Capitulum 1

Numérotation du verset Col. 1,1 

Paulus
Apostolus
Iesu Christi1
1 Iesu Christi] inv. Weber
per voluntatem Dei
et Timotheus frater,
Numérotation du verset Col. 1,2 

his qui sunt Colossis sanctis
et fidelibus
fratribus in
Christo Iesu,
gratia vobis
et pax
a Deo Patre nostro
et Domino Iesu Christo2.
2 et…Christo] om. Weber
Numérotation du verset Col. 1,3 

gratias agimus
Deo et Patri
Domini nostri Iesu Christi,
semper pro vobis
orantes,
Numérotation du verset Col. 1,4 

audientes
fidem vestram
in Christo Iesu
et dilectionem
quam habetis in sanctos omnes.
Numérotation du verset Col. 1,5 

Propter spem
que reposita est
vobis in celis
quam audistis
in verbo veritatis evangelii.
Numérotation du verset Col. 1,6 

Quod
pervenit ad vos
sicut et in universo mundo est et fructificat
et crescit,
sicut in vobis
ex ea die qua audistis
et cognovistis
gratiam
Dei
in veritate.
Numérotation du verset Col. 1,7 

Sicut didicistis ab Epaphra
carissimo et3 conservo nostro, qui est fidelis pro vobis
3 et] om. Weber
minister Christi Iesu.
Numérotation du verset Col. 1,8 

qui et4 manifestavit nobis dilectionem vestram
4 et] etiam Weber
in Spiritu.
Numérotation du verset Col. 1,9 

Ideo
et nos ex qua die audivimus,
non cessamus pro vobis orantes
et postulantes
ut impleamini agnitione voluntatis eius
in omni
sapientia
et intellectu spirituali,
Numérotation du verset Col. 1,10 

ut
ambulantes5
5 ambulantes] ambuletis Weber
digne
Deo
per omnia
placentes
in omni opere bono fructificantes
et crescentes
in scientia Dei.
Numérotation du verset Col. 1,11 

in omni virtute confortati
secundum potentiam claritatis eius,
in omni patientia
et longanimitate
cum gaudio.
Numérotation du verset Col. 1,12 

Gratias agentes Deo et6 Patri,
6 Deo et om. Weber
qui dignos nos fecit
in partem
sortis
sanctorum in lumine.
Numérotation du verset Col. 1,13 

Qui
eripuit
nos de potestate
tenebrarum,
et transtulit in regnum
Filii dilectionis sue.
Numérotation du verset Col. 1,14 

In quo
habemus
redemptionem
et7 remissionem peccatorum,
7 et] om. Weber
Numérotation du verset Col. 1,15 

qui
est imago Dei
invisibilis,
primogenitus
omnis creature,
Numérotation du verset Col. 1,16 

quia in ipso condita sunt
universa
in celis et in terra, visibilia
et invisibilia,
sive throni,
sive dominationes sive principatus sive potestates.
Omnia
per ipsum et in ipso creata sunt.
Numérotation du verset Col. 1,17 

Et ipse est ante omnes
et omnia in ipso constant.
Numérotation du verset Col. 1,18 

Et ipse est caput corporis
Ecclesie
qui est principium
primogenitus
ex mortuis ut sit
in omnibus
ipse primatum tenens,
Numérotation du verset Col. 1,19 

quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare,
Numérotation du verset Col. 1,20 

et per eum reconciliare omnia in ipsum
pacificans per sanguinem
crucis eius
sive que in celis
sive que in terris sunt8.
8 que in celis sive que in terris] inv. Weber
Numérotation du verset Col. 1,21 

Et vos
cum
essetis aliquando alienati et inimici sensu
in operibus malis,
Numérotation du verset Col. 1,22 

nunc autem
reconciliavit
in corpore carnis eius
per mortem exhibere vos sanctos
et immaculatos
et irreprehensibiles
coram ipso.
Numérotation du verset Col. 1,23 

Si tamen
permanetis in fide fundati
et stabiles
et immobiles
a spe evangelii quod audistis,
quod predicatum est
in universa creatura que sub celo est,
cuius
factus sum ego Paulus minister.
Numérotation du verset Col. 1,24 

Qui nunc
gaudeo
in passionibus
pro vobis,
et adimpleo
ea que desunt passionum Christi
in carne mea
pro corpore eius
quod est Ecclesia,
Numérotation du verset Col. 1,25 

cuius
factus sum ego minister
secundum dispensationem Dei
que data est mihi in vobis9
9 vobis] vos Weber
ut impleam verbum Dei.
Numérotation du verset Col. 1,26 

Mysterium quod absconditum fuit
a seculis
et generationibus.
Nunc autem
manifestatum est sanctis eius
Numérotation du verset Col. 1,27 

quibus voluit Deus
notas facere divitias glorie sacramenti huius
in gentibus
quod
est Christus
in vobis
spes glorie.
Numérotation du verset Col. 1,28 

Quem
nos
annuntiamus
corripientes
omnem hominem
et docentes10
10 docentes] + omnem hominem Weber
in omni
sapientia,
ut exhibeamus
omnem hominem
perfectum in Christo Iesu.
Numérotation du verset Col. 1,29 

In quo
et laboro certando
secundum operationem eius quam operatur in me in virtute.

