Glossa ordinaria

Capitulum 3

Numérotation du verset Iac. 3,1 

Nolite
plures magistri fieri
fratres mei,
scientes quoniam maius iudicium
sumitis.
Numérotation du verset Iac. 3,2 

In multis enim offendimus omnes.
Si quis
in verbo
non offendit hic
perfectus est vir. Potest enim1 freno circumducere totum corpus.
1 Potest enim] Potens etiam Weber
Numérotation du verset Iac. 3,3 

Si autem frenos equis2 in ora mittimus
2 frenos equis] equorum frenos Weber
ad consentiendum nobis,
et omne corpus eorum3
3 eorum] illorum Weber
Numérotation du verset Iac. 3,circumferimus.4 

Et ecce4
4 Et ecce] inv. Weber
naves cum magne sint et a ventis valentibus5
5 valentibus] validis Weber
minentur, circumferuntur autem6 a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit.
6 autem] om. Weber
Numérotation du verset Iac. 3,5 

Ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exaltat7.
7 exaltat] exultat Weber
Ecce quantus ignis
quam magnam silvam8 incendit.
8 silvam] magnam praem. Weber
Numérotation du verset Iac. 3,6 

Et lingua
ignis est,
universitas
iniquitatis. Lingua constituitur in membris
nostris que maculat totum corpus,
et inflammat rotam nativitatis nostre
inflammata a gehenna.
Numérotation du verset Iac. 3,7 

Omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur
et domita sunt
a natura humana.
Numérotation du verset Iac. 3,8 

Linguam autem nullus hominum domare potest.
Inquietum malum
plena veneno mortifero.
Numérotation du verset Iac. 3,9 

In ipsa benedicimus Deum9 et Patrem
9 Deum] Dominum Weber
et in ipsa maledicimus
homines qui ad similitudinem Dei facti sunt.
Numérotation du verset Iac. 3,10 

Ex ipso ore
procedit benedictio et maledictio.
Non oportet,
fratres, mei hec ita fieri.
Numérotation du verset Iac. 3,11 

Numquid fons
de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam ?
Numérotation du verset Iac. 3,12 

Numquid potest fratres mei ficus uvas10 facere aut vitis ficus ?
10 uvas] olivas Weber
Sic neque salsa dulcem potest facere aquam.
Numérotation du verset Iac. 3,13 

Quis sapiens et disciplinatus
inter vos ostendat ex bona conversatione opera sua11 in mansuetudine sapientie.
11 opera sua] operationem suam Weber
Numérotation du verset Iac. 3,14 

Quod
si zelum animarum12 habetis,
12 animarum] amarum Weber
et
contentiones sunt13 in cordibus vestris.
13 sunt] om. Weber
Nolite gloriari
et mendaces
esse adversus veritatem.
Numérotation du verset Iac. 3,15 

Non est enim14 ista
14 enim] om. Weber
desursum sapientia15 descendens a Patre luminum16,
15 desursum sapientia] inv. Weber |
16 a…luminum] om. Weber |
sed terrena,
animalis,
diabolica.
Numérotation du verset Iac. 3,16 

Ubi enim
zelus
et contentio
ibi inconstantia
et omne opus pravum.
Numérotation du verset Iac. 3,17 

Que autem desursum est sapientia
primum quidem pudica est,
deinde autem17 pacifica,
17 autem] om. Weber
modesta
suadibilis, bonis consentiens18,
18 bonis consentiens] om. Weber
plena misericordia
et fructibus bonis.
Iudicans19 sine simulatione.
19 Iudicans] non praem. Weber
Numérotation du verset Iac. 3,18 

Fructus autem
iustitie in pace
seminatur facientibus pacem.

