Capitulum 3

Numérotation du verset Col. 3,1 

Igitur
si conresurrexistis
cum1 Christo
1 cum] om. Weber
que sursum sunt
querite ubi Christus est in dextera Dei sedens.
Numérotation du verset Col. 3,2 

Que sursum sunt
sapite
non que supra terram.
Numérotation du verset Col. 3,3 

Mortui enim
estis
et vita vestra
abscondita est
cum Christo
in Deo.
Numérotation du verset Col. 3,4 

Cum enim2 Christus apparuerit vita vestra,
2 enim] om. Weber
tunc et vos apparebitis
cum ipso in Gloria.
Numérotation du verset Col. 3,5 

Mortificate ergo
membra vestra
que sunt super terram
fornicationem,
immunditiam,
libidinem,
concupiscentiam malam,
et avaritiam
que est simulacrorum servitus.
Numérotation du verset Col. 3,6 

Propter que
venit ira Dei super filios incredulitatis,
Numérotation du verset Col. 3,7 

in quibus et vos
ambulastis aliquando
cum viveretis in illis.
Numérotation du verset Col. 3,8 

Nunc autem
et vos3
3 et vos] post omnia Weber
deponite omnia
iram,
indignationem,
malitiam,
blasphemiam,
turpem sermonem
de ore vestro.
Numérotation du verset Col. 3,9 

Nolite mentiri invicem,
expoliantes vos
veterem hominem
cum actibus suis4,
4 suis] eius Weber
Numérotation du verset Col. 3,10 

et induentes novum eum
qui renovatur
in agnitionem Dei5 secundum imaginem eius
5 Dei] om. Weber
qui creavit
eum,
Numérotation du verset Col. 3,11 

ubi
non est non est masculus et femina6,
6 masculus et femina] om. Weber
gentilis et Iudeus,
circumcisio et preputium,
barbarus et Scytha, servus et liber,
sed omnia
et in omnibus
Numérotation du verset Col. 3,12 

Induite vos ergo
sicut
electi Dei,
sancti,
et dilecti,
viscera misericordie,
benignitatem,
humilitatem,
modestiam,
patientiam,
Numérotation du verset Col. 3,13 

supportantes invicem
et donantes vobismetipsis7,
7 vobismetipsis] vobis ipsis Weber
si quis adversus aliquem habet querelam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos.
Numérotation du verset Col. 3,14 

Super omnia autem hec caritatem continuam habete8,
8 continuam habete] om. Weber
quod est vinculum perfectionis.
Numérotation du verset Col. 3,15 

Et pax Dei9 exultet
9 Dei] Christi Weber
in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno
corpore,
et grati
estote.
Numérotation du verset Col. 3,16 

Verbum Christi
habitet in vobis abundanter, in omni sapientia
docentes
et commonentes
vosmetipsos psalmis,
hymnis,
canticis spiritualibus
in gratia cantantes
in cordibus vestris Domino.
Numérotation du verset Col. 3,17 

Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere10,
10 opere] opera Weber
omnia in nomine Domini nostri11 Iesu Christi facite12,
11 nostri] om. Weber |
12 Christi facite] om. Weber |
gratias agentes
Deo et Patri
per ipsum.
Numérotation du verset Col. 3,18 

Mulieres,
subdite estote viris, sicut oportet
in Domino.
Numérotation du verset Col. 3,19 

Viri diligite uxores vestras13
13 vestras] om. Weber
et nolite amari
esse ad illas.
Numérotation du verset Col. 3,20 

Filii, obedite parentibus per omnia. Hoc enim
placitum est Deo14
14 Deo] in Domino Weber
Numérotation du verset Col. 3,21 

Patres, nolite ad indignationem
provocare filios vestros
ut non pusillo animo fiant.
Numérotation du verset Col. 3,22 

Servi,
obedite per omnia dominis
carnalibus,
non ad oculum servientes quasi hominibus
placentes,
sed in simplicitate cordis
timentes Dominum.
Numérotation du verset Col. 3,23 

Quodcumque facitis ex animo operamini,
sicut
Domino et non hominibus.
Numérotation du verset Col. 3,24 

Scientes
quod a Domino accipietis retributionem hereditatis
Domino Christo
servite.
Numérotation du verset Col. 3,25 

Qui enim iniuriam facit, recipiet id quod inique gessit.
Et non est personarum acceptio apud Deum15.
15 apud Deum] om. Weber