Capitulum 1

marg.| Reverendissimi in Christo Patris, et domini DOMINI  HUGONIS Cardinalis, etc. Postilla super Epistolam Pauli ad Colossenses incipit.
Numérotation du verset Col. 1,1 
marg.| { 1 } Paulus Apostolus] etc. Hanc Epistolam scribit Apostolus Colossensibus. Colossis autem est in Asia quadam parte Grecie. Isti conversi sunt a discipulis Pauli Archippo, et Epaphra. Ipsis autem a Pseudo preventis, et iam dubitantibus quid tenendum sit, utrum id quod predicabant discipuli Pauli, aut id quod Pseudo, scribit eis ab Epheso, ostendens eis quod fides Christi, et Evangelium sufficeret ad salutem. Dividitur autem hec Epistola in duas partes. In prima parte instruit eos in fide. In secunda, de moribus, inf. 3.a. ibi :   [Igitur si consurrexistis cum Christo] etc. Prima pars dividitur in duas partes. In prima commendat Christum ut ipsum solum ostendat sufficere ad salutem ; et hoc per primum totum capitulum. In secunda docet legalia esse abolita, per totum secundum. Primo ergo in prima parte, suo more salutat eos. Secundo gratias agit de fide, et discretione crescente in ipsis, quia didicerunt ab Epaphra, ibi   [Gratias agimus] Tertio orat pro eis, et quid pro eis oret, insinuat, ut scilicet perficiantur, et impleantur fide, virtutibus, gaudio, ibi   [Ideo et nos] etc. Quarto gratias agit, et agere docet de tanta vocatione, et a tanto id est Patre, et in tanto id est Filio : cuius benignitas describitur, et operatio, et magnitudo, et multipliciter commendatur filius Dei, ibi   [Gratias agentes] Quinto commemorat eis veterem eorum vitam, et eius mutationem, ibi   [Et vos cum essetis] Sexto suam personam et officium commendat, ut ei melius credatur, ibi   [Cuius factus sum] etc. Dicit ergo :
marg.| {s} Paulus] nomine.
marg.| {t} Apostolus] dignitate, non uni loco, sed generaliter specialiter tamen istis quibus per discipulos suos predicaverat.
marg.| {u} Per voluntatem Dei] beneplaciti, et approbationis, non per iram. Os. 13.c. Dabo tibi Regem in furore meo.
marg.| Item Os. 8.a. Ipsi regnaverunt, et non ex me. Principes extiterunt et non cognovi. Iob. 34.d. Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.
marg.| {7. 188ra}
marg.| {a} Et Timotheus frater] non Imperator, non Tyrannus, sed amator fratrum. Nota quod Paulus interpretatur modicus, Timotheus, benefaciens. Hec duo debent sociari, humilitas, et laboriositas : quia qui hec habet, potest alios corripere, et docere.
marg.| {b} His qui sunt Colossis] Nomen est indeclinabile ; et ideo quidam volunt pronuntiare quasi nomen barbarum : sed male, quia non est barbarum, sed Grecum. Interpretatur autem Colossis voci facte obediens ; vel facte voci obedientia : similiter Colossenses, facte voci obedientes, contra disputantes de obedientia.
marg.| {c} Sanctis et fidelibus] id est maioribus, et minoribus. Vel   [sanctis] fide purificante, et mundante corda, Act. 15.b.
marg.| {d} Et fidelibus] in operatione. Vel   [sanctis] in se, 1Pt. 1.c. Sancti eritis, quia ego sanctus sum, Lv. 11.g. et 19.a. et 20.b.
marg.| {d} Et fidelibus] in commissa sibi villicatione, quantum ad alios, Lc. 12.f. Quis putas, est fidelis dispensator, et prudens ? Prv. 28.c. Vir fidelis laudabitur. Vel   [sanctis] per collationem divine gratie.
marg.| {d} Et fidelibus] in gratiarum actione, Bernardus Fidelis servus es si de multa substantia Domini tui, etsi non exeunte ex te, tamen transeunte per te nihil manibus tuis adherere contingat. Sicut Ioseph fidelis fuit Domino suo nolens tangere uxorem suam. Uxor enim Domini gloria est, Is. 42.b. Gloriam meam alteri non dabo, Prv. 20.a. Multi homines misericordes vocantur : virum autem fidelem quis inveniet ? quasi dicat Difficile est vocari misericordem, sive bonum ; et tamen inde non gloriam querere.
marg.| {e} Fratribus] non pedissequis, Sir. 32.a. Rectorem te posuerunt ? noli extolli.
marg.| {f} In Christo Iesu] Hec est bona fraternitas, que est in Christo Iesu. Vel   [Fidelibus, et sanctis in Christo Iesu] id est per gratiam a qua est omnis sanctitas.
marg.| {g} Gratia vobis] in via.
marg.| {h} Et pax] in patria. Vel   [Gratia] Glossa id est remissio peccatorum. Sed nonne remissa erant eis peccata ? Responsio. Continue peccamus. (Et pax,) tranquillitas mentis.
marg.| {i} A Deo patre nostro] a quo, et in quo est omnis pax. Unde Io. 16.g. In me pacem ; in mundo autem pressuram habebitis.
marg.| {k} Gratias agimus Deo] Gaudebat Apostolus, quia bonos rumores audierat de profectu eorum, Lc. 1.b. Erit tibi gaudium, et exultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt. De nativitate enim Ioannis, id est gratia, cum scilicet oritur gratia in aliquo, debent omnes gaudere, maxime pater Ioannis, id est Prelatus. Sed Prv. 29.a. In multiplicatione Iustorum letabitur vulgus ; non dicit, Magistri et Prelati, sed vulgus, id est Laici. Dicit ergo : (Gratias agimus,) pro habitis.
marg.| {l} Deo] qui potest dare ampliora.
marg.| {m} Et patri] ideo vult.
marg.| {n} Orantes] pro amplioribus habendis. Agimus, dicit, gratias.
