<01.284b> Hieronymi epistola ‘Frater Ambrosius’ ad Paulinum

Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,1 

a I. Epistola Hieronymi ad Paulinum presbyterum de omnibus divine Historie libris incipit.1
a ¶Fons : <01.284> HIERONYMUS , Epistolae, Ep. 53 ad Paulinum [De studio Scripturarum], CSEL 54, p. 442-465. DE BRUYNE, Préfaces de la Bible latine, p. 1-7. Repertorium biblicum, n° 284. ¶Ad lectorem : La Lettre 53 de Iérôme à Paulin fait office d’introduction générale à la lecture des Écritures. Elle est absente des manuscrits de la Glose de Laon et de la plupart des manuscrits de la Glose parisienne ‘universitaire’, bien qu’elle soit souvent commentée dans les écoles et les studia, dans le contexte des inceptiones et principia magistraux universitaires, sans doute à la suite de son intégration dans les bibles portatives à partir du 13e siècle. Par la suite, elle a été intégrée dans la plupart des versions imprimées de la Glose, des Postilles d’Hugues de Saint-Cher et de Nicolas de Lyre. . Certains paragraphes ont également circulé sous forme de pièces liminaires isolées, placées en tête des livres bibliques concernés. Pour plus d’informations, voir pour chaque paragraphe la déclaration de témoin (¶Codd.:) [MM2024]
¶Codd. : <01.284> ΩJ (§ 1 tantum contuli ) Rusch ( Biblia latina cum Glossa ordinaria, ed. A. Rusch, Strasbourg, 1480, t. 1, Erfurt, f. 3ra-b; facsim., p. 5) PL22 , CSEL54 ( sparsim contuli ); om. T21
1 Epistola... incipit] Incipit epistola sancti Ieronimi ad Paulinum de omnibus divine historie libris ΩJ.
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,2 

II Quid loquar de seculi hominibus? Cum Apostolus Paulus vas electionisb et magister gentium, qui de conscientia tanti in se hospitis loquebatur dicens2: An experimentum queritis eius qui in me loquitur Christus?c post Damascum Arabiamque lustratam, ascenderit Hierosolymam, ut videret Petrum et manserit apud eum diebus quindecim. Hoc enim mysterio hebdomadis et ogdoadis, futurus Gentium predicator instruendus erat. Rursumque post annos quatuordecim, assumpto Barnaba et Tito exposuerit Apostolis Evangelium ne forte in vacuum curreret aut cucurrissetd. Habet nescio quid latentis energie viva vox et in aures discipuli de auctoris ore transfusa fortius sonat. Unde et Eschines, cum Rhodi exularet et legeretur illa Demosthenis oratio quam adversus eum habuerat, mirantibus cunctis atque laudantibus, suspirans ait: Quid si ipsam audissetis bestiam, sua verba resonantem?
b Act. 9, 15.
c 2Cor. 13, 3.
d Gal. 2, 2.
2 dicens] om. PL22
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,3 

III Nec hoc dico quod sit aliquid in me tale, quod vel possis a me audire3, vel velis discere sed quod ardor tuus et4 discendi studium etiam absque nobis per se probari debeat. Ingenium docile et sine doctore laudabile est. Non quid invenias sed quid queras, consideramus. Mollis cera et ad formandum facilis, etiam si artificis et plaste cessent manus, tamen virtute5 totum est, quicquid esse potest. Paulus apostolus ad pedes Gamalielis legem Moysi et prophetas didicisse se gloriatur, ut armatus spiritualibus telis, postea doceret6 confidenter: Arma enim nostre militie7 non carnalia sunt sed potentia Deo8 ad destructionem munitionum et consilia9 destruentes et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et captivantes omnem intellectum ad obediendum Christo et subiugare parati cunctam inobedientiame. Ad Timotheum scribit, ab infantia sacris litteris eruditum; et hortatur ad studium lectionis ne negligat gratiam que data sit ei per impositionem manus presbyteri10. Tito precipit ut inter ceteras virtutes episcopi quem brevi sermone depinxit, scientiam quoque non negligat11 Scripturarumf: “Obtinentem, inquit, eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem ut potens sit exhortari in doctrina sana et contradicentes revincere”.
e Cf. 2Cor. 10, 4-6: « Nam arma militie nostre non carnalia sunt, sed potentia Deo ad estructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi, et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia ».
f Cf. Tit. 1, 9: « Amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere ».
3 a me audire] om. PL22 CSEL54 |
4 et] ac PL22 |
5 virtute] τῇ δυνάμει PL22 |
6 doceret] diceret PL22 |
7 enim nostre militie] militie nostre PL22 |
8 Deo] Dei PL22 |
9 et consilia] concilia PL22 |
10 presbyteri] presbyterii PL22 |
11 non negligat] eligat PL22 |
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,4 

IV Sancta quippe rusticitas solum sibi prodest et quantum edificat ex vite merito Ecclesiam Christi, tantum nocet, si destruentibus non resistat. Malachias12 propheta, immo per Malachiam13 Dominus interrogavit sacerdotes legem14 in tantum sacerdotis officium est interrogatum respondere de legeg. Et in Deuteronomio legimus:» Interroga patrem tuum et annuntiabit tibi, seniores tuos et dicent tibi»h. In Psalmo quoque centesimo decimo octavo «Cantabiles mihi erant iustificationes tue in loco peregrinationis mee»i. Et in descriptione iusti viri, cum eum arbori vite David que est in paradiso compararet, inter ceteras virtutes etiam15 hoc intulit: In lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac noctej. Daniel in fine sacratissime visionis ait iustos fulgere sicut16 stellas et intelligentes id17 est doctos quasi firmamentum. Vides quantum inter se distent iusta rusticitas et docta iustitia? Alii stellis alii celo comparantur. Quanquam iuxta hebraicam veritatem, utrumque de eruditis possit intelligi. Ita enim apud eos legimus: Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti et qui ad iustitiam erudiunt multos quasi stelle in perpetuas eternitatesk. Cur dicitur Paulus apostolus vas electionisl? Nempe quia legis et Scripturarum sanctarum armarium erat. Pharisei stupent in Domini doctrina18 et mirantur in Petro et Ioanne quomodo legem sciant, cum litteras non didicerint. Quicquid enim aliis exercitatio et quotidiana in Lege meditatio tribuere solet, illis hoc19 Spiritus Sanctus suggerebat. “Et erant, iuxta quod scriptum est, docibiles Deo”20 m. Duodecim annos Salvator impleverat et in Templo sedens21 de questionibus legis interrogans, magis docet dum prudenter interrogat.
g Cf. Mal. 2, 7: « Labia sacerdotis custodient scientiam et legem requirent ex ore eius »; cf. Agg. 2, 12 «Hec dicit Dominus exercituum interroga sacerdotes legem, dicens …».
h Dt. 32, 7.
i Ps. 118, 54.
j Ps. 1, 2.
k Dn. 12, 3: « Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stelle in perpetuas eternitates. »
l Act. 9, 15.
m Io. 6, 45.
12 Malachias] Aggeus PL22 |
13 Malachiam] Aggeum PL22 |
14 interrogavit…legem] interroga, ait, Sacerdotes Legem. Sacerdotis officium. Paulus cur vas electionis PL22 |
15 etiam] et PL22 |
16 sicut] quasi PL22 |
17 id] hoc PL22 |
18 in Domini doctrina] ad doctrinam Domini PL22 |
19 hoc] om. PL22 |
20 docibiles Deo] θεοδίδακτοι PL22 |
21 sedens] senes PL22 |
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,5 

Nisi forte rusticum Petrum, rusticum Ioannem dicimus quorum uterque dicere poterat:"Etsi imperitus sermone non tamen scientia"n. Ioannes rusticus, piscator, indoctus? Et unde illa vox obsecro? «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum?»o Logos22 enim grece multa significat. Nam et verbum est et ratio et supputatio et causa uniuscuiusque rei per quam sunt singula que subsistunt. Que universa recte intelligimus in Christo.
n 2Cor. 11, 6.
o Io. 1, 1.
22 Logos] Λόγος PL22
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,6 

