Capitulum 3
Numérotation du verset
3Rg. 3,1
Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate coniunctus est pharaoni regi Egypti. Accepit namque filiam eius et adduxit in civitatem David
donec compleret edificans domum suam et domum Domini et murum Hierusalem per circuitum.
Numérotation du verset
3Rg. 3,2
Attamen1 populus immolabat in excelsis.
1 Attamen] et tamen
Weber
Non enim edificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum2.
2 diem illum] die illo
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 3,3
Dilexit autem Salomon Dominum, ambulans in preceptis David patris sui, excepto quod in excelsis immolabat et accendebat thymiama.
Numérotation du verset
3Rg. 3,4
Abiit itaque Salomon3 in Gabaon
3 Salomon]
om. Weber
ut immolaret ibi. Illud quippe erat excelsum maximum. Mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon.
Numérotation du verset
3Rg. 3,5
Apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens : Postula quod vis ut dem tibi.
Numérotation du verset
3Rg. 3,6
Et ait Salomon : Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et iustitia et recto corde tecum. Custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum eius sicut et hodie.
Numérotation du verset
3Rg. 3,7
Et nunc Domine Deus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo. Ego autem sum puer parvulus4 et ignorans egressum et introitum meum.
4 parvulus] parvus
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 3,8
Et servus tuus in medio populi est5 quem elegisti populi infiniti qui numerari et supputari
5 populi est]
inv. Weber
non potest pre multitudine.
Numérotation du verset
3Rg. 3,9
Dabis ergo servo tuo cor docile ut iudicare possit populum tuum, et discernere inter malum et bonum. Quis enim potest iudicare populum istum, populum tuum hunc multum ?
Numérotation du verset
3Rg. 3,10
Placuit ergo sermo coram Domino quod Salomon rem huiuscemodi postulasset.
Numérotation du verset
3Rg. 3,11
Et dixit Deus Salomoni : Quia postulasti verbum hoc, et non petisti tibi dies multos nec divitias,
aut animas6 inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium,
6 animas] animam
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 3,12
ecce feci tibi secundum sermones tuos. Et dedi tibi cor sapiens et intelligens in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit.
Numérotation du verset
3Rg. 3,13
Sed et hec que non postulasti dedi tibi, divitias scilicet et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus.
Numérotation du verset
3Rg. 3,14
Si autem ambulaveris in viis meis et custodieris precepta mea et mandata mea sicut ambulavit pater tuus longos faciam dies tuos.
Numérotation du verset
3Rg. 3,15
Igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium. Cumque venisset Hierusalem, stetit coram arca federis Domini, et obtulit holocausta, et fecit victimas pacificas et grande convivium universis famulis suis.
Numérotation du verset
3Rg. 3,16
Tunc venerunt due mulieres meretrices
ad regem steteruntque coram eo.
Numérotation du verset
3Rg. 3,17
Quarum una ait : Obsecro mi domine, ego et mulier hec habitabamus in domo una, et peperi apud eam in cubiculo.
Numérotation du verset
3Rg. 3,18
Tertia vero die postquam ego peperi peperit et hec. Et eramus simul.
Nullusque alius in domo nobiscum exceptis nobis duabus.
Numérotation du verset
3Rg. 3,19
Mortuus est
autem filius mulieris huius nocte. Dormiens quippe oppressit eum.
Numérotation du verset
3Rg. 3,20
Et consurgens intempeste7 nocte silentio tulit filium meum
7 intempeste] intempesta
Weber
de latere meo ancille tue dormientis, et collocavit in sinu suo suum autem filium qui erat mortuus posuit in sinu meo.
Numérotation du verset
3Rg. 3,21
Cumque surrexissem mane ut darem lac
filio meo apparuit mortuus, quem diligentius intuens clara luce,
deprehendi non esse meum quem genueram.
Numérotation du verset
3Rg. 3,22
Responditque altera mulier : Non est ita ut dicis8 sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. E contrario illa dicebat : Mentiris. Filius quippe meus vivit et filius tuus mortuus est. Atque in hunc modum contendebant coram rege.
8 ut dicis]
om. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 3,23
Tunc rex ait : Hec dicit filius meus vivit et filius tuus mortuus est. Et ista respondit : Non, sed filius tuus mortuus est9, filius autem10 meus vivit.
