Capitulum 2

Numérotation du verset Col. 2,1 

Volo enim vos
scire qualem sollicitudinem
habeam pro vobis
et pro his qui sunt Laodicie
et quicumque
non viderunt faciem meam in carne,
Numérotation du verset Col. 2,2 

ut consolentur corda ipsorum
instructi in caritate1
1 instructi in caritate Ed1455 Rusch Weber ] instructi caritate CorS1, instructorum caritate CorS1 ( gr. hab. INSTRUCTORUM )
et in omnes
divitias plenitudinis intellectus
in agnitionem
mysterii
Dei Patris Christi Iesu,
Numérotation du verset Col. 2,3 

in quo sunt omnes thesauri
sapientie
et scientie absconditi.
Numérotation du verset Col. 2,4 

Hoc autem
dico ut
nemo vos decipiat in sublimitate2
2 sublimitate] subtilitate Weber
sermonis3.
3 sermonis] sermonum Weber
Numérotation du verset Col. 2,5 

Nam etsi corpore
absens sum
sed et4 spiritu vobiscum sum
4 et] om. Weber
gaudens
et videns
ordinem vestrum
et firmamentum
eius que in Christo
est fidei vestre.
Numérotation du verset Col. 2,6 

Sicut ergo
accepistis
Christum Iesum Dominum. In ipso
ambulate,
Numérotation du verset Col. 2,7 

radicati
et superedificati in ipso
et confirmati fide sicut et didicistis
abundantes
in illo5
5 in illo CorS1 Rusch ] om. Weber, in ipsa fide CorS1 ( grec. IN IPSA FIDE .s. )
in gratiarum actione.
Numérotation du verset Col. 2,8 

Videte ne quis vos decipiat per philosophiam
et inanem fallaciam
secundum
traditionem hominum,
secundum elementa mundi
et non secundum Christum.
Numérotation du verset Col. 2,9 

Quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis
corporaliter
Numérotation du verset Col. 2,10 

Et estis in
illo
repleti
qui est caput omnis principatus
et potestatis.
Numérotation du verset Col. 2,11 

In quo
et circumcisi estis circumcisione
non manufacta
in expoliatione
corporis carnis
sed6 in circumcisione Christi
6 sed CorS1 ( aliqui ) ΩL ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] om . CorS1 (grec. non habet SED ) Weber
Numérotation du verset Col. 2,12 

consepulti ei
in baptismo.
In quo et conresurrexistis7
7 conresurrexistis] resurrexistis Weber
per fidem
operationis Dei
qui
suscitavit illum a mortuis.
Numérotation du verset Col. 2,13 

Et vos
cum
mortui essetis
in delictis
et preputio carnis vestre
convivificavit
cum illo
donans vobis
omnia delicta,
Numérotation du verset Col. 2,14 

delens quod adversum nos erat chirographum
decreti8
8 decreti CorS1 Rusch ] decretis CorS1 ( grec. vel ) Weber
quod
erat contrarium nobis. Et ipsum tulit de medio
affigens illud
cruci
Numérotation du verset Col. 2,15 

et9 expolians principatus
9 et] om. Weber
et potestates traduxit
confidenter10 palam
10 confidenter] om. Weber
triumphans
illos
in semetipso.
Numérotation du verset Col. 2,16 

Nemo ergo
vos iudicet
in cibo,
aut in potu, aut in parte diei festi,
aut
neomenie aut sabbatorum,
Numérotation du verset Col. 2,17 

que sunt umbra futurorum
corpus autem Christi.
Numérotation du verset Col. 2,18 

Nemo
vos seducat volens
in humilitate
et religione angelorum,
que non vidit
ambulans frustra
inflatus
sensu
carnis sue.
Numérotation du verset Col. 2,19 

Et non tenens caput
ex quo
totum corpus
per nexus
et coniunctiones
subministratum et constructum crescit
in augmentum Dei
Numérotation du verset Col. 2,20 

si ergo11 mortui estis
11 ergo] om. Weber
cum Christo
ab elementis
huius12 mundi quid
12 huius] om. Weber
adhuc
tamquam viventes in mundo13
13 in mundo CorS1 ( grec. ) Rusch ] om. CorS1 (aliqui)
decernitis14 ?
14 decernitis] + dogma CorS1 ( DECERNITIS grec. DOGMA )
Numérotation du verset Col. 2,21 

Ne tetigeris,
neque gustaveris,
neque contrectaveris
Numérotation du verset Col. 2,22 

que sunt omnia
in interitu
ipso usu
secundum doctrinas et precepta15
15 doctrinas et precepta] inv. Weber
hominum.
Numérotation du verset Col. 2,23 

Que sunt
rationem
quidem habentia sapientie in superstitione
et humilitate,
et
ad non parcendum corpori
non in honore aliquo ad
saturitatem carnis.

