<01.1712-2b> Bernardinus Gadolo : Tractatus de translatoribus Bibliae

Numérotation du verset PrBib. Prol.1712-2b,1 

a {PL113.23C}Notandum quod translatores et interpretes Biblie1 multi fuerunt. Quia, sicut dicit Magister in historiisb, ante incarnationem Domini annis trecentis quadraginta uno, temporibus Ptolemei Philadelphi regis Egypti, Septuaginta interpretes floruerunt qui Legem et Prophetas hoc modo transtulerunt. {PL113.23D} Ptolemeus studiosus et librorum cupidus, percipiens apud Iudeos legem esse ore Dei editam et digito illius scriptam, missis epistolis et muneribus, rogavit Eleazarum pontificem Iudeorum ut sibi viros seniores, Hebraice et Grece lingue peritos, qui interpretari et transferre valerent, dirigeret. Etenim sui desiderii erat eam in Greco translatam habere, et archivis regalibus interserere. Eleazarus autem, annuens eius petitioni, de unaquaque tribu sex legis peritos destinavit. Hi sunt septuaginta duo interpretes qui, licet septuaginta duo fuere, more sacre Scripture tamen communiter dicuntur Septuaginta quia, etsi duo supersunt, hoc est modicum respectu Septuaginta. Qui2 venientes ad regem, Pentateuchum et Prophetas transferentes, coram rege disputaverunt de uno Deo colendo et quod nulla creatura esset Deus. Inde est quod ubicumque occurrebat eis in transferendo de Trinitate, vel sub silentio preteribant, vel sub enigmate transtulerunt, ne tres {PL113.24C} deos colendos tradidisse viderentur, similiter de incarnatione Verbi facientes. Unde translatio Septuaginta duorum quandoque est superflua, quandoque diminuta.
a ¶Ad lectorem: Plus que de longs traités, le Traité des traducteurs de la Bible, procure une synthèse d’une grande clarté pour aider à comprendre les acteurs, les signes diacritiques, le vocabulaire et l’histoire de la Vulgate que mentionnent, souvent par simples allusions, les auteurs médiévaux. Le cardinal Cisneros ne s’y est pas trompé qui l’a réimprimée au début du 16e siècle, toujours sans nom d’auteur, parmi les pièces liminaires de la Bible polyglotte d’Alcala. Demeurée anonyme, cette note semble avoir été imprimée pour la première fois en tête de l’édition de la postille publiée par Bernardino Gadolo en 1495. Bien qu’il ne la mentionne pas dans son épître dédicatoire, contrairement au Tractatulus de canonicis libris à laquelle elle fait naturellement suite, Gadolo en est plus probablement le compilateur que l’auteur : elle est en effet composée d’emprunts aux traditions historiographiques médiévales. Sa position à la suite du Tractaculus, l’identité de style, le même recours à l’Histoire scolastique et aux écrits de Jérôme, invitent à la lui attribuer. Il n’y a aucune raison de l’attribuer aux co-éditeurs commerciaux de la postille, mentionnés dans le privilège d'imprimer, daté du 20.9.1492 : Paganinus de Paganinis, Eusebius [Osornus] Hispanus (Spagnolus) et Secundo Contareno (cf. ). Ce sont eux que Gadolo désigne quand il parle des éditeurs initialement contactés, effrayés par le labeur requis par une édition si complexe. Contarini, cependant, religieux et théologien augustin de Venise, a pu remplir un rôle de réviseur. – Sur le même sujet, mais moins proche des perspectives médiévales : SIXTUS SENENSIS, Bibliotheca sancta, lib. 3, De translatione sacra, Venetiis, 1566, p. -235. [Martin Morard, 15.7.2023]
b ¶Fons : Cf. Petrus Comestor, Histoira scholastica (Gn. 15), additio 1, PL 198, 1069 : « Post ascensionem Domini, anno centesimo vicesimo quarto, Aquila Judaeus factus Christianus, primus interpres ex Hebraeo in Graecum, floruit Adriano regnante; deinde post annos quinquaginta quatuor, Commodo regnante Theodosion; deinde post annos triginta, sub Severo Symmachus; deinde post annos octo, quinta editio Jerosolymis est inventa, quae quia auctor ejus ignoratur, Vulgata dicitur. Origenis quoque editio dicitur Vulgaris, quia ea quasi vulgo utimur ».
¶Codd. : (=Ed1617) ; sparsim contuli ; non contuli : Postillae Lyranae Ed1617=PL 113 Ed1634 ; Biblia polyglotta Complutensis, t. 1, 1502-1517, f. [+v] verso . Repertorium biblicum om.
1 Biblie Ed1495 Ed1498 ] Bibliorum PL113 |
2 Qui Ed1495 Ed1498 ] Hi ergo PL113 |
Numérotation du verset PrBib. Prol.1712-2b,2 

