Biblia communis

<01.1712-1b> Bernardinus Gadolo : Tractatus de canonicis et non canonicis libris

Numérotation du verset PrBib. Prol.1712-1b,1 
prol.|A a {PL113.19D}Quia sunt multi qui ex1 eo quod non multam operam dant sacre Scripture, existimant omnes libros qui in Biblia2 continentur, pari veneratione esse reverendos atque adorandos, nescientes distinguere inter libros canonicos, et non canonicos, quos Hebrei3 inter apocrypha computant; unde sepe coram doctis ridiculi videntur, et perturbantur, scandalizanturque cum audiunt aliquem non pari cum ceteris omnibus veneratione prosequi aliquid quod in Bibliis legatur. Idcirco hic distinximus, et distincte numeravimus primo libros canonicos, et postea non canonicos, inter quos tantum distat quantum inter certum et dubium. Nam canonici sunt confecti Spiritu4 sancto dictante, non {PL113.20D} canonici autem sive apocryphi nescitur quo tempore quibusve auctoribus sint editi, quia tamen valde boni et utiles sunt nihilque in eis quod canonicis obviet invenitur, ideo Ecclesia eos legit et permittit ut ad devotionem et ad morum informationem a fidelibus legantur.
a ¶Ad lectorem : Le Tractatus de canonicis et non canonicis libris, que la plupart des éditions de Nicolas de Lyre publient sans nom d’auteur, est dû au moine camaldule Bernardino Gadolo (22.2.1463-†22.4.1499), prieur de San Michele di Murono, représentant éminent du renouveau intellectuel et spirituel de son ordre. Éditeur scientifique de la postille franciscaine, augmentée de la Glose ordinaire, parue à Venise en 1495 (Ed1495), il a aussi révisé le texte biblique qui lui est associé en collationnant les éditions imprimées disponibles et cinq manuscrits sur lesquels il ne donne aucune information. Dans l’épître dédicatoire, datée du 27 janvier 1495, où il rend compte de son projet éditorial et de sa méthode à Francesco Todeschini Piccolomini , cardinal protecteur de l’ordre des Ermites de Camaldoli et futur Pie III, Gadolo se présente expressément comme l’auteur de la note sur la canonicité des livres bibliques : « Conscripsi preterea, sive ex multis auctoribus et precipue ex Hieronymo excerpsi, tractatulum de libris Biblie canonicis et non canonicis qui, si tue reverendissime dominationis iudicio cui omnia subiciio comprobatus fuerit, eum ad utilitatem legentium imprimi permittam sin nimis cellula continebitur. Vale Pater amplissime cui me commendatum etiam atque etiam cupio. Ex divi Michaelis cenobio ad quintum calendas februarii 1495 » (Ed1495, f. 2ra). Sacra Pagina procure ici l’édition de la version princeps parue en 1495 (Ed1495, f. 2ra-3va ), collationné avec PL 113, censé rééditer la version de l’édition de Douai 1617 (Ed1617) ; les leçons variantes ont été également comparées au texte de Ed1498. Ed1498 suit Ed1495, pratiquement sans variation, à l’exception de quelques coquilles et lectiones faciliores. Le texte des éditions du 17e siècle a, en revanche, fait l’objet de plus nombreuses corrections d’éditeurs, souvent mal à propos au regard des sources citées. – Bibliographie : La recension du Texte de la Vulgate et les deux traités édités ici sont signalés par Sixte de Sienne, Bibliotheca sancta, lib. 4, Venetiis, 1566, p. 346 = Naples, t. 2, 1742, p. 346 : « BERNARDINU5 Gadolus, Brixianus, Camaldulensis abbas, vir bonarum Iitterarum, philosophiae & Iuris Canonici apprime eruditus, scripsit in omnes Bibliorum libros insigne annotationum Opus. CJaruit sub Maximiliano Imperatore II. anno Domini 1496 », suivi par Stegmüller qui n’a pas fait le rapprochement avec l’éditeur de Nicolas de Lyre et déforme l’ortographe du nom : « Bernardinus Gadorlus (!), Annotationes in totam Bibliam ». – Cf. G. M oro, « GADOLO (Gadola, Gadoli, Gadolus), Bernardino », Dizionario Biografico degli Italiani, 51 (1998). Sur l’édition du texte biblique, voir Henri   Quenti, Mémoire sur l’établissement du texte de la Vulgate, Rome-Paris, 1922, p. 95-96, précisé et corrigé par Jean-Dominique Barthélemy, Critique textuelle de l'Ancien Testament, t. 2, Fribourg (CH) - Göttingen, 1986 (Orbis biblicus et orientalis 50.2), p. 29*-30*  : contrairement à ce qu’affirme Dom Quentin, la méthode de Gadolo lui a permis d’éliminer un grand nombre de fautes véhiculées par les éditions précédentes. Ajoutons que Dom Quentin écarte trop vite les textes glosés de l’étude de l’histoire de la Vulgate. S’ils ont sans doute eu peu d’influence sur les éditions de la Vulgate imprimées aux 15e et 16e siècles, ce sont des témoins importants, représentatifs des évolutions médiévales de la Vulgate. Seul véritable « texte universitaire » ou tout au moins scolaire, le Texte des bibles glosées oblige à nuancer le rôle et l’importance donnée par l’historiographie aux bibles « à la mode de Paris », dont les exemplaires au format dit « de poche » ne véhiculaient ni un Texte homogène, malgré un habillage commun, ni un Texte destiné à l’enseignement, moins encore un texte universitaire officiel. Cf. Chiara Ruzzier, Entre universités et ordres mendiants, Berlin-Boston, 2022, en particulier, p.70-73. [MM2023]
1 Quia sunt multi qui ex Ed1495 ] Quoniam plerique PL113
2 Biblia] bibliis PL113
3 Hebrei] + a canone separant et Greci PL113
4 Spiritu] Spiritus perperam PL113
Numérotation du verset PrBib. Prol.1712-1b,2 
prol.| Eorum tamen auctoritas ad probandum ea que veniunt in dubium aut in contentionem, et ad confirmandam ecclesiasticorum dogmatum auctoritatem, non reputatur idonea prout dicit5 beatus Hieronymus in prologis super Iudith et super libris Salomonis. At libri canonici tante sunt auctoritatis quod6 quidquid ibi continetur, verum tenetur7 firmiter et indiscusse et per consequens illud quod ex hoc concluditur manifeste. Nam sicut {PL113.21A} in philosophia veritas cognoscitur per reductionem ad prima principia per se nota, ita8 in Scripturis a sanctis doctoribus traditis veritas cognoscitur, quantum ad ea que sunt fide tenenda, per reductionem ad Scripturas canonicas que sunt habite9 divina revelatione cui nullo modo potest falsum subesse. Unde de his dicit Augustinus ad Hieronymum b: «Ego solis eis scriptoribus qui canonici appellantur, didici hunc timorem honoremque deferre ut nullum eorum scribendo errasse firmissime teneam ac si aliquid in eis offendero quid 10 videatur contrarium veritati, nihil aliud existimem quam mendosum esse codicem, vel non esse assecutum interpretem quod dictum est, vel me minime intellexisse, non ambigam. Alios autem ita lego, ut quantalibet sanctitate doctrinave polleant, non ideo verum11* putem quia ipsi ita senserunt sed quia mihi per illos auctores canonicos vel probabiles rationes, quod a vero non abhorreat, persuadere potuerunt».
prol.| prol.|{ PL113.21B} Sunt igitur libri canonici Veteris Testamenti viginti duo, ad numerum viginti duarum litterarum Hebreorum, prout12 scribere Origenem super primum psalmum refert Eusebius libro sexto Ecclesiastice Historie, et copiosius distinctiusque dicit beatus Hieronymus in prologo galeato qui est13 Regum qui14 omnes in tres partes ab Hebreis dividuntur: In Legem, id est quinque libros Moysi; in prophetas octo, et hagiographa novem, ut statim clarius patebit, quamvis nonnulli librum Ruth separent a libro Iudicum, et Lamentationes Ieremie a Ieremia, et inter Hagiographa computent, ut sint viginti quatuor libri15 ad numerum viginti quatuor seniorum quos Apocalypsis inducit adorantes Agnum16 c.
b Grat. 1.9.5, Friedberg, p. 17 : « In scripturis canonicis mendacia non admittuntur. Idem ad Ieronimum, epistola VIII. [XIX]. Ego solis eis scriptorum, qui iam canonici appellantur, didici hunc timorem honorem que referre, ut nullum eorum scribendo errasse audeam credere*, ac si aliquid in eis offendero, quod uideatur contrarium ueritati, nichil aliud** quam uel mendosum esse codicem, uel non esse assecutum interpretem, quod dictum est, uel me minime intellexisse, non ambigam. Alios autem ita lego, ut quantalibet sanctitate doctrinaque polleant, non ideo uerum putem, quia ita ipsi senserunt, sed quia mihi per alios auctores, uel canonicas*** uel probabiles rationes, quod a uero non abhorreat, persuadere potuerunt».