Capitulum 2

Numérotation du verset Col. 2,1 
marg.| { 2 } Volo enim vos scire] In hoc capitulo probat eis Apostolus, quod legalia debent cessare. Et primo ostendit omnem sufficientiam salutis esse in Christo ; et ideo instructos esse monet contra Pseudo, ne querant salutem in legalibus, cum Christus sufficiat, ibi :   [Instructi etc.  in quo sunt omnes thesauri] etc. Secundo probat idem per hoc quod doctrina istorum Pseudo, qui Legem cum Evangelio docent tenendam, tantum est in verbis ; et ideo, non credendum eis, ibi :   [Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat] Tertio, quia ipsi tantum sectantur legem rerum naturalium, ibi :   [Videte ne quis] Quarto, quia legalia plene sunt in eis impleta, ibi :   [Et estis in illo] Quinto de his omnibus concludit, ibi :   [Nemo ergo vos] etc. Sexto ostendit, quod docentes eos facere discretionem in cibis, et potibus, errant, et hoc faciunt ex superbia, ibi :   [Nemo vos seducat] Septimo ostendit, quod cum dimiserint legalia propter fidem Christi, turpe esset redire ad ea. ibi :   [Si ergo mortui] etc. Primo ergo ostendens magnitudinem sollicitudinis quam habet erga eos : ut sic ei melius credant : dicit,
marg.| {h} Volo enim] quasi dicat Ideo predicta de me refero vobis, quia volo vos scire quantam sollicitudinem habeam pro vobis, qualem, scilicet habet Pastor pro grege ; mater de parvulo, mulier de viro. 2Cor. 11.f. Preter ea que extrinsecus sunt : instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Prv. 27.d. Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera ; Non enim habebis iugiter potestatem ; sed corona tribuetur tibi in generatione, et generationem. Item Prv. 12.b. Novit Iustus animas iumentorum suorum ; viscera autem Impiorum crudelia. Item, Prv. 6.a. Fac quod dico fili mi, et temetipsum libera : quia incidisti in manus proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum : ne dederis somnum oculis tuis, neque dormitent palpebre tue. Gn. 31.e. dicit Iacob, id est Prelatus ad Laban, id est Christum, Oves tue, et capre steriles non fuerunt ; arietes gregis tui non comedi : nec captum a bestia ostendi tibi ; Ego omne damnum reddebam, quicquid furto peribat, a me exigebas, die nocteque estu {7. 190rb} urgebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.
marg.| {i} Et pro his qui sunt Laodicee] quia et hi a Pseudo erant preventi, et pro aliis adiacentibus vobis.
marg.| {k} Et quicumque non viderunt] etc. id est secundum carnem, ad Litteram, etsi scientiam habuerint, quasi dicat Licet non videritis me, nec ego vos tamen propter hoc non minus solicitus sum de vobis. Vel in hoc quod dicit   [qui non viderunt] etc. commendat eos qui licet Apostolum non viderint, crediderunt tamen, 1Pt. 1.b. Ut probatio fidei vestre multo pretiosior auro, et argento inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Domini nostri Iesu Christi, quem cum non videritis, diligitis in quem nunc quoque non videntes creditis. Io. 20.g. Beati qui non viderunt, et crediderunt. Vel hoc   [Qui non viderunt] etc. quasi dicat Si vidissetis me, amplius essetis roborati in fide. Presentia enim Apostoli multum conferebat tam videntibus, quam audientibus, 3Rg. 10.b. maior est sapientia tua, et opera tua, quam rumor quem audivi.
marg.| {l} Ut consolentur corda ipsorum] Sic continua. Sollicitudine, dico, quam habeo, ut ipsi qui non viderunt faciem meam, vos scilicet et alii   [consolentur] id est confortent
marg.| {m} Corda ipsorum] id est corda sua invicem. Vel,   [consolentur] passive. Vel alia Littera,   [ut consolationem accipiant] corda eorum. Ut ipsi sint
marg.| {n} Instructi in caritate] quam Deus ad vos habuit, quasi dicat In hoc omnis consolatio est, scire ex quanta caritate Deus pater tradidit filium pro nobis, et filius seipsum. Io. 3.b. Sic Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret, qui hoc considerat, omnem consolationem recipit, et spem vite eterne. Qui enim proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit ? ut dicitur Rm. 8.f. Dicit ergo :   [Instructi in caritate]
marg.| {o} Et] inducti sive tendentes   [in omnes divitias plenitudinis intellectus] id est divitias que implent intellectum. Et in hoc innuitur quod quedam divitie sunt que non implent intellectum. Divitie, que replent, sunt miserie Christi, flagella, sputa, alape, convitia, et alia que Christus sustinuit, quibus nos ditavit : his repletur intellectus qui hec meditatur, et intelligit. Unde Apost. 1Cor. 2.a. Nihil iudicavi me scire inter vos nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum. Sap. 6.c. Scire enim et noscere sensus est consummatus. Ecce impletio intellectus.   [Et instructi in agnitione] vel tendentes.
marg.| {p} In agnitionem mysterii Dei] id est secretorum que fecit Deus filium incarnando, miseriis huius vite subiiciendo, tandem morti exponendo. Hoc secretum fuit   [Dei Patris Iesu Christi] Vel sic
