Biblia communis

<01.2817b> Prologus auctus ‘Quoniam super omnes Scripturas’ correctorii Bibliae Hugonis de Sancto Caro

Numérotation du verset PrBib. Prol.2817b,1 
prol.|aQuoniam super omnes Scripturas1 verba sacri eloquii neccesse est2 ut in3 fundamento veritatis firmiter innitantur4, quatenus super textum5 littere certioris sanctorum studiorum edificia securius6 componantur, quantum in brevi potuimus7* ex glossis beati Hieronymi et aliorum doctorum et ex libris Hebreorum et antiquissimis8 exemplaribus que etiam ante tempora Caroli magni scripta fuerunt9, hic in brevissima10 notula scripsimus ea11 que ex novis et diversis bibliis12 propter varias litteras magis dubia13 vel superflua credebamus14.
1 omnes scripturas] inv. Cor1 A
2 est] om. Cor1 A
3 in Cor1 ] om. Cor1 L Esc5
4 fundamento... innitantur (initamur Ars94) ] fundamento nitantur Esc5
5 super textum] textu Esc5
6 securius] om. Esc5
7 potuimus Cor1 L Denifle ] potius Esc5
8 antiquissimis] antiquis Esc5
9 scripta fuerunt] sunt Cor1 A
10 brevissima] brevi Es5
11 ea] + vero Esc5
12 bibliis] libris Esc5
13 dubia] om. Esc5
14 credebamus] esse credebamus notavimus Esc5
Numérotation du verset PrBib. Prol.2817b,2 
prol.| “Neque enim - ut dicit Hieronymus - sic nova cudimus ut vetera destruamus”, sed magis vetera statuentes quedam nova vitio scriptorum in textu de glossis et postillis inserta, vel etiam per15 quorumdam imperitiam depravata non nostra sed aliorum maiorum auctoritate resecanda monstravimus16.
15 per] propter Esc5
16 resecanda monstramus] reservanda monstravimus Esc5
Numérotation du verset PrBib. Prol.2817b,3 
prol.| Ubicumque ergo in textu librorum Veteris Testamenti qui in hebreo canone continentur, punctum de minio super aliquam dictionem vel syllabam, vel etiam17 inter duas dictiones videris, scias illud cum auctoritate multorum expositorum et antiquorum librorum et18 etiam apud Hebreos sic19 haberi.
17 etiam] om. Cor1 L
18 et] om. Cor1 L Esc5
19 apud Hebreos – sic] inv. Cor1 L
Numérotation du verset PrBib. Prol.2817b,4 
prol.| Si vero dictio illa vel amplius linea de rubeo20 subtracta fuerit, hoc libri expositorum et antiqui non habent. Et tunc maxime certum est si, iuxta hebreum21*, punctum de minio superpositum habet.
20 rubeo] minio Cor1 L Esc5
21 si iuxta hebreum] si iuxta Hebreos Cor1 L, s iupcta hebreos cacogr. Esc5
Numérotation du verset PrBib. Prol.2817b,5 
prol.| In libris vero Sapientie et Ecclesiastici, quos nullus Patrum exposuit nisi Rabanus, punctum de minio supraponit22 pro Rabano ; in libris etiam Machabeorum, quos similiter Hebrei non habent sed Greci et in fine Danielis23 et24 in toto Novo Testamento punctum suprapositum25 notat auctoritatem Grecorum.
22 supra ponit ] supra positum Ars94, supponit Esc5 Cor1 L
23 et in fine Danielis] om. Cor1 L Cor1 N Cor1 P Esc5
24 et] sed Esc5
25 suprapositum] superpositum Esc5 Cor1 A Cor1 L
Numérotation du verset PrBib. Prol.2817b,6 
prol.| Quedam tamen sine linee suppositione sicut erant in textu dimisimus quia, etiam in libris antiquiioribus et in ipsis expositorum libris, de diversis confusa translationibus continentur.
<Hic desinit prologus Hugonis correctorii>
Numérotation du verset PrBib. Prol.2817b,7 
prol.| Sciendum etiam quod in biblia invenies tot litterarum diversitates quia
quandoque <hebr.>26 id est ‘hebreus’,
quandoque <anti.>27 id est ‘antiqui’,
quandoque <Hier.>28 id est ‘Hieronymus’,
quandoque <Rab.>29 id est ‘Rabanus’,
quandoque <grec.>30 id est ‘grecus’,
quandoque <mod.>31 id est ‘moderni’.
26 hebr.] restit., lac. Esc5
27 anti.] restit., lac. Esc5
28 Hier.] restit., lac. Esc5
29 Rab.] restit., lac. Esc5
30 grec.] restit., lac. Esc5
31 mod.] restit., lac. Esc5
Numérotation du verset PrBib. Prol.2817b,8 
prol.| Et quando predicte littere sunt super textum debent esse de rubeo, quando vero in glosulis, tunc de nigro. Nomina etiam sanctorum quandoque invenies ut Augustinus, Gregorius32, Beda, Isidorus, Haimo, Origenes et similia. Translatorum et nomina quandoque invenies ut Septuaginta, Theodotio, Symmacus. Attende autem ne te decipiat nomen Gregorii et greci. Scias ergo quod quando ponitur unum tantum ‘g’ sive sine linea, quod dicit tibi ‘grecum’, quando vero duo immediate ponuntur hoc modo G.G., tunc dicit tibi Gregorium.
32 Gregorius] coniec., GG.? Esc5
Numérotation du verset PrBib. Prol.2817b,9 
prol.| Nota ergo quod predicta signa quandoque ponuntur super syllabam vel dictionem vel orationem, quandoque inter dictionem et dictionem. Quandoque ponitur inter dictionem et dictionem quasi super spatium illud modicum quod est inter dictionem et dictionem.
Numérotation du verset PrBib. Prol.2817b,10 
