Glossa ordinaria

Capitulum 2

Numérotation du verset Iac. 2,1 

Fratres mei,
nolite in personarum acceptione
habere fidem Domini nostri Iesu Christi glorie.
Numérotation du verset Iac. 2,2 

Etenim si introierit in conspectu1 vestro
1 conspectus] conventus Weber
vir aureum annulum habens, in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,
Numérotation du verset Iac. 2,3 

et intendatis in eum qui est indutus2 veste preclara et dixeritis ei3 : tu sede hic bene,
2 est indutus] inv. Weber |
3 ei] om. Weber |
pauperi autem dicatis tu sta illic, aut sede sub scabello pedum meorum,
Numérotation du verset Iac. 2,4 

nonne iudicatis
apud vosmetipsos,
et facti estis iudices cogitationum
iniquarum.
Numérotation du verset Iac. 2,5 

Audite,
fratres mei dilectissimi, nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo,
divites
autem4 in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se ?
4 autem] om. Weber
Numérotation du verset Iac. 2,6 

Vos autem exhonorastis
pauperem
nonne divites per potentiam opprimunt vos
et trahunt ipsi5 vos ad iudicia ?
5 trahunt ipsi] inv. Weber
Numérotation du verset Iac. 2,7 

Nonne
ipsi blasphemant
bonum nomen
quod invocatum est super vos ?
Numérotation du verset Iac. 2,8 

si tamen legem
perficitis regalem
secundum Scripturas,
diliges proximum tuum sicut te ipsum benefacitis.
Numérotation du verset Iac. 2,9 

si enim6
6 enim] autem Weber
personas accipitis
peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressors.
Numérotation du verset Iac. 2,10 

quicumque autem
totam legem servaverit,
offendat autem in uno
factus est omnium reus.
Numérotation du verset Iac. 2,11 

Qui autem7 dixit : non mechaberis, dixit : et non occides. Si8 non mechaberis occides autem factus es transgressor legis.
7 autem] enim Weber |
8 si] quod praem. Weber |
Numérotation du verset Iac. 2,12 

Sic loquimini
et sic facite
sicut per legem libertatis incipientes iudicari.
Numérotation du verset Iac. 2,13 

Iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam.
Superexaltat9 autem misericordia
9 Superexaltat] superexultat Weber
iudicio10.
10 iudicio] iudicium Sixtina et Clementina
Numérotation du verset Iac. 2,14 

Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere
et11 opera autem non habeat ?
11 et] om. Weber
Numquid poterit fides salvare eum ?
Numérotation du verset Iac. 2,15 

Si autem frater et12 soror nudi sint13 et indigeant14 victu quotidiano,
12 et] aut Weber |
13 sint] sunt Weber |
14 indigeant] indigent Weber |
Numérotation du verset Iac. 2,16 

dicat autem de vobis aliquis15 illis : ite in pace, calefacimini, et saturamini non dederitis autem eis que necessaria sunt corporis quid proderit ?
15 de…aliquis] aliquis de vobis Weber
Numérotation du verset Iac. 2,17 

Sic et fides si non habeat opera,
mortua est in semetipsa16.
16 semetipsa] semetipsam Weber
Numérotation du verset Iac. 2,18 

Sed dicet quis
tu fidem habes
et ego opera17
17 opera] + habeo Weber
ostende mihi fidem tuam sine operibus
et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.
Numérotation du verset Iac. 2,19 

Tu credis
quoniam est unus18 Deus bene facis
18 est unus] inv. Weber
et demones
credunt
et
Numérotation du verset Iac. 2,contremescunt. 20 

Vis autem scire,
o homo inanis,
quoniam fides sine operibus mortua19 est.
19 mortua] otiosa Weber
Numérotation du verset Iac. 2,21 

Abraham pater noster
nonne ex operibus iustificatus est,
offerens
Isaac filium suum20
20 Isaac…suum] filium suum Isaac Weber
super altare.
Numérotation du verset Iac. 2,22 

