Biblia communis

<54.7495b> Senatus Wigorniensis : Tractatus de concordia et dispensatione canonum evangeliorum

Numérotation du verset PrBib. Prol.7495b,1.1 
prol.|A=>a b Incipit tractus de concordia et dispensatione canonum evangeliorum. – Dilecto amico suo et socio magistro Alfredo1, suus Senatus, Wig<orniensis> Ecclesie filius, salutem.
a ¶Ad lectorem : Ce traité est destiné à introduire à l’usage du système de concordances des évangiles connu sous le nom de Canons d’Eusèbe de Césarée . Il prend la forme hybride d’une lettre-dédicace sans formule conclusive, assez caractéristique de la littérature exégétique monastique (cf. Morard 2011). Le texte est l’oeuvre de Richard, alias Senatus, moine du prieuré cathédral bénédictin de Worcester , dans le centre de l’Angleterre, actif de 1197 à sa mort (†1207). On note dès l’adresse du traité un contexte insulaire (origine des protagonistes), plus scolaire que monastique. D’emblée l’auteur renvoie à l’allégorie de la tente (tabernaculum) source des thèmes de très nombreux prologues et thèmes scolaires de l’école biblico-pastorale parisienne. Bien que peu diffusé, le document est un jalon significatif de l’histoire des capitulations et des concordances de la Vulgate du Moyen Âge tardif. Comme plus tard la Tabula evangeliorum de Nicolas de Lyre, Richard de Worchester vise la réhabilitation de l’usage des canons dans le contexte de l’exégèse scolaire des évangiles glosés. Pour en savoir plus, cf. Martin Morard , « Des canons d’Eusèbe aux capitulations langtoniennes : la table de concordance des évangiles de Nicolas de Lyre » in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2023 .
Les attendus exégétiques ne sont pas non plus sans intérêt. On notera par exemple le rappel de la primauté du sens littéral, sans lequel le sens spirituel est sans fondement (§1.3), principe que Thomas d’Aquin fera sien en toute indépendence littéraire, et qui ne peut donc être considéré de sa part comme une originalité sans précédent. [Martin Morard 25.11.2023]
b Bibliographie :
-
Paul Benoît, M.-E. Boismard, Synopse des Quatre Evangiles en Francais avec paralleles des Apocryphes et des Pères, 2 vol., Paris, 1972.
- Morard 2011 : M. Morard, « Daniel de Lérins et le Psautier glosé. Un regard inédit sur la Glose à à la fin du xie siècle », Revue bénédictine, 121 (2011) , p. 393-445.
-   Ammonius Alexandrinus (pseudo), Tatiani Assyrii Diatessaron, in : Maxima Bibliotheca Patrum, t. 2-2, Lyon, 1677, col. 203-265 ; t. 3, 265-299. [Martin Morard, 21.11.2023]
1 Alfredo] scrips., Aluredo P16794
Numérotation du verset PrBib. Prol.7495b,1.2 
prol.| Etsi quid in obsequio potest, inter preciosa maiorum munera que effudit copia abundantior in tabernaculo Domini in caprarum pilos novimus aliquos obtulisse, ex quibus vela capillatia contexta ferunturc. Quorum usus, etsi videbatur abiectior, tabernaculo tamen prestabat tectusd. Arcebat aeris “spiritus procellarum”e. Inde est quod inter lauciora fercula que tibi per singulos dies de thesauris Domini tui delibanda ponuntur, panem cibarium quem decoxit dilectio, preparavit nostre parvitatis devotio, duximus simul ingerendum quantumvis cum remiseris animum a sublimi habeas quo delecteris in humili. Interdum enim iuvat vilioribus refici ut sic alterata vice animus ad accuratiora denuo convalescat.
prol.| Nosti cuius mense tecum vivam effeceris theologiam ; loquor ubi et delicatus puer reficitur laucius et qui infirmus est manducat olus. Hinc enim relaxat sinus allegorie suavitas ubi refectio perfectorum. Hinc litteralis fructus exuberat ubi lactatur infantia parvulorum.
c Cf. Ex. 1, 4.
d Ex. 26, 7.
e Ps. 10, 7 ; Ps. 148, 8.