V Hoc doctus Plato nescivit. Hoc Demosthenes eloquens ignoravit. Perdam, inquit, sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabop. Vera sapientia perdet falsam sapientiam et quanquam stultitia predicationis in cruce sit, tamen Paulus sapientiam loquitur inter perfectos. Sapientiam autem non seculi huius, nec principum seculi istius, qui destruuntur sed loquitur Dei sapientiam in mysterio absconditam, quam predestinavit Deus ante seculaq. Dei sapientia Christus est. Christus enim Dei virtus, et Dei sapientiar. Hec sapientia in mysterio abscondita est de qua et noni Psalmi titulus prenotatur: Pro occultis filiis. In quo sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditit et qui in mysterio absconditus erat, predestinatus est ante secula. Predestinatus autem et prefiguratus in Lege et prophetis. Unde et prophete appellabantur ‘videntes’ quia videbant eum quem ceteri non videbant. Abraham vidit diem eius et letatus estu. Aperiebantur celi Ezechieli; qui populo peccatori clausi23 erant. Revela inquit David oculos meos et considerabo mirabilia de lege tuav. Lex enim spiritualis est et revelatione opus est ut intelligatur ac revelata facie Dei gloriam contemplemur.
p 1Cor. 1, 19.
q Cf. 1Cor. 2, 6-7: « Sapientiam autem loquimur inter perfectos: sapientiam vero non huius seculi, neque principum huius seculi, qui destruuntur |7| sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, que abscondita est, quam predestinavit Deus ante secula in gloriam nostram. »
r 1Cor. 1, 24.
s Ps. 9. 1.
t Col. 2, 3.
u Cf. Io. 8, 56: « Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est. »
v Ps. 118, 18.
23 clausi] om. PL22
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,7 

Liber in Apocalypsi septem sigillis signatus ostenditurw quem si dederis homini scienti litteras ut legat respondebit tibi: Non possum, signatus est enim. Quanti hodie putant se nosse litteras24, tenent signatum librum nec aperire possunt nisi ille reseraverit qui habet clavem David, qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit?x In Actibus25 Apostolorum sanctus eunuchus, immo sanctus26 vir (sic enim eum Scriptura cognominat), cum legeret Isaiam prophetam27, interrogatus a Philippo: «Putasne intelligis que legis?» respondit, Quomodo possum nisi aliquis me docuerit?y Ego, ut de me loquar interim, nec sanctior sum hoc eunucho nec studiosior qui de Ethiopia id est de extremis finibus mundi venit ad Templum, reliquit aulam regiam et tantus amator Legis fuit divine28 scientie ut etiam in vehiculo litteras legeret sacras. Et tamen cum librum teneret, et verba Domini cogitatione conciperet, lingua volveret, labiis personaret, ignorabat eum quem in libro nesciens venerabatur. Venit Philippus, ostendit ei Iesum qui clausus latebat in littera. O mira doctoris virtus. Eadem hora credit eunuchus, baptizatur, fidelis et sanctus magister efficitur de discipulo29, plus in deserto fonte Ecclesie quam in aurato Synagoge Templo reperit.
w Apc. 5, 1.
x Apc. 3, 7.
y Cf. Act. 8, 31: « Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? »
24 litteras] + et PL22 |
25 Actibus] Actis PL22 |
26 sanctus] om. PL22 |
27 prophetam] om. PL22 |
28 divine] divineque PL22 |
29 magister efficitur de discipulo] est ac de discipulo magister PL22 |
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,8 

VI Hec a me perstricta sunt breviter (neque enim epistolaris angustia evagari longius patiebatur) ut intelligeres te in Scripturis sacris30, sine previo et monstrante semitam, non posse ingredi. Taceo de grammaticis, rhetoribus, philosophis, geometris, dialecticis, musicis, astronomicis31, astrologis, medicis quorum scientia mortalibus satis32 vel utilissima est. Et in tres partes scinditur in doctrina, rationem et usum33. Ad minores artes veniam et que non tam lingua34 quam manu administrantur. Agricole, cementarii, fabri metallorum, lignorumve cesores, lanarii quoque et fullones et ceteri qui variam supellectilem et vilia opuscula fabricantur absque doctore esse non possunt quod cupiunt. Quod medicorum est promittunt medici, tractant fabrilia fabriz.
z QUINTUS HORATIUS FLACCUS , Epistularum liber 2, Ep. 1, versus 115.
30 sacris] sanctis PL22 |
31 astronomicis] astronomis PL22 |
32 satis] om. PL22 |
33 in doctrina, rationem et usum] τό δὸγμα τὴν μέθοδον τὴν ἐμπειριαν PL22 |
34 lingua] scrips., ligua Rusch, λογῳ PL22 |
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,9 

Sola Scripturarum ars est quam sibi passim omnes vendicant35. Scribimus indocti doctique poemata passimaa. Hanc garrula anus, hanc delirus senex, hanc sophista verbosus, hanc universi presumunt, lacerant, docent, antequam discant. Alii abducto36 supercilio, grandia verba trutinantes, inter mulierculas de sacris litteris philosophantur. Alii discunt - proh pudor - a feminis, quod viros doceant et, ne parum hoc sit, quadam facilitate verborum, immo audacia edisserunt37 aliis, quod ipsi non intelligunt. Taceo de meis38 similibus, qui si forte ad Scripturas sanctas, post seculares litteras venerint et sermone composito aures39 populi mulserint, quicquid dixerint, hoc legem Dei putant. Nec scire dignantur, quid prophete, quid apostoli senserint sed ad sensum suum incongrua aptant testimonia, quasi grande sit, et non vitiosissimum dicendi40 genus, depravare sententias et ad voluntatem suam Scripturam trahere repugnantem. Quasi non legimus41 homerocentonas et virgiliocentonasab ac non sic etiam et42 Maronem sine Christo possimus dicere Christianum quia43 scripserit: «Iam redit et virgo, redeunt Saturnia regna. Iam nova progenies celo demittitur alto»ac. Et patrem loquentem ad filium: «Nate mee vires mea magna potentia solus»ad. Et post verba Salvatoris in cruce: «Talia perstabat memorans, fixusque manebat»ae. Puerilia sunt hec et circulatorum ludo similia, docere quod ignores, immo ut cum stomacho loquar, ne hoc quidem scire quod nescias.
aa QUINTUS HORATIUS FLACCUS , Epistularum liber 1, Ep. 1, versus 117.
ab Cf. PROBA , Cento, CSEL 16.1.
ac VERGILIUS , Eclogae sive bucolicae, 4, 6.
ad VERGILIUS , Aeneis, 1, 664.
ae VERGILIUS , Aeneis, 1, 650.
35 vendicant Rusch ] vindicant PL22 |
36 abducto] adduco CSEL54 PL22 |
37 edisserunt Rusch PL22 ] disserunt CSEL54 |
38 meis] mei PL22 |
39 aures] aurem PL22 |
40 dicendi] docendi PL22 |
41 legimus] legerimus PL22 CSEL54 |
42 et] om. PL22 |
43 quia] qui PL22 |
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,10 

VII Videlicet manifestissima est Genesis, in qua de creatura44 mundi, de exordio generis humani, de divisione terre, de confusione linguarum et gentium45, descensione usque ad Egyptum46 scribitur Hebreorum.
44 creatura] natura PL22 |
45 et gentium] et PL22 |
46 Egyptis] + gentis PL22 |
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,11 

Patet Exodus cum decem plagis, cum decalogo, cum mysticis divinisque preceptis.
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,12 

In promptu est leviticus liber, in quo singula sacrificia, immo singule pene syllabe et vestes Aaron et totus ordo leviticus spirant celestia sacramenta.
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,13 

Numeri vero nonne totius arithmetice et prophetie Balaam et quadraginta duarum mansionum per eremum mysteria continent?
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,14 

Deuteronomium vero47 secunda lex et Evangelice legis prefiguratio, nonne sic ea habet que priora sunt, ut tamen nova sint omnia de veteribus? Hucusque Moyses, hucusque48 Pentateuchum49 quibus quinque verbis, loqui se velle Apostolus in Ecclesia gloriaturaf.
af Cf. 1Cor. 14, 19: « Sed in Ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem millia verborum in lingua. »
47 vero] quoque PL22 |
48 Moyses hucusque] om. PL22 |
49 Pentateuchum] scrips., Pentateuchus Rusch PL22, πεντάτευχος CSEL54 |
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,15 

