Capitulum 7
Numérotation du verset
Idc. 7,1
Igitur Ierobaal qui est1
et Gedeon de nocte consurgens et omnis populus cum eo venit ad fontem qui vocatur Arad. Erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis Excelsi.
1 est]
om.
Numérotation du verset
Idc. 7,2
Dixitque Dominus ad Gedeon: Multus tecum est populus
nec tradetur Madian in manus eius ne glorietur contra me Israel et dicat meis viribus liberatus sum.
Numérotation du verset
Idc. 7,3
Loquere ad populum, et cunctis audientibus predica: Qui formidolosus et timidus est revertatur.
Recesseruntque de monte Galaad et reversi2 sunt ex populo viginti duo millia virorum
2 reversi] reversa
Weber
et tantum decem millia remanserunt.
Numérotation du verset
Idc. 7,4
Dixitque Dominus ad Gedeon: Adhuc populus multus est. Duc eos
ad aquas
et ibi probabo illos
et de quo dixero tibi ut tecum vadat3 ipse pergat4 quem ire prohibuero revertatur5.
3 t. v.
Rusch Weber
]
inv.
ΩSJ
|
4 ipse pergat ΩJ ΩL etc.
Rusch Weber
] ipse vadat ΩSM,
Cor3
(antiq. non habent
IPSE
)
|
5 revertatur
Cor3
(hebr.
IPSE NON VADAT
) ΩJ
Rusch Weber
] ipse
praem. Amiatinus
F B ΘAMG ΩSM
|
Numérotation du verset
Idc. 7,5
Cumque descendisset populus ad aquas dixit Dominus ad Gedeon: Qui manu et6 lingua lambuerint aquas
6 manu et Λ H² Ω
Rusch
]
om.
ΩL
Weber
;
Cor2
: « De glossa Augustini quidam interponunt quod dicitur
ET MANU
quod nec antiq. nec hebr. habent sed non de hoc loco accipitur quod dicitur
MANU
sed cum dicitur in sequentibus ibi (v. 6)
QUI MANU AD OS PROICIENTE
»;
Cor
1 +3: « Hebr. antiq. (?) non habent si
QUI LINGUA LAMBUERUNT
(
sic
) etc. sed Glossa exponit “qui manu et lingua lambuerunt (
sic
)” etc. Et est alia translatio que sumitur de greco sicut videtur velle glossa. Tamen hoc planius est in originali Augustini quia non super hunc textum debet esse glossa sed infra eodem: “fuit itaque numerus eorum qui manu ad os proiciente” etc. Et ibi alia translatio habet “factus est numerus eorum qui lambuerunt manu sua lingua sua trecenti viri” ». Cf. revera
RABANUS,
Commentaria in Iud., lib. 2, cap. 5, PL 108, 1161: « Fuit itaque numerus eorum, qui manu ad os projiciente aquas lambuerant, trecenti viri. Omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat etc. Plerique Latini codices non habent, manu sua, sed tantummodo, lingua sua, quoniam sic intellexerunt quod supra dictum est, sicut canes. Graecus autem utrumque habet, manu sua, lingua sua, ut intelligatur quod manu aquam raptam in os projiciebant. Et hoc erat simile bibentibus canibus, qui non ore apposito, sicut boves, aquam ducunt quam bibunt, sed lingua in os rapiunt, sicut etiam isti fecisse intelliguntur, cum manu in os aquam projicerent, quam lingua exciperent. Nam et interpretatio ex Hebraeo planius id habet his verbis: Fuit itaque numerus eorum qui manu in os projiciente aquam lambuerant, trecenti viri. Neque enim solent homines ita bibere, ut sine opere manus, lingua, sicut canes, aquam hauriant. Aut vero istis praeceptum fuerat ut hoc facerent: sed cum ad bibendum descendissent ad aquas, multi genu flexo biberunt, quod facilius et minore labore fieret; pauci vero quia non flexo genu se incurvaverunt, et ut canes biberunt, sed aquam manu in os jactam. Quorum numerus, quia trecenti erant, signum insinuat crucis propter litteram T Graecam, in qua iste numerus significatur. Hinc etiam gentes magis in crucifixum credituras praefiguratum est, quod littera Graeca est. »
sicut solent canes lambere
separabis eos seorsum. Qui autem curvatis genibus biberint
in altera parte erunt.
Numérotation du verset
Idc. 7,6
Fuit itaque numerus eorum qui manu ad os proiciente aquas lambuerant trecenti viri.
omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat.
Numérotation du verset
Idc. 7,7
Et ait Dominus ad Gedeon: In trecentis viris qui lambuerunt aquas liberabo vos et tradam in manu tua Madian7. Omnis autem reliqua multitudo revertatur in locum suum.
7 in manu tua -
M
.
Rusch
]
inv.