Capitulum 3

Numérotation du verset Iac. 3,1 
Nolite
interl.| nisi tantum discreti et in Scripturis edocti
marg.| NOLITE. Sicut monui vos ad opera facienda sic moneo ad vitanda stulta magisteria.
marg.| NOLITE  PLURES etc. Multi fuere temporibus apostolorum qui descendentes de Iudea Antiochiam, non bene eruditi in lege fidei, docebant credentes ex gentibus debere circumcidi, et alios errores inducebant que veribus predicatoribus non parvum laborem questionis contulerunt. Hos ergo ab officio verbi removet ne impediant veros predicatores.
plures magistri fieri
interl.| vel in pluribus Ecclesiis vel plures in una ne velitis esse magistri
fratres mei,
interl.| quibus bona cupio
scientes quoniam maius iudicium
marg.| MAIUS  IUDICIUM.Qui indoctus officium docendi usurpat, et Christum non sinceriter nuntiat maiorem damnationem meretur quam si solus suo scelere periret. Sicut contra qui bene ministrat gradum sibi bonum acquirit.
sumitis.
interl.| usurpando magisterium
Numérotation du verset Iac. 3,2 
In multis enim offendimus omnes.
interl.| quia et in verbo et in ceteris et ita non sumus perfecti quia ille tantum est perfectus qui in verbo non offendit
marg.| IN  MULTIS etc. Vere periculosum est, quia non tantum vos minus eruditi sed nos omnes predicatores etiam maiores, in multis offendimus alii male docendo, alii male vivendo et allis modis. Se illis connumerat ut liberius arguat. {t. 4 : Erfurt, f. 1178va ; facsim., p. 516a} Aliter iustus, aliter malus offendit. Iustus carnis fragilitate nec iustus esse desinit. Unde Salomon : «Septies in die cadit iustus et resurget»a. Sicut quotidiana est offensio, ita quotidiana est medela orationum et bonorum operum. Sed impii corruunt in malum.
a Prv. 24, 16.
marg.| SI  QUIS. Vult ostendere inevitabilem verbi offensionem ut imperitos deterreat ne cupiant prelationem, quia qui cupit preesse oportet aliis perfectiorem esse, ne offendat dum debet prodesse. Sed imperiti non possunt in predicando non offendere.
in verbo
marg.| IN  VERBO. Illo videlicet cuius offensionem humana potest vitare fragilitas. Ut verbum doli detractionis superbie iactantie. Sed et otiose et superflue locutionis.
non offendit hic
interl.| non alius
perfectus est vir. Potest enim1 freno circumducere totum corpus.
1 Potest enim] Potens etiam Weber
interl.| qui potest offensionem verbi cavere potest omnia membra corporis que facilius corrigunt ad bona opera circumducere ne a recto itinere divertatur
Numérotation du verset Iac. 3,3 
Si autem frenos equis2 in ora mittimus
2 frenos equis] equorum frenos Weber
marg.| SI  AUTEM  FRENOS  EQUIS  IN  ORA  MITTIMUS. Subaudis et in ora nostra multomagis debemus mittere. Quidam libri habent : Sicut autem frenos equis etc. et coniungitur ad sequentia. Sicut autem equis frena in ora mittimus etc. ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exaltat.
marg.| Similitudo de equis ad linguam, convenientiam et facultatem refrenande lingue ostendit. Similitudo de navibus etiam premium continentie vel penam in continentie proponit, dum dicit linguam magna exaltare.
marg.| Alleg<orice>. Magne naves in mari, mentes hominum in mundo venti a quibus minantur appetitus mentium per quos naturaliter coguntur aliquid agere per quod perveniant ad bonum finem vel ad malum. Gubernaculum, cordis intentio qua boni transgressis seculi fluctibus salutis portum petunt reprobi quasi Scilla vel Caribdi intereunt. Et quia ex abundantia cordis os loquitur, recte subiungit : Ita et lingua modicum .
ad consentiendum nobis,
interl.| convenit ut in ora nostra frenos continentie immittamus ad consentiendum nostro creatori, ut per lingue custodiam operum quoque rectitudinem obtineamus quia ita est in hoc simili
et omne corpus eorum3
3 eorum] illorum Weber
interl.| vel illorum
Numérotation du verset Iac. 3,circumferimus.4 
Et ecce4
4 Et ecce] inv. Weber
interl.| aliam similitudinem ad idem probandum induco
naves cum magne sint et a ventis valentibus5
5 valentibus] validis Weber