9 est] + et
Weber
|
10 autem]
om. Weber
|
Numérotation du verset
3Rg. 3,24
Dixit ergo rex :
Afferte mihi gladium. Cumque attulissent gladium coram rege ait 11 :
11 ait]
om.Weber
Numérotation du verset
3Rg. 3,25
Dividite inquit infantem vivum in duas partes,
et date dimidiam partem uni et dimidiam partem alteri.
Numérotation du verset
3Rg. 3,26
Dixit autem mulier cuius filius erat vivus ad regem :
Commota sunt quippe viscera eius super filio suo. Obsecro, domine, date illi infantem vivum et nolite interficere eum. E12 contra illa dicebat : Nec mihi, nec tibi sit, sed13 dividatur.
12 e]
om.Weber
|
13 sed]
om. Weber
|
Numérotation du verset
3Rg. 3,27
Respondens rex ait : Date huic infantem vivum et non occidatur. Hec est mater eius.
Numérotation du verset
3Rg. 3,28
Capitulum 3
Numérotation du verset
3Rg. 3,1
Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate coniunctus est pharaoni regi Egypti. Accepit namque filiam eius et adduxit in civitatem David
marg.|
ACCEPIT
NAMQUE
FILIAM
EIUS etc. Filia pharaonis quam sibi Salomon in coniugio copulavit ‘Ecclesiam ex gentibus’ significavit.
donec compleret edificans domum suam et domum Domini et murum Hierusalem per circuitum.
Numérotation du verset
3Rg. 3,2
Attamen1 populus immolabat in excelsis.
1 Attamen] et tamen
Weber
marg.|
ATTAMEN
POPULUS
IMMOLABAT
IN
EXCELSIS. Maxime populus in montibus immolabat vel Deo vel demonibus.
Non enim edificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum2.
2 diem illum] die illo
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 3,3
Dilexit autem Salomon Dominum, ambulans in preceptis David patris sui, excepto quod in excelsis immolabat et accendebat thymiama.
Numérotation du verset
3Rg. 3,4
Abiit itaque Salomon3 in Gabaon
3 Salomon]
om. Weber
interl.|
interpretatur ‘sublimis collis’ vel ‘excelsus’
marg.|
ABIIT
ITAQUE
SALOMON
IN
GABAON. In Gabaon erat excelsum maximum ubi erat tabernaculum, quod fecit Moyses et altare eneum super quod Salomon offerens mille hostias divinum meruit oraculum.
ut immolaret ibi. Illud quippe erat excelsum maximum. Mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon.
Numérotation du verset
3Rg. 3,5
Apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens : Postula quod vis ut dem tibi.
interl.|
Dei gratia liberum hominis requirit arbitrium
Numérotation du verset
3Rg. 3,6
Et ait Salomon : Tu fecisti cum servo {t. 2 : Erfurt, f. 47rb ; facsim., p. 93b} tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et iustitia et recto corde tecum. Custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum eius sicut et hodie.
Numérotation du verset
3Rg. 3,7
Et nunc Domine Deus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo. Ego autem sum puer parvulus4 et ignorans egressum et introitum meum.
4 parvulus] parvus
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 3,8
Et servus tuus in medio populi est5 quem elegisti populi infiniti qui numerari et supputari
5 populi est]
inv. Weber
interl.|
vel supportari
non potest pre multitudine.
Numérotation du verset
3Rg. 3,9
Dabis ergo servo tuo cor docile ut iudicare possit populum tuum, et discernere inter malum et bonum. Quis enim potest iudicare populum istum, populum tuum hunc multum ?
Numérotation du verset
3Rg. 3,10
Placuit ergo sermo coram Domino quod Salomon rem huiuscemodi postulasset.
Numérotation du verset
3Rg. 3,11
Et dixit Deus Salomoni : Quia postulasti verbum hoc, et non petisti tibi dies multos nec divitias,
interl.|
huiusmodi querunt reprobi
aut animas6 inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium,
6 animas] animam
Weber
interl.|
talis oratio apud Deum non frustratur
Numérotation du verset
3Rg. 3,12
ecce feci tibi secundum sermones tuos. Et dedi tibi cor sapiens et intelligens in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit.
Numérotation du verset
3Rg. 3,13
Sed et hec que non postulasti dedi tibi, divitias scilicet et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus.