marg.| {o} Audientes fidem vestram] etc. Eph. 1.c. Propterea et ego audiens fidem vestram que est in Christo Iesu, et dilectionem in omnes Sanctos, non cesso gratias agens pro vobis, etc.
marg.| {p} Et dilectionem quam habetis] id est vos habere facto ostenditis.
marg.| {q} In Sanctos omnes] 1Io. 3.c. Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres.
marg.| {r} Omnes] contra acceptores personarum, Prv. 28.c. Qui cognoscit in iudicio facientem, non bene facit iste. Maxime tamen factis benefaciendum est. Unde Gal. ultimo capitulo : Operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
marg.| {s} Propter spem] id est rem speratam, non pro laude, vel terreno emolumento.
marg.| {t} Que reposita est vobis in celis] pro eleemosynis vestris, 2Tim. ult. b. In reliquo reposita est mihi corona iustitie, Iob. 19.d. Reposita est hec spes mea in sinu meo, Lc. 12.d. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, Sir. 17.c. Eleemosyna {7. 188rb} viri quasi sacculus cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit : quasi rem speratam, vel fidem.
marg.| {u} Quam audistis in verbo veritatis Evangelii] id est vero et bono, Act. 26.f. Non insanio, optime Feste : sed veritatis, et sobrietatis verba eloquor.
marg.| {x} Quod pervenit ad vos] 2Cor. 10.d. Usque ad vos enim pervenimus in Evangelio Christi.
marg.| {y} Sicut et in universo mundo] Rm. 10.d. Numquid non audierunt ? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, Mt. cap. 26.a. Ubicumque predicatum fuerit Evangelium hoc in toto mundo, dicetur et quod hec fecit, etc.
marg.| {z} Et fructificat] id est fructificare facit in operibus bonis terram bonam in qua seminatum est, non in petra, et non in spinis, Mt. 13. Mc. 4.a. Et fecit aliud fructum centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum. Hodie vix pro centum verbis habetur fructus unius boni operis.
marg.| {a} Et crescit] id est crescere facit per intellectum, et cognitionem : vel propter numerum fidelium.
marg.| {b} Sicut in vobis ex ea die qua audistis] primo per Archippum. Hoc, scilicet audire, commune est Theologis.
marg.| {c} Et cognovistis in veritate] Hoc speciale est Sanctis, qui non in phantasmate cognoscunt ; sed in veritate.
marg.| {d} Gratiam Dei] non dicit scientiam. Vel   [gratiam Dei in veritate] id est que vere est ex Deo.
marg.| {e} Sicut] postea   didicistis ab Epaphra , idem scilicet quod prius ab Archippo : non dicit, Aristotele vel Platone vel Gratiano.
marg.| {f} Conservo nostro] Quod magnum sit esse conservum Apostoli, hinc patet quod et Angelus gaudet se esse conservum Ioannis, Apc. 19.b. Conservus tuus sum, et fratrum tuorum.
marg.| {g} Dilectionem vestram in spiritu] id est spiritualem, non carnalem, 1Io. 3.d. Non diligamus verbo, neque lingua ; sed opere, et veritate. Et quia tales estis.
marg.| {h} Ideo et nos] ut scilicet maiora habeatis.
marg.| {i} Non cessamus pro vobis orantes, et postulantes] etc. Eph. 1.c. Idem dicitur, Is. 58.a. Clama, necesses, Is. 62.c. Qui reminiscimini Deum ne taceatis, 1Tim. 2.a. Obsecro primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones.
marg.| Et nota quod secundum beatus Bernardus tres sunt species orationis, supplicatio, postulatio, insinuatio.
marg.| Supplicationis tres sunt species captatio, exactio, pura oratio.
marg.| Postulationis tres, obsecratio vehemens in necessariis, rogatio in mediocribus, petitio in minimis. Insinuationis tres : quia aliquando fit cum timore, quia magna est persona : vel fit aliquando cum fiducia, ut Io. 2.a. Fili, vinum non habent.
marg.| Aliquando cum contemptu, ut Mich. 7.a. Princeps postulat, et iudex in reddendo est, etc. Hoc apud homines est ; non apud Deum.
marg.| {k} Ut impleamini] sicut vasa integra per corporis incorruptionem, et munda per mentis sanctitatem, et vacua per humilitatem, Sir. 21.c. Cor fatui quasi vas confractum.
marg.| {l} Agnitione voluntatis eius] non solum veritatis. Intellectus enim rimatur veritatem Dei ; affectus vero voluntatem, 2Th. 4.a. Hec est voluntas Dei, sanctificatio vestra, Infr. 3.b. Induentes novum hominem, qui renovatur in agnitione Dei secundum imaginem eius, qui creavit eum.
marg.| Et nota quod dicit : (Ut impleamini,) scilicet gratia (in agnitione voluntatis eius.) Multi enim quanto plus agnoscunt, tanto plus evacuantur : quia scientia inflat, 1Cor. 8.a. Sed, quod in genere dixit, per partes exequitur. (Impleamini) scilicet.
marg.| {m} In omni sapientia] eorum que sunt active vite.
marg.| {n} Et intellectu spirituali] id est cognitione spiritualium rerum, que sunt contemplative vite.
marg.| {o} Ut] sic perfecte instructi.
marg.| {p} Ambuletis] opere exequendo.
marg.| {7. 188va}
marg.| {a} Digne Deo] id est sicut decet tantum Dominum. Vel ut sitis digni eo habendo in premium, 1Th. 2.c. Testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, Phil. 1.d. Tantum digne Evangelio Christi conversamini. Filius enim Regis si facit aliquid regie indecens Maiestati, non ambulat digne eo. Cum ergo simus filii Dei, ambulemus sicut dignum est, Eph. 5.a. Estote imitatores Dei, sicut filii carissimi. Item in eodem capitulo Ut filii lucis ambulate, Seneca, Compositus miles compositam debet habere familiam.
