Biblia communis

<01.2916b> Prologus ‘Litterarum sacrarum’ correctorii Bibliae Guillelmi de Mara

Numérotation du verset PrBib. Prol.2916b,1 
prol.|a Litterarum sacrarum, latino interprete beato Hieronymo in epistola ad Sunniam et Fretelam fratres, de greci correctione Psalterii attestante sicut <in> Novo Testamento, si quando apud Latinos questio oritur et inter exemplaria varietas est, recurrimus ad fontem greci sermonis quo Novo iam1* scriptum est Testamentum2*? Ita in Veteri Testamento si, quando inter grecos latinosque diversitas est, ad hebraicam confugimus veritatem?
1 iam] om. Denifle
2 testamentum] instrumentum Denifle
Numérotation du verset PrBib. Prol.2916b,2 
prol.| Quod idem super Zachariam, octavo capitulo determinat in hunc modum: 'Cogimur ad Hebreos recurrere et scientie veritatem de fonte magis quam de rivulis querere, presertim cum de Christo prophetia aliqua est, ubi tergiversari solent et ocumbere3* mendatio veritatem.' Verumtamen sicut in prologo super Iob dicit idem : 'Translatio nunc sensum, nunc verba, nunc simul utrumque sonat'.
3 ocumbere sic W1612] oculere Denifle (“auch ‘ocumbere’”)
Numérotation du verset PrBib. Prol.2916b,3 
prol.| Non igitur propter solam litteram hebraicam atque grecam litteram <littera> communis in antiquis codicibus apostolicarum sedium (ad quos pro veritate littere recurrendum beatus indicat Augustinus) sive in voluminibus etiam alias approbatis est mutanda apud latinos, dum lingue primarie, a qua fit translatio, sensum vel in summa teneat incorruptum.
Numérotation du verset PrBib. Prol.2916b,4 
prol.| Cum igitur dicit Latinus aliquis, in hiis que translata habemus de hebraico sive greco: 'hebreus sive grecus hoc vel illud habet', aut 'non est hec4 littera sive illa', scilicet quia hebreus sive grecus non habet, prius ei probare competit quod non modo verbis discrepent sed et5 sensu. Ut enim e decem milibus, que propter sensus evidentiam addiderunt in verbis, subtraxerunt, mutaverunt interpretes, duo vel tria commemorem, primitus est sciendum quod Isaie 26b, ubi dicit Hieronymus, se quatenus evidentiorem faceret sensum sic vertisse “vetus error abiit”, ibi hebreus habet “figmentum confirmatum est”. Quid enim superficie tenus magis impertinens? Et tamen sensus idem, dum figmentum, id est cognitio, que prius inter Deum et idola fluctuabat, confirmatum est, quoniam errore idolatrie derelicto Deo firmiter adheserunt. Super Deuteronomii 17c hebreus habet: “Si fuerit ambiguum iudicium inter lepram et lepram”, quod tamen interpres transtulit “inter lepram et non lepram”. Que maior oppositio quam ea que est inter sic et non? Et tamen in sensu lepra et non lepra idem sunt quod lepra vera et lepra apparens et non existens.
b Is. 26, 3.
c Dt. 17, 8.
4 hec] om. W1612
5 et] om. W1612
Numérotation du verset PrBib. Prol.2916b,5 
prol.| Tale est etiam quod hebreus habetd: “non in finem oblivio erit pauperis, patientia pauperum peribit in finem”. Intelligentes interpretes, iuxta sensum repeti particulam negativam apposuerunt quod dicitur non. Et dixerunt : “Patientia pauperum non peribit in finem”.
d Ps. 9, 19.
Numérotation du verset PrBib. Prol.2916b,6 
prol.| Et quod magis videtur, require Est. 7. Sed et Act<uum> 20e, ubi grecus habet : “nullius rationi facio” quod dicitur apud nos : “nil horum vereor”, interpres posuit consequentius iuxta sensum. Noli igitur, propter externe lingue idioma, canonem destruere latinorum qui, virtutem translationis ignorans, donec quod credis intelligas, te ipsum auctoritati sacrosancte Ecclesie credidisti.
e Act. 20, 24.
Numérotation du verset PrBib. Prol.2916b,7 
prol.| Mihi ferme in opusculo hoc opere pretium est varias ubi occurrerint litteras recitare, atque illam que in antiquis codicibus veritatem6* conservatur illibata, precipue ubi evidens est rivulum a suo fonte procedere, pre ceteris approbare.
6 veritatem] veritate Denifle



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (PrBib. Prol.2916b), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=01&chapitre=01_Prol.2916b)

Notes :