ΩJ
Weber
Numérotation du verset
Idc. 7,8
Sumptis itaque pro numero cibariis et tubis omnem reliquam multitudinem abire precepit ad tabernacula sua et ipse cum trecentis viris se certamini dedit. Castra autem Madian erant subter in valle.
Numérotation du verset
Idc. 7,9
Eadem nocte dixit Dominus ad eum: Surge et descende in castra quia tradidi eos in manu tua.
Numérotation du verset
Idc. 7,10
Sin autem solus ire formidas, descendat tecum Phara puer tuus.
Numérotation du verset
Idc. 7,11
Et cum audieris quid loquantur, tunc confortabuntur manus tue et securior ad hostium castra descendes. Descendit ergo ipse et Phara puer eius in partem castrorum ubi erant armatorum vigilie.
Numérotation du verset
Idc. 7,12
Madian autem et Amalech et omnes orientales populi fusi iacebant in valle ut locustarum multitudo. Cameli autem8 innumerabiles erant sicut arena que iacet in litore9 maris.
8 autem] quoque
Weber
|
9 litore] litoribus
Weber
|
Numérotation du verset
Idc. 7,13
Cumque venisset Gedeon narrabat aliquis somnium proximo10 suo et in hunc modum referebat quod viderat. Vidi somnium et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi
10 somnium proximo] somnum proximio
cacogr. Rusch
et in castra Madian11 descendere cumque pervenisset ad tabernaculum. Percussit illud atque subvertit et terre funditus coequavit.
11 c.
M
. ΩS²M]
inv. Weber
Numérotation du verset
Idc. 7,14
Respondit is cui loquebatur: Non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis filii Ioas viri Israelite. Tradidit enim Dominus12 in manu eius Madian et omnia castra eius.
12 enim Dominus] Deus
Weber
Numérotation du verset
Idc. 7,15
Cumque audisset Gedeon somnium et interpretationem eius adoravit et reversus est13 ad castra Israel et14 ait: Surgite; tradidit enim Dominus in manus nostras castra Madian.
13 est]
om. Weber
|
14 et] om. Weber
|
Numérotation du verset
Idc. 7,16
Divisitque trecentos viros in tres partes et dedit tubas
in manibus eorum lagenasque
vacuas ac lampades
in medio lagenarum.
Numérotation du verset
Idc. 7,17
Et dixit ad eos: Quod me facere videritis hoc facite.
Ingrediar partem castrorum et quod fecero sectamini.
Numérotation du verset
Idc. 7,18
Quando personuerit15 tuba
15 personuerit
Rusch Edmaior.
(O
plerique codd., edd.
)] personaverit
Weber Edmaior.
(V Amiatinus )
in manu mea
vos quoque per castrorum circuitum clangite et conclamate Domino et Gedeoni.
Numérotation du verset
Idc. 7,19
Ingressusque est Gedeon et trecenti viri qui erant cum eo in partem16 castrorum incipientibus vigiliis noctis medie et custodibus suscitatis ceperunt bucinis clangere et complodere inter se lagenas.
16 partem ΩJ
Rusch
] parte
Weber
Numérotation du verset
Idc. 7,20
Cumque per gyrum castrorum in tribus personarent locis et hydrias confregissent, tenuerunt sinistris manibus
lampades et dextris sonantes tubas clamaveruntque gladius Domini et Gedeonis
Numérotation du verset
Idc. 7,21
stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium. Omnia itaque castra turbata sunt et vociferantes ululantesque fugerunt.
Numérotation du verset
Idc. 7,22
Et nihilominus insistebant trecenti viri bucinis personantes. Immisitque Dominus gladium in omnibus castris et mutua se cede truncabant,
Numérotation du verset
Idc. 7,23
fugientes usque Bethseta17 et crepidinem Abelmeula in Thebbath18. Conclamantes autem viri Israel de Nepthali et Aser et omni Manasse persequebantur Madian. Et dedit Dominus victoriam populo Israel in die illa19.
17 Bethseta ΩJ
Weber
] Bethsecha ΩS, Bethsera ΩP, Bethseca
Rusch
, Bethsecha
Cor3
(vel B.), Bethsetta
Clementina
|
18 Abelmeula V etc. Φ Ω ΩL ΩP
Rusch Weber
] Abelmehula
Ed1530 Clementina
| Thebbath ΩS ΩL ΩP
Rusch
] Thebbat Ω
M, Tebbath
Cava
.. .B
Amiatinus
T
M
Φ O ... ΩJ
Clementina Weber
, Tebbatum
Ed1530
|
19 Et dedit... Israel (suo C) in die illa
Cava
L ΠD (
in ras.
)
M
ΦV Ψ Ω
M ΩS (
marg.