marg.| {q} Mysterii Dei Patris]  ; mysterii, dico,   [Iesu Christi] id est per Iesum Christum impleti. Unde alia littera habet,   [Mysterii Dei in Christo impleti] scilicet passio Christi dicitur specialiter secretum Christi, quia eam paucis revelavit. Mt. 20.c. Assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis, Ecce ascendimus Ierosolymam, et filius hominis tradetur Principibus sacerdotum, etc. Is. 24.c. Secretum meum mihi. Item ideo dicitur secretum, quia ibi maxime latuit filius Dei. Habac. 3.a. Ibi abscondita est fortitudo eius. Is. 53.b. Et quasi absconditus vultus eius, et despectus. Is. 45.c. Vere tu es Deus absconditus.
marg.| Et nota quod tria dicuntur hic in quibus debemus instrui, in caritate, in divitiis plenitudinis, in mysterio Dei : quia pensandum est quid pro nobis fecit, et quomodo. Vel caritas in nativitate, divitie in conversatione, mysterium in morte. In caritate, et ex caritate fecit omnia et sustinuit pro nobis, ecce modus. Sed quid sustinuit ? Miserias in vita, ecce divitie intellectus ; mortem in fine, ecce mysterium Dei.
marg.| {r} Sequitur : In quo sunt omnes thesauri sapientie, et scientie] Dei   [absconditi] quia in quantum homo habuit plenam sapientiam de divinis, et scientiam de humanis. Et similiter ipse in quantum Deus materia est sapientie nobis, in quantum homo est nobis materia scientie, omnia enim que pro nobis Verbum caro factum temporaliter fecit, et pertulit, ad scientiam pertinent. Lv. 20.d. Dabo vobis terram fluentem lac humanitatis, et mel divinitatis.
marg.| Et nota quod thesauri qui fuerunt in Christo absconditi nobis diffusi sunt in passione, quando de plenitudine eius omnes accepimus, et quotidie fluunt in conversione cuiuslibet peccatoris. Tanta enim est plenitudo in eo, quod semper fluunt, et {7. 190va} numquam exhauriuntur. Deuter. 28.a. Aperiet Dominus thesaurum suum optimum, celum, et pluviam tribuet terre in tempore suo : benedicetque cunctis operibus manuum tuarum. Item. Nm. 20. dicit Moyses, Domine Deus audi clamorem populi huius, et aperi eis thesaurum tuum fontem aque vive, ut satiati cesset murmuratio eorum.
marg.| Item nota quod Dominus effudit nobis thesaurum scientie, et sapientie in predicatione sua quando aperiens os suum dixit, Beati pauperes spiritu, etc. Mt. 5.a. tunc scientiam docuit de cavendo malo, et sapientiam de adipiscendo bono. Et per hoc ostendit hic Apostolus Christum sufficere ad salutem. Prv. 21.c. Secundum aliam Litteram, Thesaurus desiderabilis in ore sapientis requiescit : Is. 33.a. Divitie salutis sapientia, et scientia. Dicitur ergo tripliciter, [In quo sunt etc.  In quo] informative, secundum quod homo. Vel   [in quo] tamquam datore. Vel   [in quo] quia est nobis materia horum.
marg.| {a} Hoc autem dico] scilicet quod instructi sitis, et discreti :
marg.| {b} Ut nemo] etc. Vel subtilitate   [sermonum] id est scientia que est tantum in nitore sermonum ; et ideo fallit. 1Cor. 4.d. Non est regnum Dei, id est Sacra scriptura in sermone, id est in nitore verborum, sed in virtute sensuum, scilicet Dt. 11.b. Cavete ne forte decipiatur cor vestrum, et recedatis a Domino. Is. 33.c. Populum imprudentem non videbis, populum alti sermonis : ita ut non possis intelligere disertitudinem lingue eius, in quo nulla est sapientia.
marg.| Et nota quod cum dicitur in hoc capitulo hoc verbum [Nemo vos decipiat] primo, id est per primam Philosophiam, que est in sublimitate sermonum, que causas rerum investigat. Et cum infr. dicitur   [Ne quis vos decipiat per Philosophiam] id est naturalem   [et inanem fallaciam] id est Logicam. Et cum inf. dicitur   [Nemo vos seducat] etc. id est in morali Philosophia, que docet religionem, et virtutes. Et quia posset quis dicere, Nemo vult nos decipere per sublimitatem sermonum : ideo dicit, Immo bene scio quod ita est :
marg.| {c} Nam et si corpore absens sum] Vel continuatur ad illud superius.   [Volo enim vos scire qualem sollicitudinem] etc. quasi dicat Solicitus sum de vobis,   [nam etsi corpore absens sum, sed spiritu] id est sollicitudine mentis   [vobiscum sum] Vel   [spiritu vobiscum sum] id est cognitione mentis, sicut et spiritus Elisei fuit cum Giezi, 4Rg. 5.g. 1Cor. 5.a. Ego quidem absens corpore, presens autem spiritu, iam iudicavi ut presens eum qui sic operatus est, in nomine Domini nostri Iesu Christi, congregatis vobis, et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Iesu Christi, tradere huiusmodi hominum Satane in interitum carnis. Vel   [Spiritu] id est per Spiritum sanctum illuminantem me. Glossa Maior enim fuit gratia in Apostolis, quam in Prophetis, ideo ait.   [Spiritu vobiscum sum] Sanctis enim datum est videre in Spiritu remota, quomodo autem hoc fit, difficile est scire.
marg.| {d} Gaudens et] id est quia.
marg.| {e} Videns ordinem vestrum] id est quomodo ordinate vivitis, secundum quod ordo uniuscuiusque exigit, coniugati sicut coniugati, virgines sicut virgines, Prelati sicut Prelati. 1Cor. 14.g. Omnia honeste secundum ordinem fiant in vobis. Habacuc 3.c. Elevatus est Sol, et Luna stetit in ordine suo. Idc. 5.c. Stelle manentes in ordine, et cursu suo, pugnaverunt contra Sisaram. 1. Esdre 3.b. Fecerunt holocaustum diebus singulis per ordinem. Is. 54.c. Sternam per ordinem lapides tuos. Sed quia mores etiam compositi exterius, non placent Deo sine fide, ideo subdit,