Capitulum 3

Numérotation du verset Col. 3,1 
marg.| Igitur si consurrexistis cum Christo] etc. Secunda pars Epistole, in qua instruit in moribus, primo generaliter, secundo specialiter, ibi   [Mulieres subdite estote viris] etc. Primo autem invitat ad sapiendum eterna, et celestia sectanda, ibi   [Igitur si consurrexistis]
marg.| Sed quia hoc non potest homo subditus peccatis : ideo secundo monet ad mortificationem carnis, et subiugationem peccati, ibi [Mortificate ergo] Tertio invitat ad depositionem veteris hominis, ibi   [Deponite] Quarto ad expoliationem {7. 192rb} eiusdem, ibi   [Expoliantes] Quinto eo expoliato monet eos ad innuendum novum hominem, id est novam vitam, ibi   [Induite] Sexto ad opera novi hominis invitat, ibi   [Et pax Christi] Septimo modum operandi determinat, ibi   [Omne quodcumque facitis] Octavo specialem admonitionem subiungit, distinguens diversas personas, modos merendi et officia, scilicet uxores, viros, filios, patres ; servos, dominos, ibi   [Mulieres] Plantatos ergo in fide instruere volens in moribus dicit.
marg.| {n} Si consurrexistis] quasi. Ex quo plantati estis in fide, superedificate bonos mores in vobis   [si consurrexistis] animo et corpore. Resurrexistis animo in re, corpore in spe. Gregorius Due sunt mortes, due sunt resurrectiones. Prima mors est anime, secunda corporis.
marg.| Mors corporis separatio ab anima ; mors anime est separatio a Deo. Hanc operatur peccatum ; illam pena peccati.
marg.| Item prima resurrectio anime ; secunda corporis. Resurrectionem anime operatur humilis, et occultus adventus Christi, resurrectionem corporis gloriosus et manifestus perficiet.
marg.| Et sicut corpus, id est homo exterior resurrectione sua vitam et sensum recipit ; ita et anima in sua utique resurrectione vitam et sensum recipit, id est cognitionem, et dilectionem. Quod autem cognitio vita sit. Veritas attestatur dicens. Hec est vita eterna, ut cognoscant te Deum verum, etc.
marg.| Et quod dilectio sit sensus, habes exemplum a corpore. Sicut enim homo exterior in vita non discernitur, quia in toto se equaliter vivit ; in sensu autem discernitur, id est visu, auditu, etc. quia aliter sentit in oculo aliter in aure, et sic in ceteris.
marg.| Ita interior homo in veritate iustitia, sapientia, caritate, eternitate. Aliter enim afficitur circa veritatem quam diligit propter libertatem ; aliter circa iustitiam quam propter equitatem ; aliter circa sapientiam quam propter suavitatem ; aliter circa caritatem quam propter virtutem ; aliter circa eternitatem quam propter virtutem.
marg.| Item
marg.| {B} . Gregorius Perscrutemus conscientias nostras, utrum iaceamus adhuc aut surrexerimus. Iacent enim alii sicut parvuli in cunis ; alii sicut paralytici in grabatis ; quidam velut mortui in sepulchris.
marg.| Et primi sunt peccantes ex ignorantia ; secundi peccantes ex torpore, et ignavia ; tertii ex consuetudine, et malitia. Primi ergo resurgant ad studium sapientie ; secundi ad opera iustitie ; tertii novissimi ad fructum penitentie. Nam et ipsis patet via investigabilis indulgentie. Is. 26.d. Expergiscimini, et laudate Deum, qui habitatis in pulvere, id est in terrenorum amore : quia ros lucis ros tuus. Toties resurgit homo, quoties peccatum dimittit. Dn. 12.a. Multi de his qui dormiunt in pulvere, evigilabunt : qui scilicet pulsantur, et excitantur a Domino tribulationibus : et angustiis sicut lethargici. Alii in vitam eternam ut perseverantes in gratia ; alii in opprobrium sempiternum, ut recidivantes.
marg.| Et nota quod sicut dubium est apud Sanctos, utrum illi qui resurrexerunt cum Christo, remunerati sint : ita de surgentibus a peccatis incertum est utrum recidivent : unde semper debent sibi timere. Item [Si consurrexistis] id est simul ex toto surrexistis : contra quosdam qui dimittunt quedam peccata ; quedam retinent.
marg.| {o} Cum Christo] id est ad similitudinem Christi. Vel (cum Christo) id est in societate Christi. Rm. 6.a. Si complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus. Et postea. Si enim mortui sumus cum Christo, credimus quia simul vivemus cum eo. Et signanter dicitur   [cum Christo] Quidam enim phantastice resurgunt, et ideo non cum Christo, sed cum Diabolo, ut hypocrite quos facit resurgere Pythonissa, sicut Samuel, 1Rg. 28.b. Illa erat divina : sic Diabolus habet quosdam divinos qui dicunt aliqui. Si taliter vixeris, dabitur tibi illa prebenda, vel prelatio talis ; vel laudabilis eris hominibus : et ob hoc dimittunt peccata. Sed nota quod resuscitati a Diabolo non possunt diu vivere nec comedere ; sic nec tales diu cavent a peccato, sed quando sublimati sunt, pessime vivunt. Ideo dicitur postea.
marg.| {p} Que sursum sunt] id est spiritualia et eterna, non terrena, maxime carnales observantias.
marg.| {7. 192va}
marg.| {c} Sapite] Phil. 3.d. Gloria in confusione eorum, qui terrena sapiunt. Nota quod hoc est signum vere resurrectionis, scilicet comedere, et spiritualium gustum habere. Unde Dominus volens ostendere, quod vere resurrexisset, comedit favum mellis, et partem piscis assi, que obtulerunt ei discipuli Io. 21.d. Talem cibum debes comedere si resurrexisti, scilicet verba Christi predicantis et exempla morientis, que significantur per favum mellis, et per partem piscis assi. Favus enim mellis est doctrina Christi, que illuminat intellectum : et accendit affectum ; sicut favus habet ceram ad lucendum ; et mel ad reficiendum. Unde