Numérotation du verset PrBib. Prol.7495b,1.3 
prol.| Unde theologie due feruntur positiones in Scriptura, scilicet et actualis inspectiva qua contemplamur celestia “in mentis excessu”f; actualis qua planicies historie primitias fovet frugum novellarum, id est primordia neophitorum. Nec tamen hec per opposita distributio, quoniam de una transitur in aliam, de actuali in inspectivam, de activa in contemplativam, utrimque profectus quia “rota in rota”g et “spiritus vite erat in rotis”h. Igitur, ne prepostere quid geratur, discutienda prior est, historie veritas, olivatio cohibenda2* compendio, concordia studio3 advertenda quia, sicut absque opere non proditur ad meritum, ita absque litterali fundamento, fructura mystica non consurgit.
f Ps. 67, 28 ; cf. Act. 10, 10.
g Cf. Ez. 1, 16.
h Ez. 1, 21.
2 olivatio cohibenda] scrips., oliqatio chohibenda P16794
3 studio] studia praem. P16794* (leviter cancel.)
Numérotation du verset PrBib. Prol.7495b,1.4 
prol.| Proinde opus quod nobis vestra imperavit dilectio, videlicet canonum evangeliorum ad integritatem sui et correctionem reductio, hanc utilitatis considerationem prima fronte habere dinoscitur ut eiusdem textum, historie diversorium stylo exarate, canonum inscriptione in consonam sibi formam liqueat convenire, ne simplex lector contrarium inesse suspicetur, ubi veritas ipsa templum iustitie sue, portum salutis nostre in digito suo fabricavit et “erexit in titulum”i filiis promissionum et regni.
i Gn. 28, 18 ; cf. Gn. 31, 45 ; Gn. 35, 14.
Numérotation du verset PrBib. Prol.7495b,1.5 
prol.| Hac itaque utilitate, Ammonius quidam Alexandrinus, distinctiones canonum adinvenitj et, post eum, Eusebius Cesariensis ampliavit, quamvis eorum prescriptio4* manifestius cognito statim intuentis animo innotescat qui evangeliste que eadem que similia et que propria dixerunt.
j ¶Nota :  Ammonius, contemporain d’Origène, est l’auteur de la division des évangiles en péricopes numérotées qu’Eusèbe regroupera en en 10 classes ou canons en fonction des évangiles qui les ont en commun ou non. Il est connu par Eusèbe de Césarée qui le confond avec le philosophe Ammonius Saccas, et par Jérôme, De viris illustribus, Cas247. 55, PL 23, 667 qui dépend d’Eusèbe : « Ammonius, vir disertus et valde eruditus in philosophia, eodem tempore [Origenis] Alexandriae clarus habitus est. [...] qui inter multa ingenii sui et praeclara monumenta [...) evangelicos canones excogitavit, quos postea secutus est Eusebius Caesariensis ». Cf. Eusebius Caesarienis, Epistula ad Carp., t. 22, col. 1276. On lui a aussi attribué à tort le Diatessaron de Tatien ( RB-1277 ). cf. Ernest Ranke, ed., Codex Fuldensis 1. Novum Testamentum latine interprete Hiernymo ex manuscripto Victoris Capuani, Marburg – Leipzig, 1868 ; S. Salaville, « Ammonius », Dictionnaire d'histoire et de géographie ecclésiastiques, 1914, t. 2, 1314-1317.
4 prescriptio] prescripto P16794² (expunct. ?)
Numérotation du verset PrBib. Prol.7495b,1.6 
Neque enim quod Mattheus refert illud est, licet sit simile factum quoniam illius demoniaci miraculum solius Matthei textus habet, canone decimo, quod ex littera eiusdem capituli fronti affixa declarat. Predictum autem capitulum, Luce canone quinto adnotatur in quo cum Mattheo Lucas commitatur capitulo centesimo decimo nono. Igitur satis elucet Mattheum egisse de duobus demoniacis et unum proprie alterumque communiter6 retulisse cum Luca quod diversitas canonum et utriusque miraculi ab eodem evangelista docet relatio.