Post incarnationem autem Domini et passionem annis centum viginti quatuor, Aquila, quidam Iudeus ad fidem conversus sed postea in heresim {PL113.24D} lapsus, primus interpres, fecit aliam translationem de Hebraico in Grecum, tempore Adriani imperatoris.
Numérotation du verset PrBib. Prol.1712-2b,3 

Deinde post annos quinquaginta tres3 Theodotion fecit tertiam translationem, sub Commodo.
3 .LIII. Ed1495 Ed1498 ] quinquaginta quatuor PL113
Numérotation du verset PrBib. Prol.1712-2b,4 

Deinde post annos triginta Symmachus interpres claruit sub Severo.
Numérotation du verset PrBib. Prol.1712-2b,5 

Deinde post annos octo inventa est quedam translatio Hierosolymis, cuius auctor ignoratur, que dicta est vulgata translatio vel4 quinta editio.
4 vulgata translatio vel Ed1495 Ed1498 ] om. PL113
Numérotation du verset PrBib. Prol.1712-2b,6 

Deinde post annos decem et5 octo tempore Alexandri, supervenit Origenes, videns6 istas translationes imperfectas, incepit corrigere translationem Septuaginta duorum Interpretum per posteriores iam dictas translationes, vel, secundum aliquos, solam translationem Theodotionis immiscuit, scilicet supplens diminuta et resecans superflua. Ubicumque igitur ad translationem Septuaginta duorum Interpretum aliquid addidit ex translationibus sequentibus, ibi ponebat astericum, id est stellam, vel formam astri per quod innuit quod per additionem illam elucescebant que prius deerant. {PL113.25A} Et dicit ‘asteriscus’7 ab aster et icon quod est imago vel signum et producit pe quia apud grecos icon scribitur per ei diphtongon 8 et dicitur ‘astericus’ secundum modernos vel ‘asteriscus’ secundum antiquos; et tunc dicitur ab astris id est stella et icon9. Ubi vero erat superfluum, ponebat obelum. Obelos10 enim Grece dicitur sagitta Latine vel veru, signans per hoc quod littera ibi superflua erat.
5 decem et] .XVIII. Ed1495 Ed1498, viginti octo PL113 |
6 videns Ed1495 Ed1498 ] qui praem. PL113 |
7 asteriscus Ed1495 PL113 ] steriscus Ed1498 |
8 diphtongon scrips. ] diptongon Ed1495 Ed1498 |
9 Et dicit ... et icon² Ed1495 Ed1498 ] ἄστερισκὸς asteriscus et est diminutivum quasi stellula PL113 |
10 Obelos Ed1495 Ed1498 ] ὀβελὸς PL113 |
Numérotation du verset PrBib. Prol.1712-2b,7 

Deinde ipse Origenes, ut dicit Hieronymus, sextam et septimam translationem miro labore reperit. Que translationes, scilicet quinta, sexta et septima, licet, ut idem ait Hieronymus, quibus censeatur11 auctoribus ignoretur, tamen ita probabilem sui diversitatem tenent, ut auctoritatem sine nominibus tenuerint.
11 censeatur Ed1495 Ed1498 ] censeantur PL113
Numérotation du verset PrBib. Prol.1712-2b,8 

Deinde quidam volentes habere omnes istas translationes simul, scribebant libros, sic eos ordinantes quod in medio cuiuslibet folii ponebant sex columnas a summo deorsum descendentes, ponentes in prima verba translationis prime, in secunda secunde, et sic de aliis, et isti libri dicti sunt hexapla12, ab hex 13 Grece, quod est sex Latine, quasi sextuplia14. Vel dicitur hexapla15, quasi liber habens sex translationes rectas vel rectificatas.
12 hexapla Ed1495 Ed1498 ] ἑξαπλά PL113 |
13 hex Ed1495 Ed1498 ] ἑξ PL113 |
14 sextuplia Ed1495 Ed1498 ] sextupla PL113 |
15 hexapla Ed1495 Ed1498 ] ἑξαπλα PL113 |
Numérotation du verset PrBib. Prol.1712-2b,9 