marg.| {f} Et firmamentum eius] etc. id est stabilitatem fidei quam dat Christus, vel que est de Christo, non autem a Lege. Glossa Per hoc promptiores facit eos circa Evangelium, quia gaudere se dicit in dispositione conversationis eorum, et fidei stabilitate ; ut scientes unde placeant Deo, in eo fierent fortiores.   [Sicut ergo] quasi, Ex quo huc usque bene fecistis.
marg.| {g} Sicut ergo accepistis Iesum Christum Dominum nostrum] in vestra conversatione per fidem, ita
marg.| {h} In ipso] non contra ipsum vel extra.
marg.| {i} Ambulate] id est proficite per bonam operationem, et honestam conversationem. Gal. 5.c. Spiritu ambulate, id est spiritualiter proficite. Rm. 8.a. Nihil ergo damnationis est his qui in Christo Iesu sunt, qui non secundum carnem ambulant. 1Cor. 3.a. Cum enim sint inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis ? Sed quia arbor non ambulat, id est non crescit nisi sit bene radicata : ideo subdit ;
marg.| {k} Radicati] super {7. 190vb} fidem, et caritatem quantum ad duplicem anime radicem, intellectum, scilicet, et affectum qui debent radicari in summa veritate, et bonitate. Eph. 3.d. In caritate radicati, et fundati.
marg.| {l} Et superedificati] id est super caritatem, et fidem que sunt interius, edificati in novis operibus.
marg.| {m} In ipso] id est per ipsum. Vel   [superedificati in ipso] id est super ipsum qui est fundamentum edificati : sive super doctrinam Apostolorum. Eph. 2.d. Superedificati super fundamentum Apostolorum, et Prophetarum, etc.
marg.| {n} Et confirmati in fide] 1Pt. 5.c. Deus omnis gratie, qui vocavit nos in eternam gloriam suam, modicum passos in Christo Iesu, ipse perficiet, et confirmabit, solidabitque 1Cor. 1.b. Confirmabit vos usque in finem sine crimine in die adventus D.N. Iesu Christi.
marg.| {o} Sicut et didicistis] Phil. 4.b. Hec cogitate, que docui vos verbo, et facto.
marg.| {p} Abundantes in illo] id est per illum.
marg.| {q} In gratiarum actione] quasi, In talibus reddatis ei gratias. Vel
marg.| {p} Abundantes in gratiarum actione] id est gratias agendo : quia quando gratias agimus de datis, Dominus abundantius dat alia. Eccl. 2.b. Ad locum unde exeunt flumina, revertuntur, ut iterum fluant. 1. Thess. 5.d. In omnibus gratias agite. Et in hac ambulatione.
marg.| {r} Videte ne quis vos decipiat per Philosophiam] scientiam rerum naturalium. Ostendit quod non debent credere Pseudo, quia sectantur solum rationem naturalem.
marg.| {s} Et inanem fallaciam] id est deceptionem, et inutilitatem : quia Philosophi falluntur, sicut Pythagoras qui animas hominum in fabas misit ; et Plato de principio mundi erravit, et Aristoteles, et alii. Rm. 1.c. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Eph. 5.b. Nemo vos seducat inanibus verbis. Supr. eod. a. 1Cor. 10.a. Nolite seduci : corrumpunt enim mores bonos colloquia prava. 1Io. 2.d. Hoc scripsi vobis de his qui seducunt vos : et vos unctionem quam habetis in ipso, maneat in vobis. Item. 1Io. 3.a. Filioli nemo vos seducat. Pro. 5.a. Ne intenderis fallacie mulieris, id est Philosophie, que fallit suos sectatores, Eccles. 1.d. Accessisti ad Dominum id est ad Theologiam, maligne, id est propter prebendam : et cor tuum plenum est dolo, et fallacia, id est Philosophia fallente. Et quia ita pleni sunt ea, non possunt bene addiscere Theologiam. Philosophia ergo dicitur fallacia, quia fallit, et deficit. Dicitur inanis, propter inutilitatem ; vel inanis dicitur quia subtilis : inane enim dicitur quod valde subtile est : Ideo comparatur telis aranearum. Osee 8.b. In telis aranearum erit vitulus Samarie : quia ventum seminabunt, et turbinem metent. Vitulus Samarie est petulantia intellectus, que est in telis aranearum, scilicet in subtilitatibus Philosophorum. Philosophi enim se evisceraverunt sicut aranea, ad texendum hanc telam ; et tamen non capiunt nisi muscas, scilicet simplices, et fatuos, quos perplexitatibus verborum decipiunt : ventum seminant, id est totum agunt ad laudem ; et turbinem metunt, id est damnationem. Is. 59.a. Telas aranee texuerunt. Et postea dicit, Tele eorum non erunt vestimentum, neque operientur operibus suis : quia tales subtilitates non operiunt pudenda peccatorum, nec muniunt contra estum tentationum, sed tantum hominum, etc. Que .s. terrena Philosophia est.
marg.| {t} Secundum traditionum hominum] non Dei. Hominum, dico, agentium, vel tradentium doctrinas suas.
marg.| {u} Secundum elementa mundi] id est secundum cursum, et commixtionem elementorum. Vel sic continua : Que Philosophia est secundum elementa mundi, que non credunt nisi quod ex solis naturalibus potest procedere non secundum Christum, quantum ad quedam ; immo contra Christum, non enim credunt Christum, posse nasci de virgine, vel mortuum surrexisse. Vel   [Secundum elementa] Glossa illos tangit qui quasi prudentius idola exponunt dicentes, Iuno est aer, Neptunus
marg.| Δ est mare.
marg.| Vel aliter.
marg.| {r} Videte ne quis vos decipiat per Philosophiam] id est per rationes quibus nituntur probare quod legalia sunt observanda.