marg.| {b} Per omnia] opera que agitis.
marg.| {c} Placentes Deo] intentionem ad eum dirigendo, non ad ludis mercedem, vel lucri temporalis. Talis meretur premium eternum, Sir. 44.c. Enoch placuit Deo, et translatus est in Paradisum, Sap. 4.b. Placens Deo factus est dilectus, et vivens inter peccatores translatus est. Et dicit   [per omnia] non, per quedam. Unde Dt. 22.b. Non indueris veste lana linoque contexta, id est malis, et bonis operibus, Ier. 13.c. Numquid avis discolor hereditas mea mihi ? Ps. 14. Qui ingreditur sine macula, etc. hic, scilicet requiescet in monte sancto tuo.
marg.| {d} Et in omni opere bono fructificantes] in vobis per bonorum operum multiplicationem ; in aliis per predicationem tam verborum, quam exemplorum, Ps. 127. Filii tui, sicut novelle olivarum, Sir. 39.b. Obaudite me divini fructus, et quasi rose plantate super rivos aquarum fructificate, Phil. 1.b. Repleti fructu iustitie, sicut arbores, scilicet, Lv. 26.a. Pomis arbores replebuntur. Sed quia per opera crescit cognitio, sicut dicitur in Ps. 100. secundum aliam Litteram, Intelligentia optima his, qui faciunt eam : ideo subditur.
marg.| {e} Et crescentes] etc. Sed quia quidam crescunt, ut vesica cum inflatur, sicut saccus cum paleis impletur : ideo subdit.
marg.| {f} In omni virtute confortati] quantum ad virtutum radicationem. Ista duo perficiunt animam, scientia et virtus. Ps. Confortatus sum, per virtutes per quas homo resistit sibi, et mundo, et Diabolo. Unde dicit   [crescentes] sed   [confortati] quia qui proficit in virtute, humilior factus, videtur decrescere ; sed tamen confortatur. Confortati, dico, a Christo.
marg.| {g} Secundum potentiam] etc. id est secundum quod ille potest vos confortare, qui est claritas patris, id est filius, Sap. 7.d. Emanatio quedam est claritatis Dei sincera : candor est enim lucis eterne, et speculum sine macula Dei maiestatis. Hbr. 1.a. Qui cum sit splendor glorie, et figura substantie eius. Vel   [secundum potentiam claritatis eius] id est sicut decet potentiam, et claritatem eius, id est nobilem non decet dare, nisi magna, Sap. 6. Clara est, et que numquam marcescit sapientia.
marg.| Et nota quod potentia attribuitur Patri ; claritas Filio ; tria que sequuntur, Spiritui sancto, scilicet modus confirmationis.
marg.| {h} In omni patientia] contra adversa mundi.
marg.| {i} Et longanimitate] in mora premii, Habac. 2.a. Si moram fecerit, etc.
marg.| {k} Cum gaudio] in utroque, Rm. 5.a. Gloriamur in tribulationibus, Iac. 1.a. Omne gaudium existimate fratres mei cum in varias tentationes incideritis, 2Cor. 9.b. Non ex tristitia, vel ex necessitate, Sir. 35.b. In omni dato hilarem fac vultum tuum.
marg.| Homo enim in tribulationibus cum libenter eas sustinet, et paratus est eas sustinere : tunc offert se Deo hostiam : vel offert se in asinum ipsi Domino, Ps. 72. Ut iumentum factus sum apud te, ad onera, scilicet paratus sum.
marg.| Carduis enim, id est asperitatibus quasi cibariis pascitur.
marg.| {l} Gratias agentes] Hec est quarta pars capituli, in qua gratias agens commendat filium Dei multipliciter.
marg.| Primo a gratuita suorum predestinatione, ibi : [Qui dignos nos fecit]
marg.| Secundo ab opere redemptionis, ibi : [Qui eripuit]
marg.| Tertio a modo redemptionis, ibi : [In quo habemus redemptionem] Quarto a propria persona, ibi :   [Que est imago Dei] Quinto a dignitate, ibi :   [Primogenitus] etc. Sexto ab operibus creationis, et recreationis, ibi :   [Omnia per ipsum] Septimo ab utraque natura, et sapientia, ibi :   [Quia in ipso complacuit] Octavo a meditatione, ibi :   [Pacificans] Nono {7. 188vb} a sufficientia salvandi, ibi :   [Et vos cum essetis] etc. Sic autem commendat eum, ut relictis legalibus ipsi soli per veram fidem adhereant. Dicit ergo : (Gratias agentes Deo) colendo, tremendo.
marg.| {m} Et patri] reverendo, diligendo.
marg.| {n} Qui dignos nos fecit] per gratiam.
marg.| {o} In partem sortis Sanctorum] id est ut partem habeatis in hereditate, que sorte datur Sanctis, id est divina voluntate, sive divina electione, Eph. 1.c. In qua etiam nos sorte vocati sumus, predestinati secundum propositum eius Nm. 33.g. Unicuique sicut sors ceciderit, tribuetur hereditas, id est gratia pro gratia dabitur.
marg.| {p} In lumine] eterne claritatis, Ps. 15. Hereditas mea preclara est mihi. Iterum ibid. Funes ceciderunt mihi in preclaris.
marg.| Funes tribulationum, et persecutionum, quibus mensuratur hereditas preclara : quia secundum quod Sancti patiuntur in mundo, remunerantur in celo.
marg.| Vel (In lumine,) id est per lumen, id est per filium Dei, qui est lumen de lumine. Ps. 35. In lumine tuo videbimus lumen.
marg.| Vel per lumen fidei, 1Io. 2.b. Tenebre iam transierunt, et verum lumen iam lucet, Io. 3.c. Qui facit veritatem, venit ad lucem, Eph. 5.c. Fructus lucis est in omni bonitate, et iustitia, et veritate.