6 communiter] convenienter P16794* (ante cor.)
prol.| Unde adhibenda est consideratio cauta ne similia eadem reputentur vel similibus agregentur propria. Verbi gratia post miraculum puelle in domo ressuscitate et de duobus cecis, de muto demoniaco curato consequenter Mattheus annexuit et Phariseorum blasphemiam in Iesum quod in Beelzebub eiceret demoniumk. Quod factum refere videtur Lucas capitulo centesimo vicesimo sexto quod sic incipitl :"Erat Iesus eiciens demonium et il<le> e<rat> mutus”. Sicque posset idem estimari quod prosus5 aliud est.
k Cf. Mt. 9, 18-34.
l Cf. Lc. 11, 14.
5 prosus] scrips., prossus P16794
Numérotation du verset PrBib. Prol.7495b,1.7 
prol.| Refert etiam Mattheus alios a predictis duos cecos curatos a Domino quod capitulum in secundo canone est in quo Mattheus, Lucas conveniunt et tamen Marcus et Lucas unum cecum in eodem miraculo curatum commemorant et Mattheus duos per quod diversitas miraculi et canonis possit induci adeo quod Marcus nomen eius exprimit et patris illius Timeum7 et Barthimei filium. Sed hoc ideo factum est quod unius fama celebrior miraculum sibi vendicavit. Unde Marcus et Lucas series autem facti duobus curam contulit de quibus Mattheus agit. Recole etiam piscaturam Ioannis qua Iesus post resurrectionem manifestavit se ad mare Tiberiadism. Que quidem manifestio Ioannis propria est. Sed in multitudine piscium copiosa, similitudinem gerit cum Lucan. Unde pars ea nono canoni ascribitur, ultima decimo.
m Cf. Io. 21.
n Cf. Io. 21, 5-6 // Lc. 5, 6. Ce parallèle n’est pas recensé par les canons d’Eusèbe.
7 Timeum] scrips., Timheum P16794
Numérotation du verset PrBib. Prol.7495b,1.8 
prol.| Perpendis itaque utilitatem canonum quibus ab eisdem similia et propria a similibus distinguntur, mira concordia que et concors est et discreta. Huius expers discipline filius ille perditionis Iulianus imperator sacrum fidei nostre in offensionem et scandalum satagebat abducere, asserens evangelium eo in loco dissonantie querela laborasse ubi Ioseph a Mattheo filius Iacob et a Luca filius Levi fuisse perhibetur. Ita dolus artifex auctori suo laqueum procuravit ut ubi attendisse similitudinem excogitaret pro simili contrarietatem. Ipse enim contextus littere sibi concordiam parat quoniam Lucas agens de legali adoptione qua semen defuncto fratri suscitatur a superstite non ait ‘Ioseph quem genuit Levi’ sed qui fuit Levi ut daretur intelligi non secundum naturam ut in Mattheo sed secundum adoptionem rationi dicit processisse. Que convenientia utrumque locum tertio canoni assignavit. Noveris autem non modicam difficultatem mihi ex dissonantia librorum emersisse et aliquamdiu impedimento fuisse exequendi quod iussisti quia vix est ut alicui codices sese equis passibus respiciant cura assigna canonum adeo omnes demigravit imperitia Scriptorum. Tandem revolvens Bibliothecam quam Rome conscriptam beate memorie rex Offa Ecclesie nostre contulisse dicitur et per singula capitula discurrens probavit traditam vetustatem et inveni eam ad nutum mihi omnia ministrantem. In qua cum diligentius Marcum eius que canones cum reliquis inspexissem impegi in evangelium illudo : “Si quis vult post me venire” in cuius fine sic scriptum habent codices nostrip : “Qui me confessus fuerit et verba mea” etc. “et filius hominis confitebitur eum cum venerit in gloria patris sui”. Sed predicta bibliotheca longe aliam litteram et valde dissonantem mihi pretendit quam cum vidi et probavi vehementem obstupui quo modo tantus error tanto tempore tot intuentium oculos effugerit per tot magnorum manus transierit insederit incorrectus. Ita enim scriptum legis : « Qui me confusus fuerit et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice et filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria patris cum angelis suis ». Et si enim minus grammatice dicatur confundetur eum recta tamen littera eiusmodi est nec abicienda, absit enim ut ait beatus Gregorius ut verba sacri orandi suiacent regulis donati. Ut autem et tu mecum probes quod dico sic animadverte.