) ΩP ΩL
Rusch Ed1530
]
om. Cor1
(antiq. et hebr. non habent hoc) ΩJ
Cor3
(alii:
ET DEDIT... ILLA,
set antiqui et hebrei non habent)
Clementina Weber
|
Numérotation du verset
Idc. 7,24
Misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim dicens: Descendite in occursum Madian et occupate aquas usque Bethbera atque Iordanem. Clamavitque omnis Ephraim et preoccupavit aquas atque Iordanem usque Bethbera.
Numérotation du verset
Idc. 7,25
Apprehensosque duos viros Madian - Oreb et Zeb - interfecit, Oreb in petra Oreb, Zeb vero in torculari Zeb, et persecuti sunt Madian, capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon, trans fluenta Iordanis.
Capitulum 7
Numérotation du verset
Idc. 7,1
Igitur Ierobaal qui est1
{t. 1: Erfurt, f. 242rb; facsim., p.483b} et Gedeon de nocte consurgens et omnis populus cum eo venit ad fontem qui vocatur Arad. Erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis Excelsi.
1 est]
om.
P14417
Numérotation du verset
Idc. 7,2
Dixitque Dominus ad Gedeon: Multus tecum est populus
interl.|
In bellis humanis numerosior exercitus prestat tutiora subsidia sed non est ita in divinis. Non enim clarum est divine virtutis opus si humanis adminiculis fulciatur."Non enim salvatur rex in multitudine virtutis sue"a.
a Cf. Ps. 32, 16: « Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae ».
nec tradetur Madian in manus eius ne glorietur contra me Israel et dicat meis viribus liberatus sum.
interl.|
victoriam meam sibi ascribat
Numérotation du verset
Idc. 7,3
Loquere ad populum, et cunctis audientibus predica: Qui formidolosus et timidus est revertatur.
interl.|
quasi: certamina fortibus viris derelinquat, ne exemplum timoris et formidinis ceteris prebeat.
marg.|
QUI
FORMIDOLOSUS
ET
TIMIDUS. ADAMANTIUS. Idem hodie clamat Iesus: Qui timidus et formidolosus est corde, non veniat ad me ad bella. Ait enim: Qui non tollit crucem suam et sequitur me, non est me dignusb; et: Qui non odit patrem suum et matrem, fratres, sorores et filios, insuper et animam suam, non est me dignusc. Item: Qui non renuntiaverit omnibus que possidet, non potest meus esse discipulusd. Sic timidos et formidolosos separat a suis castris. Miles ergo Christi timorem et formidinem depellat, et confidenter dicat: Si consistant adversum me castra, non timebit cor meume, et: Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo etcf. Non vos terreat ista malitia que facile fideliter militantibus impletur. Solent in his castris mulieres vincere, non corporis robore, sed fidei virtute, sicut Delbora et Iudith que quam viri perdiderant, patrie reddidit salutem. Virgines quoque prima etate pro martirio tyrannica pertulere tormenta. In his ergo qui militant Deo, non corporis, sed anime fortitudo queritur, quia non iaculis ferreis, sed orationum telis victoria acquiritur, et fides in certamine tolerantiam prebet. Undeg: State ergo induti loricam iustitie, succincti lumbos in veritate; et galeam salutis accipite, et gladium Spiritus; super omnia scutum fidei etc. Sic armati debemus tollere vexilla crucis Christi et eum sequi. Si tamen in persecutione inferiorem te viribus contra tyranni crudelitatem videris, est in milicia Christi dare locum ire, de loco in locum fugere, nec tibi in hoc ascribitur militare commissum. Undeh: Si persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam. Summa enim rei est, Iesum quem semel confessus es non negarei. Confitetur autem qui propterea fugit ne neget. In Apocalypsi, cum enumerantur qui in stagnum ignis mittendi sunt cum infidelibus et fornicatoribus et venerariis, timidi et formidolosi computantur. Sic inter ingentia et nefanda crimina timoris et formidinis crimen ponitur.
b Mt. 10, 38.
c Lc. 14, 26.
d Lc. 14, 33.
e Ps. 26, 3.
f Ps. 26, 1.
g Cf. Eph. 6, 14-17.
h Mt. 10, 23.
i Cf. Io. 1, 20.
marg.|
SEPTUAGINTA. Formidolosus est, qui quasi adolescente vitio, antequam videat mala, sola cogitatione terretur, gelidam per membra formidinem volvens, ut non tam conspectu malorum, quam auditu et exspectatione solvatur. Ideo iuxta Septuaginta, formidolosus corde dicitur: in corde enim et in interioribus animi defixum manet hoc vitium. Timidus autem est qui primo aspectu ad congressum trepidat, non tamen toto corde terretur, sed reparari et animari denuo potest.
Recesseruntque de monte Galaad et reversi2 sunt ex populo viginti duo millia virorum
2 reversi] reversa
Weber
interl.|
catechumini scilicet qui ante baptismum territi cedunt
et tantum decem millia remanserunt.