Numérotation du verset
3Rg. 3,14
Si autem ambulaveris in viis meis et custodieris precepta mea et mandata mea sicut ambulavit pater tuus longos faciam dies tuos.
marg.|
[f. 47rb] SI
AUTEM
AMBULAVERIS etc. LONGOS
FACIAM
DIES
TUOS. Absque observatione mandatorum Dei, adipisci nemo potest longos dies, id est beatitudinem.
Numérotation du verset
3Rg. 3,15
Igitur {t. 2 : Erfurt, f. 47va ; facsim., p. 94a} evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium. Cumque venisset Hierusalem, stetit coram arca federis Domini, et obtulit holocausta, et fecit victimas pacificas et grande convivium universis famulis suis.
Numérotation du verset
3Rg. 3,16
Tunc venerunt due mulieres meretrices
interl.|
merito ad illum meretrices venerunt quem postmodum deceperunt
marg.|
{t. 2 : Erfurt, f. 47va ; facsim., p. 94a}
http://archive.thulb.uni-jena.de/ufb/receive/ufb_cbu_00000255?jumpback=true&derivate=ufb_derivate_00000065&derivate=ufb_derivate_00000065&derivate=ufb_derivate_00000065&derivate=ufb_derivate_00000065&page=Inc_83_2_00098.tif&derivate=ufb_derivate_00000065&zoom=4&x=291&y=250&tosize=none&maximized=true
TUNC
VENERUNT
DUE
MULIERES. GREG<ORIUS>. Postquam Dominus erroris nostri tenebras luce sue cognitione illustrat, mox temptationis aculeo visitanto probat, quia accedendo corda nostra ad virtutes provehit et recedendo concuti temptatione permittit. Si enim post virtutum munera nulla temptatione concutitur. Hoc se habere animus ex se gloriatur. Ut ergo firmitatis habeat dona et infirmitatem suam agnoscat per accessum gratie ad alta sustollitur et per recessum quid ex se sit probatur. Unde Salomon post acceptam divinitus sapientiam meretricum questione pulsatur. Quia sepe cum mentem nostram concessis virtutibus respectus intime largitatis illuminat, mox eam lubrice cogitationes turbant, ut que sublevata immenso munere exultat, et temptatione pulsata quid sit inveniat. Sic et Elias visitatus desuper sermone celos aperuit et subito probatus infirmus per deserta fugens unam mulierem expavit. Sic Paulusa usque ad tertium celum paradisi penetrans secreta considerat et ad se rediens contra carnis bellum laborat. Legem aliam in membris sustinet cuius in se rebellione fatigari spiritus legem doletb. Post dationem ergo muneris Deus hominem probat, quia et collato munere sublevat et abstracto paululum ipsum sibi demonstrat. Quod ideo patimur ut ad promisse incorruptionis substantiam reformemur.
a Cf. 2Cor. 12, 4.
b Cf. Rm. 7, 23.
marg.|
Quidam autumant super Synagogam et Ecclesiam hoc esse sentiendum, et ad illud tempus referendum quo post crucem et resurrectionem tam in Iudeis quam in gentibus verus Salomon, id est pacificus, regnare cepit. Osee enim accepit uxorem fornicariamc, deinde adulteramd. Ideo enim Christus venit, ut meretrices donaret matrimonio et de duobus gregibus faceret unum ovile. He sunt due virge que in Ezechiele iunguntur et de quibus per Zachariam dicitur : «Et assumpsi mihi duas virgas unam vocavi decorem et alteram vocavi funiculum»e. Mulier quoque illa in evangeliof que pedes Iesu lacrimis lavit crine detersit et cui omnia peccata dimissa sunt significat Ecclesiam de gentibus congregatam. Ecclesia tamen"non habet maculam neque rugam"g nec dicimus eam meretricem permansisse sed fuisse secundum quod dicitur : ‘Cum esset Iesus in domo Simonis leprosi’h. Non qui tunc leprosus erat sed qui ante fuerat. Notandum quoque quid dicat Ecclesia contra Synagogam. EGO
ET
MULIER
HEC
HABITABAMUS
IN
DOMO
UNA etc. Quia post resurrectionem salvatoris una de utroque populo congregata est. Eleganter vero adiunxit : PEPERI
APUD
EAM
IN
CUBICULO. Ecclesia enim de gentibus que non habebat legem et prophetas peperit in domo Synagoge, nec egressa est de cubiculo sed ingressa. Unde : «Introduxit me rex in cubiculum suum»i, et : «Introducam te in domum matris mee, et cubiculum eius que concepit me»j.