marg.| {B} . Gregorius Spiritus Sanctus instar apis mel et ceram portantis habet unde reficiat affectum et illuminet intellectum. Hoc est quod dicitur Io. 6.g. Domine ad quem ibimus ? verba vite eterne habes. Vita enim eterna consistit in his duobus, in cognitione, et dilectione. Item verba Christi dicuntur mel, pre delectatione : quia veniam et gratiam distillabat os eius Ps. 44. Diffusa est gratia in labiis tuis. Prv. 16.c. Qui dulcis est eloquio maiora reperiet. Piscis autem assus est Christus passus. Partem ergo piscis assi comedit, qui particulariter recolit cum aviditate passionem Christi, non in grosso, sed in partibus sputa, scilicet flagella, minas, clavos, etc. que pertulit. Vel per favum mellis potest intelligi contemplatio divinitatis. Mel enim cum cera comedere, est divinitatem in enigmate cognoscere. 1Cor. 13.d. Videmus nunc per speculum in enigmate. Item Dominus ostendit se resurrexisse Apostolis per ostensionem vulnerum, per quod intelligitur integra confessio peccatorum. Io. 20.e. Venit Iesus, et stetit in medio discipulorum suorum : et dixit, Pax vobis, et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus, scilicet vulnera manum, per que significantur peccata malarum actionum ; et vulnera lateris, id est peccata male cogitationis.
marg.| Talia debent ostendi discipulis Domini, id est Sacerdotibus vicariis Domini. Hoc est quod dicitur Mt. 27.f. Et monumenta aperta sunt. Iterum Dominus non tantum ostendit vulnera sed palpanda prebuit : sic peccator non tantum debet ostendere peccata sua, sed etiam velle, ut ab aliis palpetur, idest arguatur et tangatur in loco vulnerum. Multi enim permittunt se bene tangi in loco sano : sic aliqui permittunt se argui de quibusdam levibus, que forte magis videntur esse ad honorem eorum quam ad confusionem ; sicut quando arguuntur de abstinentia nimia, vel vigiliis, et talibus : sed ubi vulnerati sunt, id est in gravioribus culpis, nolunt tangi a discipulis Dei. Lc. 24.f. Videte manus meas et pedes meos, quia ego ipse sum. Palpate et videte quia spiritus carnem, et ossa non habet. Hoc dicit homo qui vere resurrexit, Videte vulnera mea, et arguite ea, quia ego non sum spiritus, id est spiritualis homo sed carnalis. Gn. 27.d. dixit Isaac, Accede huc, ut tangam te fili mi, ut probem utrum tu sis Filius meus, annon : dicit ergo : [Si consurrexistis etc.  querite] per investigationem intellectus.
marg.| {a} Ubi Christus] etc. Mc. ult. d. Sedet ad dexteram Dei, id est in equalitate Patris secundum quod Deus, vel in potioribus bonis secundum quod homo, Io. 12.d. Ubi ego sum illic et minister meus erit modo spe et desiderio ; tandem re.
marg.| {b} Que sursum sunt sapite] per investigationem affectus : querere enim est intellectus per investigationem. Aliter non valet sapere per scientiam nisi vertatur in nutrimentum.
marg.| {d} Non que super terram] id est terrena que superficiaria sunt. Non dicit que sunt in terra, sed (que super terram.) Qui .n. consideraret terram interius vel proprii corporis, vel terrenorum abundantiam, quam labilis ! quam fallibilis ! quam caduca ! Talis bene saperet celestia : quia non est dubium quin ei desiperent ista terrena. Sed omnes fere considerant ea que sunt super terram, id est superficiaria terre, scilicet delectationes, et iucunditates, que apparent esse in terrenis, id est sapit eis terra, et lingunt pulverem, sicut serpens. Et hoc prohibet Apostolus hic.
marg.| {e} Mortui, enim estis] mundo ; et ideo mundana non debent vobis sapere. Rm. 6.a. Qui enim mortui sumus peccato : quomodo adhuc vivemus in illo ; Et in eodem, Consepulti sumus cum illo per baptismum in mortem. Nota quod in morte Domini sol obscuratus est, ut dicitur Lc. 23.f. Item. Mt. 27.f. Velum {7. 192vb} templi scissum est in duas partes, a summo usque deorsum ; et terra mota est ; et petre scisse sunt ; et monumenta aperta ; et corpora Sanctorum qui dormierunt, surrexerunt Hec moraliter fiunt in resurrectione spirituali cuiuslibet.
marg.| {f} Et vita vestra] scilicet vita gratie   [Abscondita est] quia nemo scit utrum vivat spiritualiter. Eccl. 9.a. Nemo scit utrum amore an odio dignus sit. Vel   [abscondita] quia Sancti abscondunt bona opera sua, per que vivunt spiritualiter. Gregorius Depredari desiderant qui thesaurum publice portant in via. Vel   [vita vestra] glorie, scilicet   [abscondita est] quia nullus scit quanta sit gloria eterna. Is. 64.b. Oculus non vidit Deus absque te, que preparasti diligentibus te. Vel   [abscondita] id est sicut thesaurus in abscondito repositus. Apc. 2.c. Vincenti dabo manna absconditum. Ps. 20. Quam magna multitudo dulcedinis tue Domine quam abscondisti timentibus te ! Mt. 6.c. Thesaurizate vobis Thesauros in celo, ubi neque erugo ; neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. Que, scilicet vita est.
marg.| {h} Cum Christo] id est in societate Christi, vel in cognitione eius : et est.
marg.| {i} In Deo] id est in cognitione Dei patris. Io. 17.a. Hec est vita eterna, ut cognoscant te Deum verum, et quem misisti Iesum Christum.
marg.| {k} Cum autem Christus apparuerit vita vestra] tunc plene ostendet se, scilicet in futuro Christus dicitur vita nostra hic per gratiam ; et in futuro per gloriam. Gn. 15.a. Ego protector tuus sum, in via scilicet, et merces tua magna nimis in gloria scilicet. Io. 14.a. Ego sum via, veritas, et vita. Dt. 30.d. Elige vitam ut tu vivas, et semen tuum : et diligas Dominum Deum tuum atque obedias voci eius, et illi adhereas : Ipse enim est vita tua, et longitudo dierum tuorum.
