Biblia communis

Capitulum 32

Numérotation du verset 2Par. 32,1 
{t. 2 : Erfurt, f. 128ra ; facsim., p. 255a} Post que et huiuscemodi veritatem venit Sennacherib rex Assyriorum, et ingressus Iudam obsedit civitates munitas, volens eas capere.
Numérotation du verset 2Par. 32,2 
Quod cum audisset1 Ezechias venisse scilicet Sennacherib, et totum belli impetum verti contra Hierusalem,
1 audisset] vidisset Weber
Numérotation du verset 2Par. 32,3 
inito cum principibus consilio virisque fortissimis, ut obturarent capita fontium que erant extra urbem, et hoc omnium decernente sententia,
Numérotation du verset 2Par. 32,4 
congregavit plurimam multitudinem, et obturaverunt cunctos fontes, et rivum qui fluebat in medio terre dicentes : Ne veniant reges Assyriorum et inveniant aquarum abundantiam.
Numérotation du verset 2Par. 32,5 
Edificavit quoque agens industrie omnem murum qui fuerat dissipatus, et extruxit turres desuper et forinsecus alterum murum. Instauravitque Mello in civitate David et fecit universi generis armaturam et clipeos.
Numérotation du verset 2Par. 32,6 
Constituitque principes bellatorum in exercitu, et convocavit omnes2 in platea porte civitatis ac locutus est ad cor eorum dicens :
2 omnes] universos Weber
Numérotation du verset 2Par. 32,7 
Viriliter agite et confortamini. Nolite timere, nec paveatis regem Assyriorum et universam multitudinem que est cum eo. Multo enim plures nobiscum sunt quam cum illo.
Numérotation du verset 2Par. 32,8 
Cum illo est brachium carneum nobiscum Dominus Deus noster, qui auxiliator est noster, pugnatque pro nobis. Confortatusque est populus
huiuscemodi verbis Ezechie regis Iuda.
Numérotation du verset 2Par. 32,9 
Que postquam gesta sunt, misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos Hierusalem. Ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis, ad Ezechiam regem Iuda, et ad omnem populum qui erat in urbe dicens :
Numérotation du verset 2Par. 32,10 
Hec dicit Sennacherib rex Assyriorum : In quo habentes fiduciam sedetis obsessi in Hierusalem ?
Numérotation du verset 2Par. 32,11 
Num Ezechias decipit vos ut tradat morti in fame et siti ? Affirmans quod Dominus Deus vester liberet {t. 2 : Erfurt, f. 128rb ; facsim., p. 255b} vos de manu regis Assyriorum ?
Numérotation du verset 2Par. 32,12 
Numquid non iste est Ezechias qui destruxit excelsa illius et altaria, et precepit Iude et Hierusalem dicens : Coram altari uno adorabitis et in ipso comburetis incensum ?
Numérotation du verset 2Par. 32,13 
An ignoratis que ego fecerim et patres mei cunctis terrarum populis ? Numquid prevaluerunt dii gentium omniumque terrarum liberare regionem suam de manu mea ?
Numérotation du verset 2Par. 32,14 
Quis est de universis gentium diis3 quas vastaverunt patres mei, qui potuerit eruere populum suum de manu mea ut possit etiam Deus vester eruere vos de hac manu ?
3 gentium diis] inv. Weber
Numérotation du verset 2Par. 32,15 
Non vos ergo decipiat Ezechias, nec vana persuasione deludat, neque credatis ei si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regionum4 liberare populum suum de manu mea et de manu patrum meorum, consequenter nec Deus vester poterit eruere vos de hac manu,
4 regionum] regnorum Weber
Numérotation du verset 2Par. 32,16 
sed et alia multa locuti sunt servi eius contra Dominum Deum, et contra Ezechiam servum eius,
Numérotation du verset 2Par. 32,17 
epistolas quoque scripsit plenas blasphemie in Dominum Deum Israel et locutus est adversus eum. Sicut dii gentium ceterarum non potuerunt liberare populos suos de manu mea, sic et Deus Ezechie eruere non poterit populum suum de manu ista.