Numérotation du verset
Idc. 7,4
Dixitque Dominus ad Gedeon: Adhuc populus multus est. Duc eos
interl.|
probandos
ad aquas
interl.|
baptismi
et ibi probabo illos
marg.|
ADHUC
POPULUS. ADAMANTIUS. Adhuc populus multus est; depone eos {t. 1: Erfurt, f. 242va; facsim., p. 484a} ad aquam, et ibi eos probabo tibi. Ut video, qui primum reprobati sunt, nec in aquam descenderant, sed adhuc se catechuminos designabant, et in tantum formidinis vitio deterriti sunt, ut nec ad lavacrum salutare descenderent. Ideo reprobati sunt; hi vero secundi veniunt ad aquam, ut probentur ibi. Et dixit Dominus ad Gedeon: Omnis quicumque lamberit aquam in lingua sua, sicut lambit canis, statues eum deorsum etc. In omnibus pene veterum gestis, mysteria designantur ingentia, sicut hic. Qui enim descendunt ad aquam, id est qui ad baptismi gratiam, non debent procedere in terram, nec flectere genua, et cedere temptationibus futuris, sed stare constanter, et remissas manus, et dissoluta genua erigere, et gressus rectos facere pedibus suisj. Venisti ad aquam baptismi, hoc est tibi initium pugne spiritualis. Si remissior fueris, si flecti facile potueris, quomodo pugnabis? Quomodo stabis contra astutias diaboli? Ideo clamat Apostolusk: State et nolite iugo servitutis iterum herere. Ille ergo probabilis, ille electus est qui postquam ad aquas baptismi venit, ad necessitates corporeas et terrenas flecti nescit, qui vitiis non indulget, nec propter peccati sitim sternitur pronus.
j Cf. Hbr. 12, 12-13.
k Gal. 5, 1.
et de {t. 1: Erfurt, f. 242va; facsim., p.484a} quo dixero tibi ut tecum vadat3 ipse pergat4 quem ire prohibuero revertatur5.
3 t. v.
Rusch Weber
]
inv.
ΩSJ
4 ipse pergat ΩJ ΩL etc.
Rusch Weber
] ipse vadat ΩSM,
Cor3
(antiq. non habent
ipse
)
5 revertatur
Cor3
(hebr.
ipse non vadat
) ΩJ
Rusch Weber
] ipse
praem. Amiatinus
F B ΘAMG ΩSM
Numérotation du verset
Idc. 7,5
Cumque descendisset populus ad aquas dixit Dominus ad Gedeon: Qui manu et6 lingua lambuerint aquas
6 manu et Λ H² Ω
Ed1455
Rusch
]
om.
ΩL
Weber
;
Cor2
: « De glossa Augustini quidam interponunt quod dicitur
et manu
quod nec antiq. nec hebr. habent sed non de hoc loco accipitur quod dicitur
manu
sed cum dicitur in sequentibus ibi (v. 6)
qui manu ad os proiciente
»;
Cor
1 +3: « Hebr. antiq. (?) non habent si
qui lingua lambuerunt
(
sic
) etc. sed Glossa exponit “qui manu et lingua lambuerunt (
sic
)” etc. Et est alia translatio que sumitur de greco sicut videtur velle glossa. Tamen hoc planius est in originali Augustini quia non super hunc textum debet esse glossa sed infra eodem: “fuit itaque numerus eorum qui manu ad os proiciente” etc. Et ibi alia translatio habet “factus est numerus eorum qui lambuerunt manu sua lingua sua trecenti viri” ». Cf. revera
Rabanus,
Commentaria in Iud., lib. 2, cap. 5, PL 108, 1161: « Fuit itaque numerus eorum, qui manu ad os projiciente aquas lambuerant, trecenti viri. Omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat etc. Plerique Latini codices non habent, manu sua, sed tantummodo, lingua sua, quoniam sic intellexerunt quod supra dictum est, sicut canes. Graecus autem utrumque habet, manu sua, lingua sua, ut intelligatur quod manu aquam raptam in os projiciebant. Et hoc erat simile bibentibus canibus, qui non ore apposito, sicut boves, aquam ducunt quam bibunt, sed lingua in os rapiunt, sicut etiam isti fecisse intelliguntur, cum manu in os aquam projicerent, quam lingua exciperent. Nam et interpretatio ex Hebraeo planius id habet his verbis: Fuit itaque numerus eorum qui manu in os projiciente aquam lambuerant, trecenti viri. Neque enim solent homines ita bibere, ut sine opere manus, lingua, sicut canes, aquam hauriant. Aut vero istis praeceptum fuerat ut hoc facerent: sed cum ad bibendum descendissent ad aquas, multi genu flexo biberunt, quod facilius et minore labore fieret; pauci vero quia non flexo genu se incurvaverunt, et ut canes biberunt, sed aquam manu in os jactam. Quorum numerus, quia trecenti erant, signum insinuat crucis propter litteram T Graecam, in qua iste numerus significatur. Hinc etiam gentes magis in crucifixum credituras praefiguratum est, quod littera Graeca est. »
interl.|
id est opere et verbo
interl.|
id est qui rectitudinem doctrine hauriunt et rectitudinem operam non flectunt
sicut solent canes lambere
interl.|
qui super omnia animalia amant dominos suos
marg.|
QUI
MANU
ET
LINGUA. Manu et lingua dicit eos aquam lambere, quia manu et lingua debent operari milites Christi, id est opere et verbo. Qui enim docet et facit, magnus vocabitur in regno celorum. Similitudinem quoque canis lambentis inducit, quia supra omnia cetera animalia, amorem dicitur proprio domino servare, nec terrore nec iniuriis oblitterari in eo fertur affectus. Trecenti ergo sunt soli, qui sacramenti huius imaginem ferunt. Isti electi, probati, et ad victoriam consecrati, qui etiam ipso numeri sacramento obtinere adversarios possunt. Trecenti enim sunt, qui tertio centeno multiplicantur, et perfecte trinitatis numerum ferunt.