marg.| {q} Qui eripuit nos de potestate tenebrarum] id est Demonum, qui sunt tenebre, et habent potestatem in tenebrosos, Eph. 6.b. Non est nobis colluctatio adversus carnem, et sanguinem ; sed adversus Principes, et Potestates, et adversus mundi Rectores tenebrarum harum, Io. 12.e. Nunc Princeps huius mundi eiicietur foras, Lc. 22.f. Hec est hora vestra, et potestas tenebrarum. (Eripuit.) Is. 49.g. Equidem et captivitas a forti tolletur, et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur.
marg.| {t} Et transtulit] nos (in regnum filii dilectionis sue,) id est in Ecclesiam dilecti filii, eiusdem substantie cum patre. Et loquitur sic ad expressionem dilectionis, 1Io. 3.c. Nos scimus quoniam translati sumus a morte ad vitam, quoniam diligimus fratres.
marg.| Qui non diligit, manet in morte : et qui est in morte, non est de regno eius, sed Diaboli.
marg.| Unde Mt. 22.d. Non est Deus mortuorum, sed viventium. Vel.
marg.| {s} De potestate tenebrarum] id est de Limbo, qui est tenebrosus.
marg.| {r} Nos] id est similes nobis Patriarchas, et Prophetas.
marg.| {t} Et transtulit in regnum] scilicet in Ascensione, Ps. 67. Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, etc. Za. 9.c. Tu autem in sanguine Testamenti eduxisti vinctos de lacu in quo non erat aqua.
marg.| {u} In quo habemus redemptionem] Hic commendat eum a modo redemptionis, scilicet a pena, et culpa.
marg.| {y} Remissionem peccatorum] Eph. 1.b. In quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum secundum divitias gratie eius.
marg.| {x} Redemptionem] a pena.
marg.| {y} Remissionem] a culpa, Ps. 129. Copiosa apud eum redemptio. Item Ps. 110. Redemptionem misit Dominus populo suo.
marg.| {z} Qui est imago Dei] id est plene Deum patrem representat. Et commendat hic eum a propria persona in pulchritudine, Sap. 7.d. Candor est lucis eterne, et speculum sine macula Dei maiestatis, et imago bonitatis illius, <Glossa> interlinearis Plena representatio. (Qui est imago invisibilis Dei.) Rm. 8.f. Predestinavit conformes fieri imaginis filii sui, Hbr. 1.a. Qui cum sit splendor glorie, et figura substantie eius.
marg.| {a} Invisibilis] id est incomprehensibilis.
marg.| {b} Primogenitus omnis creature] Hic commendat eum ab eternitate, et dignitate, id est genitus est primus dignitate, et prius quam creatura aliqua esset, id est ab eterno, Sir. 24.a. Ex ore Altissimi prodii primogenita ante omnem creaturam. Infr. eod. c. Primogenitus ex mortuis, Rm. 8.f. Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.
marg.| {c} Quoniam in ipso] Commendat eum a sapientia. (In ipso) omnia sunt quasi in arte. Ps. 103. Omnia in sapientia {7. 189ra} fecisti, Prv. 8.d. Cum eo eram cuncta componens.
marg.| {a} Universa in celis, et in terra] Hoc est plane contra Manicheos.
marg.| {b} Visibilia, et invisibilia] Sir. 43.d. Pauca enim vidimus opera eius.
marg.| {c} Sive throni] etc. Eph. 1.d. Qui est super omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem. Hinc sumpsit Dionysius ordines Hierarchie. Et breviter omnia concludens commendat eum ab ampla potestate cum dicit.
marg.| {d} Omnia per ipsum] creantem.
marg.| {e} Et in ipso] conservante, vel ut in arte, Io. 1.a. Omnia per ipsum facta sunt, 1Cor. 8.b. Unus Deus pater ex quo omnia, et nos in illo, et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia, et nos per illum, Rm. 11.d. Quoniam ex ipso, et in ipso, et per ipsum sunt omnia. Et explanat quod dixerat cum subdit.
marg.| {f} Et ipse est ante omnes] eternitate, et dignitate, quia est auctor omnium : Is. 48.c. Antequam fierent ibi eram, et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus eius, Prv. 8.c. Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quicquam faceret a principio, ab eterno ordinata sum.
marg.| {g} Et omnia in ipso constant] quia in ipso conservantur omnia, Hbr. 1.a. Portans omnia verbo virtutis sue.
marg.| {h} Et ipse est caput corporis Ecclesie] Hic commendat eum ab utraque natura per quam est caput Ecclesie. Si enim esset purus homo, non esset caput, Eph. 1.d. Ipsum dedit caput omnis Ecclesie, qui est corpus ipsius, et plenitudo, Ct. 5.a. Caput meum plenum est rore. Spiritus sancti, dicit Ecclesia, quia de plenitudine eius omnes accepimus, Io. 1.b.
marg.| {i} Qui est principium] secundum Divinitatem, Io. 8.d. Tu quis es ? Dixit eis Iesus : Principium qui et loquor vobis, Gn. 1.a. In principio creavit Deus celum, et terram.
marg.| {k} Primogenitus ex mortuis] secundum humanitatem, Apc. 1.b. Primogenitus mortuorum, et princeps regum terre, non quod prior resurrexit, sed quia ille qui resurrexit, prior est omnibus dignitate, vel quia prior resurrexit ad immortalitatem.
marg.| Unde dicendum quod est multiplex genitura sive generatio. Nature, de qua Gn. 15.c. Generatione autem quarta revertentur huc.
marg.| Item est generatio gratie, 1Pt. 2.a. Quasi modo geniti infantes, etc. 1Io. 5.d. Omnis qui natus est ex Deo non peccat ; sed generatio Dei conservat eum.