Iob exemplar patientie que non mysteria suo sermone complectitur. Prosa incipit, versu labitur, pedestri sermone finitur omnesque leges dialectice, propositione, assumptione, confirmatione, conclusione determinat. Singula in eo verba plena sunt sensibus. Et, ut de ceteris sileam, resurrectionem corporum sic prophetat ut nullus de ea50 manifestius, et51 cautius scripserit: Scio, inquit, quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra resurrecturus sum: et rursum circumdabor pelle mea; et in carne mea videbo Deum. Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Reposita est hec spes mea in sinu meoag.
ag Iob. 19, 25-27.
50 ea] + vel PL22 |
51 et] vel PL22 |
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,16 

Veniam ad Iesum Nave, qui typum52 Domini non solum in gestis, verum53 etiam in nomine prefert54. Transit Iordanem, hostium regna subvertit, divisit terram victori populo, et per singulas urbes, viculos, montes, flumina, torrentes atque confinia Ecclesie celestisque Hierusalem spiritualia regna describit.
52 typum] –pus PL22 |
53 verum] sed PL22 |
54 prefert] om. PL22 |
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,17 

In Iudicum libro quot principes populi, tot figure sunt.
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,18 

Ruth Moabitis Isaie explet vaticinium dicentis: Emitte agnum, Domine, dominatorem terre, de petra deserti ad montem filie Sionah. Samuel in Eli mortuo et in occisione55 Saul veterem legem abolitam monstrat. Porro in Sadoc atque David, novi sacerdotii novique imperii sacramenta testatur.
ah Is. 16, 1
55 occisione] occisio PL22
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,19 

Malachim, id est tertius et quartus Regum56, liber a Salomone usque ad Iechoniam et a Ieroboam filio Nabath usque ad Osee qui ductus est in Assyrios, regnum Iuda et regnum describit Israel. Si historiam respicias, verba simplicia sunt, si in litteris sensum latentem inspexeris, Ecclesie paucitas et hereticorum contra Ecclesiam bella narrantur.
56 tertius et quartus Regum] Regum tertius et quartus PL22
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,20 

Duodecim prophete in unius voluminis angustias coartati, multo aliud quam sonant in littera prefigurant.
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,21 

Osee crebro nominat Ephraim. Samariam, Ioseph, Iezrael et uxorem fornicariam et fornicationis filios, et adulteram cubiculo clausam mariti, multo tempore sedere viduam, et sub veste lugubri mariti57 ad se reditum prestolari.
57 mariti] viri PL22
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,22 

Ioel filius Fatuel describit terram duodecim tribuum eruca, brucho, locusta, rubigine vastante consumptam58 et post eversionem prioris populi, effusum iri Spiritum sanctum super servos Dei et ancillas, id est super centum viginti credentium nomina, et effusum iri59 in cenaculo Sion. Qui centum viginti, ab uno usque ad quindecim paulatim et per incrementa surgentes, quindecim graduum numerum efficiunt, qui in Psalterio mystice continentur.
58 consumptam] corruptam PL22 |
59 et effusum iri] qui effundendus erat PL22 |
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,23 

VIII Amos60 pastor et rusticus et «ruborum mora distringens»ai paucis verbis explicari non potest. Quis enim digne exprimat tria, et61 quatuor scelera Damasci et62 Gaze, Tyri et63 Idumee et64 filiorum Ammon et Moab et in65 septimo et octavo66 gradu, Iude et Israel? Hic loquitur ad vaccas pingues que sunt in Samarie monte67 et ruituram domum maiorem minoremque testatur. Ipse cernit victorem68 locuste et stantem Dominum super murum litum vel69 adamantinum et uncinum pomorum attrahentem supplicia70 peccatoribus et famem in terra71 non famem panis nec72 sitim aque sed audiendi verbum Dei.
ai Am. 7, 14 (Vetus latina) ut laud. HIERONYMUS , Commentarii in prophetas minores (Am.), lib. 1 (Am.1, 1), CCSL 76, p. 212.22-23; ibid., lib. 3 (Am. 7, 14), p. 324.385, etc.
¶Codd. : <VIII>: Rusch ; cf. To101 ( Prol. in Am. )
60 Amos] + propheta To101 |
61 et] aut PL22 |
62 et] om. To101 |
63 et] om. To101 |
64 et] om. To101 |
65 in] om. To101 |
66 et octavo] octavoque PL22 To101 |
67 Samarie monte] inv. To101 |
68 victorem] fictorem PL22 To101 |
69 m. litum vel] latum murum vel ut To101 |
70 supplicia] supplicium To101 |
71 terra] terram PL22 |
72 nec] neque To101 |
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,24 

IX Abdias qui interpretatur servus Domini73 pertonat contra Edom et74 sanguineum terrenumque hominem. Fratris quoque Iacob semper emulum hasta percutit spirituali.
73 Domini] Dei PL22 |
74 et] om. PL22 |
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,25 

Ionas pulcherrima columba, naufragio suo passionem Domini prefigurans, mundum ad penitentiam revocat et sub nomine Ninive gentibus salutem nuntiat.
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,26 

Micheas de Morasthi, coheres Christi vastationem annuntiat filie latronis et obsidionem ponit contra eam quia maxillam percusserit iudicis Israel.
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,27 

Naum consolator orbis increpat civitatem sanguinum et post eversionem illius loquitur: Ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacemaj.
aj Na. 1, 15.
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,28 

Abacuc75, luctator fortis et rigidus, stat super custodiam suam et figit gradum super munitionem ut Christum in cruce contempletur et dicat: “Operuit celos gloria eius et laudis eius plena est terra76. Splendor eius ut lux erit cornua in manibus eius ibi abscondita est fortitudo eius”ak.
ak Hab. 3, 3-4.
75 Abacuc] Abacum CSEL54 |
76 terra] + et CSEL54 |
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,29 

Sophonias, speculator et arcanorum Dei77 cognitor, audit clamorem a porta piscium et eiulatum a secunda et contritionem a collibus. Indicit quoque ululatum habitatoribus pile quia conticuit omnis populus Chanaan dispersi sunt78 universi qui involuti erant argento.
77 Dei] Domini PL22 |
78 dispersi sunt] disperierunt PL22 |
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,30 

Aggeus festivus et letus qui seminavit in lacrimis ut in gaudio meteret, destructum Templum edificat79, Deumque80 Patrem inducit loquentem: Adhuc unum modicumque81 et ego commovebo celum et terram et mare et aridam et movebo omnes gentes et veniet desideratus cunctis gentibusal.
al Agg. 2, 7-8.
79 edificat] reedificat PL22 |
80 Deumque] Dominumque PL22 |
81 modicumque] modicum PL22 |
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,31 

Zacharias, memor Domini sui, multiplex in prophetia, Iesum vestibus sordidis indutum et lampadem82 oculorum septem, candelabrumque aureum cum totidem lucernis quot oculis, duas quoque olivas a sinistris lampadis cernit et a83 dextris ut post equos rufos, nigros, varios et albos84 et dissipatas quadrigas ex Ephraim et equum de Hierusalem, pauperem regem vaticinetur et predicet sedentem super pullum filium asine subiugalisam.
am Mt. 21, 5.
82 lampadem] lapidem PL22 |
83 a] om. PL22 |
84 varios et albos] et albos et varios PL22 |
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,32 

Malachias aperte et in fine omnium prophetarum, de abiectione Israel et vocatione gentium: «Non est mihi, ait, voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda»an.
an Cf. Mal. 1, 10-11.
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,33 