separabis eos seorsum. Qui autem curvatis genibus biberint
interl.|
dissoluti scilicet in operibus
in altera parte erunt.
interl.|
qui scilicet non faciunt rectos gressus pedibus suis
Numérotation du verset
Idc. 7,6
Fuit itaque numerus eorum qui manu ad os proiciente aquas lambuerant trecenti viri.
interl.|
in numero scilicet perfecte trinitatis
omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat.
marg.|
FUIT
ITAQUE
NUMERUS. AUGUSTINUS. Et factus est numerus eorum qui lambuerant manu sua, lingua sua, trecenti viri. Plerique latini codices non habent manu sua, sed tantum lingua sua, quia sic intellexerunt quod supra dictum est tamquam canes. Grecus autem utrumque habet: manu sua, lingua sua, ut intelligatur quod manu aquam raptam in os proficiebant, sicut canes qui non ore apposito sicut boves aquam ducunt quam bibunt, sed lingua in os rapiunt, sicut etiam isti fecerunt. Sed cum manu aquam in os proiicerent, quam lingua exciperent. Interpretatio vero ex Hebreo id planius habet:
Fuit itaque numerus eorum, qui manu
in
os proiiciente aquas lambuerant, trecenti viri
. Non enim ita bibunt homines ut sine opere manus lingua aquam hauriant sicut canes; haud vero istis preceptum fuerat ut hoc facerent; sed cum ad bibendum descendissent ad aquam, multi genu flexu biberunt, quod facilius et minore labore fieret. Pauci vero, non flexo genu, se incurvaverunt, sed ut canes biberunt, aquam manu in os iactam. Quorum numerus, quia trecenti erant, crucem significant propter litteram thau grecam. Per quod etiam gentes magis in crucifixum Christum credituras prefiguratum est, quia littera greca est. Unde Grecorum nomine {t. 1: Erfurt, f. 242vb; facsim., p. 484b} Apostolus omnes gentes significat, dicensl: «Iudeo primum, et Greco», quia in linguis gentium greca ita excellit, ut per hanc omnes decenter significentur. Hic numerus etiam in vernaculis Abrae advertendus est, per quos fratrem ab hostibus liberavit, quando eum Melchisedech magno mysterio benedixit. Quod enim exuberant decem et octo videtur significari quo tempore fieret, id est tertio, quod futurum erat sub gratia. Nam primum est ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia. Singula vero tempora senario significata sunt numero propter perfectionem: ter enim seni decem et octo sunt. Unde, et mulier decem et octo annos habebat in infirmitate, quam curvam Salvator erexit. Nam quod isti ita probati sunt, ut similes in bibendo canibus dicerentur, significat quod contemptibilia et ignobilia elegit Deus; pro contemptu enim habetur canis. Undem: Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus. Dauid quoque tamquam contemptibilem se canem appellat.
l Rm. 1, 16.
m Mt. 15, 26; Mc. 7, 27.
Numérotation du verset
Idc. 7,7
Et ait Dominus ad Gedeon: In trecentis viris qui lambuerunt aquas liberabo vos et tradam in manu tua Madian7. Omnis autem reliqua multitudo revertatur in locum suum.
7 in manu tua -
M
.
Rusch
]
inv.
ΩJ
Weber
interl.|
quia «non est speciosa laus in ore peccatoris»n
n Sir. 15, 9.