marg.| Item est generatio glorie, Mt. 19.d. In regeneratione cum sederit filius hominis in sede maiestatis sue, etc. Quia ergo hic dicitur [Primogenitus ex mortuis] intelligi debet generatione glorie, id est primo natus est, id est primo venit ad immortalitatem, et gloriam quam aliquis alius homo, multi tamen resurrexerunt ante, ut 4Rg. 4.f. Io. 11.f. de Lazaro, sed non resurrexerunt ad immortalitatem, et ideo non dicuntur resurrexisse a mortuis vere ; quia iterum mortui sunt. Est autem quarta generatio eterna, scilicet generatio filii Dei, de qua dictum est sup. eod. Primogenitus omnis creature. Principium ergo est secundum deitatem ; primogenitus secundum humanitatem. Et ita.
marg.| {l} Ut sit in omnibus ipse primatum tenens] secundum quod Deus, et secundum quod homo omnes excedit, Sir. 24.a. In omni gente, et in omni populo primatum tenui, excellentium, et humilium corda virtute calcavi, Ps. 8. Omnia subiecisti sub pedibus eius. Et hoc dignum est.
marg.| {m} Quia in ipso complacuit] Trinitati.
marg.| {n} Omnem plenitudinem inhabitare] id est placuit Trinitati, quod in ipso omnis plenitudo scientie, et virtutum non tantum esset, sed etiam habitaret, Mt. 27.a. Hic est filius meus dilectus in quo mihi bene complacui. Si aliud esset filius quam pater, non sibi in eo pater placeret, Prv. 3.b. Quasi in filio complacet sibi.
marg.| {o} Et per eum reconciliari omnia] placuit, scilicet, 2Cor. 5.d. Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, Rm. 5.b. Cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem filii eius,   [Reconciliari dico omnia] tendentia   [in ipsum] {7. 189rb} per fidem, et dilectionem. Vel   [Reconciliari omnia in ipso] oblato in Cruce Deo patri. Et subdit, quomodo, quia scilicet ipse est.
marg.| {p} Pacificans per sanguinem Crucis eius] id est effusum in Cruce, vel, id est per mortem que est turpior mors, Sap. 2.d. Morte turpissima condemnemus eum.
marg.| {q} Sive que in celis] Angelos vel Sanctos qui iam sunt in celo.
marg.| {r} Sive que in terris sunt] sanctos qui adhuc vivunt. Sic pacificavit omnia.
marg.| Unde verus dicitur Salomon, Eph. 2.c. Ipse est pax nostra, Is. 57.d. Creavit Deus fructum labiorum pacem, id est verbum patris, filium Dei, pacem ei qui longe est, et pacem ei qui prope est, id est terrenis, et celestibus. Sed quomodo ? [Per sanguinem] ut dicitur hic. Sanguis enim Christi loquitur pacem, et veniam, sanguis Abel vindictam, ut dicit
marg.| {B} . Gregorius Hbr. 12.e. Accessistis ad sanguinis aspersionem melius loquentem quam sanguis Abel, 1Pt. 1.a. In obedientiam, et aspersionem sanguinis Iesu Christi, gratia vobis, et pax multiplicetur, Mt. 5.a. Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur, quia similes filio Dei.
marg.| {s} Et vos] spiritualiter o Colossenses.
marg.| {t} Cum essetis aliquando alienati] a conversatione Israel, et hospites testamentorum.
marg.| {u} Et inimici sensu] per intellectus repugnantiam. Vel   [Inimici] ei contradicendo.
marg.| {x} Sensu] quia putabatis bene agere contradicendo doctrine Christi, Io. 16.a. Venit hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se prestare Deo. Valde periculosus est talis status, Prv. 16.d. Est via que videtur homini recta, novissima autem eius ducunt ad mortem. Vel secundum aliam litteram,   [Inimici sensus] id est consilii eius. Consilium Dei est hic temporaliter cruciari, et in eternum gloriari, Prv. 1.c. Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Vos, dico, viventes.
marg.| {y} In operibus malis] Io.
marg.| {c} . 13.c. Dilexerunt homines magis tenebras quam lucem, erant enim eorum opera mala.
marg.| {z} Nunc autem] cum essetis tales, id est in hoc tempore gratie.
marg.| {a} Reconciliavit] Rm. 5.b. Cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per sanguinem filii eius, Tit. 3.b. Non ex operibus iustitie que fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, Eph. 2.c. Nunc in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope, Is. 42.a. Dedi te in fedus populi, Gn. 9.b. Ponam arcum meum in nubibus celi, et erit signum federis inter me, et terram. Arcus iste fuit Iesus positus in cruce, qui rubeum, et ceruleum colorem habuit, quia de latere eius exivit sanguis, et aqua, Io. 19.f. Ex hoc arcu extenso in Cruce iaculantur nobis sagitte amoris.
marg.| {b} In corpore carnis eius] id est carneo sive fragili, et infirmo, id est per ea que pertulit in corpore suo scilicet.
marg.| {c} Per mortem] eius, Hbr. 10.b. Sanctificati sumus per oblationem corporis Iesu Christi semel.
marg.| {d} Exhibere vos] scilicet ad exhibendum vos, ut scilicet, nos exhibeamus, vel ipse nos exhibeat.
marg.| {e} Vos sanctos] virtutibus.
marg.| {f} Et immaculatos] a mortalibus.
marg.| {g} Et irreprehensibiles] a venialibus.
marg.| {h} Coram ipso] id est in iudicio cum omnium iudex videt omnia, vel ad videndum ipsum facie ad faciem. Vel (Sanctos) quoad Deum (Immaculatos) quoad seipsum (irreprehensibiles) ad proximum, Hbr. 9.d. Sanguis Christi emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi, 2Pt. 3.d. Satagite immaculati ei inveniri in pace, Tb. 10.d. Monentes eam honorare soceros, et seipsam irreprehensibilem exhibere Deo.