Isaiam, Ieremiam, Ezechiel et Daniel85 quis potest86 vel intelligere vel exponere? Quorum primus non prophetiam videtur mihi texere sed Evangelium. Secundus virgam nuceam et ollam succensam a facie aquilonisao et pardum spoliatum suis coloribus et quadruplex diversis metris nectit alphabetumap. Tertius principia et finem tantis habet obscuritatibus involuta, ut apud Hebreos ipse87 partes cum exordio Geneseos ante annos triginta non legantur. Quartus vero qui et extremus inter quatuor prophetas, temporum conscius et totius mundi philohistoricus88, lapidem precisum de monte sine manibusaq, et regna omnia subvertentem, claro sermone pronuntiat.
ao Cf. Ier. 1, 11-13.
ap Cf. Lam.
aq Cf. Dn. 2, 34.45.
85 Ezechiel et Daniel] Ezechielem et Danielem PL22 |
86 potest] possit PL22 |
87 ipse] iste PL22 |
88 philohistoricus] φιλοΐστΩρ PL22 |
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,34 

David, Simonides noster, Pindarus et Alcheus, Flaccusar quoque, Catullus atque89 Serenus, Christum lyra personat et in decachordo psalterio ab inferis excitat90 resurgentem. Salomon pacificus et amabilis Domini, mores corrigit, naturam docet, Ecclesiam iungit et Christum sanctarumque nuptiarum dulce canit epithalamium.
ar QUINTUS HORATIUS FLACCUS .
89 atque] et PL22 |
90 excitat] suscitat PL22 |
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,35 

Esther in Ecclesie typo populum liberat de periculo et interfecto Aman qui interpretatur iniquitas, partes convivii et diem celebrem mittit in posteros.
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,36 

Paralipomenon liber id est Instrumenti veteris epitome91, tantus ac talis est ut absque illo, si quis scientiam Scripturarum sibi voluerit arrogare, seipsum irrideat. Per singula quippe nomina, iuncturasque verborum et pretermisse in Regum libris tanguntur historie et innumerabiles explicantur Evangelii questiones.
91 epitome] ἑπιτομὴ PL22
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,37 

Esdras et Neemias, adiutor videlicet et consolator a Domino in unum volumen artantur92 instaurant Templum, muros extruunt civitatis omnisque illa turba populi redeuntis in patriam et descriptio sacerdotum, levitarum, Israelis proselytorum ac per singulas familias murorum ac turrium opera divisa, aliud in cortice preferunt, aliud in medulla retinent.
92 artantur] coarctantur PL22
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,38 

Cernis me Scripturarum amore raptum excessisse modum epistole et tamen non implesse quod volui. Audivimus tantum quid nosse, quid cupere debeamus, ut et nos quoque possimus dicere: Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni temporeas. Ceterum illud Socraticum impletur in nobis. Hoc tantum scio quod nescio. Tangam et novum breviter Testamentum.
as Ps. 118, 20.
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,39 

Mattheus, Marcus, Lucas et Ioannes, quadriga Domini et verum cherub93 quod interpretatur scientie multitudo, per totum corpus oculati sunt, scintille emicant, discurrunt fulgura, pedes habent rectos et in sublime tendentes, terga pennata et ubique volitantia. Tenent se mutuo, sibique perplexi sunt et quasi rota in rotam94 volvuntur et pergunt quocumque eos flatus Spiritus sancti perduxerit.
¶Codd. : Bern, Bürgerbibl. A.9; Cas235 (p. 7b); Cas235 (p. 7rb) ; Cava ; Clm6320 ; Clm 17040 ; Stuttgart, Bibl. fol. 8 ; Roma, Vallicelliana, B.6; Toledo. ¶Edd. : DE BRUYNE , Préfaces de la Bible latine, I, p. 6.20-25. {MM2024}
93 cherub] Cherubim PL22 |
94 rotam] rota PL22 |
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,40 

prol.|{RB-600}Paulus95 apostolus ad septem scribit Ecclesias. Octava enim ad Hebreos a96 plerisque extra97 numerum98 ponitur. Timotheum instruit ac Titum99 et100 Philemonem101 pro fugitivo famulo deprecatur. Super quo tacere melius puto, quam pauca102 scribere.
¶Codd. : Berger n° 6 ; RB-600. - K= Clm14179; p = Paris, BnF, lat. 58. ¶Edd. : DE BRUYNE , Préfaces de la Bible latine, I, p. 6.26-30 ; PL 22, 548; {MM2024}
95 Paulus] Incipit prologus in epistolam ad Romanos Cas235 |
96 a] om. PL22 |
97 extra] ex K |
98 numerum] numero K |
99 ac Titum] et Titum K, actum cacogr. Cas235 |
100 et Rusch ] om. Bruyne Cas235 PL22 |
101 Philemonem] filimonem M |
102 pauca] om. P58 |
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,41 

Actus Apostolorum nudam quidem videntur sonare historiam et nascentis Ecclesie infantiam texere sed si noverimus scriptorem eorum Lucam esse medicum, cuius Laus est in Evangelioat animadvertemus pariter omnia verba illius, anime languentis esse medicinam.
at 2Cor. 8, 18.
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,42 

Iacobus, Petrus, Ioannes, Iudas103, septem epistolas ediderunt tam mysticas quam succinctas et breves pariter et longas: breves in verbis, longas in sententiis, ut rarus sit qui non in earum cecutiat lectione.
103 Iudas] + Apostoli PL22
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,43 

Apocalypsis Ioannis tot habet sacramenta quot verba. Parum dixi et104 pro merito voluminis. Laus omnis inferior est. In verbis singulis multiplices latent intelligentie.
104 et] om. PL22
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,44 

Oro te, frater carissime, inter hec vivere, ista meditari, nihil aliud nosse, nihilque aliud105 querere. Nonne videtur tibi iam hic in terris regni celestis habitaculum? Nolo ut106 offendaris in Scripturis sanctis simplicitate et quasi vilitate verborum que vel vitio interpretum107, vel de industria sic prolate108 sunt ut rusticam contionem facilius instruerent et in una eademque sententia, aliter doctus, aliter sentiret109 indoctus. Non sum tam petulans et hebes, ut hec me nosse pollicear, et eorum fructus capere in terra, quorum radices in celo fixe sunt. Sed velle fateor sedenti me prefero, magistrum renuens, comitem spondeo. Petenti datur, pulsanti aperitur querens invenit. Discamus in terris quorum scientia nobis perseveret in celo.
105 nihilque aliud] nihil PL22 |
106 ut] om. PL22 |
107 interpretum PL22 ] interpertum cacogr. Rusch |
108 prolate] prolata PL22 |
109 sentiret] audiret PL22 |
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,45 

Obvius110 te manibus excipiam et ut inepte aliquid ac de Hermagore tumiditate effundam111, quicquid quesieris, tecum scire conabor.
110 Obvius] Obviis CSEL54 PL22 |
111 effundam] effutiam PL22 |
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,46 

X Habes hic amantissimum tui fratrem Eusebium, qui litterarum tuarum mihi gratiam duplicavit, referens honestatem morum tuorum, contemptum seculi, fidem amicitie, amorem Christi. Nam prudentiam et eloquii venustatem, etiam absque illo, ipsa Epistola preferebat. Festina, queso te, et herenti112 in salo navicule funem magis precide quam solve. Nemo renuntiaturus seculo bene potest vendere que contempsit ut venderet. Quicquid in sumptus de tuo tuleris, pro lucro computa Antiquum113 dictum est. Avaro deest tam114 quod habet quam quod non habet. «Credenti totus mundus divitiarum est. Infidelis autem etiam obolo indiget». Sic vivamus quasi115 nihil habentes et omnia possidentes. Victus atque116 vestitus, divitie Christianorum sunt. Si habes in potestate rem tuam vende, si non habes proiice. Tollenti tunicam et pallium relinquendum est. Nisi scilicet tu semper recrastinans et diem de die trahens117, caute et pedetentim tuas possessiunculas vendideris, non habet Christus unde alat pauperes suos. Totum Deo dedit, qui se118 obtulit. Apostoli tantum navem et retia reliquerunt. Vidua duo era misit in119 gazophylacium, et prefertur Cresi divitiis. Facile contemnit omnia qui se semper cogitat esse moriturum. Epistola sancti Hieronymi presbyteri ad Paulinum presbyterum explicit. 120
112 herenti] herentis PL22 |
113 Antiquum Cor3 (A.)] Antiqua ΩJ |
114 deest tam ΩJ] inv. Cor3 (antiq.) |
115 quasi] tamquam PL22 |
116 atque] et PL22 |
117 diem de die trahens ΩJ] et diem die trahens Cor3 (al.) |
118 se] seipsum PL22 |
119 in] ad PL22 |
120 Epistola... explicit] om. ΩJ |