interl.| vel : validis
minentur, circumferuntur autem6 a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit.
6 autem] om. Weber
Numérotation du verset Iac. 3,5 
Ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exaltat7.
7 exaltat] exultat Weber
interl.| vel : <ex>ul<tat>
marg.| ET  MAGNA  EXALTAT. Id est premia si impetus dirigentis bene eam gubernat. Si male sibi suisque magna perditionis exaltat. Unde Salomon : «Mors et vita in manibus lingue»b vitam exaltat si bene docet Ecclesiam. Mortem si male. Agit namque contra illos qui et vita et scientia destituti docere presumebant.
b Prv. 18, 21.
marg.| MAGNA  EXALTAT. Quidam libri et magna exultat, quia ceterorum verba et sensus despiciens singulariter se sapientem iactat et facundum. Contra quod : «Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes»c.
c 1Rg. (1Sm.) 2, 3.
Ecce quantus ignis
interl.| quam parvus vel exilis
interl.| vel ecce modicus ignis
marg.| ECCE  QUANTUS  IGNIS. Sic et lingua incontinens magnam materiam bonorum operum perire facit. Et cum fere sit impossibile vitari peccatum etiam lingue a perfectis, non quivis debet appetre magisterium.
quam magnam silvam8 incendit.
8 silvam] magnam praem. Weber
Numérotation du verset Iac. 3,6 
Et lingua
interl.| virtutum silvam male loquendo devorat
ignis est,
interl.| ipsa est
universitas
marg.| UNIVERSITAS. Quia per eam cuncta fere facinora aut concinantur ut latrocinia stupra, aut patrantur ut periuria falsa testimonia, aut defenduntur ut cum quilibet impurus excusando scelus quod admisit, simulat bonum quod non fecit.
iniquitatis. Lingua constituitur in membris
interl.| inter membra
nostris que maculat totum corpus,
interl.| peierando et aliis modis
marg.| QUE  MACULAT  TOTUM  CORPUS. Et quia talis est lingua totum corpus maculat et immundum facit reputari in conspectu Dei, et ideo grave est subire magisterium quia constituitur in membris nostris una est de membris nostris nimis propinqua nobis.
et inflammat rotam nativitatis nostre
marg.| INFLAMMAT  ROTAM  NATIVITATIS  NOSTRE. Contaminat totum procursum vite temporalis quousque {t. 4 : Erfurt, f. 1178vb ; facsim., p. 516b} ad mortem, vel ut currente rota agimur. Vel rotam nativitatis nostre, quia merito prime prevaricationis ab interna felicitate proiecti, huc illuc vaga mente raptamur, ut ubi periculum ubi sit salus ignoremus. Inflammatur hec rota nativitatis igne lingue cum vitium native perturbationis ineptis etiam noxiis sermonibus accumulatur.
inflammata a gehenna.
interl.| id est suggestione diaboli
interl.| et vere mala lingua
marg.| GEHENNA. Diabolus propter quem facta est   gehenna . Sicut   gehenna semper ardet, sic diabolus ubicumque sit vel in aere vel sub terra secum fert tormenta suarum flammarum, et hac pena commotus flammam vitiorum suggerit hominibus, et ea que eis invidendo suggessit per lingue incontinentiam aperit per cetera membra ad effectum perducere cogit.
Numérotation du verset Iac. 3,7 
Omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur
interl.| quotidie
marg.| OMNIS  ENIM  NATURA. Legimus in Plinio immanissimam aspidem, in Egypto a quodam patrefamilias domitam, quotidie de caverna sua egressam et a mensa eius annonam percipere solitam. Legimus in Marcellinod tigridem mansuetam factam ab India Anastasio principi missam.e
d Non inveni [MM2016]
e ¶Fons : Beda Venerabilis, In epistulas septem catholicas [CPL 1362], lib. 1 (Iac.), cap. 3, CCSL 121 (D. Hurst, 1983), p. 181-342, lin. 146-149 (quasi ad litteram). Cf.   Plinius maior, Naturalis historia, lib. 10, par. 208, Teubner, L. Ian/C. Mayhoff, 1892-1909, t. 2, p. 282 : « De aspide miraculum Phylarcho reddatur. Is enim auctor est, cum ad mensam cuiusdam veniens in Aegypto aleretur adsidue enixa catulos, quorum ab uno filium hospitis interemptum, illam reversam ad consuetudinem cibi intellexisse culpam et necem intulisse catulo nec postea in tectum id reversam ». [ALH2016]