Et his temporibus multi utriusque lingue scioli fecerunt {PL113.25B} alias translationes de predictis Grecis translationibus in Latinum.
Numérotation du verset PrBib. Prol.1712-2b,10 

Novissime superveniens beatus {PL113.26A} Hieronymus, peritus in tribus linguis, Hebraica, Greca et Latina, primo correxit translationem Septuaginta duorum Interpretum in Latino cum asteriscis et obelis; postea vero transtulit immediate Biblia de Hebreo in Latinum sine asteriscis et obelis, et hac translatione nunc ubique utitur tota Romana Ecclesia licet non in omnibus libris. Et ipsius translatio merito ceteris antefertur quia est verborum tenatior et perspicuitate sententie clarior. Et translatio prima, scilicet Septuaginta duorum Interpretum facta est in Alexandria civitate, que metropolis est Egypti. Alie autem translationes in diversis partibus mundi, ubi tunc magistri polluerunt.
Numérotation du verset PrBib. Prol.1712-2b,11 

Nota quod ubicumque in libris Veteris Testamenti mendum reperitur, recurrendum est ad volumina Hebreorum, quia Vetus Testamentum primo in lingua Hebrea scriptum est. Si vero in libris Novi Testamenti, revertendum est ad volumina Grecorum, quia Novum Testamentum primo in lingua Greca scriptum est, preter Evangelium Matthei et Epistolam Pauli ad Hebreos. c d
c Cf. Grat., 1.9.6 (Frieberg, p. 17) : « Cas247. VI. Libris ueterum ebrea uolumina, nouis greca auctoritatem impendunt.
dIdem. Ut ueterum librorum fides de ebreis uoluminibus examinanda est, ita nouorum greci sermonis normam desiderat ».