marg.| {l} Tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria] id est gloriosi cum ipso apparebitis. Sicut spem habebatis, ipse vobis ostendet se gloriosum in Iudicio Deuter. 33.a. Apparuit de monte Pharan, et cum eo Sanctorum millia. Za. 14.b. Veniet Dominus Deus meus, omnesque Sancti cum eo. Item eodem, In tempore vesperi erit lux, id est post mortem gloria apparebit. 1Io. 3.a. Carissimi nunc filii Dei sumus sed nondum apparuit quid erimus, scimus autem quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, id est gloriosi. Sancti enim sunt sicut hirundines, que in hyeme huius vite non apparent : sed quanto sol iustitie fecerit eis estatem perpetuam, tunc apparebit quales fuerint. 1. Prv. 28.d. Cum surrexerint Impii, abscondentur homines scilicet modo : cum illi perierint, multiplicabuntur Iusti. E contrario est de Malis, quia ipsi sunt lignum putridum, quod in nocte lucet, sed in die apparet quale est, scilicet putridum. Item Mali in hac vita prosperantur et florent, sed in futuro videbitur quales erunt.
marg.| {m} Mortificate ergo] Ex quo mortui in presenti habent vitam apud Deum absconditam :   [Ergo mortificate membra vestra] id est membra vestri veteris hominis scilicet singula peccata. Sicut novus homo dicitur congeries bonorum operum, et membra singula dicuntur singula bona opera, vel virtutes : Sic vetus homo dicitur congeries malorum operum, et singula peccata dicuntur membra. Mt. 6.c. Si oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. Rm. 6.a. Scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est : ut destruatur corpus peccati, nec ultra serviamus peccato.
marg.| {n} Membra vestra] id est membrorum concupiscentias. Rm. 6.c. Neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato : sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes, et membra vestra arma iustitie Deo. Item Rm. 6.d. Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditie : et iniquitati ad iniquitatem ; ita exhibete membra vestra iustitie in sanctificationem. Gal. 5.d. Qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis, et concupiscentiis. Nota quod qui crucifigitur, manus non habet solutas, sed linguam : sic caro in crucifixione Penitentis habet linguam solutam, id est tentationem quia semper murmurat, et reclamat, et tentat ; sed manus non habet liberas, quia non impetrat, sed rogat.
marg.| {o} Que sunt super terram] id est super terrenos, quibus dominantur vitia.
marg.| Et notat quod istum hominem nolunt quidam interficere, sed incarcerare ; quia cessant ad tempus ab actu peccandi, sed non a voluntate.
marg.| Tales reprobantur cum Saul. 1Rg. 15.b. qui Agag regem pinguem incarceravit non occidit, id est ardentem peccandi voluntatem. Quam quidam incarcerant, ne in opus exeat peccati ; sed non extingunt. Vivit enim in talibus peccandi voluntas si ad esset facultas, vel speraretur impunitas. 1Rg. 15.e. Audivi vocem Domini, et ambulavi in via per quam misit me Dominus, et adduxi Agag regem Amalech. Id est peccatum apertum dimiserunt ; sed tamen Agag regem, id est voluntatem reservant, licet sit ligata timore {7. 193ra} aliquo vel perdende fame, vel prebende, vel alio commodo. 3Rg. 20.g. dicit Micheas ad Achab, Quia dimisisti virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima illius.
marg.| {a} Fornicationem] Ecce describit illa membra.   [Fornicationem] Glossa, omnem concubitum preter legitimum connubium.
marg.| {b} Immunditiam] que est contra naturam.
marg.| {c} Libidinem] scilicet ardorem per quaslibet turpitudines discurrentem. Nm. 15.d. Recordentur mandatorum Domini, nec sequantur cogitationes suas, et oculos per res varias fornicantes.
marg.| {d} Concupiscentiam malam] de alia re. Ex. 20.c.
marg.| {e} Et avaritiam] que, si non corpus, animam tamen contaminat.
marg.| {f} Que est simulacrorum servitus] id est tam fugienda sicut idololatria. Eph. 5.b. Avaritia que est idolorum servitus. Ibi require.
marg.| {g} Propter que venit ira] id est vindicta Dei.
marg.| {h} Super filios diffidentie] id est incredulitatis, id est qui diffidunt de misericordia Dei, vel de quibus diffidendum est propter eorum infidelitatem induratam. Eph. 5.b. Propter hoc venit ira in filios diffidentie. Item Eph. 2.a. Spiritus qui nunc operatur in filios diffidentie.
marg.| {i} In quibus] vitiis et vos et alii.
marg.| {l} Aliquando] non modo.
marg.| {k} Ambulastis] ideo turpius est si modo reditis ad ea. Ro. 6.d. Quem fructum habuistis in illis, in quibus erubescitis ? Ambulastis, dico,
marg.| {m} Cum viveritis] id est cum vitam esse putaretis   [in illis] Unde Rm. 6.d. Nam finis illorum, mors est. Hoc memorat ut se evasisse gaudeant, et de cetero sibi caveant. Unde subdit,
marg.| {n} Nunc autem deponite et vos omnia] que pertinent ad veterem hominem. Deponendus est vetus homo. Ro. 6.b. Non ergo regnet peccatum in vestro corpore, nec obediatis concupiscentiis eius, sicut nec subditi obediunt Prelato deposito.
marg.| {o} Iram] que est subitus animi motus. Iac. 1.c. Ira enim viri iustitiam Dei non operatur.
marg.| {p} Indignationem] de alio sublimato. Nec est contrarium quod dicitur Is. 66.e. Servus meus indignabitur inimicis suis : quia loquitur in hoc loco de indignatione sine iudicio ; ibi autem loquitur de indignatione que est ex zelo iustitie.