Vides
ergo21 quoniam fides cooperabatur operibus suis22, et ex operibus fides consummata est.
21 ergo] om. Weber |
22 suis] illius Weber |
Numérotation du verset Iac. 2,23 

Et impleta23 est Scriptura dicens : Credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam,
23 impleta] suppleta Weber
et amicus Dei appellatus est.
Numérotation du verset Iac. 2,24 

Videtis
quoniam ex operibus
iustificatur homo,
et non ex fide tantum.
Numérotation du verset Iac. 2,25 

Similiter
autem et Raab meretrix24
24 meretrix] + nonne Weber
ex operibus iustificata est,
suscipiens nuntios
et alia via eiciens.
Numérotation du verset Iac. 2,26 

Sicut enim corpus sine spiritu emortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.

Capitulum 2

Numérotation du verset Iac. 2,1 
Fratres mei,
interl.| et ut possitis esse immaculati
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1177va ; facsim., p. 514a} FRATRES  MEI. Ostendit quod hi quibus scribebat fide imbuti sed operibus vacui erant et eleemosynam quam predicabat, non pauperibus propter eterna sed divitibus propter temporalia commoda faciebant unde eos redarguit.
nolite in personarum acceptione
interl.| quicumque divitem propter divitias eligit et propter paupertatem pauperem abiicit utrobique peccat
marg.| NOLITE  IN  PERSONARUM  ACCEPTIONE etc. Quasi : Dominus divites invitaret ad fidem et pauperes despiceret. Non ita est, quia Dominus pauperes elegit in hoc mundo et eos fide donavit.
marg.| Mundus pauperem abiicit, divitem colit fides Christi e contra docet, quia"omnis gloria divitum tamquam flos feni"a, misericordia in pauperes floret in eternum.
a Cf. Is. 40, 6.
habere fidem Domini nostri Iesu Christi glorie.
marg.| DOMINI  GLORIE. Dominum glorie nominat, ut eius iussis obediatur qui sempiterna gloria remunerat, quicquid pro eius amore pauperibus datur.
Numérotation du verset Iac. 2,2 
Etenim si introierit in conspectu1 vestro
1 conspectus] conventus Weber
interl.| vel ‘conventum nostrum’
vir aureum annulum habens, in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,
Numérotation du verset Iac. 2,3 
et intendatis in eum qui est indutus2 veste preclara et dixeritis ei3 : tu sede hic bene,
2 est indutus] inv. Weber
3 ei] om. Weber
interl.| in honesto loco
pauperi autem dicatis tu sta illic, aut sede sub scabello pedum meorum,
marg.| TU  SEDE etc.  TU  STA etc. AUGUSTINUS. Si hanc distantiam sedendi, et standi ad honores Ecclesiasticos referamus, non est putandum leve esse peccatum in personarum acceptione habere fidem Domini glorie. Quis enim ferat eligi divitem ad sedem honoris Ecclesie contempto paupere instructiore et sanctiore ? Si autem de quotidianis consessibus loquitur quis non hic peccat ? Non tamen peccat nisi cum apud semetipsum intus ita iudicat, ut ei tanto melior quanto ditior videatur, hoc enim videtur significasse, subdendo :   Nonne iudicatis apud vosmetipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum .
Numérotation du verset Iac. 2,4 
nonne iudicatis
interl.| quod est nonne peccatum operamini
apud vosmetipsos,
interl.| non a Deo
et facti estis iudices cogitationum
interl.| id est iudicare debetis apud vosipsos, quod prave cogitatis in acceptione personarum
iniquarum.
interl.| id est humanarum
Numérotation du verset Iac. 2,5 
Audite,
marg.| AUDITE. Diligentius attendite, quia non qui ditiores in seculo hi meliores in examine divino, et ideo non sunt preferendi. Nam Deus non divites sed pauperes elegit, id est humiles pro contemptu rerum visibilium fide autem invisibilium divitiarum, mundo despicabiles apparent sed hos tamen exspectatione futuri regni preclaros reddidit et nobiles.
