Capitulum 4

Numérotation du verset Col. 4,1 

Domini quod iustum est
et equum servis prestate,
scientes
quoniam et vos Dominum habetis in celo.
Numérotation du verset Col. 4,2 

Orationi instate,
vigilantes
in ea
in gratiarum actione.
Numérotation du verset Col. 4,3 

Orantes
simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis,
ad loquendum mysterium Christi.
Propter quod etiam vinctus sum,
Numérotation du verset Col. 4,4 

ut manifestem illud ita ut oportet me loqui.
Numérotation du verset Col. 4,5 

In sapientia
ambulate
ad eos
qui foris sunt
tempus redimentes.
Numérotation du verset Col. 4,6 

Sermo vester
semper in gratia
sale
sit conditus, ut
sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.
Numérotation du verset Col. 4,7 

Que circa me sunt
omnia vobis nota faciet
Tychicus
carissimus frater,
et fidelis minister
et conservus
in Domino,
Numérotation du verset Col. 4,8 

quem misi ad vos ad hoc ipsum
ut
cognoscat
que circa vos sunt, et consoletur corda vestra
Numérotation du verset Col. 4,9 

cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis, qui1
1 qui] om. Weber
omnia que hic aguntur nota faciet2
2 faciet] facient Weber
vobis.
Numérotation du verset Col. 4,10 

Salutat vos Aristarchus concaptivus meus,
et Marcus consobrinus Barnabe de quo
accepistis
mandata
Si venerit ad vos excipite illum.
Numérotation du verset Col. 4,11 

Et Iesus qui dicitur Iustus
qui sunt ex circumcisione.
Hii soli
sunt
adiutores mei3 in regno Dei,
3 mei] om. Weber
qui mihi
fuerunt solacio.
Numérotation du verset Col. 4,12 

Salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu,
semper sollicitus pro vobis in orationibus
ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei.
Numérotation du verset Col. 4,13 

Testimonium
enim perhibeo illi4, quod habet multum laborem pro vobis,
4 perhibeo illi] inv. Weber
et pro his qui sunt Laodicie et qui Hierapoli.
Numérotation du verset Col. 4,14 

Salutat vos Lucas
medicus carissimus et Demas.
Numérotation du verset Col. 4,15 

Salutate fratres qui sunt Laodicie et Nympham
et que in domo eius est Ecclesiam.
Numérotation du verset Col. 4,16 

Et cum lecta fuerit apud vos epistola, facite ut et in Laodicensium Ecclesia legatur.
Et ea5 que Laodicensium est vos legantur6.
5 ea] eam Weber |
6 legantur] legatis Weber |
Numérotation du verset Col. 4,17 

Et dicite Archippo : Vide ministerium
quod accepisti in Domino,
ut illud impleas.
Numérotation du verset Col. 4,18 

Salutatio mea manu Pauli.
Memores estote vinculorum meorum
gratia Domini nostri Iesu Christi7 vobiscum. Amen.
7 Domini nostri Iesu Christi] om. Weber
Epistola ad Colossenses finit.

