<54. > Prologus ‘Fecit Deus duo magna luminaria’

Numérotation du verset PrBib. Prol.,1 
prol.| prol.| AFecit Deus duo magna luminaria in firmamento celi : luminare maius ut preesset diei et luminare minus ut preesset nocti.a
a Cf. Gn. 1, 15-16.
A ¶Codd. : P16794 , f. 6r-6v (s12 4/4) RB-7495 . = Clm2627, f. 33r-34r RB-6648 RB-9878 . = (non contuli:) Bruxelles, KBR, 214 (1485-1501), f. 110 : Petro Lombardo tributo pro Petro Pictaviensi RB-6648 = RB-11140. Cf. Salzburg, St. Peter a V 44 f. 38-39 (finis differt) : RB-11009 .
¶Nota: Ce texte introduit la Glose sur les évangiles de Richard de Worchester (fl. 1187-1207). La copie du recueil factice de Münich (Clm2627) est moins fautive que le manuscrit de Saint-Martin des Champs. D’autres versions de ce texte se lisent dans Avranches, BM, 36, f. 69 sqq. ; Troyes, BM, 249, f. 226r sqq . Pierre le Mangeur est l’auteur de la version originale : RB-6575 dont dépend très probablement la version de Richard de Worcester .
Bibliographie : A.-M. Landgraf, Introduction à l'histoire de la littérature théologique de la scolastique naissante, Montréal-Paris, 1973, p. 140 (n° 8, 254).
Numérotation du verset PrBib. Prol.,2 
prol.| prol.|Firmamentum celi Sacre Pagine doctrina est qua celestes viri spiritualiter eam intelligentes in huius turbulenti mundi salo confirmantur ut nec mundane iniquitatis eos umbra obscuret nec1“sol per diem nec luna per noctem, eos urat”b sed potius “delectet eos exitus matutini et vesperi”c ut non habeant timoris angulum nec elationis supercilium sed placide cursum vite gentes vite atque doctrine integritate “luceant omnibus qui in domo Ecclesie sunt”d tamquam luminaria fixa in firmamento celi id est Scripture sancte inherentes et inferioribus lumem sapientie demonstrantes.
b Cf. Ps. 120, 6.
c Cf. Ps. 64, 9.
d Cf. Mt. 5, 15.
1 mundane... nec] om. hom. Clm2627
Numérotation du verset PrBib. Prol.,3 
prol.| prol.|Luminare autem maius Christus est qui est “lux vera que illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum”e qui de se dicitf : “Ego sum lux mundi”.
e Io. 1, 9.
f Io. 8, 12.
Numérotation du verset PrBib. Prol.,4 
prol.| prol.|Luminare2 autem minus Moyses intelligitur3 legis veteris lator que morbum peccati ostendebat sed non consumebat. Hoc luminare preerat nocti quia Moyses prelatus est populo rudi et carnali qui pro temporalibus serviebat atque4 in nocte ignorantie et “in regione umbre mortis”g sedebat, arcam5 testamenti habens sed non aperiens quinque panes ordeaceosh portans infractos ad mensam sedens et esuriens. Luminare autem maius id est Christus preerat diei id est spirituali populo credentium. Unde dicituri : “Dies diei eructat verbum”. Ipse erat tamquam sol illuminans diem, Moyses ut luna que sole oriente obscuratur que etiam imitatur6. Moyses ut servus servis legem terrentem atque minantem dedit Christo ut inimicus patris filius, filiis legem vivificantem atque illuminantem contulit. Data est quidem a Deo per Moysen Iudeis serviliter servientibus lex iubens atque promittens, non iuvans facere iussa nec implens promissa.
g Is. 9, 2 ; Mt. 4, 16.
h Cf. Io. 6, 9 ; cf. Lc. 9, 19
i Ps. 18, 3.
2 Luminare] Lumen Clm2627
3 intelligitur] est Clm2627
4 atque] et Clm2627
5 arcam Clm2627 ] arca P16794
6 imitatur P16794 ] commitatur Clm2627
Numérotation du verset PrBib. Prol.,5 
prol.| prol.|”Per Christum vero gratia et veritas facta est”j. Gratia quia quod tunc videbatur nunc spiritualiter impletur per caritatem que diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. Veritas quia modo redditur quod tunc promittebatur. Hec autem gratia et veritas in evangelio precipue continentur; unde et hoc nomen specialiter vendicavit.
j Cf. Io. 1, 17.