marg.| Item 1Tim. 3.a. Oportet Episcopum irreprehensibilem esse, 1Cor. 10.g. Sine offensione estote, Tit. 2.c. Verbum sanum, et irreprehensibile, 1Tim. 5.a. Hoc precipe ut irreprehensibiles sint, 1Tim. cap. 6.c. Hoc precipio tibi coram Deo, et ita ut servet mandatum sine macula, et irreprehensibile. {7. 189va} Eph. 5.e. Viri diligite uxores vestras, sicut, et Christus Ecclesiam dilexit : et se pro ea dedit ut illam sanctificaret mundans lavacro aque in verbo vite, ut exhiberet sibiipsi gloriosam Ecclesiam non habentem maculam aut rugam, aut aliquid huiusmodi, etc. [Sanctos] id est sine terra contra avaritiam.   [Immaculatos] contra luxuriam.   [Irreprehensibiles] contra superbiam : contra hec tria, subdit tria.
marg.| {b} Fundati, stabiles, immobiles] fundati in paupertate : contra terrenorum profunditatem que est sine fundo.
marg.| {c} Stabiles] per continentiam contra fluxum aque libidinis.
marg.| {d} Et immobiles] per humilitatem que se in se comprimit, ne moveatur ad ventum glorie vel superbie : dicit ergo   [Irreprehensibiles coram ipso] id est in corde ubi Deus videt. Prv. 16.a. Spirituum ponderator est Dominus. 1Rg. 16.b. Homo videt que parent, Deus autem intuetur cor. Vel   [coram ipso] in extremo examine, ut dictum est.
marg.| {a} Si tamen] quasi dicat hac conditione   [si permanetis in fide fundati] id est firmi, non fluctuantes. Fides enim est fundamentum. 1Cor. 3.c. Fundamentum aliud nemo ponere potest preter id quod positum est, quod est Christus Iesus. Eph. 3.d. Habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati. Sir. 27.b. Homo sapiens in sapientia manet ut Sol, nam stultus ut Luna mutatur. Tit. 2.c. In omnibus fidem ostendentes bonam. Mt. 10.c. et 24.b. Qui perseveraverit usque in finem, etc.
marg.| { c } Et stabiles] ut per vos non recedatis.
marg.| {d} Et immobiles] alio impellente.
marg.| {e} A spe Evangelii] id est de resperanda, que promittitur in Evangelio. Tit. 2.d. Expectantes beatam spem et adventum glorie magni Dei. Eccl. 11.c. Sta in testamento tuo et in illo colloquere. Vel.
marg.| {b} In fide fundati] contra doctrinam malam pervertentem fidem. Eph. 4.c. Non iam simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrine. Iac. 1.a. Nihil hesitans in fide.
marg.| {c} Stabiles] contra peccata.
marg.| {d} Et immobiles] contra adversa.
marg.| {e} Et spe Evangelii] id est a spe ad quam Evangelium invitat. 1Cor. 15. Stabiles estote et immobiles abundantes in omni opere Domini. Eccl. 2.b. Qui timetis Dominum sperate in eum, et in oblectationem vobis veniet misericordia.
marg.| {f} In universa creatura] id est in universis hominibus qui creatura sunt nova. Mt. ult. d. Predicate Evangelium omni creature, id est homini. 2Tim. 3.d. Apparuit Angelis : predicatum est gentibus : creditum est mundo : assumptum est in gloria.
marg.| {g} Que sub celo est] id est adhuc in mundo peregrinatur.
marg.| {h} Cuius factus sum] Commendavit Christum ut in eo solo spem poneret : hic incipit et se commendare ut ei de Christo melius credant. Et primo commendat se a mysterio Christi : ibi   [cuius factus sum] Secundo, a tolerantia passionum abundantium : ibi   [et adimpleo ea que desunt] Tertio, ab amplitudine ministerii : ibi   [quibus voluit Deus] etc. Quarto, ab utilitate ministrationis : ibi   [et exhibeamus omnem hominem] Dicit ergo   [cuius factus sum ego Paulus minister : qui nunc gaudeo in passionibus] illatis mihi.
marg.| {l} Pro vobis] quia vobis predicavi. 2Cor. 7.a. Superabundo gaudio in omni tribulatione vestra pro vobis confirmandis : quia confirmabantur in fide quando videbant Apostolum pro Christo tot pati.
marg.| {k} Et adimpleo] Expositio plana est in Glossa quod sicut amore rei dicuntur adimplere peccata sua Gn. 15.d. Nondum implete sunt iniquitates Amorrheorum. 1Th. 2.d. Prohibentes nos gentibus loqui, ut salvi fiant, ut adimpleant peccata sua semper. Dn. 11.f. Dirigetur donec impleatur iracundia : perpetrata quippe est definitio. Commendant autem se hic a tolerantia passionum. Prv. 19.b. Doctrina viri per patientiam agnoscitur. Ps. 91. Bene patientes erunt ut annuntient.
marg.| {l} Pro corpore eius] Gal. 6.a. Alter alterius onera portate.
marg.| {m} Secundum dispensationem] id est ad hoc ut dispensem eis spiritualia. Vel   [Dispensationem] id est secundum {7. 189vb} gratiam Apostolatus mihi dispensatam a Deo. 1Cor. 9.c. Dispensatio mihi credita est.
marg.| {n} In vobis] gentibus. 2Tim. 1.b. Per Evangelium in quo positus sum ego predicator et Apostolus et magister gentium. Item. 1Tim. 2.c. Doctor gentium in fide et veritate. Rm. 11.d. Quamdiu gentium Apostolus ministerium honorificabo.
marg.| {o} Ut impleam verbum Dei] id est impletum ostendam promissa Dei de vocatione gentium : vel hoc per eum impletum est : hoc verbum dico quod est.
marg.| {p} Mysterium quod absconditum fuit a seculis] etc. Rm. ult. d. Secundum revelationem mysterii temporibus eternis taciti. Eph. 3.a. Quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicut nunc revelatum est sanctis Apostolis eius.
marg.| {q} A seculis] id est a principio seculorum, et absconditum fuit generationibus omnibus : non tantum uni : nisi cui per Spiritum sanctum revelavit Deus. Is. 24.e. Secretum meum mihi. Prv. 25.a. Gloria Dei celare verbum : et gloria regum investigare sermonem.