marg.| {p} Malitiam] in opere. Glossa, effectum scilicet ire, et indignationis, malitia enim est quando quis damnum molitur alicui. 1Pt. 2.a. Deponentes omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones, sicut modo geniti infantes, et rationabiles sine dolo lac concupiscite ; lac, inquam concupiscite, id est abiicite omnem immunditiam, et abundantiam malitie.
marg.| {r} Blasphemiam] etc. Nota quod duo prima, scilicet ira, et indignatio sunt in corde ; malitia in opere. Hec autem tria, blasphemia, turpiloquium, et mendacium sunt in ore. Primum est superborum, scilicet blasphemia, secundum luxuriosorum : tertium avarorum. Avari enim solent mentiri, et per mendacia fraudare, et decipere in mercimoniis suis. Dicit ergo   [Deponite blasphemiam] in fratrem vel Deum Eph. 4.g. Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat. Et postea dicit, Omnis amaritudo et ira et indignatio, et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. Lv. 24.c. Educ blasphemum, et lapidet eum omnis populus.
marg.| {s} Turpem sermonem] deponite scilicet.
marg.| {t} De ore vestro] Eph. 5.a. Omnis immunditia aut avaritia non nominetur in vobis.
marg.| {u} Nolite mentiri invicem] Glossa Prohibet ergo aliquando mentiri, et precipue mentiri assidue. Sap. 1.c. Os quod mentitur, occidit animam. Ps. 5. Perdes omnes qui loquuntur mendacium. Pro. 19.b. Qui loquitur mendacia, peribit. Eph. 4.f. Deponentes mendacium, loquimini unusquisque veritatem cum proximo suo. Sir. 20.d. Potior fur quam assiduitas viri mentientis : perditionem autem ambo hereditabunt.
marg.| Mores hominum mendacium sine honore. Prv. 10.a. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventum.
marg.| {x} Expoliantes vos] Nota quod supra dicit   [Mortificate etc.  Deponite] etc. hic dicit   [Expoliantes] etc. Peccatum mortificatur per contritionem ; deponitur per circumstantiarum devitationem. Quando enim aliquis non habet voluntatem peccandi cum muliere, cum qua aliquando peccavit : libenter tamen cum ea loquitur et videt, et benefacit ei quasi falsa pietate. He sunt reliquie peccati itaque non deposuit omnino peccatum. Hbr. 12.a. Deponentes omne pondus ; id est omnem {7. 193rb} voluntatem peccandi, et circumstans nos peccatum, id est omnes occasiones et circumstantias : per patientiam curramus ad propositum nobis certamen : expoliatur autem peccatum per gestuum exteriorum, et habitus depositionem. Habitus enim et gestus est pellis peccati exterior. Iob. 2.b. Pellem pro pelle : et cuncta que habet homo, dabit pro anima sua, id est veterem conversationem pro nova, et honesta. Eph. 4.e. Deponite vos secundum pristinam conversationem, Veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris : renovamini autem spiritu mentis vestre, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia, et sanctitate veritatis.
marg.| {y} Veterem hominem] Glossa, id est habitum peccatorum.
marg.| {z} Cum actibus suis] ut nec actus peccati interdum adsit. Homo enim vetus nihil est aliud quam vita vetus que est in peccato, in quo secundum Adam vivitur.
marg.| {a} Induentes] habitum virtutum qui non caret actibus,
marg.| {b} Novum] hominem, id est rationabilem mentem.
marg.| {c} Qui] novus homo
marg.| {d} Renovatur in agnitionem Dei] Vel secundum quod magis, et magis cognoscit Deum, secundum hoc magis renovatur. Vel
marg.| {e} In agnitionem Dei] id est ad hoc ut cognoscant Deum. Ier. 31.f. Omnes cognoscent me dicit Dominus, a minimo usque ad maximum. Vel   [in agnitionem Dei] ut scilicet cognoscatur a Domino, illis enim qui non habebunt faciem renovatam dicet, Non novi vos, Mt. 7.d. et 25.a. Item Mt. 22.c. Cuius est imago et superscriptio ? dicunt ei, Cesaris, etc. 2Tim. 2. Firmum Dei fundamentum habens signaculum hoc, Novit Dominus qui sunt eius, Gn. 45.a. Precepit Ioseph ut nullus interesset alienus agnitioni mutue. Sir. 24.c. Ego mater pulchre dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sancte spei, Sir. 27.b. In die agnitionis invenies firmamentum. Renovatur, dico,
marg.| {f} Secundum imaginem] id est secundum illam partem, secundum quam est imago Dei, id est in ratione que est imago
marg.| {g} Eius] id est Dei.
marg.| {h} Qui creavit eum] id est secundum imitationem Dei : quia secundum quod plus imitatur Deum, et expressius representat, secundum hoc plus renovatur, hic imperfecte, in futuro autem perfectius. Unde 2Cor. 3.d. Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu, de claritate gratie in claritatem glorie : sive secundum aliam Litteram, de gloria in gloriam. Rm. 8.f. Nam quos prescivit, et predestinavit conformes fieri imaginis filii.
marg.| {i} Ubi] scilicet in quo novo homine non est masculus, et femina, id est discretio sexus : quia femina facta est ad imaginem Dei sicut vir.
marg.| {k} Gentilis, et Iudeus] etc. In novo homine nulla exterior diversitas alicui preiudicat, scilicet nec sexuum, nec nationum, nec observationum, nec linguarum, nec conditionum.
marg.| {l} Sed] Christus est   [omnia] id est Omnes partes novi hominis sunt opera Christi.
marg.| {m} Et] ipse   [Christus] est   [in omnibus] fidelibus qui per eum novi sunt. Gal. 3.d. Non est Iudeus neque Grecus, non est servus, neque liber, non est masculus neque femina : omnes enim vos unum estis in Christo Iesu : ergo Abrahe semen estis. Chrysostomus Qui diligit propter Deum, non genus scrutatur, non patriam, non divitias. Rm. 10.c. Non est distinctio Iudei, et Greci. Act. 10.e. In omni gente, que timet Deum, acceptus est illi. Dicit ergo :   [Non est masculus] etc. quasi dicat Ista non faciunt minus dignum vel magis dignum quantum ad novum hominem :
