Biblia communis

<01.9883b> Prologus ‘Bibliotheca interpretatur’

Numérotation du verset Ep53. Prol.9883b,1 
prol.|A Bibliotheca interpretatur ‘librorum repositio’. Nam biblii1 sunt libri, theca 2 repositio3 dicitur. Unde et librum4 Veteris ac Novi Testamenti bibliothecam appellamus eo quod multi libri in uno volumine sunt repositi.
1 biblii] bibli Clm2627
2 theca] techa Clm2627
3 repositio] positio Clm2627
4 et librum] libros Clm2627
Numérotation du verset Ep53. Prol.9883b,2 
prol.| Quorum primus liber bresith hebraice dicitur, greco vero Genesis, latine autem generatio eo quod initium generationis mundi contineat. Secundus dicitur Exodus, greco eloquio, latine exitus, eo quod seriem exitus filiorum Israel de terra Egypti edisserat hebraice ellesmoth. Tertius Leviticus dicitur, eo quod officia Levitarum et ordinem dilucidet hebraice naiechra. Quartus dicitur liber Numeri eo quod in ipso sunt numerati filii Israel processuri ad bellum viginti annorum et supra, hebraice uagedaber. Quintus liber appellatur grece Deuteronomium, latine secunda lex, hebraice eleaddabarim, siquidem deuteron secunda, nomos lex sonat5. Nam quicquid in6* primis libris dictum est, in hoc reiteratur7. Hos quinque libros edidit Moyses qui greco eloquio Pentateucus 8 dicitur id est quin<quelibr>ale9* volumen cum penta sit quinque, teucus 10 volumen. Hii sunt quinque libri quos thorath 11, id est legem, dicunt Hebrei.
5 breshit ... sonat] Genesis. Secundus Exodus, tertius Leviticus, quartus Numeri, quintus Deutoronomius id est secunda lex Clm2627
6 in] om. Stu48
7 reiteratur] renarratur Clm2627
8 eloquio Pentateucus] vocabulo Pentateucum Clm2627
9 qui<nquelib>rale] corr., qui<nque>nale Clm2627 Stu48
10 cum penta sit teucus] quia penta teucum Clm2627
11 thorath] scrips., thorat codd.
Numérotation du verset Ep53. Prol.9883b,3 
prol.| Hos sequitur liber12 Iosue. Post hunc liber13* Sophyn id est Iudicum qui continet acta iudicum14 qui fuerunt a tempore Iosue usque ad Saul primum regem Iudeorum. Huic contigua est historia Ruth quia in15 tempore iudicum eiusdem femine actio memoratur floruisse16.
12 liber] om. Clm2627
13 liber Clm2627 ] librum Stu48
14 qui continet acta iudicum] om. hom. Clm2627
15 in] om. Clm2627
16 memoratur – floruisse] inv. Clm2627
Numérotation du verset Ep53. Prol.9883b,4 
prol.| Post Ruth autem sequitur liber Samuel quem primum et secundum Regum dicimus. Post quem ponitur17 Malachim id est18 regum tertius et quartus. Hiis quoque19 quatuor libris Regum supponitur20, cum easdem causas partim contineat, Paralipomenon liber21 qui in duo volumina scinditur22. Paralipomenon grece, latine ‘pretermissorum’23 vel ‘reliquorum’ dicitur quia ea que in24 precedentibus libris aut minus aut obscure25 dicta sunt in hoc summatim et aperte aperiuntur.
17 quem ponitur] quos ponuntur Clm2627
18 id est] om. Clm2627
19 quoque] om. Clm2627
20 supponitur Stu48 ] supponuntur Clm2627
21 cum easdem ... contineat - Paralipomenon lib’ Stu48 ] inv. Clm2627 (libri)
22 volumina - scinditur] inv. Clm2627
23 pretermissorum] premissorum Clm2627
24 in] de Clm2627
25 obscure] obscurius Clm2627
