater domini Ed1896 |
13 iustus] + multi siquidem Iacobi vocabantur Ed1896 |
14 Hic ingriebatur] Huic soli licitum erat Ed1896 |
15 vestibus] praem. siquidem Ed1896 |
16 solus] + que Ed1896 |
17 templum] + et Ed1896 |
18 Hegesippus et Clemens dicunt] dicit et multa alia que enumerare longum est. Sed et Iosephus in vicesimo libro antiquitatum refert et clemens in septimo Ὑποτυπώσεων Ed1896 |
19 procurabat] regebat Ed1896 |
20 Albinum successorem eius missum a Nerone] missum esse a nerone successorem eius albinum Ed1896 |
21 dum nec] cum necdum Ed1896 |
22 venisset] pervenisset Ed1896 |
23 Ananus] + inquit Ed1896 |
24 sacerdotali] + accepta occasione ἀναρχίας Ed1896 |
25 congregavit] + et Ed1896 |
26 negaret] dei filium denegaret Ed1896 |
27 cum] om. Ed1896 |
28 semianimis] + adhuc semianimis tollens ad celum manus Ed1896 |
29 illis] + eis quod enim faciunt nesciunt' Ed1896 |
30 fuste] + quo uestimenta extorqueri solent Ed1896 |
31 Iosephus ait quod] tradit idem iosephus tante eum sanctitatis fuisse et celebritatis in populo ut Ed1896 |
32 Testantur... eo] hic est de quo et apostolus paulus scribit ad galatas : 'alium autem apostolorum uidi neminem nisi iacobum fratrem domini' ; et apostolorum super hoc crebrius acta testantur, euangelium quoque quod appellatur secundum hebreos et a me nuper in grecum sermonem latinum que translatum est, quo et origenes sepe utitur, post resurrectionem saluatoris refert : 'dominus autem cum dedisset sindonem seruo sacerdotis, iuit ad iacobum et apparuit ei', (iurauerat enim iacobus se non comesurum panem ab illa hora qua biberat calicem domini, donec uideret eum resurgentem a dormientibus) rursus que post paululum, 'adferte, ait dominus, mensam et panem', statim que additur : 'tulit panem et benedixit et fregit et dedit iacobo iusto et dixit ei : 'frater mi, comede panem tuum, quia resurrexit filius hominis a dormientibus' Ed1896 |
33 Triginta] + itaque Ed1896 |
34 Hierosolymam rexit] Hierosolyme rexit Ecclesiam id est Ed1896 |
35 ubi] + et Ed1896 |
36 est] om. Ed1896 |
37 et] + ultimam Ed1896 |
38 Quidam] + e nostris Ed1896 |

<76.808b> Prologus ‘Iacobus qui frater’

Numérotation du verset Iac. Prol.808b,1 
prol.| Prologus Hieronymi in epistolam sancti Iacobi. - Iacobus qui frater Domini appellatur1, ex2 cognomento iustus, ut nonnulli existimant, Ioseph ex alia uxore, Iesca eum genuisse 3 , ut 4 mihi uidetur, filius 5 Marie, sororis matris Domini, cuius Ioannes in libro suo meminit. Hic6, post passionem Domini, statim ab apostolis ordinatus Hierosolymorum episcopus7, unam tantum scripsit epistolam, que de septem {t. 4 : Erfurt, f. 1176rb ; facsim., p. 511b} catholicis est,
1 frater Domini-appellatur] inv. Ed1896
2 ex] om. Ed1896
3 Iesca eum genuisse] om. Ed1896
4 ut] + autem Ed1896
5 filus] om. Ed1896
6 Hic] filius Ed1896
7 Hierosolymorum episcopus - ordinatus] inv. Ed1896
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1176rb ; facsim., p. 511b} catholicis . Catholice dicuntur he epistole8, id est universales a fide universalis Ecclesie non discordantes vel canonice, id est regulares ad distantiam earum quas fecerunt pseudo sub nominibus apostolorum.A
8 he epistole] inv. Som358