marg.| OMNIS  ENIM. Lingua pravorum bestiis ferocitate, volucribus levitate, serpentibus virulentia precellit. Sunt bestiales qui exacuerunt in gladium linguas suas. Sunt volatiles qui posuerunt in celum os suum et : «Quorum os locutum est vanitatem»f. Sunt serpentini de quibus diciturg : «Venenum aspidum sub labiis eorum».
f Ps. 143, 8.
g Ps. 139, 4.
marg.| Aliter. Aliqui bestiales sensu et opere, aliqui volucres instabilitate, alii serpentes astutia nocendi, facilius possunt converti quam lingua a magistro refrenari.
interl.| iam antea
a natura humana.
Numérotation du verset Iac. 3,8 
Linguam autem nullus hominum domare potest.
interl.| nullus doctor potest cohibere linguam verbosam subditorum nullus est qui aliquando in lingua non delinquat
Inquietum malum
interl.| non quiescit in uno, ut solus linguosus peccet sed more veneni serpit de uno in alium transeundo qui detrahit fratri, provocat illum ad maledicendum de cuius veneni atrocitate plura subnectit
interl.| non potest domari quia est
plena veneno mortifero.
Numérotation du verset Iac. 3,9 
In ipsa benedicimus Deum9 et Patrem
9 Deum] Dominum Weber
interl.| gratias agendo vel laudando
et in ipsa maledicimus
interl.| detrahendo
homines qui ad similitudinem Dei facti sunt.
interl.| rationales ut ipse est, vel sicut ipse principaliter preest omnibus, ita et homines presunt ceteris creaturis
interl.| in vituperio creature creatorem offendimus
Numérotation du verset Iac. 3,10 
Ex ipso ore
interl.| et quia Deum benedicimus et homines maledicimus
procedit benedictio et maledictio.
interl.| quod est inconveniens
interl.| sed
marg.| EX  IPSO  ORE  PROCEDIT  BENEDICTIO  ET  MALEDICTIO. Alii videntes quod agimus exemplo nostro inducuntur, ut similiter benedicant et maledicant.
marg.| NON  OPORTET  FRATRES etc. Vere non oportet, ut eodem ore benedicamus de capite, et maledicamus de membris quia amaritudine maledictionis consumitur dulcedo benedictionis.
marg.| Quod per simile. Si simul misces dulcem et amaram aquam per idem foramen exeant, dulcis commixtione amare in amaram convertitur non amara in dulcem commixtione dulcis. Sic non placet dulcedo lingue si mixta est amaritudini. Modicum enim fermentum totam massam corrumpit et non est speciosa laus in ore peccatoris.
Non oportet,
interl.| non est utile
fratres, mei hec ita fieri.
Numérotation du verset Iac. 3,11 
Numquid fons
marg.| NUMQUID  FONS. Aliter. Oportet predicatorem aliquando dulci aliquando amara predicatione uti, attrahendo increpando quod satis difficile est ut diversis verbis ad idem tendentibus utrumque facere possit.
de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam ?
interl.| sicut arbor amisso naturali fructu alterius arboris non fert fructum sic maledicus et si bene loqui videatur fructum benedictionis non habet
Numérotation du verset Iac. 3,12 
Numquid potest fratres mei ficus uvas10 facere aut vitis ficus ?
10 uvas] olivas Weber
marg.| NUMQUID  POTEST  FICUS. Numquid oportet, ut doctor sit ficus dulcedine beatitudinis ad quam monet et dulcibus utatur verbis, et ut sit vitis faciens oblivisci omnium temporalium in quo oportet asperis uti ? Sed numquid idem doctor potest esse ficus dulcibus attrahendo, et potest esse vitis asperioribus ab amore terrenorum retrahendo ? Quasi : difficile est. Sic neque salsa dulcem potest facere aquam, id est aliquis predicator acriter mordens mores aliorum, in eadem doctrina non potest esse dulcis eisdem.
Sic neque salsa dulcem potest facere aquam.
Numérotation du verset Iac. 3,13 
Quis sapiens et disciplinatus
marg.| QUIS  SAPIENS  ET  DISCIPLINATUS. Confutatis illis qui nec vite sanctitatem, nec lingue continentiam habent monet illos qui sibi sapientes videbantur, vel etiam erant ut sapientiam suam magis ostendant disciplinate vivendo, quam alios docendo quia {t. 4 : Erfurt, f. 1179ra ; facsim., p. 517a} qui proclivior est ad docendum, quam ad faciendum aliquando iactantiam, vel contemptionem incurrit, vel invidiam contra alios doctores et alia multa mala.
