Biblia communis

Capitulum 20

Numérotation du verset 2Par. 20,1 
Post hec congregati sunt filii Moab et filii Ammon et cum eis de Ammonitis1 ad Iosaphat ut pugnarent contra eum.
1 Ammonitis] Ammanitis Weber
Numérotation du verset 2Par. 20,2 
Veneruntque nuntii et indicaverunt Iosaphat dicentes : Venit contra te multitudo magna de his locis que trans mare sunt et de Syria.
Et ecce consistunt in Asasonthamar
que est Engaddi.
Numérotation du verset 2Par. 20,3 
Iosaphat autem timore perterritus, totum se contulit ad rogandum Dominum et predicavit ieiunium universo Iuda.
Numérotation du verset 2Par. 20,4 
Congregatusque Iudas ad precandum Dominum, sed et omnes de urbibus suis venerunt ad obsecrandum eum.
Numérotation du verset 2Par. 20,5 
Cumque stetisset Iosaphat in medio cetu Iude et Hierusalem in domo Domini ante atrium novum
Numérotation du verset 2Par. 20,6 
ait : Domine Deus patrum nostrorum, tu es Deus in celo et dominaris cunctis regnis gentium. In manu tua est fortitudo et potentia, nec quisquam tibi potest resistere.
Numérotation du verset 2Par. 20,7 
Nonne tu Deus noster interfecisti omnes habitatores terre huius coram populo {t. 2 : Erfurt, f. 122rb ; facsim., p. 243b} tuo Israel, et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum.
Numérotation du verset 2Par. 20,8 
Habitaveruntque in ea et extruxerunt in illa sanctuarium nomini tuo dicentes :
Numérotation du verset 2Par. 20,9 
Si irruerint super nos mala, gladius iudicii pestilentia et fames, stabimus coram domo hac in conspectu tuo in qua invocatum est nomen tuum, et clamavimus2 ad te in tribulationibus nostris, et exaudies salvosque facies.
2 clamavimus] clamabimus Weber
Numérotation du verset 2Par. 20,10 
Nunc igitur ecce filii Ammon et Moab et mons Seir per quos non concessisti filiis3 Isreael4 ut transirent, quando egrediebantur de Egypto sed declinaverunt ab eis et non interfecerunt eos5.
3 filiis] om. Weber
4 Isreael] Israeli Weber
5 eos] illos Weber
Numérotation du verset 2Par. 20,11 
E contrario agunt, et nituntur eicere nos de possessione quam tradidisti nobis.
Numérotation du verset 2Par. 20,12 
Deus noster ergo non iudicabis eos ? In nobis quidem non est tanta6 fortitudo ut possimus huic multitudini resistere que irruit super nos, sed cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui ut oculos nostros dirigamus ad te.
6 est tanta] inv. Weber
Numérotation du verset 2Par. 20,13 
Omnis vero Iuda stabat coram Domino, cum parvulis et uxoribus, et liberis suis.
Numérotation du verset 2Par. 20,14 
Erat autem Iaziel filius Zacharie, filii Banaie, filii Iehiel, filii Mathanie levites, de filiis Asaph, super quem factus est spiritus Domini in medio turbe.
Numérotation du verset 2Par. 20,15 
Et ait : Attendite omnis Iuda et qui habitatis Hierusalem et tu rex Iosaphat. Hec dicit Dominus vobis : Nolite timere, nec paveatis hanc multitudinem. Non est enim vestra pugna sed Dei.
Numérotation du verset 2Par. 20,16 
Cras descendetis contra eos. Ascensuri enim sunt per clivum nomine Seis7 et invenietis eos8 in summitate torrentis qui est contra solitudinem Ieruel9.
7 Seis] Sis Weber
8 eos] illos Weber
9 Ieruel] Hieruhel Weber
Numérotation du verset 2Par. 20,17 
Non enim10 eritis vos qui dimicabitis, sed tantummodo confidenter state, et videbitis auxilium Domini super vos. O Iuda et Hierusalem, nolite timere nec paveatis, cras egredimini contra eos et Dominus erit {t. 2 : Erfurt, f. 122va ; facsim., p. 244a} vobiscum.
10 enim] om. Weber
Numérotation du verset 2Par. 20,18 
Iosaphat ergo et Iuda et omnes habitatores Hierusalem ceciderunt proni in terram coram Domino et adoraverunt eum.
Numérotation du verset 2Par. 20,19 
Porro levite de filiis Caath, et de filiis Chore laudabant Dominum Deum Israel voce magna in excelsum.
Numérotation du verset 2Par. 20,20 