Numérotation du verset 2Par. 32,18 
Insuper et clamore magno lingua iudaica contra populum qui sedebat in muris Hierusalem personabat ut terreret eos et caperet civitatem.
Numérotation du verset 2Par. 32,19 
Locutusque est contra Deum Israel5 sicut adversum deos populorum terre opera manuum hominum.
5 Israel] Hierusalem Weber
Numérotation du verset 2Par. 32,20 
Oraverunt igitur Ezechias rex et Isaias filius Amos prophetes adversum hanc blasphemiam ac vociferati sunt usque in celum.
Numérotation du verset 2Par. 32,21 
Et misit Dominus angelum
qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem exercitus regis Assyriorum. Reversusque est cum ignominia in terram suam. Cumque ingressus esset domum dei sui, filii qui exierant6 de utero eius interfecerunt eum gladio.
6 exierant] egressi fuerant Weber
Numérotation du verset 2Par. 32,22 
{t. 2 : Erfurt, f. 128va ; facsim., p. 256a} Salvavitque Dominus Ezechiam et habitatores Hierusalem de manu Sennacherib regis Assyriorum et de manu omnium et prestitit ei quietem per circuitum.
Numérotation du verset 2Par. 32,23 
Multi etiam deferebant hostias et sacrificia Domino Hierusalem et munera Ezechie regi Iuda, qui exaltatus est post hec coram cunctis gentibus.
Numérotation du verset 2Par. 32,24 
In diebus illis egrotavit Ezechias
usque ad mortem et oravit Dominum. Exaudivitque eum et dedit ei signum,
Numérotation du verset 2Par. 32,25 
sed non iuxta beneficia que acceperat retribuit, quia elevatum est cor eius et facta est contra eum ira et contra Iudam et7 Hierusalem.
7 et] ac Weber
Numérotation du verset 2Par. 32,26 
Humiliatusque est postea eo quod exaltatum fuisset cor eius, tam ipse quam habitatores Hierusalem, et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechie.
Numérotation du verset 2Par. 32,27 
Fuit autem Ezechias dives et inclitus valde et thesauros sibi plurimos congregavit argenti auri et lapidis pretiosi, aromatum et armorum universi generis et vasorum magni pretii,
Numérotation du verset 2Par. 32,28 
apothecas quoque frumenti vini et olei et presepia omnium iumentorum caulasque pecoribus
Numérotation du verset 2Par. 32,29 
et urbes sex8 exedificavit. Habebat quippe greges ovium et armentorum innumerabiles, eo quod dedisset ei Dominus substantiam multam nimis.
8 sex] om. Weber
Numérotation du verset 2Par. 32,30 
Ipse est Ezechias qui obturavit superiorem fontem aquarum Gion, et avertit eas subter ad occidentem urbis David. In omnibus operibus suis fecit prospere quecumque9 voluit.
9 quecumque] que Weber
Numérotation du verset 2Par. 32,31 
Attamen in legatione principum Babylonis qui missi fuerant ad eum, ut interrogarent de portento quod acciderat super terram,
dereliquit eum Dominus10 ut temptaretur et nota fierent
omnia que erant in corde eius.
10 Dominus ΩD Rusch ] Deus Weber
Numérotation du verset 2Par. 32,32 
Reliqua autem sermonum Ezechie et misericordiarum eius scripta sunt in visione Isaiea filii Amos prophete et in libro Regumb Iuda et Israel.
a Cf. Is. 38, 1-22.
b Cf. 4Rg. (2Rg.) 20, 20-21
Numérotation du verset 2Par. 32,33 
11Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et sepelierunt eum supra sepulcra filiorum David,
et celebravit eius exequias universus Iuda et omnes habitatores Hierusalem. Regnavitque Manasses filius eius pro eo.
11 Hic incipit capitulum 33 ΩD



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Par. 32), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=17&chapitre=17_32)

Notes :