Numérotation du verset
Idc. 7,8
Sumptis itaque pro numero cibariis et tubis omnem reliquam multitudinem abire precepit ad tabernacula sua et ipse cum trecentis viris se certamini dedit. Castra autem Madian erant subter in valle.
Numérotation du verset
Idc. 7,9
Eadem nocte dixit Dominus ad eum: Surge et descende {t. 1: Erfurt, f. 242vb; facsim., p.484b} in castra quia tradidi eos in manu tua.
Numérotation du verset
Idc. 7,10
Sin autem solus ire formidas, descendat tecum Phara puer tuus.
Numérotation du verset
Idc. 7,11
Et cum audieris quid loquantur, tunc confortabuntur manus tue et securior ad hostium castra descendes. Descendit ergo ipse et Phara puer eius in partem castrorum ubi erant armatorum vigilie.
Numérotation du verset
Idc. 7,12
Madian autem et Amalech et omnes orientales populi fusi iacebant in valle ut locustarum multitudo. Cameli autem8 innumerabiles erant sicut arena que iacet in litore9 maris.
8 autem] quoque
Weber
9 litore] litoribus
Weber
Numérotation du verset
Idc. 7,13
Cumque venisset Gedeon narrabat aliquis somnium proximo10 suo et in hunc modum referebat quod viderat. Vidi somnium et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi
10 somnium proximo] somnum proximio
cacogr. Rusch
interl.|
AUGUSTINUS. quia per contemptibilia mundi Salvator inimicos confudit
et in castra Madian11 descendere cumque pervenisset ad tabernaculum. Percussit illud atque subvertit et terre funditus coequavit.
11 c.
M
. ΩS²M]
inv. Weber
marg.|
PERCUSSIT
ILLUD
ATQUE
SUBVERTIT. GREGORIUS. De hoc bello per Prophetam dicituro: «Iugum oneris eius, et virgam humeri eius, et sceptrum exactoris eius superasti, sicut in die Madian». Eripiens enim gentilitatem Dominus superavit iugum oneris eius, cum eam adventu suo a diaboli servitute liberavit. Superavit virgam humeri eius, cum percussionem illius que ex perverso opere graviter deprimebat, humano genere redempto compescuit. Superavit sceptrum exactoris eius, cum regnum diaboli, qui pro peccatis debita penarum tributa exigebat, de corde fidelium destituit. Adventus ergo redemptoris huius pugne victorie comparatur, quia in illa Gedeonis victoria designatur. Gedeon namque significat redemptoris adventum, de quo diciturp: Tollite portas, principes, vestras et elevamini, porte eternales, et introibit rex glorie, Dominus fortis et potens, Dominus potens in prelio. Hoc Gedeon opere et nomine prophetavit: Gedeon namque interpretatur circuiens in utero. Christus enim per maiestatis potentiam omnia circuivit, sed per dispensationis gratiam in uterum virginis venit; qui sua dispensatione nos redimens divinitate cuncta complectens et humanitatem intra uterum sumens, in utero incarnatus est, et clausus non est, quia intra uterum fuit per infirmitatis substantiam et extra mundum per maiestatis potentiam. Madian vero interpretatur de iudicio: hostes enim eius repulsi sunt non de iudicio repellentis, sed de iudicio iuste iudicantis. Ideo de iudicio vocantur, quia alieni a gratia redemptoris iuste damnationis meritum etiam in nomine trahunt. Contra hos Gedeon cum trecentis pergit ad prelium. Solet in centenario plenitudo perfectionis intelligi. Quid ergo in trecentis nisi perfecta cognitio trinitatis? Cum his enim Dominus adversarios fidei destruit, cum his ad predicationis bella descendit, qui possunt divina cognoscere, et de trinitate que Deus est pertecte sentire. Notandum vero est quia trecentorum numerus in thau littera continetur et per speciem crucis designatur, que crucis speciem tenet, cui si per transversam lineam id quod in cruce eminet adderetur, non iam crucis species sed ipsa crux esset. Quia ergo hic numerus in thau littera continetur et per eam species crucis ostendit, {t. 1: Erfurt, f. 243ra; facsim., p. 485a} merito in his trecentis Gedeonem sequentibus illi designantur quibus diciturq: Qui vult venire post me abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Qui sequentes Dominum tanto verius crucem tollunt, quanto acrius et se edomant, et erga proximos caritatis compassione cruciantur. Under: «Signa thau super frontes virorum gementium et dolentium», vel in trecentis hoc significatur, quod ferrum hostium crucis ligno superetur.
o Is. 9, 4.
p Ps. 23, 7-8.
q Mt. 16, 24; Lc. 9, 23.
r Ez. 9, 4.
Numérotation du verset
Idc. 7,14
Respondit is cui loquebatur: Non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis filii Ioas viri Israelite. Tradidit enim Dominus12 in manu eius Madian {t. 1: Erfurt, f. 243ra; facsim., p.485a} et omnia castra eius.