c Cf. Os. 1, 2.
d Cf. Os. 3, 1.
e Za. 11, 7.
f Cf. Lc. 7, 36-50.
g Cf. Eph. 5, 27.
h Cf. Mt. 26, 6.
i Ct. 1, 3.
j Ct. 3, 4.
marg.|
RABANUS. Si consideres Pilatum lavantem manus et dicentem : «Mundus ego sum a sanguine iusti huius»k, et centurionem confitentem : «Vere hic erat filius Dei»l, et eos qui ante passionem per Philippum Dominum videre desiderant : non ambigis primam peperisse Ecclesiam et post natum populum Iudeorum pro quo Dominus precabatur : «Pater ignosce illis»m etc. et : «Crediderunt una die tria millia et alia quinque millia»n.
k Mt. 27, 24.
l Mc. 15, 39.
m Lc. 23, 34.
n Act. 4, 4.
marg.|
{t. 2 : Erfurt, f. 47vb ; facsim., p. 94b
}
GREGORIUS. Per matres lactantes ordo doctorum, per filios earum signatur persona discipulorum. Nam magistri scientia vigilantes, sed vita dormientes, auditores suos quos per vigilias predicationis nutriunt, dum quod dicunt facere negligunt, per somnum torporis occidunt, et negligendo opprimunt quos alere verborum lacte videbantur. Unde dum reprehensibiliter vivunt, et habere discipulos laudabilis vite nequeunt, alienos sibi attrahere conantur ut dum bonos se habere sequaces ostendunt, apud iudicia hominum excusent mala que agunt et subditorum vita mortiferam tegant negligentiam. Unde mulier que filium extinxit proprium quesivit alienum, sed matrem veram Salomonis gladius invenit, quia cui fructus vivat, vel intereat extremo examine ira iudicis demonstrabit. Et notandum quod vivens filius prius dividi precipitur, ut soli postmodum matri reddatur, quia in hac vita quasi partiri conceditur vita discipuli dum ex illa alter apud Deum meritum alter apud homines laudem habere permittitur. Sed falsa mater quem non genuit occidi non timuit quia arrogantes magistri caritatis ignari si plenissimum nomen laudis ex alienis discipulis consequi nequeunt eorum vitam crudeliter insequuntur. Invidia enim succensi nolunt aliis vivere quos se conspiciunt non posse possidere. Unde : NEC
MEUS
SIT
NEC
ISTIUS. Quos enim sibi obsequi non vident ad gloriam temporalem eos aliis invident vivere per veritatem. Sed vera mater satagit, ut eius filius saltem apud extraneum sit et vivat, quia concedunt veraces magistri, ut ex eorum discipulis alii magisterii laudem habeant, si tamen integritatem vite non amittant. Per que pietatis viscera hec eadem vera mater agnoscitur, quia omnino magisterium in examine caritatis approbatur. Sola totum recipere meruit que quasi totum concessit, quia fideles prepositi pro eo quod ex bonis discipulis non solum aliis laudem non invident sed etiam utilitatem profectus exorant. Ipsi integros et viventes filios recipiunt, quando in supremo iudicio ex eorum vita perfectam retributionem assequuntur.
ad regem steteruntque coram eo.
Numérotation du verset
3Rg. 3,17
Quarum una ait : Obsecro mi domine, ego et mulier hec habitabamus in domo una, et peperi apud eam in cubiculo.
Numérotation du verset
3Rg. 3,18
Tertia vero die postquam ego peperi peperit et hec. Et eramus simul.
interl.|
Multitudinis credentium erat cor unumo
o Act. 4, 32.
Nullusque alius in domo nobiscum exceptis nobis duabus.
interl.|
blasphemantium Iudeorum vel gentilium idolis servientium
Numérotation du verset
3Rg. 3,19
Mortuus est
marg.|
MORTUUS
EST. RABANUS. Dum enim legis sequitur observantiam et gratiam evangelii copulat legi tenebrarum errore cooperta est.
autem filius mulieris huius nocte. Dormiens quippe oppressit eum.
interl.|
quia non poterat dicere : «Ego dormio et cor meum vigilat»p
p Ct. 5, 2.
interl.|
Lege epistolam ad Galatas et vide quomodo filios Ecclesie Synagoga suos facere festinatq
q Cf. Gal. 4, 19.
