Glossa ordinaria

Capitulum 4

Numérotation du verset 3Rg. 4,1 

Erat autem1 Salomon regnans super omnem Israel.
1 autem] + rex Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,2 

Et hi principes quos habebat Azarias filius Sadoc sacerdotis2,
2 sacerdotis] sacerdos Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,3 

Helioreph et Ahia filius3 Sesa scribe, Iosaphat filius Achilud4 a commentariis,
3 filius] filii Weber |
4 Achilud ΩS ΩM] Ahilud ΩJ Rusch Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 4,4 

Banaias filius Ioiade super exercitum, Sadoc autem et Abiathar sacerdotes,
Numérotation du verset 3Rg. 4,5 

Azarias filius Nathan super eos qui assistebant regi, Zabud5 filius Nathan sacerdos amicus regis,
5 Zabud Rusch Weber ] Sabud , Zabut(h) ΣT ΣM ΨD etc.
Numérotation du verset 3Rg. 4,6 

et Ahisa6 prepositus domus et Adoniram filius Abda super tributa.
6 Ahisa] Ahisar Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,7 

Habebat autem Salomon duodecim prefectos super omnem Israel qui prebebant annonam regi et domui eius. Per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant.
Numérotation du verset 3Rg. 4,8 

Et hec nomina eorum : Benhur in monte Ephraim,
Numérotation du verset 3Rg. 4,9 

Bendecar in Macces et in Salebim et in Bethsames7 et in8 Helon et in9 Bethanan.
7 Bethsames] Bethsemes Weber |
8 in] om. Weber |
9 et in] om. Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 4,10 

Beneseth10
10 Beneseth] Benesed Weber
in Aroboth11 ipsius erat Socho et omnis terra Epher,
11 Aroboth] Araboth Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,11 

Benab in Adab cuius omnis Nephador12, Taphet filiam Salomonis habebat uxorem.
12 Nephador] Nepthad Dor Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,12 

Bana filius Achilud13 regebat Thanach14
13 Achilud plerique codd. Φ ΩS ΩM] Ahilud Rusch etc. Weber |
14 Thanach] Thanac Weber |
et Mageddo et universam Bethsan que est iuxta Sarthana subter Iezrael a Bethsan usque Abelmeula e regione Lecmaan.
Numérotation du verset 3Rg. 4,13 

Bengaber in Ramoth Galaad habebat Avothiair15 filii Manasse in Galaad. Ipse preerat in omni regione Argob que est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis que habebant seras ereas.
15 Avothiair Weber ] Anothiair cacogr. Rusch , Avoth Iair Edmaior. ,
Numérotation du verset 3Rg. 4,14 

Abinadab16 filius Addo preerat in Manaim.
16 Abinadab] Ahinadab Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,15 

Achimaas in Neptalin17 sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in coniugio.
17 Neptalin] Nephtali Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,16 

Baana filius Husi18 in Aser et in Baloth19,
18 Husi] Usi Weber |
19 Baloth] Balod Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 4,17 

Iosaphat filius Pharue in Isachar,
Numérotation du verset 3Rg. 4,18 

Semei filius Ela in Beniamin,
Numérotation du verset 3Rg. 4,19 

Gaber filius Furi20 in terra Galaad, et21 in terra Seon regis Amorrei, et Og regis Basan super omnia que erant in illa terra,
20 Furi] Uri Weber |
21 et] om. Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 4,20 

Iuda et Israel innumerabiles sicut arena maris in multitudine comedentes atque22 bibentes atque letantes.
22 atque] et Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,21 

Salomon autem erat in dicione sua,
habens omnia regna sicut a flumine terre
 Philistiim usque ad terminum Egypti
offerentium sibi munera
et servientium ei
cunctis diebus vite eius.
Numérotation du verset 3Rg. 4,22 

Erat autem cibus Salomonis
per singulos dies triginta cori simile
et sexaginta cori farine
Numérotation du verset 3Rg. 4,23 

decem boves pingues
et viginti boves pascuales
et centum arietes
excepta venatione cervorum caprearum atque bubalorum et avium altilium.
Numérotation du verset 3Rg. 4,24 

Ipse enim obtinebat omnem regionem que erat trans flumen quasi a Thapsa usque Gazam, et cunctos reges illarum regionum et habebat pacem ex omni parte in circuitu.
Numérotation du verset 3Rg. 4,25 

Habitabatque
Iuda
et Israel
absque timore ullo
unusquisque sub vite sua
et sub ficu sua
a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis.
Numérotation du verset 3Rg. 4,26 

Et habebat Salomon quadraginta millia presepia equorum currilium
et duodecim millia equestrium.
Numérotation du verset 3Rg. 4,27 

Nutriebantque eos
supradicti regis prefecti
sed et necessaria mense regis Salomonis cum ingenti cura prebebant23 tempore suo,
23 prebebant] + in Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,28 

ordeum
quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant in locum ubi erat rex iuxta constitutum sibi.
Numérotation du verset 3Rg. 4,29 

Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni
et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi arenam que est in litore maris.
Numérotation du verset 3Rg. 4,30 

Et precedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Egyptiorum,
Numérotation du verset 3Rg. 4,31 

et erat sapientior
cunctis hominibus
Sapientior Ethan Ezraite24 et Heman et Chalcal et Dorda filiis Mahol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum.
24 Ezraite] Ezraita Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,32 

Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas
et fuerunt carmina eius quinque millia25.
25 millia] et mille Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,33 

Et disputavit super lignis a cedro que est in Libano
usque ad hyssopum
que egreditur de pariete et disseruit de iumentis et volucribus, et reptilibus, et piscibus.
Numérotation du verset 3Rg. 4,34 

Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis
 et ab universis regibus terre qui audiebant sapientiam eius.