<01.1712-2b> Bernardinus Gadolo : Tractatus de translatoribus Bibliae

Numérotation du verset PrBib. Prol.1712-2b,1 
prol.|A a {PL113.23C}Notandum quod translatores et interpretes Biblie1 multi fuerunt. Quia, sicut dicit Magister in historiisb, ante incarnationem Domini annis trecentis quadraginta uno, temporibus Ptolemei Philadelphi regis Egypti, Septuaginta interpretes floruerunt qui Legem et Prophetas hoc modo transtulerunt. {PL113.23D} Ptolemeus studiosus et librorum cupidus, percipiens apud Iudeos legem esse ore Dei editam et digito illius scriptam, missis epistolis et muneribus, rogavit Eleazarum pontificem Iudeorum ut sibi viros seniores, Hebraice et Grece lingue peritos, qui interpretari et transferre valerent, dirigeret. Etenim sui desiderii erat eam in Greco translatam habere, et archivis regalibus interserere. Eleazarus autem, annuens eius petitioni, de unaquaque tribu sex legis peritos destinavit. Hi sunt septuaginta duo interpretes qui, licet septuaginta duo fuere, more sacre Scripture tamen communiter dicuntur Septuaginta quia, etsi duo supersunt, hoc est modicum respectu Septuaginta. Qui2 venientes ad regem, Pentateuchum et Prophetas transferentes, coram rege disputaverunt de uno Deo colendo et quod nulla creatura esset Deus. Inde est quod ubicumque occurrebat eis in transferendo de Trinitate, vel sub silentio preteribant, vel sub enigmate transtulerunt, ne tres {PL113.24C} deos colendos tradidisse viderentur, similiter de incarnatione Verbi facientes. Unde translatio Septuaginta duorum quandoque est superflua, quandoque diminuta.
a ¶Ad lectorem: Plus que de longs traités, le Traité des traducteurs de la Bible, procure une synthèse d’une grande clarté pour aider à comprendre les acteurs, les signes diacritiques, le vocabulaire et l’histoire de la Vulgate que mentionnent, souvent par simples allusions, les auteurs médiévaux. Le cardinal Cisneros ne s’y est pas trompé qui l’a réimprimée au début du 16e siècle, toujours sans nom d’auteur, parmi les pièces liminaires de la Bible polyglotte d’Alcala. Demeurée anonyme, cette note semble avoir été imprimée pour la première fois en tête de l’édition de la postille publiée par Bernardino Gadolo en 1495. Bien qu’il ne la mentionne pas dans son épître dédicatoire, contrairement au Tractatulus de canonicis libris à laquelle elle fait naturellement suite, Gadolo en est plus probablement le compilateur que l’auteur : elle est en effet composée d’emprunts aux traditions historiographiques médiévales. Sa position à la suite du Tractaculus, l’identité de style, le même recours à l’Histoire scolastique et aux écrits de Jérôme, invitent à la lui attribuer. Il n’y a aucune raison de l’attribuer aux co-éditeurs commerciaux de la postille, mentionnés dans le privilège d'imprimer, daté du 20.9.1492 : Paganinus de Paganinis, Eusebius [Osornus] Hispanus (Spagnolus) et Secundo Contareno (cf. http://incunables.bodleian.ox.ac.uk/record/B-315 ). Ce sont eux que Gadolo désigne quand il parle des éditeurs initialement contactés, effrayés par le labeur requis par une édition si complexe. Contarini, cependant, religieux et théologien augustin de Venise, a pu remplir un rôle de réviseur. – Sur le même sujet, mais moins proche des perspectives médiévales : Sixtus Senensis, Bibliotheca sancta, lib. 3, De translatione sacra, Venetiis, 1566, p. 234 -235. [Martin Morard, 15.7.2023]
b ¶Fons : Cf. Petrus Comestor, Histoira scholastica (Gn. 15), additio 1, PL 198, 1069 : « Post ascensionem Domini, anno centesimo vicesimo quarto, Aquila Judaeus factus Christianus, primus interpres ex Hebraeo in Graecum, floruit Adriano regnante; deinde post annos quinquaginta quatuor, Commodo regnante Theodosion; deinde post annos triginta, sub Severo Symmachus; deinde post annos octo, quinta editio Jerosolymis est inventa, quae quia auctor ejus ignoratur, Vulgata dicitur. Origenis quoque editio dicitur Vulgaris, quia ea quasi vulgo utimur ».
1 Biblie Ed1495 Ed1498 ] Bibliorum PL113
2 Qui Ed1495 Ed1498 ] Hi ergo PL113
Numérotation du verset PrBib. Prol.1712-2b,2 
prol.| Post incarnationem autem Domini et passionem annis centum viginti quatuor, Aquila, quidam Iudeus ad fidem conversus sed postea in heresim {PL113.24D} lapsus, primus interpres, fecit aliam translationem de Hebraico in Grecum, tempore Adriani imperatoris.
Numérotation du verset PrBib. Prol.1712-2b,3 
prol.| Deinde post annos quinquaginta tres3 Theodotion fecit tertiam translationem, sub Commodo.
3 .LIII. Ed1495 Ed1498 ] quinquaginta quatuor PL113
Numérotation du verset PrBib. Prol.1712-2b,4 