Capitulum 4

Numérotation du verset Col. 4,1 
marg.| Orationi instantes] vel instante, etc. Sigillatim omnes monuit et particulariter : modo monet omnes universaliter. Et primo monet et rogat ut instanter orent et per se et pro fructu predicationis multiplicando. Secundo monet ut cauti sint et providi tam in verbis quam in factis : ne verbo vel facto alios scandalizent, ibi   [In sapientia ambulate] Tertio quia poterant mirari eo quod de statu suo nihil eis mandaret in Epistola : dicit quod omnia scient per nuntios per quos misit Epistolam, et commendat ipsos, ut melius ei credant : ibi   [que circa me sunt] Quarto salutationes ponit familiarium fratrum : ibi   [salutat vos Epaphras] Ultimo, ponit propriam salutationem, salutat autem Laodicenses : monet istos Colossenses ; ut legant eis hanc Epistolam ipsi legant Epistolam Laodicensium, et salutationem scribit manu propria, monens etiam ut memores sint quanta patiatur, et passus sit pro eis : ibi   [Salutate fratres qui sunt] etc. Dicit ergo :
marg.| {y} Orationi instate] quod est contra illos qui raro orant.
marg.| {z} Et vigilantes in ea] contra torpentes in oratione, licet frequenter orent.
marg.| {a} In gratiarum actione] de preteritis quasi dicat non tamen oretis pro futuris habendis ; sed gratias agite de iam datis.
marg.| {b} Orantes simul] et pro nobis 1Th. 5.d. Fratres orate pro nobis. Eph. 6.c. orantes omni tempore in spiritu et in ipse vigilantes in omni vigilantia et observatione : pro omnibus sanctis et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris cum fiducia notum facere mysterium Evangelii. Et hoc est quod dicitur hic c. ult. Deus aperiat nobis ostium sermonis, ut sermo aliquando per os sicut per ostium exeat aliquando clausum lateat. Ps. Pone Domine custodiam ori meo, ut scilicet sciam quid, quando, cui et quantum et quomodo loquar, etc. que exiguntur ad hoc ut sermo competat Eccl. 3.b. Est tempus loquendi, et est tempus tacendi Sir. 20.c. ex ore fatui reprobatur parabola non enim {7. 194va} dicit illam in tempore suo Sir. 28.d. Ori tuo facito ostia, et seras auribus tuis. Glossa dicit hic, ostium id est os. Os autem apertum est, quando multa et magna dicit 2Cor. 6.c. Os nostrum patet ad vos o Corinthii, cor nostrum dilatatum est. Iob. 3.a. Post hoc aperuit Iob. os suumGlossa Ut aperta pixide diffundatur odor.
marg.| Unde in principio sermonis Domini in monte Mt. 5.a. quia magna dicturus erat, dicitur : Aperiens Iesus os suum docebat eos dicens : Beati pauperes spiritu, etc. Et Act. 1.c. Aperiens Petrus os suum dixit. Vel [Aperiat nobis ostium sermonis] etc. id est occulta et clausa sacre scripture nobis revelet. Apc. 4.a. Vidi, et ecce ostium apertum in celo, id est in sacra Scriptura, que clausa erat mysteriis ante adventum Christi. Vel   [Ostium sermonis] id est intelligentias et corda auditorum ut sermo ingrediatur. Hoc ostium clausum est, quando auditores non intelligunt ; apertum, quando intelligunt. Is. 45.a. Aperiam ante eum ianuas et porte non claudentur, 2Th. 3.a. Orate pro nobis ut sermo Dei currat et clarificetur. Act. 14.d. Cum autem venissent et congregasset Ecclesiam retulerunt quanta fecisset Deus cum eis, et quia aperuisset Deus gentibus ostium fidei.
marg.| {a} Ut manifestem illud] ita constanter, et discrete.
marg.| {b} Ut oportet me] qui Apostolus sum :
marg.| {c} Loqui] Mich. 3.c. Repletus sum fortitudine spiritus Domini iudicio et virtute, ut annuntiem Iacob scelus suum, et Israel peccatum suum. Eph. 6.d. Cum fiducia notum facere mysterium Evangelii. Act. 5.e. Obedire oportet. Deo magis quam hominibus.
marg.| {d} In sapientia ambulate] id est caute et discrete operamini et proficite.
marg.| {e} Ad eos qui foris sunt] ut non eos scandalizetis, sed illuminetis etiam perfidos, multo magis eos qui intus sunt ; id est in Ecclesia, 1Pt. 2.c. Conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut ex eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus vos considerantes glorificent Deum, 1Th. 4.c. Honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, 1Tim. 3.b. Oportet autem et illum testimonium bonum habere ab his qui foris sunt, 1Cor. 10.g. Sine offensione estote Iudeis et gentibus. Eph. 5.d. Videte quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed quasi sapientes. E contra dicitur de malis. Rm. 2.d. Nomen Dei per vos blasphematur inter gentes.