12 enim Dominus] Deus
Weber
Numérotation du verset
Idc. 7,15
Cumque audisset Gedeon somnium et interpretationem eius adoravit et reversus est13 ad castra Israel et14 ait: Surgite; tradidit enim Dominus in manus nostras castra Madian.
13 est]
om. Weber
14 et] om. Weber
Numérotation du verset
Idc. 7,16
Divisitque trecentos viros in tres partes et dedit tubas
interl.|
predicationis
in manibus eorum lagenasque
interl.|
corpora
vacuas ac lampades
interl.|
fulgorem miraculorum
in medio lagenarum.
marg.|
DIVISITQUE
TRECENTOS. Ducti sunt ad fluvium ut aquas biberent, et qui eas flexis genibus hauserunt a belli intentione remoti sunt. Aquis enim doctrina sapientie stante autem genu, recta operatio designatur. Qui ergo dum aquas bibunt genu flectunt, a bello prohibentur, quia cum istis Christus contra hostes fidei pergit ad prelium, qui cum doctrinam hauriunt, rectitudinem operum non flectunt. Omnis enim tunc bibisse aquam, sed non omnes recto genu stetisse narrati sunt; et reprobati sunt qui bibendo genua flexerunt, quia non auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factoress; quia enim dissolutio operum genuum curvatione signatur, recte diciturt: Remissas manus et dissoluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris. Igitur Christo duce ad bellum prodeunt, qui quod ore annuntiant opere ostendunt qui fluenta doctrine spiritualiter hauriunt, nec tamen in pravis operibus carnaliter inflectunt. In tubis clamor predicationum. In lampadibus claritas miraculorum. In lagenis fragilitas corporum. Tales enim dux noster secum ad predicationis prelium duxit qui despecta salute corporum, hostes moriendo prosternerent, eorumque gladios, non armis sed patientia, superarent. Armati enim venerunt sub duce suo ad prelium martires nostri, scilicet tubis, lagenis et lampadibus: tubis sonant dum predicant; confringunt lagenas, dum solvenda in passione corpora hostilibus gladiis opponunt; fulgent lampadibus, dum post solutionem corporum miraculis coruscant. Moxque hostes in fugam conversi sunt, quia dum mortuorum martirum corpora miraculis coruscare conspiciunt, luce veritatis fracti, quod impugnabant, crediderunt. Cecinerunt ergo tubis ut lagene frangerentur, lagene fracte sunt ut lampades apparerent. Apparuerunt lampades, ut hostes in fugam verterentur, id est predicaverunt martires donec eorum corpora solverentur, que soluta sunt, ut miraculis coruscarent. Coruscaverunt, ut hostes ex divina luce {t. 1: Erfurt, f. 243rb; facsim., p. 485b} prosternerent ne erecti Deo resisterent, sed eum subditi formidarent. Et notandum quod steterunt hostes ante lagenas, fugerunt autem lampades, quia persecutores fidei predicatoribus adhuc in corpore positis restiterunt. Post solutionem vero corporum, apparentibus miraculis in fugam conversi sunt, quia pavore territi, a persecutione fidelium cessaverunt; predicatione scilicet tubarum, fractis lagenis corporum, timuerunt visis lampadibus miraculorum. Notandum etiam quod ibi scriptum est, quia in dextera tubas, in sinistra autem lagenas tenuerunt. Pro dextro enim habere dicimur quicquid pro magno pensamus; pro sinistro vero quod pro nihilo. Bene autem in dextera tubas, in sinistra tenuerunt lagenas, quia Christi martires pro magno habent predicationis gloriam, corporum vero utilitatem pro minimo. Quisquis vero plus facit utilitatem corporis quam gratiam predicationis, in sinistra tubam, in dextera tenet lagenam.
s Cf. Rm. 2, 13.
t Hbr. 12, 12-13.
Numérotation du verset
Idc. 7,17
Et dixit ad eos: Quod me facere videritis hoc facite.
interl.|
"Christus passus est pro nobis relinquens exemplum ut sequamur vestigia eius".u
u Cf. 1Pt. 2, 21.
Ingrediar partem castrorum et quod fecero sectamini.
Numérotation du verset
Idc. 7,18
Quando personuerit15 tuba
15 personuerit
Rusch Edmaior.
(O
plerique codd., edd.
)] personaverit
Weber Edmaior.
(V Amiatinus )
interl.|
predicatio
in manu mea
interl.|
opere quia opus non debet dissentire a predicatione
vos quoque per castrorum circuitum clangite et conclamate Domino et Gedeoni.
interl.|
AUGUSTINUS. quia id scilicet fiebat quod placeret
Domino et Gedeon
Numérotation du verset
Idc. 7,19
Ingressusque est Gedeon et trecenti viri qui erant cum eo in partem16 castrorum incipientibus vigiliis noctis medie et custodibus suscitatis ceperunt bucinis clangere et complodere inter se lagenas.