marg.| {l} Sed omnia et in omnibus Christus] id est Christus facit omnia bona opera in homine, que sunt membra novi hominis. Et hoc facit
marg.| {n} In hominibus] quos innovat. Eph. 1.d. Qui omnia in omnibus adimpletur. 1Cor. 15.d. Ut sit Deus omnia in omnibus.
marg.| {o} Induite vos ergo] etc. Supra expoliari monuit veterem hominem : hic indui novum monet, et distinguit spirituales vestes, scilicet virtutes. Dicit ergo :   [Induite vos sicut electi Dei] per predestinationem :
marg.| {p} Sancti] per gratie collationem.
marg.| {q} Dilecti] per gratie conservationem. Pro. 8.b. Ego diligentes me diligo, id est in gratia conservo. Vel   [Electi] ad fidem. Io. 15.c. Non vos me elegistis, sed ego elegi vos.   [Sancti] agioi, id est sine terra per spem. Ro. 8.e. Spe salvi facti sumus, quasi dicat Spe sumus celestes, non terreni.
marg.| {q} Et dilecti] per caritatem : quia qui diligit Deum, diligitur ab eo. Induite, dico.
marg.| {r} Viscera misericordie] id est Compassionem {7. 193va} cordis vobis inseparabiliter coniungite, quasi vestem ad munimentum, et ornatum. Gal. 3.d. Quotquot baptizati estis, Christum induistis. Rm. 13.d. Induimini Dominum Iesum Christum, id est fidem eius, et amorem, quasi vestem contra Aquilonem, et quasi ornamentum contra confusionem nuditatis primorum parentum, qui consuerunt perizomata. Dicit ergo :   [Induite viscera misericordie] id est intus in corde. Phil. 2.c. Si qua viscera miserationis, implete gaudium meum.
marg.| {a} Benignitatem] exterius in sermone. Eph. 4.g. Estote invicem benigni, misericordes, donantes invicem.
marg.| {b} Humilitatem] in habitu, et conversatione. Mt. 11.d. Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde.
marg.| {c} Modestiam] ut modum servetis in quolibet opere bono. Vel   [modestiam] ut modum servetis, maxime in prosperis. Philippens. 4.a. Modestia vestra nota sit omnibus hominibus.
marg.| {d} Patientiam] in adversis. Iacob. 5.b. Exemplum accipite fratres exitus mali, et longanimitatis, et laboris, et patientie, Prophetas qui locuti sunt in nomine Domini.
marg.| {e} Supportantes invicem] Gal. 6.a. Alter alterius onera portate. 2Cor. 11.a. Utinam sustineretis modicum quid insipientie mee : sed et supportate me.
marg.| {f} Et donantes] etc. Eph. 4.g. Donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit nobis. Mt. 18.d. Nonne oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum ? Sir. 28.a. Homo homini servat iram, et a Deo querit medelam ? In hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur ? Item in eod. a. Relinque proximo tuo nocenti te : et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Et est magna pars capituli de tali materia.
marg.| {g} Sicut et Dominus donavit vobis ita] integre et pure   [et vos] condonate. Io. 13.b. Exemplum dedi vobis, ita et vos facite.
marg.| {h} Super omnia autem hec caritatem habete] Dupliciter legitur :   [Super omnia] predicta   [habete caritatem] id est studiosius caritatem querite. Vel   [habete caritatem] que est   [super omnia] 1Cor. 12.d. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. 1Pt. 4.d. Ante omnia mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes : quia caritas operit multitudinem peccatorum. Prv. 10.b. Universa delicta operit caritas. Eph. 3.d. Scire etiam supereminentem scientie caritatem. Hec est vestis Domini inconsutilis. Io. 19.e.
marg.| {i} Quod] donum, scilicet, caritas : vel   [quod] id est quia est caritas, scilicet.
marg.| {k} Vinculum perfectionis] Cetera enim perfectum faciunt, caritas autem omnia ligat ne abeant. Dicitur ergo secundum hoc vinculum perfectionis, quia perfectionem ligat, et conservat in Sanctis. Vel   [vinculum perfectionis] quia perfecte ligat, maxime unit sive coniungit Deo, qui est summum perfectum, et in hac iunctura perficitur anima, quia adiungitur perfecto. 1Cor. 6.d. Qui adheret Deo, unus spiritus est. Ier. 16.b. Sicut adheret lumbare ad lumbos viri, immediate, scilicet, sic agglutinavi mihi omnem domum Israel, et omnem domum Iuda dicit Dominus, id est invocantes, et peccata confitentes. Act. 20.e. Ecce ego alligatus spiritu, id est spirituali vinculo caritatis, vado in Ierusalem. Dt. 10.c. Patribus vestris conglutinatus est, et dilexit eos. Eccl. 6.d. Decor vite est in illa, hoc dicit, quia caritas est forma virtutum, et vincula illius, alligatura salutaris.
marg.| Et nota quod istud vinculum multiplex est. Habet enim tres funiculos, qui dicuntur Mt. 22.b. et Dt. 6.a. Dilige Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua. Iob. 11.a. Utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia tua tibi, ut ostenderet tibi secreta sapientie, et intelligeres quod multiplex est lux eius. Hoc exponit de caritate Gregorius que, scilicet dicitur lex, quia ligat.
marg.| {l} Et pax Christi] id est quam Christus habuit in se, et precepit aliis.
marg.| {m} Exultet] id est sit causa exultationis. Phil. 4.b. Et pax Dei que exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras.
marg.| {n} In qua] id est ad quam. Vel   [in qua] id est ad hoc ut sitis in ea.
marg.| {o} Vocati estis] 1Cor. 7.c. In pace autem vocavit vos Deus. Vocati, dico.
marg.| {p} In uno corpore] id est ad hoc ut sitis in unitate corporis, quod est Ecclesia. 1Cor. 10.d. Unum corpus {7. 193vb} multi sumus.