marg.| {s} Inanem fallaciam] quia falsa dicunt et inutilia. Decipiat, dico, agens.
marg.| {t} Secundum traditionem hominum] id est secundum legalia : post exhibitam enim veritatem Lex non est traditio Dei, sed hominum. Mt. 15.a. Quare discipuli tui transgrediuntur traditiones seniorum ? Item eodem. Irritum fecistis mandatum propter traditionem vestram.
marg.| {u} Secundum elementa mundi] id est litteralem, et puerilem sensum. Gal. 4.a. Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti estis a Deo :
marg.| Λ quomodo
marg.| {7. 191ra} Δ est mare. Et de hoc habetur plene in itinerario Clementis. Tales non dicebant adoranda esse idola, sed ea a quibus denominabantur, scilicet aerem, ignem, aquam, etc. Unde Sap. 13.a. Neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex : sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut Solem et Lunam, rectores Orbis terrarum Deos putaverunt.
marg.| Λ quomodo iterum convertimini ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis !
marg.| {a} Et non secundum Christum] id est secundum quod Christus docuit specialiter esse intelligendam Legem. Non decipiant ergo vos tales, quin credatis Christum sufficientem ad salutem. Et debetis hoc credere.
marg.| {b} Quia in ipso inhabitat omnis] id est omnino et perfecto modo.
marg.| {c} Plenitudo etc.  corporaliter] id est veraciter, completive, non umbraliter, sicut in Templo : quia que immolabantur, et fiebant in templo, ad Litteram erant umbra Christi. Hbr. 10.a. Umbram enim habens Lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum : eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere. infr. eodem d. Que sunt umbra futurorum ; corpus autem, Christi. Vel.
marg.| {d} Corporaliter] id est solide, quasi secundum tres dimensiones corporum in omnibus rebus. Divinitas uno modo fuit in Christo sicut in omnibus rebus est, potentialiter, essentialiter et presentialiter. Secundo modo sicut in Iustis, per gratiam. Tertio modo per unionem sicut in solo Christo. Vel in Christo habitat corporaliter, id est in ipso homine corporaliter. Hbr. 10.b. Corpus autem aptasti mihi. Corporaliter ergo, id est sensibiliter, nobis divinitas per Christum innotuit. Aliter enim non poterat divinitas in sensum venire, nisi corpus assumpsisset : et Prophetis apparuit in aereo corpore, vel imaginatione, Io. 1.b. Verbum caro factum est.
marg.| Et nota quod dicit [In ipso inhabitat omnis plenitudo] In homine enim alio habitavit pars plenitudinis. Io. 1.b. De plenitudine eius omnes accepimus : non dicit plenitudinem. Et hoc est quod subdit.
marg.| {e} Et estis in illo] quia ita plenus est, vos qui in eo creditis plenitudinem habere, id est per illum.
marg.| {f} Repletis doni] spiritus sancti, quasi dicat. De plenitudine eius accepistis. Et per hoc ostendit quod legalia iam spiritualiter sunt impleta in eis ; et ita non debent credere Pseudo predicantibus de legali observantia. Act. 2.a. Repleti sunt omnes Spiritu sancto Io. 1.b. Plenum gratie et veritatis. Sir. 24.b. In plenitudine Sanctorum detentio mea. Loquitur secundum modum secundum quem communiter dicitur, Ego detineor in faciendo hoc : sic filius Dei innuens diligentiam quam habebat erga Sanctos, dicit se detentum implendo eos, gratia, scilicet et donis S. Spiritus. Pro. 3.c. Sapientia eius eruperunt abyssi, id est abyssales gratie, et nubes rore concrescunt. Et propter hanc abundantiam comparat se fluviis inundantibus. Sir. 24.d. Ego Sapientia effudi flumina : ego quasi trames aque immense de fluvio ; ego quasi fluvius Dorix, et sicut aqueductus exivi de Paradiso. Dixi, Rigabo hortum plantationum, et inebriabo partus mei fructum.
marg.| {g} Qui est caput etc.  potestatis] Angelice, quasi dicat Non tantum vos per illum estis repleti, sed et Angeli. Unde Glossa Vos ergo replere potest qui supernos cives replet. Caput Angelorum est dignitate, et spiritualium gratiarum largitione, sicut a capite fluunt sensus. Hbr. 1.b. Adorent eum omnes Angeli eius. Et 1Cor. 15.d. Qui ei subiecit omnia : nihil subiecit vel dimisit insubiectum.
marg.| {h} In quo] Hic probat quod non debent acquiescere Pseudo-predicatoribus de legalibus, et precipue de circumcisione : quia in eo adimpleta est spiritualiter. Dicit ergo :   [In quo] id est per Iesum Christum, scilicet
marg.| {i} Et circumcisi estis] cum non solum per Christum estis repleti gratia (ut dictum est) sed et per ipsum estis purgati culpa.
marg.| {k} Circumcisione non manufacta] id est opere humano. Circumcisi, dico.
marg.| {l} In expoliatione corporis carnis] id est expoliati a corpore secundum quod est carnis id est concupiscentiis subiectum. Secundum hoc {7. 191rb} negatio stat in hoc quod dico   [manufacta] Vel potest procedere ultra :
marg.| {k} Circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis] id est corporis quod est caro. Vel in expoliatione cutis carnis, alia Littera, id est non estis circumcisi illa circumcisione in qua separatur cutis carnis a membro. Rm. 2.d. Neque que in manifesto est in carne circumcisio : sed qui in abscondito Iudeus est : et circumcisio cordis in spiritu, non littera. Dt. 10.d. Circumcidite preputium cordis vestri. Et hoc est quod dicitur, Sed estis circumcisi.