Numérotation du verset PrBib. Prol.,6 
prol.| Cum enim universa Scriptura sacra hoc nomine censeri valeat eo quod bona nuntiet, dicitur enim evangelium ‘bonum nuntium’ sive ‘bona annuntiatio’ specialiter tamen hec scriptura que vitam Christi et opera continet atque doctrinam evangelium dicitur.
Numérotation du verset PrBib. Prol.,7 
prol.| Cumque plures evangelia scripserint, quatuor tamen id est Mathei, Marci, Luce, Ioannis evangelia testimonium habent auctoritatis. Idem tantum quatuor recepta sunt in Veteri Testamento novum convenire monstraretur. Sicut enim in Veteri Testamento fuerunt duodecim minores et quatuor maiores prophete, scilicet Isaieas, Ieremias, Ezechiel, Daniel. Unus vero legis lator Moyses sic in Novo quatuor evangeliste et duodecim apostoli unus nove legis lator Christus. Ideo etiam quatuor recepta sunt tantum quia quatuor evangeliorum doctrina velut quadam quadriga Christus vehendus erat in quatuor orbis climata.
Numérotation du verset PrBib. Prol.,8 
prol.| Sunt enim hee quatuor quasi quatuor rote in quadriga Amminadab quibus turbatur sponsa in Canticis dicensk : “Turbata est anima mea propter quadrigam Aminadab”. Aminadab spontaneus Domini interpretaturl.
k Cf. Ct. 6, 11.
Numérotation du verset PrBib. Prol.,9 
prol.| Hic est Christus qui sponte humiliatus onera nostre infirmitatis in corpore suo super lignum portavit. Oblatus est enim quia voluit per eius quadrigas id est quatuor evangeliorum doctrinam turbatur sponsa id est Ecclesia salubri perturbatione scilicet ad penitentiam. Ideo etiam quatuor acutoritatem habent quia per hanc quadripartitam doctrinam, genus humanum vivificatur quod quadrifida morte transfressionis perierat, scilicet morte in paradiso morte sub lege naturali post expulsionem de paradiso morte sub lege scriptura Moysi, morte sub lege gratie .
Numérotation du verset PrBib. Prol.,10 
prol.| Hic est {6rb} Lazarus ille quadriduanus et fetens quem quatuor dies habentem in monumento suscitavit Iesus vocans eum de monumento quia homo quadruplicis transgressionis reus atque peccatis fetidus per gratiam Christi evangelii verbo eum vocantis suscitatur atque vivificaturm. Inde est quod aliorum evangelia deciderunt nec recepta sunt quia olebat Dominus prefinitum numurum cassari propter virtutem sacramenti.
m Cf. Io. 11.
Numérotation du verset PrBib. Prol.,11 
prol.| Cum autem predictis rationibus quatuor et non plura recepta sint, quare potius hec quatuor quam alia? Quia hec quatuor sine aliqua contrerietate conveniunt. Licet enim aliqua diversa, nulla tamen diversa continent ita ut ala unius animalis alam alterius tangat et rota quadrige rotat eadem via sequatur et cherubin sese contueantur versis# in propitiatorium vultibus.
Numérotation du verset PrBib. Prol.,12 
prol.| Ideo etiam hec quatuor recepta sunt quia hii quatuor evangeliste quatuor Christi sacramenta in figuris quatuor animalium presignata que vidit Ezechiel in visione et Ioannes in Apocalysis plene ac principali prosecuntur. Viderunt siquidem species quatuor animalium scilicet hominis, leonis, vituli et aquile in quibus significatus est Christus qui fuit homo nascendo, vitulus moriendo, leo resurgendo, aquila ascendendo.
Numérotation du verset PrBib. Prol.,13 
prol.| Figura hominis attribuitur Mattheo quia circa Christi humanitatem principaliter ver[titur]#. Unde et a temporali generatione Christi incipit dicens Liber generationis.