marg.| {q} Et grati estote] Sup. ibi   [Et pax Christi] etc. incipit describere opera novi hominis, et primo ea quibus homo communiter se habet ad omnes : hic autem determinat eius opera, quibus se habet ad Deum, determinans quatuor species gratitudinis contra quatuor species ingratitudinis : de quibus Seneca in libro de beneficiis dicit, Ingratus est qui beneficium se accepisse negat, quod accepit : ingratus est, qui dissimulat ingratus est, qui non reddit : ingratissimus omnium qui oblitus est. Contraria his hic nominantur cum dicit.   [In psalmis] in reddendo,   [et hymnis] confitendo   [et canticis] beneficia se a Deo habuisse ostendendo   [in gratia cantantes] hoc est beneficia ad memoriam revocando. Et hoc patet pro Glossa   [in psalmis] qui de moribus agunt.   [In hymnis] qui de laudibus Dei agunt.   [Et canticis] etc. que sunt de eterno.   [In gratia] id est in consideratione beneficiorum Dei. Dicit ergo :   [Et grati estote] Sir. 29.c. Ingratus sensu derelinquit liberantem se. Sap. 16.d. Ingrati spes, quasi glacies hybernalis. Et ordina sic litteram : (Grati estote) docentes nescios.
marg.| {t} Et commonentes vosmetipsos] id est unus alium ; ut doctrina fiat illis qui nesciunt, et commonitio illis, qui sciunt, sed pigri sunt. Docentes dico et commonentes de his que continentur.
marg.| {u} In psalmis] etc. Eph. 5.d. Loquentes vobisipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris.
marg.| {x} In gratia cantantes] id est gratiose, et devote. Ps. 46. Psallite sapienter id est cum sapore.
marg.| {y} Cantantes in cordibus vestris] non solum in labiis. Mt. 15.a. et Is. 29.d. Populus hic labiis me honorat ; cor autem eorum longe est a me.
marg.| {z} Domino] id est ad honorem Domini, non laudem hominis. Et notantur hic tria, que satis competunt laudanti. Devotio, ibi (In cordibus vestris.) Intentio, ibi (Domino.) Hec duo sunt in corde, tertium est in ore, scilicet vobis exultatio, maxime in Choro, et in Ecclesia, que notatur ibi (Cantantes.) Et ut predicta possitis monere, scilicet et docere.
marg.| {r} Verbum Christi] etc. id est Dominus det vobis gratiam intelligendi verbum suum, et proferendi aliis copiose, 2Cor. 9.c. Potens est Deus omnem gratiam facere abundare in vobis. Et dicit, (Habitet in vobis,) id est ut sit in vobis non ad momentum memoria verbi Domini, sed iugiter in mansionaria. Istud verbum demum, quod in habitat : illuminat et accendit, et protegit : quia ignis est, et clypeus. Prv. 30.a. Omnis sermo Dei ignitus clypeus sperantibus in se. Lc. 12.f. Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat. In quibusdam non habitat verbum Christi, sed mundi. Sir. 21.c. Cor fatui quasi vas confractum omnem sapientiam non tenebit. Io. 3.d. Qui de terra est, de terra loquitur. Is. 29.a. Et erit quasi Pythonis de terra vox tua.
marg.| {s} In omni scientia] non in carnali, que non est omnis, id est perfecta. Rm. 8.b. Prudentia carnis, mors est. Iac. 3.d. Terrena, animalis, Diabolica. Eccl. 4. Sapientia secundum nomen suum est.
marg.| {a} Omne quodcumque] etc. Hic docet modum operandi. (Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere,) quasi dicat Omne quod facitis, et quodcumque id est in universali et particulari quicquid facitis, facite.
marg.| {d} In nomine Domini nostri I.C] id est ad gloriam eius : et non solum ea que facitis in verbo, et opere sed etiam.
marg.| {e} Omnia] que scilicet facitis in cogitatione. Et ita tria dicuntur hic (Omne, quodcumque et omnia.)
marg.| {a} Omne] scilicet in verbo.
marg.| {b} Quodcumque] in opere.
marg.| {c} Omnia] in cogitatione. 1Cor. 10.a. Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Vel sic,
marg.| {b} Quodcumque facitis in verbo, et opere] facite   [omne] id est perfectum, hoc modo, scilicet.
marg.| {c} Omnia in nomine Domini nostri Iesu Christi] quasi dicat Sic erit perfectum quod facitis, si ad Christi gloriam refertis, quia ipse est Alpha, et Omega, principium, et finis, Apc. 1.b. et ultimo capitulo : Is. 41.b. Ego Dominus, primus, et novissimus ego sum. Eccl. 1.b. Ad locum unde exeunt flumina, revertuntur ut iterum fluant.
marg.| {e} Gratias agentes] quasi dicat Si omnia in nomine Christi facitis, in hoc gratias agitis Deo patri per Christum. 1. Thess. 5.d. In omnibus gratias agite. Glossa dicit hic, Per ipsum Christum per quem Deus dedit omnia. Tunc enim vere agimus Deo gratias per Christum, si modum preceptorum eius custodiamus.
marg.| {f} Mulieres subdite] etc. Hec est ultimas pars in qua {7. 194ra} spiritualem admonitionem ponit ad diversas personas,   [mulieres subdite] Eph. 5.e. mulieres viris suis subdite sint, etc. Ibi require de hoc.
marg.| {a} Sicut oportet in Domino] contra illos qui volunt abuti uxoribus.
marg.| {b} Et nolite amari esse ad illas] scilic. acerbi, quasi dicat Licet sitis domini non tamen sitis austeri. Glossa per hoc emollit rigorem dominationis : ut potestate qua prevalet quis in dominatu uxoris non nimis severe utatur Sir. 21.b. non est sensus ubi est amaritudo. Sap. 8.c. non habet amaritudinem convictus illius. Eph. 4.g. omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollantur a vobis.
marg.| {c} Filii obedite parentibus per omnia] bona vel indifferentia et hoc est quod subdit in Domino non contra Dominum.