fratres mei dilectissimi, nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo,
interl.| inopes rerum temporalium sed
marg.| NONNE  DEUS  ELEGIT ? Pauperes elegit Deus dicens : «Nolite timere pusillus grex quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum»b. Pauperes etiam parentes quorum nutriretur officio elegit.
b Lc. 12, 32.
divites
marg.| NONNE  DIVITES ? Apertius ostendit quos divites superius dixerit, scilicet illos qui divitias Christo preferunt et ipsi alieni a fide eos qui credunt per potentiam opprimunt, et ad iudicia potentiorum trahunt. Et est alia causa quare non sunt eligendi, quia mala inferunt fidelibus.
autem4 {t. 4 : Erfurt, f. 1177vb ; facsim., p. 514b} in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se ?
4 autem] om. Weber
interl.| non mundana
Numérotation du verset Iac. 2,6 
Vos autem exhonorastis
interl.| vel in<honorastis>
pauperem
interl.| dicendo tu illic sta
nonne divites per potentiam opprimunt vos
interl.| auferendo bona, verberando
et trahunt ipsi5 vos ad iudicia ?
5 trahunt ipsi] inv. Weber
interl.| et sine culpa faciunt vos condemnari
Numérotation du verset Iac. 2,7 
Nonne
interl.| etiam
ipsi blasphemant
marg.| BLASPHEMANT. Hec apostolorum temporibus plures gentilium et Iudeorum maxime priores fecisse inveniuntur.
bonum nomen
interl.| salutiferum Christi
quod invocatum est super vos ?
interl.| ad protectionem vestram
Numérotation du verset Iac. 2,8 
si tamen legem
interl.| gratie
marg.| SI  TAMEN  LEGEM. Quia aspere de contemptu divitum locutus erat et quodammodo contrarius legi divine que omnes diligi precipit. Ne omnino contemnendi divites putentur, subdit. Quasi propter predictas causas non sunt eligendi. Sed tamen si perficitis hanc legem que dicit diliges proximum. Benefacitis quia etsi divites propter divitias non sunt eligendi, non tamen propter {t. 4 : Erfurt, f. 1177vb ; facsim., p. 514b} Deum minus sunt diligendi.
perficitis regalem
interl.| excellentem inter alias
marg.| REGALEM. Id est excellentem vel quia communis est omnibus et omnes complectitur.
marg.| Vel que dicit non confundas personam pauperis, nec honores vultum potentis, et alibi nulla erit distantia personarum, ita parvum ut magnum audietis quia iudicium Dei est.
secundum Scripturas,
interl.| secundum quod Scripture testantur
interl.| scilicet hanc
diliges proximum tuum sicut te ipsum benefacitis.
Numérotation du verset Iac. 2,9 
si enim6
6 enim] autem Weber
interl.| vel autem
personas accipitis
interl.| id est pauperes propter paupertatem abiicitis et divites ad honores propter opulentiam promovetis
peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressors.
Numérotation du verset Iac. 2,10 
quicumque autem
marg.| QUICUMQUE  AUTEM. Ne putarent contemptibile esse peccatum in hac una re legem transgredi addit :   Quicumque .
totam legem servaverit,
interl.| servare in animo proposuerit
offendat autem in uno
marg.| OFFENDAT  AUTEM  IN  UNO etc. Vere qui in uno offendit est transgressor totius legis, quia qui peccat contra auctorem legis facit quem in sua lege negligit, et contra caritatem que est causa et mater totius legis.
marg.| Hanc sententiam ex simili videamus. Si quis me offenderet omnes fratres et amicos meos in me offenderet et quodammodo contra omnes peccaret. Sic qui unum mandatum negligit, cetera que completa videbantur adiuvare, sibi inutilia reddit.