marg.| {m} In circumcisione Iesu Christi] quam fecit Iesus Christus spiritualiter. Phil. 3.a. Nos sumus circumcisio, qui spiritualiter servimus Deo.
marg.| {n} Consepulti ei] mortui peccato ad similitudinem sepulture eius.
marg.| {o} In baptismo] id est per religionem baptismalem, Rm. 6.a. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem.
marg.| {p} In quo et resurrexistis] in novitate vite ambulando, ut dicitur Rm. 6.a. Et per hoc ostendit quod ipsi debent servare Evangelium non legalia quia eis mortui sunt, et vivunt Evangelicis.
marg.| {q} Per fidem operationis Dei] id est per fidem quam Deus operatur in unoquoque fideli. Vel per fidem que habetur de hoc, quod sicut Deus operatus est resurrectionem filii sui ; ita operabitur et nostram. Et hoc est quod dicit.
marg.| {r} Qui suscitavit illum a mortuis] id est Pater Christum, Deus hominem. Rm. 8.b. Quod si spiritus eius qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, habitat in vobis, etc. Vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum.
marg.| {s} Et vos cum mortui essetis in delictis] peccatis actualibus.
marg.| {t} Et preputio carnis vestre] id est in originali peccato. Vel   [delictis] spiritualibus   [et preputio] id est peccatis carnalibus. Rm. 8.b. Qui in carne sunt, Deo placere non possunt.
marg.| {u} Convivificavit] quamvis, scilicet tales essetis id est secundum corpus et animam vivificavit.
marg.| {x} Cum illo] scilicet sicut ille. Simile Iob. 40.b. Ecce Behemoth quem feci tecum, id est sicut te. Eph. 2.a. Cum essetis mortui peccatis, convivificavit vos Christus cuius gratia estis salvati. 1Io. 4.b. Unigenitum filium suum misit in mundum, ut vivamus per illum. Is. 26.d. Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Ps. 67. Dabit voci sue vocem virtutis. Vox Dei est gratia que habet virtutem vivificandi animas.
marg.| {y} Donans vobis omnia delicta] 1Io. 1.d. Si confiteamur peccata nostra, fidelis et iustus est ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. Act. 10.g. Huic omnes Prophete testimonium perhibent, remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum.
marg.| {z} Delens quod adversus nos erat chirographum decreti] Chirographum est littere que solent fieri in memoriam alicuius contractus. Fiebant autem sic, In eadem schedula scribebatur bis idem dimisso intermedio spatio in quo scribebatur hoc nomen Chirographum magnis litteris : et postea scindebantur ille littere per medium ; et dabatur portio illa utrique. De hoc Tb. 4.d. Chirographum quidem illius penes me habeo, quod illi ostendens, statim restituet tibi. Quia ergo chirographum fiebat in memoriam eorum que acta erant ideo sumitur hic pro memoria. Decretum autem dicitur uno modo, lex vel preceptum Domini factum Ade. Dicit ergo :   [Delens chirographum decreti] Legis scilicet id est memoriam transgressionis, que erat ex decreto, id est ex Lege : quod chirographum.
marg.| {a} Adversum nos erat] Memoria enim peccati est in conscientia remordente, et in Diabolo accusante, et in Deo teste, et iudice.
marg.| {c} Quod] decretum, scilicet Dei, id est Lex.
marg.| {d} Erat contrarium nobis] quia irritabat concupiscentiam. Rm. 5.d. Lex subintravit ut abundaret delictum. Vel aliter.
marg.| {z} Delens] etc. Decretum Dei fuit, quod Ade precepit. Gn. 2.c. De ligno boni et mali ne comedas. Huius decreti chirographum, id est memoriam delevit Deus, et abluit sanguine Christi. Vel chirographum dicit peccatum Ade quod quasi cautionem contra nos tenebat Diabolus ; super quo datum est decretum, id est sententia cunctis hominibus adversa, qua scilicet dictum est, Morte moriemini. Dicit ergo :   [Delens chirographum quod erat adversus nos] id est peccatum Ade cuius eramus rei. Chirographum dico.
marg.| {b} Decreti quod erat contrarium nobis] id est de quo datum est decretum, id est sententia cunctis hominibus contraria.
marg.| {c} Et ipsum] chirographum   [tulit de medio] {7. 191va}
marg.| {a} Affigens illud cruci] quia in morte Christi mortuum est peccatum, et in crucifixione Domini crucifixum. Esther. 7.d. Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardocheo : quia Diabolus sive peccatum, quod subvertere voluit hominem, per adventum Christi subversum est. Iosue 8.f. Regem Hai suspendit in patibulo usque ad vesperam, id est usque ad tempus Antichristi.
marg.| {b} Et expolians Principatus et potestates] id est Demones, auferens scilicet Sanctos a Limbo, vel animas a peccato. Lc. 11.c. Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia que possidet : si autem fortior illo superveniens vicerit illum, universa arma eius auferet in quibus confidebat, et spolia eius distribuet.
marg.| {c} Traduxit] suos de Limbo ad celum, vel de culpa ad gratiam. Osee 13.d. Ero mors tua o Mors ; morsus tuus Inferne. Apocal. 20.d. Mors et Infernus dederunt mortuos suos. Et inf. Infernus et Mors missi sunt in stagnum ignis. Vel   [Traduxit Principatus et Potestates] id est ab Ecclesia exterminavit.