<01.284b> Hieronymi epistola ‘Frater Ambrosius’ ad Paulinum

Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,1 
prol.|1 I. Epistola Hieronymi ad Paulinum presbyterum de omnibus divine Historie libris incipit. - s.
1 ¶Ad lectorem : La Lettre 53 de Iérôme à Paulin fait office d’introduction générale à la lecture des Écritures. Elle est absente des manuscrits de la Glose de Laon et de la plupart des manuscrits de la Glose parisienne ‘universitaire’, bien qu’elle soit souvent commentée dans les écoles et les studia, dans le contexte des inceptiones et principia magistraux universitaires, sans doute à la suite de son intégration dans les bibles portatives à partir du 13e siècle. Par la suite, elle a été intégrée dans la plupart des versions imprimées de la Glose, des Postilles d’Hugues de Saint-Cher et de Nicolas de Lyre. {t. 1: Erfurt, f. 1ra; facsim., p. 1a}
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,2 
prol.| II Quid loquar de seculi hominibus? Cum Apostolus Paulus vas electionisa et magister gentium, qui de conscientia tanti in se hospitis loquebatur dicens2: An experimentum queritis eius qui {t. 1: Erfurt, f. 1rb; facsim., p. 1b} in me loquitur Christus?b post Damascum Arabiamque lustratam, ascenderit Hierosolymam, ut videret Petrum et manserit apud eum diebus quindecim. Hoc enim mysterio hebdomadis et ogdoadis, futurus Gentium predicator instruendus erat. Rursumque post annos quatuordecim, assumpto Barnaba et Tito exposuerit Apostolis Evangelium ne forte in vacuum curreret aut cucurrissetc. Habet nescio quid latentis energie viva vox et in aures discipuli de auctoris ore transfusa fortius sonat. Unde et Eschines, cum Rhodi exularet et legeretur illa Demosthenis oratio quam adversus eum habuerat, mirantibus cunctis atque laudantibus, suspirans ait: Quid si ipsam audissetis bestiam, sua verba resonantem?
a Act. 9, 15.
b 2Cor. 13, 3.
c Gal. 2, 2.
2 dicens] om. PL22
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,3 
prol.| III Nec hoc dico quod sit aliquid in me tale, quod vel possis a me audire3, vel velis discere sed quod ardor tuus et4 discendi studium etiam absque nobis per se probari debeat. Ingenium docile et sine doctore laudabile est. Non quid invenias sed quid queras, consideramus. Mollis cera et ad formandum facilis, etiam si artificis et plaste cessent manus, tamen virtute5 totum est, quicquid esse potest. Paulus apostolus ad pedes Gamalielis legem Moysi et prophetas didicisse se gloriatur, ut armatus spiritualibus telis, postea doceret6 confidenter: Arma enim nostre militie7 non carnalia sunt sed potentia Deo8 ad destructionem munitionum et consilia9 destruentes et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et captivantes omnem intellectum ad obediendum Christo et subiugare parati cunctam inobedientiamd. Ad Timotheum scribit, ab infantia sacris litteris eruditum; et hortatur ad studium lectionis ne negligat gratiam que data sit ei per impositionem manus presbyteri10. Tito precipit ut inter ceteras virtutes episcopi quem brevi sermone depinxit, scientiam quoque non negligat11 Scripturarume: “Obtinentem, inquit, eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem ut potens sit exhortari in doctrina sana et contradicentes revincere”.
d Cf. 2Cor. 10, 4-6: « Nam arma militie nostre non carnalia sunt, sed potentia Deo ad estructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi, et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia ».
e Cf. Tit. 1, 9: « Amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere ».
3 a me audire] om. PL22 CSEL54
4 et] ac PL22
5 virtute] τῇ δυνάμει PL22
6 doceret] diceret PL22
7 enim nostre militie] militie nostre PL22
8 Deo] Dei PL22
9 et consilia] concilia PL22
10 presbyteri] presbyterii PL22
11 non negligat] eligat PL22
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,4 
prol.| IV Sancta quippe rusticitas solum sibi prodest et quantum edificat ex vite merito Ecclesiam Christi, tantum nocet, si destruentibus non resistat. Malachias12 propheta, immo per Malachiam13 Dominus interrogavit sacerdotes legem14 in tantum sacerdotis officium est interrogatum respondere de legef. Et in Deuteronomio legimus:» Interroga patrem tuum et annuntiabit tibi, seniores tuos et dicent tibi»g. In Psalmo quoque centesimo decimo octavo «Cantabiles mihi erant iustificationes tue in loco peregrinationis mee»h. Et in descriptione iusti viri, cum eum arbori vite David que est in paradiso compararet, inter ceteras virtutes etiam15 hoc intulit: In lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac noctei. Daniel in fine sacratissime visionis ait iustos fulgere sicut16 stellas et intelligentes id17 est doctos quasi firmamentum. Vides quantum inter se distent iusta rusticitas et docta iustitia? Alii stellis alii celo comparantur. Quanquam iuxta hebraicam veritatem, {t. 1: Erfurt, f. 1va; facsim., p. 2a} utrumque de eruditis possit intelligi. Ita enim apud eos legimus: Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti et qui ad iustitiam erudiunt multos quasi stelle in perpetuas eternitatesj. Cur dicitur Paulus apostolus vas electionisk? Nempe quia legis et Scripturarum sanctarum armarium erat. Pharisei stupent in Domini doctrina18 et mirantur in Petro et Ioanne quomodo legem sciant, cum litteras non didicerint. Quicquid enim aliis exercitatio et quotidiana in Lege meditatio tribuere solet, illis hoc19 Spiritus Sanctus suggerebat. “Et erant, iuxta quod scriptum est, docibiles Deo”20 l. Duodecim annos Salvator impleverat et in Templo sedens21 de questionibus legis interrogans, magis docet dum prudenter interrogat.
f Cf. Mal. 2, 7: « Labia sacerdotis custodient scientiam et legem requirent ex ore eius »; cf. Agg. 2, 12 «Hec dicit Dominus exercituum interroga sacerdotes legem, dicens …».
g Dt. 32, 7.
h Ps. 118, 54.
i Ps. 1, 2.
j Dn. 12, 3: « Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stelle in perpetuas eternitates. »
k Act. 9, 15.
l Io. 6, 45.
12 Malachias] Aggeus PL22
13 Malachiam] Aggeum PL22
14 interrogavit…legem] interroga, ait, Sacerdotes Legem. Sacerdotis officium. Paulus cur vas electionis PL22
15 etiam] et PL22
16 sicut] quasi PL22
17 id] hoc PL22
18 in Domini doctrina] ad doctrinam Domini PL22
19 hoc] om. PL22
20 docibiles Deo] θεοδίδακτοι PL22
21 sedens] senes PL22
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,5 
prol.| Nisi forte rusticum Petrum, rusticum Ioannem dicimus quorum uterque dicere poterat:"Etsi imperitus sermone non tamen scientia"m. Ioannes rusticus, piscator, indoctus? Et unde illa vox obsecro? «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum?»n Logos22 enim grece multa significat. Nam et verbum est et ratio et supputatio et causa uniuscuiusque rei per quam sunt singula que subsistunt. Que universa recte intelligimus in Christo.
m 2Cor. 11, 6.
n Io. 1, 1.
22 Logos] Λόγος PL22
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,6 
prol.| V Hoc doctus Plato nescivit. Hoc Demosthenes eloquens ignoravit. Perdam, inquit, sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobaboo. Vera sapientia perdet falsam sapientiam et quanquam stultitia predicationis in cruce sit, tamen Paulus sapientiam loquitur inter perfectos. Sapientiam autem non seculi huius, nec principum seculi istius, qui destruuntur sed loquitur Dei sapientiam in mysterio absconditam, quam predestinavit Deus ante seculap. Dei sapientia Christus est. Christus enim Dei virtus, et Dei sapientiaq. Hec sapientia in mysterio abscondita est de qua et noni Psalmi titulus prenotatur: Pro occultis filiir. In quo sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditis et qui in mysterio absconditus erat, predestinatus est ante secula. Predestinatus autem et prefiguratus in Lege et prophetis. Unde et prophete appellabantur ‘videntes’ quia videbant eum quem ceteri non videbant. Abraham vidit diem eius et letatus estt. Aperiebantur celi Ezechieli; qui populo peccatori clausi23 erant. Revela inquit David oculos meos et considerabo mirabilia de lege tuau. Lex enim spiritualis est et revelatione opus est ut intelligatur ac revelata facie Dei gloriam contemplemur.