*audeam credere] firmissime credam Ivo Panormia Collectio Trium Patrum | **aliud] + existimem Ivo Panormia |***mihi... canonicas] mihi vel per illos auctores canonicos Ivo Panormia, Collectio trium Patrum
<cuius fons> Augustinus Hipponensis , Epistulae, ep. 82 (ad Hieronymum), § 3, CCSL 31 A, p. 98: « Ego enim fateor caritati tuae solis eis scripturarum libris, qui iam canonici appellantur, didici hunc timorem honorem que deferre, ut nullum eorum auctorem scribendo errasse aliquid firmissime credam ac, si aliquid in eis offendero litteris, quod uideatur contrarium ueritati, nihil aliud quam uel mendosum esse codicem, uel interpretem non assecutum esse quod dictum est, uel me minime intellexisse non ambigam. Alios autem ita lego, ut quantalibet sanctitate doctrina que praepolleant, non ideo uerum putem, quia ipsi ita senserunt, sed quia mihi uel per illos auctores canonicos uel probabili ratione quod a uero non abhorreat persuadere potuerunt».
5 prout dicit] ut ait PL113
6 quod] ut PL113
7 tenetur] teneat PL113
8 ita] + et PL113
9 habite] habita PL113
10 quid] quod PL113
11 verum] vetum cacogr. Ed1495 Ed1498
c Cf. Apc. 4, 4 ; Apc. 4, 10 ; Apc. 5, 8 ; Apc. 5, 14.
12 prout] ut PL113
13 qui est Ed1495 Ed1498 ] super librum PL113
14 qui] quod PL113
15 libri] + a Hanc divisionem probant Hebræi qui sua ob id appellant עשרים אכיא id est viginti quatuor PL113 (nota a)
16 Agnum] + (Apc. V) PL113

Numérotation du verset PrBib. Prol.1712-1b,3 
prol.| Isti sunt libri qui sunt in canone, ut latius scribit beatus Hieronymus in prologo galeato qui est super libros Regum.
- Et primo quinque libri Moysi, qui appellantur lex, quorum primus est Genesis, secundus Exodus, tertius Leviticus, quartus Numeri, {PL113.21C} quintus Deuteronomium.
- Secundo sequuntur octo libri prophetales, quorum primus est Iosue, secundus liber Iudicum cum Ruth, tertius Samuel, id est primus et secundus Regum, quartus Malachim, id est tertius et quartus Regum, quintus Isaias, sextus Ieremias cum Lamentationibus, septimus Ezechiel, octavus liber duodecim prophetarum: quorum primus est Osee, secundus Ioel, tertius Amos, quartus Abdias, quintus Ionas, sextus Micheas, septimus Nahum, octavus Habacuc, nonus Sophonias, decimus Aggeus, undecimus Zacharias, duodecimus Malachias.
- Tertio sequuntur Hagiographa novem quorum primus est Iob, secundus Psalterium, tertius Salomonis Proverbia, quartus eiusdem Ecclesiastes, quintus eiusdem Canticum17 Canticorum, sextus Daniel, septimus Paralipomenon, qui apud Hebreos est unus liber, non duo; octavus Esdras cum Nehemia (est enim totus unus liber), nonus Esther. Quidquid autem extra hos est (de Veteri Testamento {PL113.21D} loquor) ut dicit Hieronymus, inter apocrypha est ponendum.
17 Canticum Ed1495 Ed1498 ] om. PL113
Numérotation du verset PrBib. Prol.1712-1b,4 
prol.| Isti sunt libri qui non sunt in canone, quos tamen Ecclesia ut bonos et utiles libros admittit, non ut canonicos, inter quos sunt aliqui maioris auctoritatis, aliqui minoris. Nam Tobias, Iudith, et Machabeorum libri, Sapientie quoque liber atque Ecclesiasticus, valde ab omnibus probantur; ita quod Augustinus libro secundo de doctrina Christiana 18 d tres superiores numerat inter canonicos, et de Sapientia atque Ecclesiastico dicit, meruisse illos recipi in auctoritatem, et inter propheticos debere numerari. Et de libris Machabeorum libro decimo octavo de Civitate Dei e loquens, et de Esdre {PL113.22A} libris dicit quod quamvis Hebrei non habeant eos pro canonicis, tamen Ecclesia habet illos pro canonicis propter quorumdam martyrum passiones vehementes atque mirabiles.
d Augustinus Hipponensis, De doctrina christiana, 2, 3.
e Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 18, 31.