prol.| Capitulum istud Marci est octogesimum. Sextum et in secundo canone in quo Marcus cum Mattheo comitatur et Luca. Fiat ergo hius capituli collatio ad nonagesimum quartum Matthei et nonagesimum sept, imum Luce et consonabunt universa. In Mattheo sic. Qui autem negaverit me coram hominibus etc. In Luca sic : Nam qui me erubuerit et meos sermones hunc erubescet filius hominis etc. ut ergo convenientia non desit in tertio Marci sic : « Qui me confusus fuerit id est erubuerit ut ait Lucas. Neque enim confessus fuerit cum eruduerit consequentiam habere videtur. Quod autem in Mattheo legitur : Omnis qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum etc. cum presenti loco Marci non congruit quia illud in quinto canone est in quo Mattheus et Lucas istud autem in secundo ut dictum est in quo tres. Ceterum quid canon et quot et qualiter distincti sequentia declarabunt. Hec enim ea consideratione duximus prelibanda ut innotesceret vobis auctor operis. Intentio auctoris et utilitas multiformis.
o Mt. 16, 24 ; Lc. 9, 23.

Numérotation du verset PrBib. Prol.7495b,2.1 
prol.| Quid sit canon et quot sunt canones et qualiter distincti? Est igitur canon regula seu institutio et singulas evangeliorum sententias canones vocamuseo quod habent isntitutionem in bono normam proghredieni in melius et amplectendi rtius quod perfectum est. Sunt autem canones decem id est decem modis evangeliste rariter sese comitantur. In sententiis conveniunt ut nunc in eadem sententia omnes simul cum quod iuin uno dictum sit edodem modo vel similiter in reliquis tribus inbveniatur. Nunc tres tantum conveniant ut in quato non reperiatur quod tres similiter dixerunt. Nunc duo concinant reliquis duobus idipsum tacentibus. Nunc vero singuli evangeliste propria pronuncient in quibus singulos singulariter statim dixisse manifestum est. sicque universi se se et singuli propitiatorium continentur. Sed quomodo ab his quatuor ad denarium calculus progreduiatur sic collige.
Numérotation du verset PrBib. Prol.7495b,9 
prol.| Quot sint differentie canonum in quibus tres? Primus canon est in quo quatuor Mattheus, Marcus Lucas Ioannes conveniunt. Secundus in quo tres cuius quia quatuor sunt evangeliste quatuor sunt figerentie quia quatuor modis eorum commutari potest trina complexio. Tres enim copulantur nunc hii nunc illi addicione vel diminiutione singulorum quatuor. Et sest prima connexio qua conveniunt hii tres. Matheus, Marcus Lucas. Secunda qua hii tres Mattheus MArcus Ioannes. Tertia qua hii tres Mattheus Lucas Ioannes. Quarta Marcus Lucas Ioannes sed ultima quarta videlicet vacat quia in toto evangeliorum textu non posse invenire puto tres istos aliquid communiter dixisse in genere eorum in quibus tres.
Numérotation du verset PrBib. Prol.7495b,10 
prol.| Quot sint differentie canonum in quibus duo? Eorum canonum in quibus duo conveniunt quoniam quatuor sunt evangeliste sex nec plures fieri possunt connexiones. In quattuor enim sexies bini coniungi possunt dempto uno vel addito ut Matheus Marcus, aut Marcus Lucas, aut lucam Ioannes aut Mattheus Ioannes aut Mattheus Lucas aut mMarcus Ioannes. Quarum ultima que est Marcus Ioannes. Iterum hic vocat quia nusquam eos convenire puto in genere eorum in quibus duo.