prol.| Hoc fit dupliciter quia quandoque inter dictionem et dictionem illam est punctus aliquis sive pro versu sive pro suspensivo, et tunc, si littera ponitur super punctum directe, significat quod testimoniio illius cuius ibi littera apposita est debet sibi esse talis punctus qualis est ibi notatur, verbi gratia: “Dixerunt: omnes venite”, Alii enim forte ita distinguarent: “Dixerunt omnes : Venite”33. Quandoque autem non est ibi punctus aliquis et tunc significat tibi quod inter duas dictiones nihil debet esse medium, secundum testimonium illorum quorum ibi littere apponuntur.
33 Le ms. ponctue les deux occurrences de l’exemple « dixerunt... omnes ». Je conjecture la ponctuation restituée.
Numérotation du verset PrBib. Prol.2817b,11 
prol.| Sed nota quod quando hoc fit super punctum qui est signum versus, non potest sciri de facili utrum apponatur ibi propter confirmandum versum aut propter tollendum medium. Supra syllabam autem vel dictionem vel orationem ponitur dupliciter quoniam quandoque, sub illa syllaba vel dictione vel oratione, est linea de rubeo et tunc significat quod, testimonio illorum quorum ibi littere apponuntur, illud totum sub quo est predicta linea non est de veritate textus licet aliqui habeant. Unde ipsa linea dicat tibi: “Non habet”. Littera autem supposita sit suppositum ‘del<eatur>’. Habet verbi gratia : “Dixerunt ei”, id est hebreus et Hieronymus non habet hoc, scilicet “Dixerunt ei”. Quando non est ibi linea de rubeo subtracta et tunc testimonio illorum quorum ibi littere apponuntur, illud super quod est littera est de veritate textus.
Numérotation du verset PrBib. Prol.2817b,12 
prol.| Hic attende quod dictum est supra rubeo quia, quandoque, invenies in imagine biblia<rum> correctarum aliquam dictionem vel orationem cum linea subtus de nigro ut dixerunt. Et tunc nihil aliud significat nisi quod significat eadem linea in postillis, scilicet quod ille est textus de quo ibi fit mentio, sicut in postillis quod ille est cuius ibi supponitur expositio. Non autem approbat vel reprobat aliquid de veritate textus sicut34* linea de rubeo significat, ut diximus, ‘non habet’. Attende etiam quod quandoque invenies ‘ita: annus’ et significat tibi quod Hieronymus habet ‘annus’, hebreus habet ‘anno’. Et sic de singulis poterit tua discretio iudicare.
34 sicut] corr., set Esc5
Numérotation du verset PrBib. Prol.2817b,13 
prol.| Nota ergo quod predicta signa quandoque ponuntur super syllabam vel dictionem vel orationem, quandoque inter dictionem et dictionem. Quandoque ponitur inter dictionem et dictionem quasi super spatium illud modicum quod est inter dictionem et dictionem. Hoc fit dupliciter quia quandoque inter dictionem et dictionem illam est punctus aliquis, siveproversu sive pro suspensivo. Et tunc, si littera ponitur super punctum directe, significat quod testimoniio illius cuius ibi littera apposita est debet sibi esse talis punctus qualis est ibi notatur, verbi gratia: “Dixerunt, omnes venite”, alii enim forte ita distinguarent. “Dixerunt: Omnes venite”. Quandoque autem non est ibi punctus aliquis et tunc significat tibi quod inter duas dictiones nihil debet esse medium, secundum testimonium illorum quorum ibi littere apponuntur.
Numérotation du verset PrBib. Prol.2817b,14 
prol.| Sed nota quod quando hoc fit super punctum qui est signum versus, non potest sciri de facili utrum apponatur ibi propter confirmandum versum aut propter tollendum medium. Supra syllabam autem vel dictionem vel orationem ponitur dupliciter quoniam quandoque, sub illa syllaba vel dictione vel oratione, est linea de rubeo et tunc significat quod testimonio illorum quorum ibi littere apponuntur, illud totum sub quo est predicta linea non est de veritate textus licet aliqui habeant. Unde ipsa linea de rubeo dicat tibi “non habet littera aut supposita sit suppositum “del.” habet, verbi gratia “Dixerunt ei id est hebreus et Hieronymus non habet hoc, scilicet “dixerunt ei” Quandoque non est ibi linea de rubeo subtracta, et tunc testimonio illorum quorum ibi littere apponuntur ilud superquo est littera est de veritate textus.
Numérotation du verset PrBib. Prol.2817b,15 
prol.| Hic attende quod dictum est supra ‘rubeo’ quia, quandoque, invenies in imagine biblia<rum> correctarum aliquam dictionem vel orationem cum linea subtus de nigro ut dixerunt. Et tunc nihil aliud significat nisi quod significat eadem linea in postillis, scilicet quod ille est textus de quo ibi fit mentio, sicut in postillis quod ille est cuius ibi supponitur expositio. Non autem approbat vel reprobat aliquid de veritate textus sed linea de rubeo significat, ut diximus, ‘non habet’. Attende etiam quod quandoque invenies ‘ita: annus’ et significat tibi quod Hieronymus habet ‘annus’, hebreus habet ‘anno’. Et sic de singulis poterit tua discretio iudicare.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (PrBib. Prol.2817b), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=01&chapitre=01_Prol.2817b)

Notes :