marg.| {r} Nunc autem] tempore gratie.
marg.| {s} Manifestatum est Sanctis eius] plenius, quam ante cognoverunt Sancti veteris Testamenti : cognoverunt tamen et ipsi. Unde Gn. 18.c. Num potero celare Abraham que facturus sum, cum facturus sim eum in gentem magnam. Amos 3.b. Non faciet Dominus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos Prophetas.
marg.| {t} Quibus] Sanctis (voluit Deus) ex sola gratia.
marg.| {u} Notas facere divitias glorie sacramenti huius] scilicet copiosam gloriam tam digni sacramenti : in quo sunt multa, scilicet fidei remissio, iustitia, dona Spiritus sancti, futura beatitudo : Dicit Rm. 11.d. O altitudo divitiarum sapientie et scientie Dei quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles vie eius : sacramenti dico existenti.
marg.| {x} In gentibus] quod impletum est in gentibus.
marg.| {y} Quod sacramentum est Christus in vobis] gentibus, id est Domino Christo, id est illud sacramentum est Christi incarnatio per quam salvantur gentes. Vel sic. Quod sacramentum est   [Christus in vobis] scilicet, quia Christus est in vobis per gratiam ad quam vos vocavit, est illud sacramentum, quasi dicat Sacramentum illud est de vocatione vestra o gentes per gratiam per quam est in vobis : ita ut sit.
marg.| {z} Spes glorie] scilicet, ut per eum speretis gloriam sine lege.
marg.| {a} Quam] id est qualem, scilicet ita gloriosum.
marg.| {b} Nos] Apostoli.
marg.| {c} Annuntiamus] quod sine lege salvat gentes.
marg.| {d} Corripientes] a bono deviantem.
marg.| {e} Et docentes] existentem in ignorantia. Vel.
marg.| {d} Corripientes] dehortando a malo.
marg.| {e} Docentes] exhortando ad bonum. Za. 11.b. Assumpsi mihi duas virgas : unam vocavi decus : alteram funiculum et pavi gregem. Decus est exhortatio ad bonum : funiculus dehortatio a malo : quia predicator sive pastor gregis debet annuntiare a quanta pena sequitur peccatum quodlibet bonum et quantum damnum : et quanta gloria sequitur quodlibet bonum et quantum lucrum et huiusmodi. Vel.
marg.| {d} Corripientes] rebelles et contra dicentes. 2Tim. 2.d. Servum Domini non oportet litigare : sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, cum modestia corripientem, eos qui resistunt veritati 2Cor. 10.b. Consilia destruentes et omnem altitudinem extollentem se contra scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi, et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam.
marg.| {e} Et docentes omnem hominem] id est obedientes et bonos.
marg.| Sed nonne est hec presumptio. Respondeo, id est omne genus hominum. 1Tim. 11.b. Vult omnes homines salvos fieri, et ad cognitionem veritatis venire.
marg.| {f} In omni sapientia] id est perfecta, et vera sapientia : non in illa que stultitia est apud Deum. 1Cor. tertio d. Sapientia huius mundi stultitia est {7. 190ra} apud Deum.
marg.| {a} Ut exhibeamus omnem hominem] id est aliquem de omni genere hominum.
marg.| {b} Perfectum] id est ut offerat se Deo in sacrificium. Et commendat se ab utilitate administrationis, quia per eam fiebant homines perfecti in fide Christi. Rm. 12.a. Obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam Deo.
marg.| {c} In quo] id est ad hoc omnis homo sit perfectus.
marg.| {d} Et laboro] non solum predico. 1Cor. 15.b. Plus omnibus laboravi. 2Tim. 2.b. Memor esto Dominum nostrum Iesum Christum resurrexisse a mortuis, ex semine David secundum Evangelium meum, in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans.
marg.| {e} Certando] contra rebelles. 1Cor. 9.d. Ego igitur sic curro, non quasi in incertum : sic pugno, non quasi aerem verberans. 2Tim. 4.b. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi : in reliquo reposita est mihi corona iustitie :
marg.| Et nota quod dicuntur hic duo. [Laboro] quasi agricola pro fructu. 2Tim. 2.a. Laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere.   [Certando] quasi miles pro corona. Unde 2Tim. 2.a. Qui certat in agone, non coronabitur nisi legitime certaverit. Et hoc facio non meis viribus ; sed
marg.| {f} Secundum operationem eius quam operatur in me] Quasi, Ego non operor per me, sed ipse in me. Phil. 2.b. Operatur in nobis velle, et perficere pro bona voluntate. Operatur dico,
marg.| {g} In virtute] id est dando mihi virtutem, et constantiam. Vel   [in virtute] et efficacia quam dat ipsi predicationi mee, quasi dicat Meus sermo, vel predicatio non confutat malos, et edificat bonos : sed virtus, et efficacia quam Deus dat sermoni. 1Cor. 4.d. Regnum Dei non est in sermone, sed in virtute. Vel secundum Glossam,   [in virtute] id est miraculorum, id est Certo contra perfidos adiuvantibus me signis virtutis, per que vita infidelitatis comprimitur : ut qui verbis contradicunt, virtuti cedant, quasi dicat Labori meo adiungit. Deus miracula ad confirmationem. Marci ult. d. At illi profecti predicaverunt ubique, Domino cooperante, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Col. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=66&chapitre=66_1)

Notes :