o 1Cor. 1, 19.
p Cf. 1Cor. 2, 6-7: « Sapientiam autem loquimur inter perfectos: sapientiam vero non huius seculi, neque principum huius seculi, qui destruuntur |7| sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, que abscondita est, quam predestinavit Deus ante secula in gloriam nostram. »
q 1Cor. 1, 24.
r Ps. 9. 1.
s Col. 2, 3.
t Cf. Io. 8, 56: « Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est. »
u Ps. 118, 18.
23 clausi] om. PL22
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,7 
prol.| Liber in Apocalypsi septem sigillis signatus ostenditurv quem si dederis homini scienti litteras ut legat respondebit tibi: Non possum, signatus est enim. Quanti hodie putant se nosse litteras24, tenent signatum librum nec aperire possunt nisi ille reseraverit qui habet clavem David, qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit?w In Actibus25 Apostolorum sanctus eunuchus, immo sanctus26 vir (sic enim eum Scriptura cognominat), cum legeret Isaiam prophetam27, interrogatus a Philippo: «Putasne intelligis que legis?» respondit, Quomodo possum nisi aliquis {t. 1: Erfurt, f. 1vb; facsim., p. 2b} me docuerit?x Ego, ut de me loquar interim, nec sanctior sum hoc eunucho nec studiosior qui de Ethiopia id est de extremis finibus mundi venit ad Templum, reliquit aulam regiam et tantus amator Legis fuit divine28 scientie ut etiam in vehiculo litteras legeret sacras. Et tamen cum librum teneret, et verba Domini cogitatione conciperet, lingua volveret, labiis personaret, ignorabat eum quem in libro nesciens venerabatur. Venit Philippus, ostendit ei Iesum qui clausus latebat in littera. O mira doctoris virtus. Eadem hora credit eunuchus, baptizatur, fidelis et sanctus magister efficitur de discipulo29, plus in deserto fonte Ecclesie quam in aurato Synagoge Templo reperit.
v Apc. 5, 1.
w Apc. 3, 7.
x Cf. Act. 8, 31: « Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? »
24 litteras] + et PL22
25 Actibus] Actis PL22
26 sanctus] om. PL22
27 prophetam] om. PL22
28 divine] divineque PL22
29 magister efficitur de discipulo] est ac de discipulo magister PL22
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,8 
prol.| VI Hec a me perstricta sunt breviter (neque enim epistolaris angustia evagari longius patiebatur) ut intelligeres te in Scripturis sacris30, sine previo et monstrante semitam, non posse ingredi. Taceo de grammaticis, rhetoribus, philosophis, geometris, dialecticis, musicis, astronomicis31, astrologis, medicis quorum scientia mortalibus satis32 vel utilissima est. Et in tres partes scinditur in doctrina, rationem et usum33. Ad minores artes veniam et que non tam lingua34 quam manu administrantur. Agricole, cementarii, fabri metallorum, lignorumve cesores, lanarii quoque et fullones et ceteri qui variam supellectilem et vilia opuscula fabricantur absque doctore esse non possunt quod cupiunt. Quod medicorum est promittunt medici, tractant fabrilia fabriy.
y Quintus Horatius Flaccus , Epistularum liber 2, Ep. 1, versus 115.
30 sacris] sanctis PL22
31 astronomicis] astronomis PL22
32 satis] om. PL22
33 in doctrina, rationem et usum] τό δὸγμα τὴν μέθοδον τὴν ἐμπειριαν PL22
34 lingua] scrips., ligua Rusch, λογῳ PL22
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,9 
prol.| Sola Scripturarum ars est quam sibi passim omnes vendicant35. Scribimus indocti doctique poemata passimz. Hanc garrula anus, hanc delirus senex, hanc sophista verbosus, hanc universi presumunt, lacerant, docent, antequam discant. Alii abducto36 supercilio, grandia verba trutinantes, inter mulierculas de sacris litteris philosophantur. Alii discunt - proh pudor - a feminis, quod viros doceant et, ne parum hoc sit, quadam facilitate verborum, immo audacia edisserunt37 aliis, quod ipsi non intelligunt. Taceo de meis38 similibus, qui si forte ad Scripturas sanctas, post seculares litteras venerint et sermone composito aures39 populi mulserint, quicquid dixerint, hoc legem Dei putant. Nec scire dignantur, quid prophete, quid apostoli senserint sed ad sensum suum incongrua aptant testimonia, quasi grande sit, et non vitiosissimum dicendi40 genus, depravare sententias et ad voluntatem suam Scripturam trahere repugnantem. Quasi non legimus41 homerocentonas et virgiliocentonasaa ac non sic etiam et42 Maronem sine Christo possimus dicere Christianum quia43 scripserit: «Iam redit et virgo, redeunt Saturnia regna. Iam nova progenies celo demittitur alto»ab. Et patrem loquentem ad filium: «Nate mee vires mea magna potentia solus»ac. Et post verba Salvatoris in cruce: «Talia perstabat memorans, fixusque manebat»ad. Puerilia sunt hec et circulatorum ludo similia, docere quod ignores, immo ut cum stomacho loquar, ne hoc quidem scire quod nescias.
z Quintus Horatius Flaccus , Epistularum liber 1, Ep. 1, versus 117.
aa Cf. Proba , Cento, CSEL 16.1.
ab Vergilius , Eclogae sive bucolicae, 4, 6.
ac Vergilius , Aeneis, 1, 664.
ad Vergilius , Aeneis, 1, 650.
35 vendicant Rusch ] vindicant PL22
36 abducto] adduco CSEL54 PL22
37 edisserunt Rusch PL22 ] disserunt CSEL54
38 meis] mei PL22
39 aures] aurem PL22
40 dicendi] docendi PL22
41 legimus] legerimus PL22 CSEL54
42 et] om. PL22
43 quia] qui PL22
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,10 
prol.| VII {t. 1: Erfurt, f. 2ra; facsim., p. 3a} Videlicet manifestissima est Genesis, in qua de creatura44 mundi, de exordio generis humani, de divisione terre, de confusione linguarum et gentium45, descensione usque ad Egyptum46 scribitur Hebreorum.
44 creatura] natura PL22
45 et gentium] et PL22
46 Egyptis] + gentis PL22
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,11 
prol.| Patet Exodus cum decem plagis, cum decalogo, cum mysticis divinisque preceptis.
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,12 
prol.| In promptu est leviticus liber, in quo singula sacrificia, immo singule pene syllabe et vestes Aaron et totus ordo leviticus spirant celestia sacramenta.
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,13 
prol.| Numeri vero nonne totius arithmetice et prophetie Balaam et quadraginta duarum mansionum per eremum mysteria continent?
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,14 
prol.| Deuteronomium vero47 secunda lex et Evangelice legis prefiguratio, nonne sic ea habet que priora sunt, ut tamen nova sint omnia de veteribus? Hucusque Moyses, hucusque48 Pentateuchum49 quibus quinque verbis, loqui se velle Apostolus in Ecclesia gloriaturae.
ae Cf. 1Cor. 14, 19: « Sed in Ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem millia verborum in lingua. »
47 vero] quoque PL22
48 Moyses hucusque] om. PL22
49 Pentateuchum] scrips., Pentateuchus Rusch PL22, πεντάτευχος CSEL54
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,15 
prol.| Iob exemplar patientie que non mysteria suo sermone complectitur. Prosa incipit, versu labitur, pedestri sermone finitur omnesque leges dialectice, propositione, assumptione, confirmatione, conclusione determinat. Singula in eo verba plena sunt sensibus. Et, ut de ceteris sileam, resurrectionem corporum sic prophetat ut nullus de ea50 manifestius, et51 cautius scripserit: Scio, inquit, quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra resurrecturus sum: et rursum circumdabor pelle mea; et in carne mea videbo Deum. Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Reposita est hec spes mea in sinu meoaf.