18 secundo Ed1498 ] om. PL113 | Christiana] + (lib. 2, c. 3) PL113
Numérotation du verset PrBib. Prol.1712-1b,5 
prol.| Minoris autem auctoritatis sunt Baruch, et tertius et quartus Esdre. Nam Augustinus in loco supradicto nullam de his facit mentionem, cum tamen, ut dixi, alios apocryphos canonicis annumerat. Rufinus quoque in expositione Symboli, et Isidorus in libro sexto Etymologiarum, ubi hanc Hieronymi divisionem referunt, horum nihil meminerunt.
Numérotation du verset PrBib. Prol.1712-1b,6 
prol.| Et ut numeremus19 eos eo ordine quo sunt in Biblia20, quamvis alio ordine fuerint editi, primo sunt tertius et quartus liber21 Esdre, qui dicuntur tertius et quartus; quia ante Hieronymum Greci et Latini librum Esdre canonicum secabant in duos libros, sermones Nehemie “Secundum librum” appellantes. Isti autem tertius et quartus inter omnes, non canonicos; minoris, ut dixi, sunt auctoritatis. Unde Hieronymus, in prologo Esdre, eos appellat {PL113.22B} somnia, et in paucissimis bibliis manuscriptis inveniuntur, et in multis impressis invenitur solum tertius. Secundus est Tobias, liber valde devotus et utilis. Tertius est Iudith, quem dicit Hieronymus in prologo fuisse a Nicena synodo computatum in numero sanctarum Scripturarum. Quartus liber Sapientie, quem scripsisse Philonem Alexandrinum Iudeum doctissimum, fere omnes tenent. Quintus est liber Iesu filii Sirach, qui Ecclesiasticus dicitur. Sextus est Baruch, ut dicit Hieronymus in prologo Ieremie. Septimus est Machabeorum liber, in primum et secundum divisus.
19 numeremus Ed1495 Ed1498 ] numeres PL113
20 Biblia Ed1495 Ed1498 ] bibliis PL113
21 liber Ed1495 Ed1498 ] libri PL113
Numérotation du verset PrBib. Prol.1712-1b,7 
prol.| Neque aliquem moveat quod in Iudith et Tobie prologis dicitur quod apud Hebreos inter hagiographa leguntur, quia manifestus error est et apocrypha et22 hagiographa, est legendum, qui error in omnibus quos viderim codicibus invenitur, et inolevit, ut puto, ex pietate et devotione exscribentium23, qui devotissimas historias horrebant annumerare inter apocryphaf. Nam quod hic error multis {PL113.22C} retro annis codices occupaverit, ostendit magister in historia Iudith, ubi dicitg:"Hic liber apud Chaldeos inter historias computatur, et apud Hebreos inter apocrypha, quod dicit Hieronymus in prologo, qui sic incipith: «Viginti et duas litteras». Si ergo alicubi in prologo super Iudith legitur inter hagiographa, vitium scriptoris est, quod in ipso titulo deprehendi potest”. Ex quo miror quod dictus magister non adverterit eumdem esse errorem in prologo Tobie, ubi ipse dicit: «Hanc historiam Hebrei ponunt inter apocrypha». Hieronymus tamen in prologo suo dicit inter hagiographa. Glossa quoque super dicto prologo Tobie dicit potius et verius dixisset inter apocrypha vel large accipit hagiographa, quasi sanctorum scripta, et ita non est de numero illorum novem que proprie dicuntur hagiographa, qui24 sunt de catalogo, id est de numero viginti duorum librorum Biblie25.
f Conformément au principe herméneutique qui place l’autorité des concile au-dessus de celle de la tradition des Pères seuls (v.g. Grat., 1.15.3 et passim), à la suite du concile de Nicée, le décret De canonicis Scripturis de la 5e session du concile de Trente a tranché en faveur de la canonicité de tous ces livres, à l’exception de 3-4Esr.