prol.| Deinde post annos triginta Symmachus interpres claruit sub Severo.
Numérotation du verset PrBib. Prol.1712-2b,5 
prol.| Deinde post annos octo inventa est quedam translatio Hierosolymis, cuius auctor ignoratur, que dicta est vulgata translatio vel4 quinta editio.
4 vulgata translatio vel Ed1495 Ed1498 ] om. PL113
Numérotation du verset PrBib. Prol.1712-2b,6 
prol.| Deinde post annos decem et5 octo tempore Alexandri, supervenit Origenes, videns6 istas translationes imperfectas, incepit corrigere translationem Septuaginta duorum Interpretum per posteriores iam dictas translationes, vel, secundum aliquos, solam translationem Theodotionis immiscuit, scilicet supplens diminuta et resecans superflua. Ubicumque igitur ad translationem Septuaginta duorum Interpretum aliquid addidit ex translationibus sequentibus, ibi ponebat astericum, id est stellam, vel formam astri per quod innuit quod per additionem illam elucescebant que prius deerant. {PL113.25A} Et dicit ‘asteriscus’7 ab aster et icon quod est imago vel signum et producit pe quia apud grecos icon scribitur per ei diphtongon 8 et dicitur ‘astericus’ secundum modernos vel ‘asteriscus’ secundum antiquos; et tunc dicitur ab astris id est stella et icon9. Ubi vero erat superfluum, ponebat obelum. Obelos10 enim Grece dicitur sagitta Latine vel veru, signans per hoc quod littera ibi superflua erat.
5 decem et] .XVIII. Ed1495 Ed1498, viginti octo PL113
6 videns Ed1495 Ed1498 ] qui praem. PL113
7 asteriscus Ed1495 PL113 ] steriscus Ed1498
8 diphtongon scrips. ] diptongon Ed1495 Ed1498
9 Et dicit ... et icon² Ed1495 Ed1498 ] ἄστερισκὸς asteriscus et est diminutivum quasi stellula PL113
10 Obelos Ed1495 Ed1498 ] ὀβελὸς PL113
Numérotation du verset PrBib. Prol.1712-2b,7 
prol.| Deinde ipse Origenes, ut dicit Hieronymus, sextam et septimam translationem miro labore reperit. Que translationes, scilicet quinta, sexta et septima, licet, ut idem ait Hieronymus, quibus censeatur11 auctoribus ignoretur, tamen ita probabilem sui diversitatem tenent, ut auctoritatem sine nominibus tenuerint.
11 censeatur Ed1495 Ed1498 ] censeantur PL113
Numérotation du verset PrBib. Prol.1712-2b,8 
prol.| Deinde quidam volentes habere omnes istas translationes simul, scribebant libros, sic eos ordinantes quod in medio cuiuslibet folii ponebant sex columnas a summo deorsum descendentes, ponentes in prima verba translationis prime, in secunda secunde, et sic de aliis, et isti libri dicti sunt hexapla12, ab hex 13 Grece, quod est sex Latine, quasi sextuplia14. Vel dicitur hexapla15, quasi liber habens sex translationes rectas vel rectificatas.
12 hexapla Ed1495 Ed1498 ] ἑξαπλά PL113
13 hex Ed1495 Ed1498 ] ἑξ PL113
14 sextuplia Ed1495 Ed1498 ] sextupla PL113
15 hexapla Ed1495 Ed1498 ] ἑξαπλα PL113
Numérotation du verset PrBib. Prol.1712-2b,9 
prol.| Et his temporibus multi utriusque lingue scioli fecerunt {PL113.25B} alias translationes de predictis Grecis translationibus in Latinum.
Numérotation du verset PrBib. Prol.1712-2b,10 
prol.| Novissime superveniens beatus {PL113.26A} Hieronymus, peritus in tribus linguis, Hebraica, Greca et Latina, primo correxit translationem Septuaginta duorum Interpretum in Latino cum asteriscis et obelis; postea vero transtulit immediate Biblia de Hebreo in Latinum sine asteriscis et obelis, et hac translatione nunc ubique utitur tota Romana Ecclesia licet non in omnibus libris. Et ipsius translatio merito ceteris antefertur quia est verborum tenatior et perspicuitate sententie clarior. Et translatio prima, scilicet Septuaginta duorum Interpretum facta est in Alexandria civitate, que metropolis est Egypti. Alie autem translationes in diversis partibus mundi, ubi tunc magistri polluerunt.
Numérotation du verset PrBib. Prol.1712-2b,11 
prol.| Nota quod ubicumque in libris Veteris Testamenti mendum reperitur, recurrendum est ad volumina Hebreorum, quia Vetus Testamentum primo in lingua Hebrea scriptum est. Si vero in libris Novi Testamenti, revertendum est ad volumina Grecorum, quia Novum Testamentum primo in lingua Greca scriptum est, preter Evangelium Matthei et Epistolam Pauli ad Hebreos. c d
c Cf. Grat., 1.9.6 (Frieberg, p. 17) : « Cas247. VI. Libris ueterum ebrea uolumina, nouis greca auctoritatem impendunt.
dIdem. Ut ueterum librorum fides de ebreis uoluminibus examinanda est, ita nouorum greci sermonis normam desiderat ».



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (PrBib. Bernardinus Gadolo : Tractatus de translatoribus Bibliae), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=01&chapitre=01_Prol.1712-2b)

Notes :