Numérotation du verset PrBib. Prol.,14 
prol.| Species leonis attribuitur Marco quod Christi resurrectione diligentius ceteris scribit. Unde in festo resurrectionis eius evangelium legitur.
Numérotation du verset PrBib. Prol.,15 
prol.| Antra? quippe leonis dicitur fore ut catulum editum in orium magne vocis rugitu die tertia excitet. Ita et # unicum filium die tertia ostensione in effabili cirtutis suscitavit. Figura vituli aptatur luce qua de sacerdotio Christi agit. Vitulus enim sacerdotalis hostia erat in Veteri lege. Unde et a sacerdotio inchoat Zacharie patris Ioannis dicens. Fuit in diebus herodis regis etc. et in laudibus apostolorum adventum paracliti in templo expectantium finit.
Numérotation du verset PrBib. Prol.,16 
prol.| Species autem aquile attribuitur Ioanni quia ut aquila ceteris avibus altum volat atque irreverberatis luminibus solis splendorem intuetur, sic Ioannes certeris profundius super pectus Domini recumbens, theologie misterium penetravit atque inconcussa mentis acie in effabilem genituram bi interiores oculos defixit atque in vocem theologam tanto pondere gravidam quod eam mundus capere non valet prorupit dicens : In principio erat verbum. Unde et Boanarges meruit dictu filius tonitrui qui tanto tonitrui mentes hominum concussit quia si paulo altius intonuisset nec totus mundus eum capere potuisset qui etiam de Christi ascensione plene tractat. Designantur ergo hii quatuor evangeliste illis quatuor figuris que non sunt deceptori sed iocundi ministerii sibi conscie.
Numérotation du verset PrBib. Prol.,17 
prol.| Mattheus ut dictum est in homine intelligitur quia circa humanitatem Christi principaliter immoratur. Marcus in leone quia ag#de resurectione, Lucas in vitulo agens de sacerdotio, Ioannes in aquila, scribens divinitatis sacramenta. Christus vero que describunt homo fuit de virgini natus. Vitulus in immolatione, leo in resurrectione, aquila in ascensione, vel in homine humanitas, in vitulo sacerdotium, in leone regnum. Cumque singula animalia singulas haberent facies quibus a se invicem discernebantur erant tamen et singulis omnes quia quisque evangelista et aliquid de predictis quatuor mysteruus principaliter ac plene tractat per quod ab aliis distinguitur et omnia tangit de singulis aliquod scribens. Sunt etiam quatuor isti evangeliste designati in quatuor anulis qui erant in quatuor angulis arce que erat in tabernaculo Domini qui erant aurei atque rotundi in quibus semper erant vectes ad portandum arcam. In auro intelligitur #lgor, in rotunditate perfectio.
Numérotation du verset PrBib. Prol.,18 
prol.| Bene ergo anuli erant auree et rotundi quia quatuor evangeliste eternam claritatem et claram eternitatem nobis annuntiant. In illis semper erant vectes ad portandam arcam quia lectioni evangelice iugiter debent incumbere atque invigilare.
Numérotation du verset PrBib. Prol.,19 
prol.| Hi omnes quorum ministerio atque doctrina sancta regitur Ecclesia ut sint parati reddere rationem omni poscenti de fide et spe que in nobis est. Turpe est enim et ignominionum valde si sedens in cathedra tunc incipiat dicere cum questionem debat denodare. Ante volens id est miles quam Tyro ante magister quam discipulis et erant duo anuli a dextris et duo a sinistris quia duo evangelistarum cum Christo presentialiter conversati sunt et ab ipso edocti. Matheus et Ioannes et Lucas. Marcus enim Petri, Lucas Pauli extiterunt discipuli. Et Matheus quidem primo evangelium scripsit, secundo Marcus, tertio Lucas, quarto Ioannes. Matheus enim cum primum predicasset evangelium in Iudea, postea disponens transire ad gentes, imo evangelium scripsit hebraice quod fratribus a quibus ibat in memoriam reliquit.