Numérotation du verset Ep53. Prol.9883b,5 
prol.| His subiciuntur sexdecim prophe<te>26*, id est quatuor maiores quia maiora volumina condiderunt, scilicet Isaias, Ieremias, Daniele, Ezechiel et duodecim minores quia minora volumina condiderunt27 scilicet Osee, Ioel, Amos28*, Abdias, Ionas, Micheas, Naum29*, Abacuch, Sophonias, Aggeus, Zacharias, Malachias30. Hunc Hebrei31 Esdram esse32 dicunt.
26 His... prophet<e> Clm2627 ] Hii... prophetis Stu48
27 condiderunt] ediderunt Clm2627
28 Amos Clm2627 ] ânos Stu48
29 Naum ] scrips., Naū Stu48, Naue Clm2627
30 Malachias] et praem. Clm2627
31 Hebrei Clm2627 ] Hebreos Stu48* (-eos expunct.)
32 Esdram – esse] inv. Clm2627
Numérotation du verset Ep53. Prol.9883b,6 
prol.| Sequitur deinde33 liber Iob qui eiusdem viri continet acta34.
33 deinde] om. Clm2627
34 acta] vota Clm2627
Numérotation du verset Ep53. Prol.9883b,7 
prol.| Deinde ponitur35 liber Psalmorum qui habet centum quinque psal<mos>36 quos David omnes vere composuit. Quidem tamen eorum nominibus aliorum intitulantur propter interpretationem nominum ad quam sequentis psalmi pertinet sensus et, quamvis unus sit liber Psalmorum, in quatuor partes ab Hebreis dividitur quorum finis est ‘fiat fiat’.
35 Deinde ponitur] Post sequitur Clm2627
36 psalmos] dehinc reliqua desunt in Stu48
Numérotation du verset Ep53. Prol.9883b,8 
prol.| His adduntur quatuor libri Salomonis id est Proverbia, Ecclesiastes et Cantica canticorum. Hos sequitur liber Sapientie qui ideo sic nominatur quia de Filio Dei, qui sapientia Dei Patris est, aperte loquitur. Huic supponitur Ecclesiasticus ideo sic dictus quia mores totius Ecclesie continet. Hos duos, scilicet librum Sapientie et Ecclesiastici non composuit Iesus filius Sirac Hierosolymita, ut Hieronymus et Isidorus dicunt. Sed librum Sapientie Salomonem composuisse potest perpendi ex verbis que ibi dicita: “Tu Domine qui me elegisti regem super populum tuum” sed Iesus filius Sirac s<cilicet> numquam fuit rex.
Numérotation du verset Ep53. Prol.9883b,9 
prol.| Sequitur demum Esdras, Tobias et Iudith, Esther et libri Macchabeorum.
Numérotation du verset Ep53. Prol.9883b,10 
prol.| Demum subiunguntur quatuor libri evangeliorum quorum primus Mattheus hebraico scripsit eloquio. Reliqua tria Marcus, Lucas, Ioannes greco stylo scripserunt.
Numérotation du verset Ep53. Prol.9883b,11 
prol.| Post hos ponuntur Actus Apostolorum quos Lucas evangelista scripsit. Exinde sequuntur septem canonice epistole: Una Iacobi apostoli Hierosolymitani episcopi, due Petri apostoli, tres Ioannis evangeliste, una Iude apostoli. His tandem subponitur Apocalypsis, id est revelatio Ioannis apostoli.
Numérotation du verset Ep53. Prol.9883b,12 
prol.| Post hanc decem quatuor epistole Pauli, una ad Romanos, due ad Corinthios, una ad Galathas, una ad Ephesios, una ad Philippenses, una ad Colossenses, due ad Thessalonicenses, due ad Thimotheum, una ad Titum, una ad Philemonem37, una ad Hebreos.
37 Philemonem] Philomonem Clm2627



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ep53. Prol.9883b), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=01&chapitre=01_Prol.9883b)

Notes :