Cumque mane surrexissent, egressi sunt per desertum Thecue, profectisque eis, stans Iosaphat in medio eorum dixit : Audite me viri11 Iuda et omnes habitatores Hierusalem. Credite12 Domino Deo vestro, et securi eritis. Credite prophetis eius, et cuncta evenient prospera.
11 viri] om. Weber
12 credite] + in Weber
Numérotation du verset 2Par. 20,21 
Deditque consilium populo, et statuit cantores Domini ut laudarent eum in turmis suis, et antecederent exercitum, ac voce consona dicerent : Confitemini Domino quoniam bonusn quoniam13 in eternum misericordia eius.
13 bonus quoniam] om. Weber
Numérotation du verset 2Par. 20,22 
Cumque cepissent laudes canere, vertit Dominus insidias eorum in semetipsos filiorum scilicet Ammon et Moab et montis Seir, qui egressi fuerant pugnare14
contra Iudam, et percussi sunt.
14 pugnare Rusch cum Weber ( ΦP Ω)] ut pugnarent Weber
Numérotation du verset 2Par. 20,23 
Namque filii Ammon et Moab consurrexerunt adversum habitatores montis Seir ut interficerent et delerent eos, cumque hoc opere perpetrassent, etiam in semetipsos versi mutuis concidere vulneribus.
Numérotation du verset 2Par. 20,24 
Porro Iuda15 cum venisset ad speluncam16 que respicit solitudinem. Vidit procul omnem late regionem plenam cadaveribus, nec superesse quemquam qui necem potuisset evadere.
15 Iuda] Iudas Weber
16 speluncam] speculam Weber
Numérotation du verset 2Par. 20,25 
Venit ergo Iosaphat et omnis populus cum eo ad detrahenda spolia mortuorum. Inveneruntque inter cadavera variam supellectilem, vestes quoque et vasa pretiosissima, et diripuerunt ita ut omnia portare non possent, nec per tres dies spolia auferre pro magnitudine prede17.
17 magnitudine prede] inv. Weber
Numérotation du verset 2Par. 20,26 
Die autem quarto congregati sunt in valle Benedictionis.
Etenim quoniam ibi benedixerant Domino, vocaverunt locum illum vallis Benedictionis usque in presentem diem.
Numérotation du verset 2Par. 20,27 
Reversusque est omnis vir Iuda et habitatores Hierusalem et Iosaphat ante eos in Hierusalem cum letitia magna, eo quod dedisset {t. 2 : Erfurt, f. 122vb ; facsim., p. 244b} eis Dominus gaudium de inimicis suis.
Numérotation du verset 2Par. 20,28 
Ingressique sunt in18 Hierusalem cum psalteriis, et citharis et tubis in domum Domini.
18 in] om. Weber
Numérotation du verset 2Par. 20,29 
Irruit autem pavor Domini super universa regna terrarum cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israel.
Numérotation du verset 2Par. 20,30 
Quievitque regnum Iosaphat, et prebuit ei Deus pacem per circuitum.
Numérotation du verset 2Par. 20,31 
Regnavit igitur Iosaphat super Iudam, et erat triginta quinque annorum cum regnare cepisset, viginti autem et quinque annis regnavit in Hierusalem, nomen matris eius Azaba19 filia Selachi.
19 Azaba] Azuba Weber
Numérotation du verset 2Par. 20,32 
Et ambulavit in via patris sui Asa, nec declinavit ab ea faciens quod
Placitum
erat20
coram Domino.
20 quod…erat] que placita erant Weber
Numérotation du verset 2Par. 20,33 
Verumtamen excelsa non abstulit, et adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum Deum patrum suorum.
Numérotation du verset 2Par. 20,34 
Reliqua autem gestorum Iosaphat priorum et novissimorum scripta sunt in libro21 Iehu filii Anani que digessit in libro Regum Israel.
21 libro] verbis Weber
Numérotation du verset 2Par. 20,35 
Post hec iniit amicitias Iosaphat rex Iuda cum Ochozia rege Israel cuius opera fuerunt pessima22,
22 pessima] impiissima Weber
Numérotation du verset 2Par. 20,36 
et particeps fuit ut faceret23 naves que irent in Tharsis feceruntque classem in Asiongaber.
23 faceret] facerent Weber
Numérotation du verset 2Par. 20,37 
Prophetavit autem Eliezer filius Dodau24 de Maresa ad Iosaphat dicens : Quia habuisti fedus cum Ochozia percussit Dominus opera tua. Ccontriteque sunt naves, nec potuerunt ire in Tharsis.
24 Dodau] Dodoau Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Par. 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=17&chapitre=17_20)

Notes :