marg.| Vel aliter. ‘Caritas est plenitudo legis’c in cuius preceptis tota lex pendet. Qui autem contra caritatem facit merito omnium reus est. Nemo autem peccat nisi contra caritatem faciat quia nec Deum vere diligit cuius legem negligit nec proximum in quem delinquit. Quia ergo superius ostenderat eos in caritate peccare quando dicunt pauperi tu sta illic competenter subdit : Qui in uno id est caritate offendit, que est radix omnium preceptorum, ab omnibus preceptis que sunt quasi filii caritatis accusatur. Reconciliato autem illo uno in quo offenderat cetera omnia reconciliantur. Cur ergo non dicuntur paria peccata ? Nescio nisi forte quia magis facit contra caritatem, et magis offendit Ecclesiam qui gravius et minus qui levius peccat.
c Rm. 13, 10.
factus est omnium reus.
interl.| non ex humana fragilitate sed reputando leve esse
marg.| OMNIUM  REUS. Apud Deum qui nihil dimittit impunitum qui scit quam necessarium legem dederit, qui negligit mandatum credit illud a Deo inaniter institutum.
Numérotation du verset Iac. 2,11 
Qui autem7 dixit : non mechaberis, dixit : et non occides. Si8 non mechaberis occides autem factus es transgressor legis.
7 autem] enim Weber
8 si] quod praem. Weber
interl.| et ita contemptor legislatoris
Numérotation du verset Iac. 2,12 
Sic loquimini
interl.| proximis
et sic facite
interl.| ita estote misericordes proximis sicut Deus vobis
marg.| SIC  LOQUIMINI  SIC  FACITE. Quando quidem malum est divitem propter divitias eligi, pauperem abiici et quia bonum est propter Deum etiam divites diligere, pupillos et viduas visitare, ergo sic loquimini et sic facite. Hoc loquendo et faciendo curate, ut proximos diligendo a Deo diligi mereamini, misericordiam impendentes misericordia digni existatis. Lex libertatis lex caritatis, quam superius regalem vocavit qua dicitur : «Diliges proximum tuum sicut teipsum»d. Qua lege vos Deus iudicat cum magnam misericordiam donat, quia non iudicamini per legem penarum et servitutis, sed per legem gratie que spontaneos vocat ad penitentiam et peccata dimittit.
d Mt. 22, 39.
marg.| Aliter. Gravius iudicatur qui legem Moysi quam qui naturalem contemnit. Gravius etiam qui legem gratie quam qui legem Moysi despicit. Quasi : bene loquimini et benefacite, quia si negligitis gravius damnabimini quam qui fuerunt in tempore Moysi quia {t. 4 : Erfurt, f. 1178ra ; facsim., p. 515a} cui plus committitur plus ab eo exigitur. Quo plus maiorem quis misericordiam a Domino consequitur eo iniustius indigenti proximo misericordiam negat, et iustius luit penas impietatis.
sicut per legem libertatis incipientes iudicari.
Numérotation du verset Iac. 2,13 
Iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam.
interl.| et debetis misericorditer agere nam qui potuit et non fecit misericordiam antequam iudicaretur sine misericordia iudicabitur
{t. 4 : Erfurt, f. 1178ra ; facsim., p. 515a} Superexaltat9 autem misericordia
9 Superexaltat] superexultat Weber
interl.| supraponitur iudicio et quasi illuminat iudicium quod est cum misericordia per ipsam enim misericordiam commendabilius est et magis placet
marg.| SUPEREXULTAT 10  AUTEM  MISERICORDIA etc. Sicut in iudicio dolebit qui non fecit misericordiam ita qui fecit remuneratus exultabit atque gaudebit. Aliter  SUPEREXALTAT. Superponitur misericordia iudicio in quo inventum fuerit opus misericordie, etsi habuerit aliquid in iudicio quo puniatur tamquam unda opere misericordie ignis peccati extinguitur. Aliter.   Superexaltat misericordia . Plures per misericordiam colliguntur, scilicet qui misericordiam prestiterunt : «Beati enim misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur»e.
e Mt. 5, 7.
10 sic Rusch
marg.| Hic latius disputat de operibus midericordie ut quos precedente sententia terruerat, consoletur, docendo quibus remediis expientur quotidiana peccata, sine quibus non agitur vita ne illi qui non in uno tantum, sed in multis offendunt in iudicio inveniantur rei omnium.
iudicio11.
11 iudicio] iudicium Sixtina et Clementina
interl.| vel <iudici>um