Numérotation du verset
3Rg. 3,20
Et consurgens intempeste7 nocte silentio tulit filium meum
7 intempeste] intempesta
Weber
marg.|
TULIT
FILIUM
MEUM. Vivum scilicet non ut possideret sed ut occideret. Non enim fecit hoc filii amore sed odio emule.
de latere meo ancille tue dormientis, et collocavit in {t. 2 : Erfurt, f. 47vb ; facsim., p. 94b sinu suo suum autem filium qui erat mortuus posuit in sinu meo.
interl.|
per cerimonias legis
Numérotation du verset
3Rg. 3,21
Cumque surrexissem mane ut darem lac
interl.|
doctrine
filio meo apparuit mortuus, quem diligentius intuens clara luce,
marg.|
QUEM
DILIGENTIUS etc. RA<BANUS>. Longum est ostendere quomodo per Paulum et alios ecclesiasticos intellexerit Ecclesia non esse filium suum qui tenebatur in lege et in luce cognovit quem in tenebris non videbat. Due mulieres quarum una dilectione ardebat in altera simulatio surrepebat, Ecclesiam figurant et Synagogam, sive hereticam pravitatem quarum utraque et suos nequiter nutriendo interimit, et alienos quousque perdat illiciendo persuadet. Inter duas mulieres Dominus dum id quod iustum est spiritu oris sui dirimit unicuique quod debetur restituit.
deprehendi non esse meum quem genueram.
Numérotation du verset
3Rg. 3,22
Responditque altera mulier : Non est ita ut dicis8 sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. E contrario illa dicebat : Mentiris. Filius quippe meus vivit et filius tuus mortuus est. Atque in hunc modum contendebant coram rege.
8 ut dicis]
om. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 3,23
Tunc rex ait : Hec dicit filius meus vivit et filius tuus mortuus est. Et ista respondit : Non, sed filius tuus mortuus est9, filius autem10 meus vivit.
9 est] + et
Weber
10 autem]
om. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 3,24
Dixit ergo rex :
interl.|
Christus
marg.|
DIXIT
ERGO
REX. HIERONYMUS. RABANUS. Simulans ignorantiam humanos pro dispensatione carnis metitur affectus sicut et ibi : «Ubi posuistis eum ?»r Et alibis : «Quis me tetigit ?».
r Io. 11, 34.
s Lc. 8, 45.
Afferte mihi gladium. Cumque attulissent gladium coram rege ait 11 :
11 ait]
om.Weber
interl.|
Non veni pacem mittere sed gladiumt
t Mt. 10, 34.
Numérotation du verset
3Rg. 3,25
Dividite inquit infantem vivum in duas partes,
marg.|
DIVIDITE
INFANTEM. HIERONYMUS. RABANUS. Temptat naturam nature Dominus et vult secundum utriusque voluntatem viventem filium in legem gratiamque dividere non quod hoc probet sed ad arguendam Synagoge calumniam hoc se velle dicit.
et date dimidiam partem {t. 2 : Erfurt, f. 48ra ; facsim., p. 95a} uni et dimidiam partem alteri.
Numérotation du verset
3Rg. 3,26
Dixit autem mulier cuius filius erat vivus ad regem :
marg.|
DIXIT
AUTEM
MULIER etc. RABANUS. Ecclesia que scit suum esse libenter concedit emule ut vivat saltem apud eam, ne inter legem divisus et gratiam Christi mucrone feriatur. Unde : ‘Ecce ego Paulus dico vobis quia si legem observatis Christus vobis nihil proderit’u.
u Cf. Gal. 5, 1.
Commota sunt quippe viscera eius super filio suo. Obsecro, domine, date illi infantem vivum et nolite interficere eum. E12 contra illa dicebat : Nec mihi, nec tibi sit, sed13 dividatur.
12 e]
om.Weber
13 sed]
om. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 3,27
Respondens rex ait : Date huic infantem vivum et non occidatur. Hec est mater eius.
Numérotation du verset
3Rg. 3,28
prol.|
Audivit itaque omnis Israel iudicium quod iudicasset rex, et timuerunt regem videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum iudicium.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (3Rg. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=14&chapitre=14_3)

Notes :