marg.| Non debetis cito effici doctores, quia quis ex vobis est adeo sapiens cognitione et disciplinatus exercitatione, ut audeat magisterium sibi assumere ? Prius discat bene operari quam alios docere ut conversando inter vos exemplum aliorum possit esse, et hoc in mansuetudine ne propter suam sapientiam et bonam operationem alios despiciat.
inter vos ostendat ex bona conversatione opera sua11 in mansuetudine sapientie.
11 opera sua] operationem suam Weber
Numérotation du verset Iac. 3,14 
interl.| quo ad Deum et quo ad proximum
si zelum animarum12 habetis,
12 animarum] amarum Weber
interl.| si zelum Dei habentes bona facitis et ex conscientia bonorum operum amari erga proximos estis et eos despicitis et indignantibus verbis deturpatis
et
interl.| quod minus est
contentiones sunt13 in cordibus vestris.
13 sunt] om. Weber
interl.| etsi non prorumpunt in verba
Nolite gloriari
interl.| ne putetis vos habituros gloriam pro his que fiunt ex superbia et ad depressionem aliorum
et mendaces
marg.| ET  MENDACES. Et nolite mentiri Deo cui in baptismo promisistis abrenuntiare pompis diaboli, quod non facitis cum de bonis superbitis.
esse adversus veritatem.
Numérotation du verset Iac. 3,15 
Non est enim14 ista
14 enim] om. Weber
interl.| inflata et indignans
desursum sapientia15 descendens a Patre luminum16,
15 desursum sapientia] inv. Weber
16 a…luminum] om. Weber
interl.| a Deo qui est spiritualium bonorum dator
sed terrena,
interl.| terrene glorie cupida
animalis,
interl.| non spiritualis sed more animalium sola sensibilia querens
diabolica.
interl.| id solum sapit et agit quod diabolus in natura humana per prevaricationem infudit, scilicet quia ad vesana et noxia se convertit
Numérotation du verset Iac. 3,16 
Ubi enim
interl.| vere non est a Deo quia ubi est zelus Dei et contentio contra proximos
zelus
interl.| in animo
et contentio
interl.| in verbis
ibi inconstantia
interl.| mentis huc illucque fluctuantis quia se ad unam superni intuitus ancoram figere neglexit
et omne opus pravum.
interl.| in conspectu Dei etsi hominibus rectum videatur
Numérotation du verset Iac. 3,17 
Que autem desursum est sapientia
marg.| QUE  AUTEM etc. Hec est mansuetudo quam superius habendam esse percepit zelo amaritudinis et contentionibus adversa.
primum quidem pudica est,
interl.| caste intelligit et operatur
marg.| PRIMUM  QUIDEM  PUDICA. Nisi primum pudicitia sedeat in mente, nulla perfectio sequetur in opere.
deinde autem17 pacifica,
17 autem] om. Weber
interl.| per elationem se a Deo, vel proximorum societate non disiungit
modesta
interl.| in quibuscumque non ultra modum, nec infra subsistit
suadibilis, bonis consentiens18,
18 bonis consentiens] om. Weber
interl.| quod bonis placere videt sibi non displicet
marg.| SUADIBILIS  BONIS  CONSENTIENS. Si quo minus agit, vel propter ignorantiam, vel propter negligentiam bonorum suasioni assensum prebeat.
plena misericordia
interl.| in animo
et fructibus bonis.
interl.| operibus misericordie ieiunus vigilus orationibus
Iudicans19 sine simulatione.
19 Iudicans] non praem. Weber
Numérotation du verset Iac. 3,18 
Fructus autem
marg.| FRUCTUS  AUTEM. Postquam sapientiam per singulas virtutes distinxit, ut facilius invitet ad hanc fructum eius subiungit.
iustitie in pace
marg.| IN  PACE. Non postulat videri doctior vel sanctior quam est, non lacerat proximum ad commendationem sui quod contentiosa facit sapientia.
marg.| Non solum propter predicta debetis huiusmodi sapientiam appetere, sed etiam ideo quia a facientibus pacem quasi iacientibus hoc semen seminatur et preparatur in pace eterne beatitudinis fructus, id est merces iustitie que pro iustis operibus retribuitur. Qui hic studet paci et terram cordis sui operibus pacis quasi semente aspergit iustum est ut habeat eternam pacem quasi fructum huius seminis.
seminatur facientibus pacem.
interl.| opera pacis



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iac. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=76&chapitre=76_3)

Notes :