Numérotation du verset PrBib. Prol.7495b,11 
prol.| De propriis canonibus singulorum. Canones autem in quibus singulorum quatuor evangelistarum proprie dicta continentur quorum videlicet similitudo in aliis nulla est quadruplices sunt in numero personarum: in unam cum formam revocantur ut quia in genere sunt eorum in quo unus id est singulorum quattuor aliquis proprie et ipsi unius speciei esse dicuntur. Decimus ergo canon in quo unus licet per quattuor currat evangelioa unifeormi s tamen accipitur quia prorpia singulorum et non similia dicitur continere. Unde et a primo canone distinguitur quia primus omnium quatuor edadem vel sililia concludit. Decimus autem omnium quatuor propria unde et minus perfectus est quia unuius solius evangeliste auctoritate nittirut cum in aliis canonibus in orde duorum vel trium stet omne verbum. Sunt ergo canones secundum predictam divisionem decem. Hoc autem minor evenise quod secundum duas complexiones qus superius vacare dixi similitudinem evangeliste non recipiunt ut in denario numero evangeliorum canones includantur quod non sine mysteri antimio??? contigisse. Ex hoc enim patt soliditatem sancti evangelii sub littera veteris testamenti quasi sub velamine latuisse. Et inde ad lucem intelligendi per gratiam Domini Iesus processisse ut sicut Vetus Testamentum in decalogo consistit decem preceptorum sic evangelium quasi inde procedens in numero compleatur decem canonum.
Numérotation du verset PrBib. Prol.7495b,12 
prol.| De compositione tabule canonum evangeliorum. De compositione autem tabule ubi nulerorum digesta est congeries quibus evangeliorum coherentia requiritur ut inveniatur sic accipe progrediendi normam. In corpore evangeliorum ordinalis numerius a primo et deinceps singularum sententiearum frontibus ascribitur ut liqueat quota illa sententia sit in textu huius vel illius evangeliste adiungitur rubeo colore et alius numerus qui cuius canonis sit illa sententia indicatibvus est utr<um> scilicet sit communis cum aliis necne. Sicque alius numerum canonum qui denarium non excedit. Et alius est numerus capitulorum. Advolvens ergo tabulam assumes utrumque numerum. Et per numerum canonis in quo canone queras numerum capituli, statim occurrit. Quo invento e regione positum numerum accipe. Et enundem in textu evangelii quere. Qui repertus sententiarum ad invicem concordiam declarabit. Et, ut ratio ad medium deducatur, fiat expressa sententiarum collatio, gratia exempli. Sumamus itaque unam sententiam Matthei eam scilicet que octavo capitulo prenotatur. Cui si comparaveris eam Marci que secundo et eam Luce que septimo id est? eam Ioannis que decimo capitulo prenotatur simul sententia est in omnibus. Et ideo hiis predictis quattuor capitulis minio adnotatur unitas ut sciatur in primo canonie in quo pmnes quattuor conveniunt predictorum capitulorum communionem querendam et inveniendam.
Numérotation du verset PrBib. Prol.7495b,13 
prol.| Item si eam MAtthei summamus que septimi capitulo insignitur et ei eas que sunt luce in sexto et in secundo capitulo comparemus similes invenimus et ut sciamus qui et quot evangeliste conveniant in sententia perdictorum capitulorum ternarium numerum rubeo colore annotavimus. Et quo numero scimus in evangelistas convenire et qui sunt nominatum. Canonis enim species qua tres Mattheus, Lucas Ioannes conveniunt tertius canon in superiore descriptione dicebatur.
Numérotation du verset PrBib. Prol.7495b,14 
Numérotation du verset PrBib. Prol.7495b,15 
prol.| Cur idem numerus pluribus appositus repetatur sepius, cum in uno varietur?
Numérotation du verset PrBib. Prol.7495b,16 
Numérotation du verset PrBib. Prol.7495b,17 
In quo canone qui evangeliste conveniant.
Quatuor est primusq. Primis tribus alter opimusr.
Marce tribus ternos. Luca canone cede quaternot.
Quinto vir mugitu. Sexto vir canone rugitv.
Septimus est vir avisw. Octavus bos leo8 maiusx.