Numérotation du verset PrBib. Prol.,19 
prol.| Sicut enim necesse fuit ad confirmationem fidei evangelium predicari sic etian contra hereticos scribi ecclesiarum perversores, erroresque christi evangelio superseminantes ideoque reliquit hoc memoriale quo veritas predicationis memorie mandaretur et heretice pravitatis errore# verteretur. Huius autem evangelii sicut et aliorum materie sunt septem beneficia Dei sciilicet incarnatio Christi apertissimus passio, descendio ad inferos , resurrecti ad celos ascensio secundus advnetus ad iudicium quibus septem dona Spiritus sancti apllicantur que Isaias enumerat dicens : requiescet super eum Spiritus sapientie et intellectus consilium et fortitudinis scientie et pietatis et spiritus timens Deum. Spiritus sapientie incarnationi aptati quando verbum caro factum est et sapientia patris incomprehensibilis et a sole intellecta angelis forma servi sumpta hominibus apparuit et panis angelorum factus, lac puerorum. Spiritus intellectus baptismo quo ministerium Trinitatis intelligitur scilicet in voce pater in homine filius in nube spiritus sanctus, spiritus consilii passioni, quo ei consilium a seculis absconditum de redemptione humani generis percipiatur. Spiritus fortitudinis inferni claustra confregit et nos diabolum conculcere t#dit.
Numérotation du verset PrBib. Prol.,20 
prol.| Resurgendo vero et cum apostolis quadraginta diebus conversando nos docuit spiritum scientie habere quo a vitiis removeantur et in mundo licite conversemur.
Numérotation du verset PrBib. Prol.,21 
prol.| Ascendendo autem ad celos et inde Spiritum paraclitum mittendo spiritum pietatis nobis commendavit quo pie vivamus ut similiter ascendamus eique pie aserviamus qui tam pie nos dilexit. Spiritus vero timoris applicatur secundum adventui ubi singuil’ redderet pro u# gesserunt. Unde dies illa metuenda est valde. Hec vere dona sunt septem mulieres que in Isaia apprehenderunt virum unum id est Christum et septem columpne quibus domus Dei sustentatur. Unde sapientia excidit sibi columpnes septem et septem filii veri Iob id est Christum qui pro nobis passus voluit in domibus suis convivia celebrantes et ad ea tres sorores vocantes scilicet fidem, spem et caritatem. Et septem oculi super lapidem unum in Zacharia propheta. Illa vero septem sacramenta sunt septem sigilla quibus singaus erat liber in Apocalypsi quem nemo poterat aperire nisi agnus occisus ab origine mundi id est solus Christus.
Numérotation du verset PrBib. Prol.,22 
prol.| Intentio autem Matthei est in libro hoc temporalem Christi nativitatem necnon et gesta Christi atque doctrinam exponere ut sicut prius dum publicanus erat multos de pauperaverat fraudendo pecuniam ita post multo ditaret docendo iustitiam.
Numérotation du verset PrBib. Prol.,23 
prol.| Modus tractandi talis est : Prius genealogiam Christi describit7, distinguens eam per tres tesseresdecades8, post agit de nutritura salvatoris et de adventu magorum in Bethleem et de occisione parvulorum. Deum de baptismo Christi et ieiunio quadraginta dierum et de temptatione triplici postea de doctrina eius scilicet de sermone habito in monte, deinde gesta et miracula Christi9 exponit. Tandem de passione10, resurrectione et ascensione agit. Huic autem11 libro Hieronymus prologum premittit in quo ostendit ubi evangelium scripserit et de qua imo statu, ad quam digna12 sit assumptio13 et de quibus et quo ordine in hoc evangelio tractet14.
7 describit] om. Clm2627
8 eam – per tres tessesresd.] inv. Clm2627, sec. m. exp. eam
9 Christi] Domini Clm2627
10 passione] + et Clm227
11 autem] om. Clm2627
12 digna scrips. ] dignum P16794, magñ vel digñ Clm2627
13 assumptio Clm2627 ] assumptus P16794
14 tractet] tractat Clm2627



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (PrBib. Prologus ‘Fecit Deus duo magna luminaria’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=01&chapitre=01_Prol.)

Notes :