g Cf. Petrus Comestor, Historia scolastica (Idt.), 1, ed. E. Navarro, 1699, in : PL 198, 1475 : « Hanc historiam transtulit Hieronymus ad petitionem Paulae et Eustochii de Chaldaeo in Latinum. Hic liber apud Hebraeos inter historias computatur, et inter agiographa, quod dicit Hieronymus in prologo, qui sic inchoat: "Viginti et duas litteras," etc. Si ergo in prologo super Judith, alicubi legitur inter apocrypha, vitium est scriptoris, quod in ipso titulo deprehendi potest, quem synodus Nicaena in numero sanctarum Scripturarum recepit. Transtulit autem eum propter varias, et corruptas editiones magis sensum ex sensu, quam verbum ex verbo sequens ».
h Prologus Galeatus in 1-4Rg.
22 et Ed1495 Ed1498 cum Comestore ] non PL113
23 exscribentium Ed1495 Ed1498 ] scribentium PL113
24 qui Ed1495 Ed1498 ] que PL113
25 Biblie Ed1495 Ed1498 ] biblicorum PL113
Numérotation du verset PrBib. Prol.1712-1b,8 
prol.| Nam cum Hieronymus in prologo Galeato, post enumerationem canonicorum librorum, {PL113.22D} dicat: «Hic prologus Scripturarum quasi galeatum principium, omnibus libris quos de Hebreo vertimus in Latinum convenire potest, ut scire valeamus quidquid extra hos est, inter apocrypha esse ponendum. Igitur Sapientia, que vulgo Salomonis inscribitur, et Iesu filii Sirach liber, et Iudith et Tobias et Pastor non sunt in canone» quomodo credendum est, illum postea in illis prologis scripsisse26 inter hagiographa et sibi ipsi contradicere? Si quis preterea lib<e>ratiori27 examine Hieronymi verba in dictis prologis perpenderit, animadverterit28 illum scripsisse apocrypha, non hagiographa. Dicit enim in prologo Tobie: «Exigitis ut librum Chaldeo sermone conscriptum ad Latinum {PL113.23A} stylum traham, librum utique Tobie, quem Hebrei de catalogo divinarum Scripturarum secantes, his que apocrypha memorant, manciparunt». In Iudith autem ait: «Apud Hebreos liber Iudith inter apocrypha legitur, cuius auctoritas ad roboranda illa que in contentionem veniunt, minus idonea iudicatur». Cum itaque dicat Hebreos secare Tobiam de catalogo divinarum Scripturarum, et Iudith auctoritatem minus idoneam iudicari, si inter hagiographa numeraret, et non inter apocrypha, contraria videretur eodem in29 loco scripsisse. Sed, ut dixi, scriptores hoc nomen apocrypha horrentes, devotione ac pietate quadam reiecto apocrypha, hagiographa scripserunt. Rufinus vero ubi supra, enumeratis libris canonicis, in quibus cum Hieronymo concordat, infert: «Hec sunt que patres intra canonem concluserunt, ex quibus fidei nostre assertiones constare voluerunt. Sciendum tamen est quod et alii libri sunt {PL113.23B} qui non canonici, sed ecclesiastici a maioribus appellati sunt, ut Sapientia que dicitur Salomonis, et alia Sapientia que dicitur filii Sirach». Et infra: «Eiusdem ordinis est libellus Tobie et Iudith et Machabeorum libri”; et infra30 : “Que omnia legi quidem in ecclesiis voluerunt, non tamen proferri ad auctoritatem ex his confirmandam. Ceteras vero scripturas ‘apocryphas’ nominaverunt quas in ecclesiis legi noluerunt".
26 scripsisse Ed1495 Ed1498 ] + eos PL113
27 liberatiori PL113 ] libratiori Ed1495 Ed1498
28 animadverterit Ed1495 Ed1498 ] animadvertet PL113
29 eodem - in Ed1495 Ed1498 ] inv. PL113
30 et infra Ed1495 Ed1498 ] om. PL113
Numérotation du verset PrBib. Prol.1712-1b,9 
prol.| Preterea est sciendum quod in libro Esther illa dumtaxat sunt in canone que scribuntur usque ad eum locum ubi posuimus31*: «Finit liber Esther, prout est in Hebreo, que postea sequuntur non sunt in canone». Similiter in Daniele, illa tantum sunt in canone que sunt usque ad eum locum ubi posuimus: «Finit Daniel propheta. Que postea sequuntur non sunt in canone».