Bos volat in nonoy. Decimo sua cuique reponoz.
q Canon 1 in quo quatuor : lieux communs aux quatre évangiles.
r Canon 2 in quo tres: lieux communs à Mt. Mc. Lc.
s Canon 3 in quo tres: lieux communs à Mt. Lc. Io.
t Canon 4 in quo tres: lieux communs à Mt. Mc. Io.
u Canon 5  in quo duo: lieux communs à Mt. [symbolisé par l’homme/vir] et Lc. [symbolisé par le boeuf qui mugit].
v Canon 6 in quo duo : lieux communs à Mt. [symbolisé par l’homme/vir] et Mc. [symbolisé par le lion qui rugit].
w Canon 7 in quo duo : lieux communs à Mt. [symbolisé par l’homme/vir] et Io. [symbolisé par l’aigle : avis].
x Canon 8 in quo duo : lieux communs à Lc. [symbolisé par le boeuf] et Mc. [symbolisé par le lion qui rugit].
y Canon 9 in quo duo  : lieux communs à Lc. [symbolisé par le boeuf] et Jean [symbolisé par l’aigle qui vole].
z Canon 10 in quo duo  : lieux propres à chaque évangile, sans parallèles dans les autres évangiles.
8 leo] sic pro leone ?
Numérotation du verset PrBib. Prol.7495b,18.1 
<De translatoribus>Ante incarnationem Domini nostri Iesu Christi, anno tricesimo quadragesimo primo, tempore Ptolomei9 Philadelphi, Septuaginta interpretes floruerunt.
9 Ptolomei Philadelphi] Tholomei Philadelfi P16794
Numérotation du verset PrBib. Prol.7495b,18.2 
Post ascensionem vero eius ad celos, anno fere centesimo vicesimo quarto, Aquila primus interpres ex hebreo in greco floruit, Adriano regnante.
Numérotation du verset PrBib. Prol.7495b,18.3 
Deinde post annos quinquaginta tres, Commodo regnante, Theodotion10 viguit.
10 Theodotion] scrips., Theodetion P16794
Numérotation du verset PrBib. Prol.7495b,18.4 
Dehinc post annos triginta unos, regnante Severo, Symmachus interpretatus est.
Numérotation du verset PrBib. Prol.7495b,18.5 
Deinceps, post annos octo, quinta editio Hierosolymis invenitur. Que, quia auctor eius ignoratur, Vulgata vocatur.
Numérotation du verset PrBib. Prol.7495b,18.6. 
Isti vero ex hebreo in grecum transtulerunt Historiam.
Numérotation du verset PrBib. Prol.7495b,18.7 
Qui vero ex greco in latinum nullatenus possunt numerari. Quicumque enim primis temporibus fidei utriusque lingue, id est grece et latine, quantulamcumque notitiam habere poterat et codicem grecum inveniebat, mox interpretari satagebat. Si autem queratur quibus libris, ante interpretationem Bibliothece tanto tempore Ecclesia late per orbem diffusa, usa sit, sermonibus profecto apostolorum eorumque discipulorum qui omnium gentium linguas pleniter noverant. aa
aa ¶Fons : Petrus Comestor , Histoira scholastica (Gn. 15), additio 1, PL 198, 1069 : « Post ascensionem Domini, anno centesimo vicesimo quarto, Aquila Judaeus factus Christianus, primus interpres ex Hebraeo in Graecum, floruit Adriano regnante; deinde post annos quinquaginta quatuor, Commodo regnante Theodosion; deinde post annos triginta, sub Severo Symmachus; deinde post annos octo, quinta editio Jerosolymis est inventa, quae quia auctor ejus ignoratur, Vulgata dicitur. Origenis quoque editio dicitur Vulgaris, quia ea quasi vulgo utimur Origenis quoque editio dicitur Vulgaris, quia ea quasi vulgo utimur. Deinde post annos viginta octo, sub Alexandro, Origenes correxit LXX, cum asterisco, et obelo: postea sine his transtulit. Hi omnes de Hebraeo in Graecum transtulerunt: quidam de Graeco in Latinum. Plures in primitiva Ecclesia, scioli utriusque linguae, de Graeco in Latinum transferebant sermonem. Hieronymus ultimo de Hebraeo in Latinum, cujus editio nunc ubique servatur a nobis. Periarchon, principatus: Periarchon est liber in quo Origenes dicit Christum adhuc in aere pro daemonibus pati, sicut in terra pro hominibus passus est, hac auctoritate: Nihil odisti eorum, quae fecisti (Sap. XI).} Septuaginta pluraliter ponunt. ».

Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (PrBib. Prol.7495b), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=01&chapitre=01_Prol.7495b)

Notes :