16 partem ΩJ
Rusch
] parte
Weber
Numérotation du verset
Idc. 7,20
Cumque per gyrum castrorum in tribus personarent locis et hydrias confregissent, tenuerunt sinistris manibus
interl.|
quia pro minimo habet utilitatem corporum, pro magno autem predicationum gratiam
lampades et dextris sonantes tubas clamaveruntque gladius Domini et Gedeonis
marg.|
ET
HYDRIAS
CONFREGERUNT. ADAMANTIUS. Hydrias portant et lampades et buccinam corneam in manibus, et sic veniunt ad illam innumerabilem hostium multitudinem. In quibus erant cameli sicut harena maris. Et cum venissent ad bellum, buccinis corneis insonuerunt, et dimiserunt hydrias de manibus et contrite sunt. Tunc vero arreptis lampadibus, et proruunt in adversarios, et simul buccinis concrepant. Vide quomodo electi milites Dei cum lampadibus pugnant. Sic enim Christus eos armaverat dicensv: «Sint lumbi vestri precincti, et lucerne ardentes in manibus vestris»; etw: Sic fulgeat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona etc. Talibus ergo lampadibus accensis debent pugnare Christi milites, luce operum refulgentes. Buccina vero canit qui de celestibus loquitur, de spiritualibus disserit, et mysteria regni celorum revelat. Ille de tuba loquitur, qui de magnis et maximis qui scientiam Christi humanis auribus pandit. Cornea autem dicitur buccina, quia de sancto diciturx: «Cornu eius exaltabitur in gloria». Ideo cuiusque buccina dicitur cornea, quia multiplicem scientiam Christi et crucis eius, que in cornu significatur, disserit sacramenta. Hac ergo buccina militantes et pugnantes alienigenas vincimus, et hostes in fugam vertimus, etiamsi fuerit multitudo eorum sicut locuste. Locustis enim comparatur demonum multitudo, quibus neque in celo neque in terris sedes est. Precedat ergo in hoc bello operum lux et scientie, virtus, divini {t. 1: Erfurt, f. 243va; facsim., p. 486a} verbi predicatio. Pugnemus et nos in himnis et psalmis et canticis spiritualibus concinentes et clamantes ad Dominum, ut ab ipso victoriam consequi mereamur.
v Lc. 12, 35.
w Mt. 5, 16.
x Ps. 111, 9.
Numérotation du verset
Idc. 7,21
stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium. Omnia itaque castra turbata sunt et vociferantes ululantesque fugerunt.
Numérotation du verset
Idc. 7,22
Et nihilominus insistebant trecenti viri bucinis personantes. Immisitque Dominus gladium in omnibus castris et mutua se cede truncabant,
Numérotation du verset
Idc. 7,23
fugientes usque {t. 1: Erfurt, f. 243rb; facsim., p.485b} Bethseta17 et crepidinem Abelmeula in Thebbath18. Conclamantes autem viri Israel de Nepthali et Aser et omni Manasse persequebantur Madian. Et dedit Dominus victoriam populo Israel in die illa19.
17 Bethseta ΩJ
Weber
] Bethsecha ΩS, Bethsera ΩP, Bethseca
Rusch
, Bethsecha
Cor3
(vel B.), Bethsetta
Clementina
18 Abelmeula V etc. Φ Ω ΩL ΩP
Ed1455
Rusch Weber
] Abelmehula
Ed1530 Clementina
| Thebbath ΩS ΩL ΩP
Ed1455
Rusch
] Thebbat Ω
M, Tebbath
Cava
.. .B
Amiatinus
T
M
Φ O ... ΩJ
Clementina Weber
, Tebbatum
Ed1530
19 Et dedit... Israel (suo C) in die illa
Cava
L ΠD (
in ras.
)
M
ΦV Ψ Ω
M ΩS (
marg.
) ΩP ΩL
Ed1455
Rusch Ed1530
]
om. Cor1
(antiq. et hebr. non habent hoc) ΩJ
Cor3
(alii:
Et dedit... illa,
set antiqui et hebrei non habent)
Clementina Weber
Numérotation du verset
Idc. 7,24
Misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim dicens: Descendite in occursum Madian et occupate aquas usque Bethbera atque Iordanem. Clamavitque omnis Ephraim et preoccupavit aquas atque Iordanem usque Bethbera.
Numérotation du verset
Idc. 7,25
Apprehensosque duos viros Madian - Oreb et Zeb - interfecit, Oreb in petra Oreb, Zeb vero in torculari Zeb, et persecuti sunt Madian, capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon, trans fluenta Iordanis.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Idc. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=09&chapitre=09_7)

Notes :