Capitulum 4

Numérotation du verset 3Rg. 4,1 
Erat autem1 Salomon regnans super omnem Israel.
1 autem] + rex Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,2 
Et hi principes quos habebat Azarias filius Sadoc sacerdotis2,
2 sacerdotis] sacerdos Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,3 
Helioreph et Ahia filius3 Sesa scribe, Iosaphat filius Achilud4 a commentariis,
3 filius] filii Weber
4 Achilud ΩS ΩM] Ahilud ΩJ Ed1455 Rusch Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,4 
Banaias filius Ioiade super exercitum, Sadoc autem et Abiathar sacerdotes,
Numérotation du verset 3Rg. 4,5 
Azarias filius Nathan super eos qui assistebant regi, Zabud5 filius Nathan sacerdos amicus regis,
5 Zabud Rusch Weber ] Sabud Ed1455 , Zabut(h) ΣT ΣM ΨD etc.
Numérotation du verset 3Rg. 4,6 
et Ahisa6 prepositus domus et Adoniram filius Abda super tributa.
6 Ahisa] Ahisar Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,7 
Habebat autem Salomon duodecim prefectos super omnem Israel qui prebebant annonam regi et domui eius. Per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant.
Numérotation du verset 3Rg. 4,8 
Et hec nomina eorum : Benhur in monte Ephraim,
Numérotation du verset 3Rg. 4,9 
Bendecar in Macces et in Salebim et in Bethsames7 et in8 Helon et in9 Bethanan.
7 Bethsames] Bethsemes Weber
8 in] om. Weber
9 et in] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,10 
Beneseth10
10 Beneseth] Benesed Weber
interl.| vel Benesed
in Aroboth11 ipsius erat Socho et omnis {t. 2 : Erfurt, f. 48rb ; facsim., p. 95b} terra Epher,
11 Aroboth] Araboth Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,11 
Benab in Adab cuius omnis Nephador12, Taphet filiam Salomonis habebat uxorem.
12 Nephador] Nepthad Dor Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,12 
Bana filius Achilud13 regebat Thanach14
13 Achilud plerique codd. Φ ΩS ΩM] Ahilud Ed1455 Rusch etc. Weber
14 Thanach] Thanac Weber
interl.| alias Thane
et Mageddo et universam Bethsan que est iuxta Sarthana subter Iezrael a Bethsan usque Abelmeula e regione Lecmaan.
interl.| vel Zeelmaan
Numérotation du verset 3Rg. 4,13 
Bengaber in Ramoth Galaad habebat Avothiair15 filii Manasse in Galaad. Ipse preerat in omni regione Argob que est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis que habebant seras ereas.
15 Avothiair Weber ] Anothiair cacogr. Rusch , Avoth Iair Edmaior. ,
Numérotation du verset 3Rg. 4,14 
Abinadab16 filius Addo preerat in Manaim.
16 Abinadab] Ahinadab Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,15 
Achimaas in Neptalin17 sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in coniugio.
17 Neptalin] Nephtali Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,16 
Baana filius Husi18 in Aser et in Baloth19,
18 Husi] Usi Weber
19 Baloth] Balod Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,17 
Iosaphat filius Pharue in Isachar,
Numérotation du verset 3Rg. 4,18 
Semei filius Ela in Beniamin,
Numérotation du verset 3Rg. 4,19 
Gaber filius Furi20 in terra Galaad, et21 in terra Seon regis Amorrei, et Og regis Basan super omnia que erant in illa terra,
20 Furi] Uri Weber
21 et] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,20 
Iuda et Israel innumerabiles sicut arena maris in multitudine comedentes atque22 bibentes atque letantes.
22 atque] et Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,21 
Salomon autem erat in dicione sua,
interl.| Christus in cuius dicione sunt omnia regna terre
habens omnia regna sicut a flumine terre
interl.| «Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum»a
a Ps. 71, 8.
 Philistiim usque ad terminum Egypti
interl.| «Reges Tharsis et insule munera offerent»b
b Ps. 71, 10
offerentium sibi munera
interl.| fidei et bonorum operum
et servientium ei
interl.| «Omnes gentes servient ei»c
c Ps. 71, 11
cunctis diebus vite eius.
interl.| In seculum seculi ; Et : regni eius non erit finisd
d Lc. 1, 33.
Numérotation du verset 3Rg. 4,22 
Erat autem cibus Salomonis
marg.| CIBUS  SALOMONIS. Refectio Christi qui pascitur recta fide et operibus bonis que illi quotidie offeruntur ab Ecclesia catholica.
per singulos dies triginta cori simile
interl.| Fides sancte Trinitatis que in lege Domini continetur
et sexaginta cori farine
interl.| perfectio bonorum operum