marg.| {d} Confidenter palam triumphans illos] cum magna fiducia, et in apparentia quantum ad alios, vincens Demones in cruce, vel quando ad Inferna descendit.
marg.| {e} In seipso] oblato pro nobis, non in alio sacrificio. Vel   [In seipso] id est per sui presentiam, quando presentialiter in Infernum descendit. Is. 45.a. Portas ereas conteram, et vectes ferreos confringam. 1Rg. 15.f. Porro triumphator in Israel non parcet, et Penitudine non flectetur.
marg.| {f} Nemo ergo] ex quo Christus delevit legalia, et implevit figuras eorum. Vel sic continua secundum Glossa Et quia hec omnia in Christo donata sunt :   [ergo] deinceps   [nemo vos iudicet] id est damnabiles faciat, vel damnandos dicat.
marg.| {g} In cibo aut in potu] sumpto vel non sumpto secundum ritum Iudeorum, id est in discretione ciborum. Iacob. 4.d. Tu qui es qui iudicas proximum tuum ? Rm. 14.a. Qui manducat, non manducantem non spernat ; et qui non manducat, manducantem non iudicet : Deus enim illum assumpsit. Tu quis es qui iudicas alienum servum ? Domino suo stat aut cadit. Item postea sequitur, Alius iudicat diem inter diem : alius iudicat omnem diem. Qui sapit diem, Domino sapit Et qui manducat, Domino manducat, Hbr. 9.c. Non possunt iuxta conscientiam facere perfectum servientem solummodo in cibis, et in potibus, et in variis baptismatibus, et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis.
marg.| {h} Aut in parte diei festi] non observata, id est nemo vos damnet si nullam partem diei festi precepti in Lege Leu. 23. observatis, verbi gratia.
marg.| {i} Aut Neomenie] etc. Vel partem diei festi dicit, quia prima pars Sabbati servabatur a Iudeis, sicut modo ultima servatur a Christianis. Vel partem diei festi dicit, quia partes ciborum mittebant adinvicem in diebus festis. Unde Ester. 9.e. Scripsit itaque Mardocheus, ut essent dies isti epularum et letitie, et mitterent sibi invicem ciborum partes, et pauperibus munuscula largirentur. Particulariter autem exponit festa cum subdit,   [Aut Neomenie] in principio cuiuslibet mensis, de quo Nm. 28.
marg.| {k} Aut Sabbatorum] in qualibet septimana.
marg.| {l} Que sunt] Loquitur pro tempore Legis, id est fuerunt.
marg.| {m} Umbra futurorum] que iam venerunt :
marg.| {n} Corpus autem] id est veritas huius umbre est.
marg.| {o} Christi] id est pertinet ad Christum. Vel hec omnia sunt, id est signant   [corpus Christi] vel quod traxit de Virgine, vel mysticum, Hbr. 8.a. Qui exemplari, et umbre deserviunt celestium. Hbr. 10.a. Umbram enim habens Lex futurorum bonorum, non imaginem ipsam rerum. Quia ergo sunt umbra.
marg.| {p} Nemo vos seducat] etc. Ostendit quod non debent credere Pseudo, quia ex inflatione superbie sue docebant legalia esse tenenda cum Evangelio. Dicit ergo :   [Nemo] quantecumque auctoritatis.
marg.| {q} Vos seducat] sub specie pietatis. supra eodem dicitur idem {7. 191vb} Item. 2Th. 2.a. Ne quis vos seducat ullo modo.
marg.| {r} Volens in humilitate, et religione Angelorum, que non vidit] Sic construe :   [Volens] docere vel suadere ea.
marg.| {t} Que non vidit] id est intellexit, scilicet ceremonias quarum significationem nescit. Seducat dico.
marg.| {s} In humilitate et religione Angelorum] quia videntur quasi Angeli, et nuntii Dei per speciem, et humilitatem religionis. Similiter sumitur Angelus Gal. 4. Sicut Angelum Dei excepistis me. Nota quod istud loquitur contra hypocritas, qui docent que nesciunt, et alios per speciem religionis fallunt. 1Tim. 1.b. Volentes Legis esse doctores, non intelligentes neque que loquuntur, neque de quibus affirmant. 2Tim. 3.b. Semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. 2Pt. 2.c. His que ignorant blasphemantes, in corruptione sua peribunt. Mt. 7.b. Veniunt ad vos in vestimentis ovium : intrinsecus autem sunt lupi rapaces. 2Tim. 3.a. Habentes quidem speciem pietatis ; virtutem autem eius abnegantes.
marg.| {u} Ambulans frustra] id est operans bona pro vanitate et fallacia, quia perdit mercedem. Mt. 6.a. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.
marg.| {x} Inflatus sensu carnis sue] id est sensu carnali : qui tantum processu nature considerat ; vel qui curam carnis agit. 1Cor. 8.a. Scientia inflat. Rm. 8.a. Prudentia carnis, mors est.
marg.| {y} Et non tenens caput] etc. et ideo frustra ambulat. Caput Christus est, de quo dicitur Eph. 4.d. Crescamus in illo per omnia, qui est caput, Christus : ex quo totum corpus compactum, et connexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit in edificationem sui in caritate. Qui istud caput non tenet, caret sensu et vita. Serpens quantum potest, tenet et conservat caput suum, et alia membra exponit pro capite. Mt. 10.b. Estote prudentes sicut serpentes ; et simplices sicut columbe.
marg.| {z} Si ergo] vel   [autem mortui] etc. Ostendit quod non debent ad legalia redire, quia turpe est redire ad vomitum : cum tamen quidam ex eis iam rediissent, quibus loquitur hic ; cum supra locutus sit ad stantes ne seducerentur. Dicit ergo :   [Si autem mortui estis] id est separati fuistis.
marg.| {c} Ab elementis huius mundi] id est a legalibus que fuerunt rudimenta parvulorum. Unde Gal. 3.d. Lex pedagogus noster fuit. Vel.