marg.| {f} Tempus redimentes] Glossa Ambulate sapienter, non impedientes, sed redimentes tempus, id est aliquibus modis preparantes opportunitatem predicandi eis, habito tempore.
marg.| {g} Sermo vester semper] sit   [in gratia] etc. Redimentes tempus, preparantes opportunitatem ad predicandum vel benefaciendum. Vel   [redimentes tempus] sicut quando aliquis invadiavit capam pro quinque solidis, reddit quinque solidos et sic redimit capam. Similiter qui diu opera bona fecit et postea peccat mortaliter, invadiat totum tempus illud, et si tunc moreretur, non haberet vitam eternam pro illis bonis operibus. Sed quando per veram penitentiam aggreditur, statim reviviscunt opera, et sic redimit, illa Sir. 20.b. Est qui multa redimat modico pretio. Eph. 5.d. Redimentes tempus quoniam dies mali sunt   [Sermo vester semper in gratia sit] id est talis ut {7. 194vb} gratus sit auditoribus. Vel (In gratia) predicanda, non in lege, ut.
marg.| {h} Sale sit conditus] Sale scilicet discretionis temperatus : quasi dicat sermo vester sit gratiosus et discretus Lv. 2.d. Quidquid obtuleris sacrificii sale condies, nec auferes sal federis Dei tui, in omni oblatione offeres sal. Eph. 4.g. Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat. Vel (Sale conditus) id est correctione mixtus. Hoc sale debet sermo condiri scilicet temperari, non debet totum esse sal. Ideo (dicit conditus), Modicum enim condit totum nec amaricat cibum omnino. Mt. 5.b. Vos estis sal terre. Mc. 9.g. Bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo salietur.
marg.| {i} Ut sciatis] quomodo oporteat vos respondere. Glossa Quia aliter idiote, aliter litterato, et aliis personis aliter et aliter respondendum est, 2Pt. 3.c. Parati ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea que in vobis est fide, et spe. Rm. 1.b. Sapientibus, et insipientibus debitor sum.
marg.| {k} Tychicus] De isto Tychico habetur Eph. 6.d. Et 2Tim. 4.b.
marg.| {l} Concaptivus meus] id est particeps et socius laborum meorum.
marg.| {m} Et marcus consobrinus Barnabe] de quo Marco et Barnaba.
marg.| {n} Accepistis mandata] ista scilicet quod discessissent a me, et ideo non reciperetis eos, ut habetur Act. 15.g. Tanta fuit dissensio inter Paulum et Barnabam, quod discessit ab eis et istis misit Apostolus Epistolam in qua continebatur quod reciperent istos, scilicet Barnabam, et Marcum, sed modo reconciliatus erat. Et ideo mandat.
marg.| {o} Si venerit ad vos excipite illum] (Vel accepistis mandata) quod rediit ad me. Nota quod sicut dicitur Act. 15.g. Barnabas enim volebat secum assumere Ioannem qui cognominabatur Marcus, Paulus autem rogabat eum ut qui discessisset ab eis de Pamphylia et non isset cum eis in opus, non debere recipi eum. Facta est ergo dissensio ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem assumpto Marco navigaret Cyprum. Paulus vero assumpto Sila profectus est, traditus gratie Dei a fratribus. Item Act. 13.a. habetur de isto Marco, et de dimissione Pauli et Barnabe ab Apostolis, habebant Ioannem in ministerio. Et in eod. b. Ioannes autem discedens ab eis reversus ad Ierosolymam ad Petrum. Item 2Tim. 4.c. habetur de isto, Marcum assume, et adduc tecum. 1Pt. ult. b. Marcus filius meus. Glossa A me baptizatus, a me doctus, Evangelista postea.
marg.| {p} Hi soli] intellige de Iudeis.
marg.| {q} Dicite Archippo] de quo habetur ad Philem. 1. Archippo commilitoni vestro.
marg.| {r} Vide ministerium] Argumentum quod subditi prelatum debent monere sicut Paulus Petro restituit, Gal. 2.c. Is. 33.a. Erubesce Sidon ait mare.
prol.| Explicit Postilla Domini Hugonis Cardinalis super Epistolam ad Colossenses.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Col. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=66&chapitre=66_4)

Notes :