marg.| {d} Hoc enim placitum est Deo] 1. Eph. 6.a. Filii obedite parentibus vestris in Domino, hoc, enim iustum est. Ibi quere Eccl. 3.b. Honora patrem tuum et matrem ut superveniat tibi benedictio a Deo, et hoc dicitur tam filiis carnalibus quam spiritualibus.
marg.| {e} Patres nolite ad indignationem] vel   [iracundiam] alia littera   [provocare filios vestros] [Nolite dicit] id est ex voluntate deliberata non faciatis hoc quasi forte aliquando ex impetu accidat. Eph. 6.a. et vos Patres ad iracundiam nolite provocare filios Prv. 27.a. Impetum concitati ferre quis possit.
marg.| {f} Ut non pusillo animo fiant] vel   [pusillanimes] id est diutius non potentes pati. Dominus diligit pusillos, non vult eos offendi vel scandalizari : sed consolari. Lc. 12. Nolite timere pusillus grex : complacuit enim patri vestro dare vobis regnum. Mt. 18.a. quicumque scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris, 1Tim. 5.c. corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.
marg.| {g} Servi obedite per omnia] 1. Eph. 6.a. Servi obedite Dominis carnalibus cum omni timore et tremore in simplicitate cordis vestri, sicut Christo non ad oculum servientes quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi voluntatem Dei facientes ex animo.
marg.| Et nota quod notantur hec tria bona in servis. Simplicitas, rectitudo, et timor Dei. Iob. 1. et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum.
marg.| {h} Non ad oculum] ecce rectitudo intentionis.
marg.| {i} Sed in simplicitate] id est sine fraude : ecce simplicitas : est autem multiplex fraudis error scilicet duplicitatis et perplexitatis.
marg.| {k} Timentes Dominum] ecce tertium, Eccl. ult. d. Deum time et eius mandata observa, hoc est omnis homo.
marg.| {l} Quodcumque facitis ex animo operamini] id est attente et discrete. Vel, id est ex voluntate non pertimescentes penam ex Deo. Glossa dicit hic. Eam innocentiam Deus probat qua homo non metu pene fit innocens, sed amore iustitie nam qui timore non peccat, quamvis non noceat aliis, sibi tamen plurimum nocet ; Simulata innocentia non est innocentia ; simulata equitas non est equitas : sed duplex peccatum in quo est et iniquitas et simulatio. Et hoc est.
marg.| {m} Sicut Domino servientes] non hominibus. Eph. 6.
marg.| { n } Cum bona voluntate servientes] Sicut Domino non hominibus servientes : quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum : hoc percipiet a Domino sive servus sive liber : et hoc est quod dicitur hic.
marg.| {n} Scientes quod a Domino accipietis] etc. Et propter alios Dominos : Domino etiam dominantium scilicet.
marg.| {o} Christo] qui est rex regum, et Dominus dominantium. Apc. 19.c.
marg.| {p} Servitute in his] que iubet.
marg.| {q} Qui enim iniuriam] quasi dicat non est dimittendum quin ex corde serviatur Dominis propter eorum crudelitatem : quia Dominus inde accipiet vindictam : sicut bonos remunerabit. Ps. Dominus interrogat iustum et impium. Item Ps. Dominus faciet iudicium iniuriam patientibus. Et hoc est quod dicitur : qui enim iniuriam facit, sive Dominus sive servus.
marg.| {r} Recipiet id quod inique gessit] 2Cor. {7. 194rb} 5.b. Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi : ut recipiat unusquisque prout gessit, sive bonum sive malum. Nota quod Dominus facit duplicem iniuriam servo ; prima est fraus debite mercedis. Secunda lesio corporis, non enim debet eos verberare, vel ledere. De prima dicitur. Tb. 4.c. quicumque tibi aliquid operatus fuerit statim mercedem eius restitue, et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat. Quod sumpsit de Lv. 19.c. ubi dicitur : non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane. Sir. 34.d. qui effundit sanguinem et qui fraudem facit mercenario fratres sunt. De secunda fraude dicitur. Eccl. 7. ne ledas servum in veritate operantem : neque mercenarium dantem animam suam.
marg.| {s} Et non est personarum acceptio apud Deum] quasi dicat quantumcumque potens sit : si iniuste agat cum servo suo recipiet ex hoc penam debitam. Sap. 6.b. non enim subtrahet personam Deus qui est omnium dominator nec verebitur magnitudinem cuiusquam quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et equaliter est ei cura de omnibus. Is. 24.a. Erit sicut populus sic Sacerdos : et sicut Dominus sic servus eius. Act. 10.e. In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus. Eph. 6.b. Rm. 2.b.
marg.| {t} Domini quod iustum est] id est iustum pretium pro servitio.
marg.| {u} Et equum] id est quamdam equitatem propter naturam : et non viles eos habeatis sed equales per naturam vobis reputetis maxime si boni sunt. Eccl. 7.c. Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua, ne fraudes illum libertate : neque inopem derelinquas illum Iob. 31.b. Si contempsi iudicium subire cum servo meo et ancilla mea cum deceptarent adversum me : quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus, et cum quesierit quid respondebo illi. Et hoc est quod subdit.
marg.| {x} Scientes quoniam et vos Dominum habetis in celo] Eph. 6.b. Illorum et vester Dominus est in celis quasi dicat potens est iudex noster. Ideo talia exigite qualia vultis exigi a vobis Augustinus Boni ex fide viventes et adhuc ab illa civitate peregrinantes, qui imperant serviunt eis quibus videntur imperare : quia non cupiditate imperant dominandi sed officio consulendi, beneficio providendi.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Col. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=66&chapitre=66_3)

Notes :