marg.| {a} Mortui] scilicet separati a peccato, etc.
marg.| {c} Ab elementis huius mundi] id est ob omni superstitione, et abstinentia creaturarum mundi. Elementa enim dicit creaturas huius mundi. Mortui, dico, per hoc quod estis.
marg.| {b} Cum Christo] id est quia fidem Christi suscepistis. Vel   [Mortui cum Christo, id est sicut Christus] Rm. 6.a. Qui mortuus est, iustificatus est a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus etiam quod simul vivemus cum eo : scientes quod Christus resurgens a mortuis, iam non moritur : mors illi ultra non dominabitur, quod autem mortuus est peccato, mortuus est, semel ; quod autem vivit, vivit Deo.
marg.| {d} Quid adhuc] nota veritate.
marg.| {e} Tamquam viventes mundo] non Deo, id est sicut Iudei sapientes mundana et terrena.
marg.| {f} Decernitis] id est iudicatis legalia esse tenenda ? Vel   [Decernitis] cibos, dicentes scilicet hoc alii aliis.
marg.| Δ
prol.| {a} Ne tetigeritis
marg.| Moraliter.
marg.| {z} Si ergo mortui estis] etc. Istud potest dici Religiosis, qui intraverunt Religionem, et sic mortui esse debent.
marg.| {c} Ab elementis] id est a divitiis, et deliciis, in quibus mundus querit elevari ; et ideo dicuntur elementa, id est elevamenta. Dicit ergo :
marg.| {z} Si mortui estis cum Christo] in ingressu Religionis.
marg.| {c} Ab elementis huius mundi] id est ab his separati in quibus elevabamini in mundo.
marg.| {d} Quid adhuc tamquam viventes decernitis] quasi, discutitis,
prol.| * et iudicatis
marg.| {7. 192ra} Δ
marg.| {a} Ne tetigeritis] cadaver, vel locum in quo sederit menstruata. Lv. 11.d. Qui tetigerit morticina eorum, polluetur.
marg.| Item Lv. 15. per totum, et de menstruata, et de aliis immunditiis. Item Lv. 13. de tactu leprosi.
marg.| {b} Neque gustaveritis] ut porcum, vel pisces sine squamis, et pinnulis. Lv. 11.b.
marg.| {c} Neque contrectaveritis] ex industria, et delectatione, et cum mora.
marg.| {d} Que] scilicet huiusmodi que dicitis.
marg.| {e} Sunt omnia in interitum] id est ducunt in interitum, et mortem.
marg.| {f} Ipso usu] id est utentes eis : Gal. 5.a. Ecce ego Paulus dico vobis, quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Ista, dico, iam existentia.
marg.| {g} Secundum precepta et doctrinas hominum] non Dei. Mt. 15.a. Irrita fecistis mandata Dei propter traditionem vestram. Iob. 30.d. Semitis suis dissipaverunt itinera mea.
prol.| * et iudicatis quare hoc fit, vel illud in seculo. Vel hoc dicitur de monachis Physicam sequentibus, qui discernunt cibos et dicunt. Hoc est cholericum, et Hoc est melancholicum ; non possumus comedere. Sed qui semel vos nobis commisistis, quid iterum vos de vobis intromittitis. Marci ult. d. Si mortiferum quid biberint, eis non nocebit. Quid mirum, cum nec ipsa mors possit nocere. Phil. 1.c. Vivere mihi Christus est, et mori lucrum.
marg.| {a} Ne tetigeritis] Hoc dicunt discipuli hypocritarum, non Iesu Christi.   [Ne tetigeritis] quia nimis asper est vestitus talis, proiicite longe a me.   [Ne gustaveritis] talem cibum, quia etiam gustus mortiferus est.
marg.| {c} Neque contractaveritis] quasi dicat Ita fetet quod nec etiam contrectandus est.
marg.| Contra quos dicitur, 2Rg. 19.f. Numquid vigent sensus mei ad discernendum suave, vel amarum ; aut delectare potest servum tuum cibus, aut potus ; vel audire possum ultra vocem cantorum, aut cantatricum.
marg.| {d} Que sunt omnia in interitum ipso usu, secundum precepta et doctrinas hominum] Hoc dicunt huiusmodi monachi de quibus dictum est. Non gustetis talia cibaria, quia mortifera sunt nostre complexioni secundum doctrinas hominum, id est secundum Physicam Hippocratis, et Galeni. Sequitur secundum primam expositionem,   [Que sunt] etc. quasi dicat. Ideo faciatis predicta,   [Que] id est quia ea.
marg.| {h} Sunt rationem quidem] id est speciem.
marg.| {i} Habentia sapientie] et non rem : habent similitudinem quamdam sapientie.
marg.| {k} In superstitione] in religione, scilicet exteriori, que supra modum est. Et est argumentum, quod decreta, et precepta hominum sunt superstitio, id est vana religio superstans : quia supra, in habitu scilicet, vel sermone est non in corde : et quia maiorem vim faciunt de signis exterioribus quam de interioribus rebus. Act. 17.e. Viri Athenienses per omnia quasi superstitiosos vos esse video : preteriens enim, et videns simulacra vestra inveni Aram in qua scriptum erat, Ignoto Deo. Tales sunt quidam Religiosi, qui semper quedam singularia, et ignota volunt facere et dicere ; et quia in humilitate, quia viles se eis ostendunt, ut diripiant.
marg.| {l} Et] sunt   [non ad parcendum corpori, et] sunt   [non in honore aliquo] Scilicet dicunt se non parcere corpori, non curare de aliquo honore mundi. Et sunt.
marg.| {m} Non ad saturitatem carnis] quia parum comedunt, et sic fallunt alios, cum tamen exercitatio corporis ad modicum sit utilis, sicut dicitur 1Tim. 4.c. Aliter exponitur in Glossa duobus modis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Col. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=66&chapitre=66_2)

Notes :