31 posuimus Ed1498 PL113 ] possumus cacogr. Ed1495 ]
Numérotation du verset PrBib. Prol.1712-1b,10 
prol.| Quamvis autem David, id est Psalterium, apud Hebreos non ponatur inter prophetas, sed inter hagiographa, tamen fere omnes Latini eum non {PL113.23C} solum prophetam sed summum prophetarum vel secundum vocant : Danielem quoque inter prophetas numerant.
Numérotation du verset PrBib. Prol.1712-1b,11 
prol.| Aliter quoque aliqui Latini diviserunt Vetus et Novum Testamentum, scilicet in libros legales, historiales, sapientiales et prophetales. Legales appellant quinque {PL113.24A} libros Moysi in Veteri Testamento, quibus in Novo faciunt respondere quatuor Evangelia. Historiales, Iosue, Iudicum, libros Regum, Paralipomenon, Esdram32, Esther et Iob quibus in Novo correspondent Acta apostolorum. Sapientiales tres libros Salomonis, scilicet Proverbia, Ecclesiasten et Canticum canticorum quibus in Novo respondent33 Epistole Pauli, et que canonice dicuntur. Prophetales faciunt David, id est Psalterium, Isaiam, Ieremiam, Ezechielem et duodecim prophetas et Danielem quibus in Novo respondet liber Apocalypsis. i
i Cf. Dominicus Grima, Commentarius in Pentateuchum Ioanni .XXII. dicata, epistola dedicatoria, ed. M. Morard, « Dominique Grima, o. p., un exégète thomiste à Toulouse au début du   xiv e siècle », dans Église et culture en France méridionale (  xii e   xiv e siècles), CF 35 (2000), 325-374.
32 Esdram] Esra PL113
33 respondent Ed1495 ] correspondent Ed1498 PL113
Numérotation du verset PrBib. Prol.1712-1b,12 
prol.| Novi autem Testamenti omnes qui in Biblia34 ponuntur libri, sunt in canone, testibus Hieronymo, Augustino et Isidoro, in locis supradictis. Hi sunt quatuor sacrosancta Evangelia, scilicet Mattheus, Marcus, Lucas, Ioannes; Pauli apostoli Epistole quatuordecim quarum una est ad Romanos, ad Corinthios due, ad Galatas una, ad Epheseos35 una, ad Philippenses una, ad Thessalonicenses due36*, ad Colossenses una, ad Timotheum due, ad Titum una, {PL113.24B} ad Philemonem una, ad Hebreos una. Item Acta apostolorum, item Epistole septem que ‘canonice’ appellantur quorum37 una est Iacobi, due Petri apostolorum principis, Ioannis apostoli et evangeliste tres. Iude, qui alias Taddeus dicitur, una; demum liber Apocalypsis. Hi omnes libri pro canonicis habentur, quamvis ante Hieronymum a multis de Epistola ad Hebreos dubitaretur, quam hesitationem38 ipse multis rationibus sustulit. Itidem de Epistola Iude ac de secunda et tertia Ioannis, in Ecclesia primitiva a multis, an deberent in canonem recipi, valde dubitatum est; de quarum prima sic dicit Hieronymus in libro de Viris illustribus: «Iudas frater Iacobi parvam quidem que de septem canonicis est, Epistolam reliquit et quia de libro Enoch, qui apocryphus est, in ea assumit testimonium, a plerisque reiicitur, tamen auctoritatem vetustate iam et usu meruit, et inter sanctas Scripturas computatur». De aliis autem duabus que incipiunt {PL113.24C} ‘Senior’ dicit in capitulis Ioannes et Papias in dicto libro39 quod asserebantur esse Ioannis presbyteri discipuli Ioannis evangeliste, qui dicebatur senior Ioannes, sed tamen omium approbatione iam sunt recepte, et citra cuiusquam refragationem pro canonicis habentur.
34 Biblia Ed1495 Ed1498 ] bibliis PL113
35 Epheseos Ed1495 Ed1498 ] Ephesios PL113
36 due PL113 ] corr. , duo Ed1495 Ed1498
37 quorum Ed1495 Ed1498 ] quarum PL113
38 hesitationem Ed1495 Ed1498 ] dubitationem PL113
39 in capitulis... libro] Hieronymus in dicto libro in capitulis, Ioannes et Papias PL113

Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (PrBib. Prol.1712-1b), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=01&chapitre=01_Prol.1712-1b)

Notes :