prol.| que9 ab alio10 sub nomine eius edita asseritur, licet11 procedente tempore obtinuerit auctoritatem. Hegesippus de Iacobo12 ait : 'Suscepit Ecclesiam Hierosolyme post apostolos Iacobus13, cognomento ‘iustus’14. Hic de utero matris sanctus fuit, «vinum et siceram non bibit»a, carnem nullam comedit, numquam attonsus est nec unctus unguento nec usus balneo. Hic ingrediebatur15 sancta sanctorum, vestibus16 laneis non utebatur, sed lineis solus17 ingrediebatur templum18, fixis genibus pro populo deprecabatur, in tantum ut camelorum duritiam traxisse eius genua crederentur'. Hegesippus et Clemens dicunt19 : ‘Mortuo festo, qui Iudeam procurabat20, Albinum successorem eius missum a Nerone21 'qui dum nec22 ad provinciam venisset23, Ananus pontifex24, adolescens Anani filius, de genere sacerdotali25, concilium congregavit26 compellens publice Iacobum ut Christum negaret 27. Contradicentem lapidari iussit. Qui cum28 precipitatus de pinna templi, confractis cruribus semianimis29 diceret : 'Domine ignosce illis 30’. Fullonis fuste31 in cerebro percussus interiit'. Iosephus ait quod 32 propter eius necem subversam Hierosolymam creditum sit. Testantur Acta apostolorum multa de eo33. Triginta34 annis Hierosolymam rexit35 usque ad septimum Neronis annum. Iuxta templum, ubi36 precipitatus fuerat, sepultus est37, titulum usque ad obsidionem Titi et38 Adriani notissimum habuit. Quidam39 putant eum in monte Oliveti conditum, sed falsa eorum opinio est.B b
a Idc. 13, 14 ; cf. Lc. 1, 15.
b ¶Fons : Cf. Hieronymus, De viris inlustribus [CPL 616], 2, ed. E. Richardson, 1896, p. 7 : « Iacobus qui appellatur frater domini, cognomento iustus, ut nonnulli existimant, ioseph ex alia uxore, ut autem mihi uidetur mariae, sororis matris domini, cuius iohannes in libro suo meminit, filius, post passionem domini statim ab apostolis hierosolymorum episcopus ordinatus, unam tantum scripsit epistulam, quae de septem catholicis est, quae et ipsa ab alio quodam sub nomine eius edita adseritur, licet paulatim tempore procedente obtinuerit auctoritatem. hegesippus uicinus apostolicorum temporum in quinto commentariorum libro de iacobo narrans ait: 'suscepit ecclesiam hierosolymae post apostolos frater domini, iacobus, cognomento iustus, - multi siquidem iacobi uocabantur. hic de utero matris sanctus fuit, uinum et siceram non bibit, carnem nullam comedit, nunquam adtonsus est nec unctus unguento nec usus balneo. huic soli licitum erat ingredi sancta sanctorum; siquidem uestibus laneis non utebatur, sed lineis, solus que ingrediebatur templum et fixis genibus pro populo deprecabatur, in tantum ut camelorum duritiam traxisse eius genua crederentur'. dicit et multa alia quae enumerare longum est. [...] sed et iosephus in uicesimo libro antiquitatum refert et clemens in septimo Ὑποτυπώσεων, mortuo festo, qui iudaeam regebat, missum esse a nerone successorem eius albinum. 'qui cum necdum ad prouinciam peruenisset, ananus, inquit, pontifex, adulescens anani filius, de genere sacerdotali, accepta occasione ἀναρχίας, concilium congregauit et conpellens publice iacobum ut christum dei filium denegaret, contradicentem lapidari iussit. qui praecipitatus de pinna templi, confractis cruribus adhuc semianimis tollens ad caelum manus diceret: 'domine, ignosce eis, quod enim faciunt, nesciunt', fullonis fuste, quo uestimenta extorqueri solent, in cerebro percussus interiit'. tradit idem iosephus tantae eum sanctitatis fuisse et celebritatis in populo, ut propter eius necem creditum sit subuersam hierosolymam. hic est de quo et apostolus paulus scribit ad galatas: 'alium autem apostolorum uidi neminem nisi iacobum fratrem domini'; et apostolorum super hoc crebrius acta testantur, euangelium quoque quod appellatur secundum hebraeos et a me nuper in graecum sermonem latinum que translatum est, quo et origenes saepe utitur, post resurrectionem saluatoris refert [...] . triginta itaque annis hierosolymae rexit ecclesiam, id est usque ad septimum neronis annum, et iuxta templum, ubi et praecipitatus fuerat, sepultus, titulum usque ad obsidionem titi et ultimam adriani notissimum habuit. quidam e nostris in monte oliueti eum conditum putant, sed falsa eorum opinio est ». [MM2022]. – Ed.   Bruyne, Préfaces XVI (Epcan.), n°3.1, p. 257. Repertorium biblicum, n° 808.