af Iob. 19, 25-27.
50 ea] + vel PL22
51 et] vel PL22
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,16 
prol.| Veniam ad Iesum Nave, qui typum52 Domini non solum in gestis, verum53 etiam in nomine prefert54. Transit Iordanem, hostium regna subvertit, divisit terram victori populo, et per singulas urbes, viculos, montes, flumina, torrentes atque confinia Ecclesie celestisque Hierusalem spiritualia regna describit.
52 typum] –pus PL22
53 verum] sed PL22
54 prefert] om. PL22
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,17 
prol.| In Iudicum libro quot principes populi, tot figure sunt.
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,18 
prol.| Ruth Moabitis Isaie explet vaticinium dicentis: Emitte agnum, Domine, dominatorem terre, de petra deserti ad montem filie Sionag. Samuel in Eli mortuo et in occisione55 Saul veterem legem abolitam monstrat. Porro in Sadoc atque David, novi sacerdotii novique imperii sacramenta testatur.
ag Is. 16, 1
55 occisione] occisio PL22
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,19 
prol.| Malachim, id est tertius et quartus Regum56, liber a Salomone usque ad Iechoniam et a Ieroboam filio Nabath usque ad Osee qui ductus est in Assyrios, regnum Iuda et regnum describit Israel. Si historiam respicias, verba simplicia sunt, si in litteris sensum latentem inspexeris, Ecclesie paucitas et hereticorum contra Ecclesiam bella narrantur.
56 tertius et quartus Regum] Regum tertius et quartus PL22
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,20 
prol.| Duodecim prophete in unius voluminis angustias coartati, multo aliud quam sonant in littera prefigurant.
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,21 
prol.| Osee crebro nominat Ephraim. Samariam, Ioseph, Iezrael et uxorem fornicariam et fornicationis filios, et adulteram cubiculo clausam mariti, multo tempore sedere viduam, et sub veste lugubri mariti57 ad se reditum prestolari.
57 mariti] viri PL22
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,22 
prol.| Ioel filius Fatuel describit terram duodecim tribuum eruca, brucho, locusta, rubigine vastante consumptam58 et post eversionem prioris populi, effusum iri Spiritum sanctum super servos Dei et ancillas, id est super centum viginti credentium nomina, et effusum iri59 in cenaculo Sion. {t. 1: Erfurt, f. 2rb; facsim., p. 3b} Qui centum viginti, ab uno usque ad quindecim paulatim et per incrementa surgentes, quindecim graduum numerum efficiunt, qui in Psalterio mystice continentur.
58 consumptam] corruptam PL22
59 et effusum iri] qui effundendus erat PL22
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,23 
prol.| VIII Amos60 pastor et rusticus et «ruborum mora distringens»ah paucis verbis explicari non potest. Quis enim digne exprimat tria, et61 quatuor scelera Damasci et62 Gaze, Tyri et63 Idumee et64 filiorum Ammon et Moab et in65 septimo et octavo66 gradu, Iude et Israel? Hic loquitur ad vaccas pingues que sunt in Samarie monte67 et ruituram domum maiorem minoremque testatur. Ipse cernit victorem68 locuste et stantem Dominum super murum litum vel69 adamantinum et uncinum pomorum attrahentem supplicia70 peccatoribus et famem in terra71 non famem panis nec72 sitim aque sed audiendi verbum Dei.A
ah Am. 7, 14 (Vetus latina) ut laud. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Am.), lib. 1 (Am.1, 1), CCSL 76, p. 212.22-23; ibid., lib. 3 (Am. 7, 14), p. 324.385, etc.
60 Amos] + propheta To101
61 et] aut PL22
62 et] om. To101
63 et] om. To101
64 et] om. To101
65 in] om. To101
66 et octavo] octavoque PL22 To101
67 Samarie monte] inv. To101
68 victorem] fictorem PL22 To101
69 m. litum vel] latum murum vel ut To101
70 supplicia] supplicium To101
71 terra] terram PL22
72 nec] neque To101
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,24 
prol.| IX Abdias qui interpretatur servus Domini73 pertonat contra Edom et74 sanguineum terrenumque hominem. Fratris quoque Iacob semper emulum hasta percutit spirituali.
73 Domini] Dei PL22
74 et] om. PL22
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,25 
prol.| Ionas pulcherrima columba, naufragio suo passionem Domini prefigurans, mundum ad penitentiam revocat et sub nomine Ninive gentibus salutem nuntiat.
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,26 
prol.| Micheas de Morasthi, coheres Christi vastationem annuntiat filie latronis et obsidionem ponit contra eam quia maxillam percusserit iudicis Israel.
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,27 
prol.| Naum consolator orbis increpat civitatem sanguinum et post eversionem illius loquitur: Ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacemai.
ai Na. 1, 15.
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,28 
prol.| Abacuc75, luctator fortis et rigidus, stat super custodiam suam et figit gradum super munitionem ut Christum in cruce contempletur et dicat: “Operuit celos gloria eius et laudis eius plena est terra76. Splendor eius ut lux erit cornua in manibus eius ibi abscondita est fortitudo eius”aj.
aj Hab. 3, 3-4.
75 Abacuc] Abacum CSEL54
76 terra] + et CSEL54
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,29 
prol.| Sophonias, speculator et arcanorum Dei77 cognitor, audit clamorem a porta piscium et eiulatum a secunda et contritionem a collibus. Indicit quoque ululatum habitatoribus pile quia conticuit omnis populus Chanaan dispersi sunt78 universi qui involuti erant argento.
77 Dei] Domini PL22
78 dispersi sunt] disperierunt PL22
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,30 
prol.| Aggeus festivus et letus qui seminavit in lacrimis ut in gaudio meteret, destructum Templum edificat79, Deumque80 Patrem inducit loquentem: Adhuc unum modicumque81 et ego commovebo celum et terram et mare et aridam et movebo omnes gentes et veniet desideratus cunctis gentibusak.
ak Agg. 2, 7-8.
79 edificat] reedificat PL22
80 Deumque] Dominumque PL22
81 modicumque] modicum PL22
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,31 
prol.| Zacharias, memor Domini sui, multiplex in prophetia, Iesum vestibus sordidis indutum et lampadem82 oculorum septem, candelabrumque aureum cum totidem lucernis quot oculis, duas quoque olivas a sinistris lampadis cernit et a83 dextris ut post equos rufos, nigros, varios et albos84 et dissipatas quadrigas ex Ephraim et equum de Hierusalem, pauperem regem vaticinetur et predicet sedentem super pullum filium asine subiugalisal.
al Mt. 21, 5.
82 lampadem] lapidem PL22
83 a] om. PL22
84 varios et albos] et albos et varios PL22
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,32 
prol.| Malachias aperte et in fine omnium prophetarum, de abiectione Israel et vocatione gentium: «Non est mihi, ait, voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda»am.
am Cf. Mal. 1, 10-11.
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,33 
prol.| Isaiam, Ieremiam, Ezechiel et Daniel85 quis potest86 vel intelligere vel exponere? Quorum primus non prophetiam videtur mihi texere {t. 1: Erfurt, f. 2va; facsim., p. 4a} sed Evangelium. Secundus virgam nuceam et ollam succensam a facie aquilonisan et pardum spoliatum suis coloribus et quadruplex diversis metris nectit alphabetumao. Tertius principia et finem tantis habet obscuritatibus involuta, ut apud Hebreos ipse87 partes cum exordio Geneseos ante annos triginta non legantur. Quartus vero qui et extremus inter quatuor prophetas, temporum conscius et totius mundi philohistoricus88, lapidem precisum de monte sine manibusap, et regna omnia subvertentem, claro sermone pronuntiat.