Numérotation du verset Iac. 2,14 
Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere
interl.| debetis bene agere, quia falluntur qui solam fidem sufficere credunt
et12 opera autem non habeat ?
12 et] om. Weber
interl.| cum habeat tempus operandi
Numquid poterit fides salvare eum ?
interl.| fides sine operibus mortua est sed que per dilectionem operatur salvat
Numérotation du verset Iac. 2,15 
Si autem frater et13 soror nudi sint14 et indigeant15 victu quotidiano,
13 et] aut Weber
14 sint] sunt Weber
15 indigeant] indigent Weber
Numérotation du verset Iac. 2,16 
dicat autem de vobis aliquis16 illis : ite in pace, calefacimini, et saturamini non dederitis autem eis que necessaria sunt corporis quid proderit ?
16 de…aliquis] aliquis de vobis Weber
interl.| illis caritas vestra
Numérotation du verset Iac. 2,17 
Sic et fides si non habeat opera,
interl.| vel sine operibus
interl.| quibus reviviscat
marg.| SIC  ET  FIDES  SI  NON. Sicut sola verba pietatis nudum, vel esurientem non recreant si non et cibus prebeatur et vestis, ita fides verbo tenus servata non salvat.
marg.| Quod legitur : «Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit»f. De fide perfecta que per dilectionem operatur est intelligendum.
f Mc. 16, 16.
mortua est in semetipsa17.
17 semetipsa] semetipsam Weber
interl.| contra seipsam quod enim verbis promisit non implet
Numérotation du verset Iac. 2,18 
Sed dicet quis
interl.| irridendo
interl.| vobis
interl.| aliquis
marg.| SED  DICET  ALIQUIS. Non solum propter predictas rationes debetis ad bene operandum incitari. Sed etiam propter hoc ne improperium ab aliis patiamini, quia aliquis assumpta fiducia de suis operibus, ut ostendat solam fidem non valere improperando dicet : T  u fidem etc.
tu fidem habes
interl.| sine operibus
et ego opera18
18 opera] + habeo Weber
interl.| fidei
ostende mihi fidem tuam sine operibus
interl.| quia non habes opera si potes ostende per aliqua certa signa, ut credam te esse fidelem sed non poteris cum desint opera
et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.
interl.| sed ego per opera que habeo possum probare me esse fidelem
Numérotation du verset Iac. 2,19 
Tu credis
marg.| TU  CREDIS. Probavit eos qui opera non habent veram fidem non habere, nunc cuiusmodi fidem habeant patefacit ne illam talem fidem magnifaciant.
quoniam est unus19 Deus bene facis
19 est unus] inv. Weber
interl.| non improbo sed non sufficit
et demones
interl.| ne putes quod aliquid magnum facias nam et demones
credunt
interl.| unum esse Deum
marg.| ET  DEMONES  CREDUNT. Scriptum est : «Exibant demonia ab hominibus clamantia et dicentia quia tu es Filius Dei»g, sed et legio que hominem obsidebat timens clamabat : «Quid mihi et tibi Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas»h. Qui ergo Deum non credunt vel creditum non timent demonibus tardiores et proterviores sunt.
g Lc. 4, 41.
h Mc. 5, 7.
et
interl.| quod plus est
Numérotation du verset Iac. 2,contremescunt. 20 
Vis autem scire,
interl.| non solum rationibus sed etiam exemplo et auctoritate utar
marg.| VIS  AUTEM  SCIRE. Probato quod fides sine operibus mortua est, ut evidentius ad bonam operationem invitet eos elegans exemplum bone operationis Abraham patriarcham proponit illis qui de circumcisione crediderant, ut bonum patrem quasi boni filii imitentur in temptatione et in operatione.
o homo inanis,
interl.| sine operibus
quoniam fides sine operibus mortua20 est.
20 mortua] otiosa Weber
Numérotation du verset Iac. 2,21 