B ¶Codd. : Rusch Ed1896, om. Som358
9 que] + et ipsa Ed1896
10 alio] + quodam Ed1896
11 licet] + paulatim Ed1896
12 de Iacobo] uicinus apostolicorum temporum in quinto commentariorum libro de iacobo narrans Ed1896
13 Iacobus] praem. frater domini Ed1896
14 iustus] + multi siquidem Iacobi vocabantur Ed1896
15 Hic ingriebatur] Huic soli licitum erat Ed1896
16 vestibus] praem. siquidem Ed1896
17 solus] + que Ed1896
18 templum] + et Ed1896
19 Hegesippus et Clemens dicunt] dicit et multa alia que enumerare longum est. Sed et Iosephus in vicesimo libro antiquitatum refert et clemens in septimo Ὑποτυπώσεων Ed1896
20 procurabat] regebat Ed1896
21 Albinum successorem eius missum a Nerone] missum esse a nerone successorem eius albinum Ed1896
22 dum nec] cum necdum Ed1896
23 venisset] pervenisset Ed1896
24 Ananus] + inquit Ed1896
25 sacerdotali] + accepta occasione ἀναρχίας Ed1896
26 congregavit] + et Ed1896
27 negaret] dei filium denegaret Ed1896
28 cum] om. Ed1896
29 semianimis] + adhuc semianimis tollens ad celum manus Ed1896
30 illis] + eis quod enim faciunt nesciunt' Ed1896
31 fuste] + quo uestimenta extorqueri solent Ed1896
32 Iosephus ait quod] tradit idem iosephus tante eum sanctitatis fuisse et celebritatis in populo ut Ed1896
33 Testantur... eo] hic est de quo et apostolus paulus scribit ad galatas : 'alium autem apostolorum uidi neminem nisi iacobum fratrem domini' ; et apostolorum super hoc crebrius acta testantur, euangelium quoque quod appellatur secundum hebreos et a me nuper in grecum sermonem latinum que translatum est, quo et origenes sepe utitur, post resurrectionem saluatoris refert : 'dominus autem cum dedisset sindonem seruo sacerdotis, iuit ad iacobum et apparuit ei', (iurauerat enim iacobus se non comesurum panem ab illa hora qua biberat calicem domini, donec uideret eum resurgentem a dormientibus) rursus que post paululum, 'adferte, ait dominus, mensam et panem', statim que additur : 'tulit panem et benedixit et fregit et dedit iacobo iusto et dixit ei : 'frater mi, comede panem tuum, quia resurrexit filius hominis a dormientibus' Ed1896
34 Triginta] + itaque Ed1896
35 Hierosolymam rexit] Hierosolyme rexit Ecclesiam id est Ed1896
36 ubi] + et Ed1896
37 est] om. Ed1896
38 et] + ultimam Ed1896
39 Quidam] + e nostris Ed1896



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iac. Prologus ‘Iacobus qui frater’ ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=76&chapitre=76_Prol.808b)

Notes :