an Cf. Ier. 1, 11-13.
ao Cf. Lam.
ap Cf. Dn. 2, 34.45.
85 Ezechiel et Daniel] Ezechielem et Danielem PL22
86 potest] possit PL22
87 ipse] iste PL22
88 philohistoricus] φιλοΐστΩρ PL22
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,34 
prol.| David, Simonides noster, Pindarus et Alcheus, Flaccusaq quoque, Catullus atque89 Serenus, Christum lyra personat et in decachordo psalterio ab inferis excitat90 resurgentem. Salomon pacificus et amabilis Domini, mores corrigit, naturam docet, Ecclesiam iungit et Christum sanctarumque nuptiarum dulce canit epithalamium.
aq Quintus Horatius Flaccus .
89 atque] et PL22
90 excitat] suscitat PL22
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,35 
prol.| Esther in Ecclesie typo populum liberat de periculo et interfecto Aman qui interpretatur iniquitas, partes convivii et diem celebrem mittit in posteros.
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,36 
prol.| Paralipomenon liber id est Instrumenti veteris epitome91, tantus ac talis est ut absque illo, si quis scientiam Scripturarum sibi voluerit arrogare, seipsum irrideat. Per singula quippe nomina, iuncturasque verborum et pretermisse in Regum libris tanguntur historie et innumerabiles explicantur Evangelii questiones.
91 epitome] ἑπιτομὴ PL22
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,37 
prol.| Esdras et Neemias, adiutor videlicet et consolator a Domino in unum volumen artantur92 instaurant Templum, muros extruunt civitatis omnisque illa turba populi redeuntis in patriam et descriptio sacerdotum, levitarum, Israelis proselytorum ac per singulas familias murorum ac turrium opera divisa, aliud in cortice preferunt, aliud in medulla retinent.
92 artantur] coarctantur PL22
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,38 
prol.| Cernis me Scripturarum amore raptum excessisse modum epistole et tamen non implesse quod volui. Audivimus tantum quid nosse, quid cupere debeamus, ut et nos quoque possimus dicere: Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni temporear. Ceterum illud Socraticum impletur in nobis. Hoc tantum scio quod nescio. Tangam et novum breviter Testamentum.
ar Ps. 118, 20.
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,39 
prol.| Mattheus, Marcus, Lucas et Ioannes, quadriga Domini et verum cherub93 quod interpretatur scientie multitudo, per totum corpus oculati sunt, scintille emicant, discurrunt fulgura, pedes habent rectos et in sublime tendentes, terga pennata et ubique volitantia. Tenent se mutuo, sibique perplexi sunt et quasi rota in rotam94 volvuntur et pergunt quocumque eos flatus Spiritus sancti perduxerit.
93 cherub] Cherubim PL22
94 rotam] rota PL22
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,40 
prol.| Paulus apostolus ad septem scribit Ecclesias. Octava enim ad Hebreos a95 plerisque extra numerum ponitur. Timotheum instruit ac Titum et96 Philemonem pro fugitivo famulo deprecatur. Super quo tacere melius puto, quam pauca scribere.
95 a] om. PL22
96 et] om. PL22
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,41 
prol.| Actus Apostolorum nudam quidem videntur sonare historiam et nascentis Ecclesie infantiam texere sed si noverimus scriptorem eorum Lucam esse medicum, cuius Laus est in Evangelioas animadvertemus pariter omnia verba illius, anime languentis esse medicinam.
as 2Cor. 8, 18.
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,42 
prol.| Iacobus, Petrus, Ioannes, Iudas97, septem epistolas ediderunt tam mysticas quam succinctas et breves pariter et longas: breves in verbis, longas in sententiis, ut rarus sit qui non in earum cecutiat lectione.
97 Iudas] + Apostoli PL22
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,43 
prol.| Apocalypsis Ioannis {t. 1: Erfurt, f. 2vb; facsim., p. 4b} tot habet sacramenta quot verba. Parum dixi et98 pro merito voluminis. Laus omnis inferior est. In verbis singulis multiplices latent intelligentie.
98 et] om. PL22
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,44 
prol.| Oro te, frater carissime, inter hec vivere, ista meditari, nihil aliud nosse, nihilque aliud99 querere. Nonne videtur tibi iam hic in terris regni celestis habitaculum? Nolo ut100 offendaris in Scripturis sanctis simplicitate et quasi vilitate verborum que vel vitio interpretum101, vel de industria sic prolate102 sunt ut rusticam contionem facilius instruerent et in una eademque sententia, aliter doctus, aliter sentiret103 indoctus. Non sum tam petulans et hebes, ut hec me nosse pollicear, et eorum fructus capere in terra, quorum radices in celo fixe sunt. Sed velle fateor sedenti me prefero, magistrum renuens, comitem spondeo. Petenti datur, pulsanti aperitur querens invenit. Discamus in terris quorum scientia nobis perseveret in celo.
99 nihilque aliud] nihil PL22
100 ut] om. PL22
101 interpretum PL22 ] interpertum cacogr. Rusch
102 prolate] prolata PL22
103 sentiret] audiret PL22
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,45 
prol.| Obvius104 te manibus excipiam et ut inepte aliquid ac de Hermagore tumiditate effundam105, quicquid quesieris, tecum scire conabor.
104 Obvius] Obviis CSEL54 PL22
105 effundam] effutiam PL22
Numérotation du verset PrBib. Prol.284b,46 
prol.| X Habes hic amantissimum tui fratrem Eusebium, qui litterarum tuarum mihi gratiam duplicavit, referens honestatem morum tuorum, contemptum seculi, fidem amicitie, amorem Christi. Nam prudentiam et eloquii venustatem, etiam absque illo, ipsa Epistola preferebat. Festina, queso te, et herenti106 in salo navicule funem magis precide quam solve. Nemo renuntiaturus seculo bene potest vendere que contempsit ut venderet. Quicquid in sumptus de tuo tuleris, pro lucro computa Antiquum107 dictum est. Avaro deest tam108 quod habet quam quod non habet. «Credenti totus mundus divitiarum est. Infidelis autem etiam obolo indiget». Sic vivamus quasi109 nihil habentes et omnia possidentes. Victus atque110 vestitus, divitie Christianorum sunt. Si habes in potestate rem tuam vende, si non habes proiice. Tollenti tunicam et pallium relinquendum est. Nisi scilicet tu semper recrastinans et diem de die trahens111, caute et pedetentim tuas possessiunculas vendideris, non habet Christus unde alat pauperes suos. Totum Deo dedit, qui se112 obtulit. Apostoli tantum navem et retia reliquerunt. Vidua duo era misit in113 gazophylacium, et prefertur Cresi divitiis. Facile contemnit omnia qui se semper cogitat esse moriturum.
Epistola sancti Hieronymi presbyteri ad Paulinum presbyterum explicit. 114 B at
at ¶Fons : Hieronymus , Epistolae, Ep. 53 ad Paulinum [De studio Scripturarum], CSEL 54, p. 442-465. Cf. Repertorium biblicum, n° 284.
B ¶Codd. : <0.1.> ΩJ (§ 1 contuli ) Rusch ( Biblia latina cum Glossa ordinaria, ed. A. Rusch, Strasbourg, 1480, t. 1, Erfurt, f. 3ra-b; facsim., p. 5) PL22 CSEL54 ( sparsim contuli ); om. T21 | Epistola beati Hieronymi presbyteri ad Paulinum presbyterum de omnibus divine historie libris incipit] Incipit epistola sancti Ieronimi ad Paulinum de omnibus divine historie libris ΩJ.
106 herenti] herentis PL22
107 Antiquum Cor3 (A.)] Antiqua ΩJ
108 deest tam ΩJ] inv. Cor3 (antiq.)
109 quasi] tamquam PL22
110 atque] et PL22
111 diem de die trahens ΩJ] et diem die trahens Cor3 (al.)
112 se] seipsum PL22
113 in] ad PL22
114 Epistola... explicit] om. ΩJ



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (PrBib. Hieronymi epistola ‘Frater Ambrosius’ ad Paulinum ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=01&chapitre=01_Prol.284b)

Notes :