marg.| ABRAHAM  PATER. Quod Abraham per fidem sine operibus iustificatus dicitur, de operibus que precedebant intelligitur, quia per opera que fecit iustus non fuit, sed sola fide hic de operibus agitur que fidem sequuntur per que amplius iustificatur, {t. 4 : Erfurt, f. 1178rb ; facsim., p. 515b} cum iam per fidem fuisset iustus. Unde Paulus : «Fide Abraham obtulit Isaac cum temptaretur»i. Hec oblatio est opus et testimonium fidei et iustitie. Paulus in Abraham fidei constantiam. Iacobus laudat operum magnificentiam quia utroque fuit perfectus Abraham et de utroque in exemplum proponitur.
i Hbr. 11, 17.
nonne ex operibus iustificatus est,
interl.| licet Abraham per fidem quam habebat iustus erat tamen per opera que habebat et addidit, amplius est iustificatus que nisi fecisset meritum precedentis fidei amisisset
offerens
interl.| ex his scilicet
interl.| id est offerre volens
marg.| OFFERENS. Magna temptatio cum filium iubebatur occidere, magna fides cum etiam de mortuo credebat se posse semen accipere. Magnum opus cum dilectissimum non dubitaret offerre.
Isaac filium suum21
21 Isaac…suum] filium suum Isaac Weber
interl.| arbitrabatur enim quod et mortuos potens est suscitare Deus
super altare.
Numérotation du verset Iac. 2,22 
Vides
marg.| VIDES. Quia obtulit illum in quo acceperat promissionem, apparet magna virtus fidei, quia et si cum offerret credebat promissionem implendam, quia potentem credebat Deum etiam suscitare mortuum.
ergo22 quoniam fides cooperabatur operibus suis23, et ex operibus fides consummata est.
22 ergo] om. Weber
23 suis] illius Weber
interl.| per fidem ante erat iustus et fides duxit ad opera, et per opera fides ipsa est augmentata et comprobata, et ita per illam fidem que duxit ad opera apparet veritas Scripture credidit filium promittenti et eundem immolare iubenti
Numérotation du verset Iac. 2,23 
Et impleta24 est Scriptura dicens : Credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam,
24 impleta] suppleta Weber
marg.| CREDIDIT  ABRAHAM  DEO etc. AUGUSTINUS. Aliud est credere in Deum, aliud credere Deo, aliud credere Deum. Credere illum est credere quod sit Deus. Credere illi est credere vera esse que ille dicit. Credere in illum est tendere cum caritate in illum. Primum et secundum demonum et multorum malorum esse non dubitatur. Tertium tantum est bonorum.
et amicus Dei appellatus est.
Numérotation du verset Iac. 2,24 
Videtis
interl.| quia sic est in Abraham
quoniam ex operibus
interl.| fidei
iustificatur homo,
interl.| qui habet tempus operandi
et non ex fide tantum.
interl.| sine operibus
Numérotation du verset Iac. 2,25 
Similiter
marg.| SIMILITER. Ne causarentur opera tanti patris se imitari non posse, presertim cum modo nullus cogat filios offerre, addit exemplum peccatricis mulieris que per opera misericordie et hospitalitatis soluta est a peccatis, et ascripta civis israelitici populi et annumerata in generationibus salvatoris.
autem et Raab meretrix25
25 meretrix] + nonne Weber
marg.| RAAB. Latitudo que significat Ecclesiam fide dilatatam. Huius exemplo monet patrie pereuntis interitum cavere per opera misericordie nuntios Christi suscipere, et servare et ad Iesum remittere. Sicut legitur beatus Gamaliel fecisse.
ex operibus iustificata est,
interl.| non solum Abraham per maiora opera sed etiam Raab per minora opera est iustificata
suscipiens nuntios
interl.| Iosue
et alia via eiciens.
interl.| ne a viris civitatis occiderentur
Numérotation du verset Iac. 2,26 
Sicut enim corpus sine spiritu emortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.
interl.| vere Abraham per opera fidei iustificatus est quia sine operibus non fuisset iustus etiam ipse Abraham ne dum alii



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iac. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=76&chapitre=76_2)

Notes :