Numérotation du verset 3Rg. 4,23 
decem boves pingues
interl.| doctores decalogi
et viginti boves pascuales
marg.| VIGINTI  BOVES  PASCUALES. Predicatores novi Testamenti qui quasi geminatum decalogum in se habent cum novum et vetus Testamenta equaliter predicant pleni dilectione Dei et proximi.
et centum arietes
interl.| duces Christiani gregis qui cum subditis suis eternam gloriam consequi festinant
{t. 2 : Erfurt, f. 48va ; facsim., p. 96a} excepta venatione cervorum caprearum atque bubalorum et avium altilium.
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 48va ; facsim., p. 96a} EXCEPTA  VENATIONE. Venatio diversorum animalium sunt qui ex diversis gentibus quotidie retibus evangelii per spirituales venatores capiuntur et in pastum salvatoris rediguntur.
Numérotation du verset 3Rg. 4,24 
Ipse enim obtinebat omnem regionem que erat trans flumen quasi a Thapsa usque Gazam, et cunctos reges illarum regionum et habebat pacem ex omni parte in circuitu.
interl.| «Multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis»e
e Is. 9, 7.
Numérotation du verset 3Rg. 4,25 
Habitabatque
interl.| sub defensione eius
Iuda
interl.| vere confitens
et Israel
interl.| videns Deum
absque timore ullo
interl.| despectis scilicet omnibus terrenis et hostium minis
unusquisque sub vite sua
interl.| que letificat cor hominisf
f Cf. Ps. 103, 15
et sub ficu sua
interl.| dulcedine caritatis Dei et proximi
a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis.
Numérotation du verset 3Rg. 4,26 
Et habebat Salomon quadraginta millia presepia equorum currilium
interl.| quia in populo legis et evangelii nutriebantur ad presepia Scripturarum ut apti fierent equitatui summi regis
marg.| QUADRAGINTA  MILLIA. Per quadraginta, tempora prisce legis designantur, quam Moyses accepturus ieiunavit quadraginta diebusg, et populus qui ea instruebatur quadraginta annis in deserto fuith.
g Cf. Ex. 34, 28.
h Nm. 14, 22.
et duodecim millia equestrium.
marg.| ET  DUODECIM  MILLIA. Hic numerus presens tempus significat in quo apostolica doctrina novi Testamenti populum nutrit.
Numérotation du verset 3Rg. 4,27 
Nutriebantque eos
interl.| verbo et exemplo
supradicti regis prefecti
interl.| predicatores
sed et necessaria mense regis Salomonis cum ingenti cura prebebant23 tempore suo,
23 prebebant] + in Weber
interl.| dantes in tempore divini tritici mensuram
Numérotation du verset 3Rg. 4,28 
ordeum
marg.| ORDEUM. Ne quid desit in domo regis ordo predicatorum scribendo et loquendo laborat ut in mensa Domini abundet unde nutriantur fideles.
quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant in locum ubi erat rex iuxta constitutum sibi.
Numérotation du verset 3Rg. 4,29 
Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni
interl.| Christo in quo sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditii
i Col. 2, 3.
et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi arenam que est in litore maris.
Numérotation du verset 3Rg. 4,30 
Et precedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Egyptiorum,
Numérotation du verset 3Rg. 4,31 
et erat sapientior
interl.| quia fons sapientiej
jSir. (Eccli.) 1, 5.
cunctis hominibus
interl.| qui participant sapientia
{t. 2 : Erfurt, f. 48vb ; facsim., p. 96b} Sapientior Ethan Ezraite24 et Heman et Chalcal et Dorda filiis Mahol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum.
24 Ezraite] Ezraita Weber
interl.| quia nomen eius admirabile in universa terrak
k Ps. 8, 2.10.
Numérotation du verset 3Rg. 4,32 
Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas
interl.| plenitudinem fidei in lege et evangelio Christus tradidit que tota dum multipliciter per allegoriarum sensus sub mysterio Trinitatis disseritur quasi tria millia parabolarum nuncupatur
et fuerunt carmina eius quinque millia25.
25 millia] et mille Weber
marg.| CARMINA  EIUS etc. et  DISPUTAVIT etc. Constat neque carmina, neque disputationes Salomonis hodie esse.
marg.| QUINQUE  MILLIA. Propter quinque sensus quos qui in diversis virtutibus bene regit beatus est, et per eos quasi carmina quinque millia Domino canit.
Numérotation du verset 3Rg. 4,33 
Et disputavit super lignis a cedro que est in Libano
interl.| per cedrum celsitudo electorum accipitur. Undel : «Iustus ut palma florebit et sicut cedrus Libani multiplicabitur» etc.
l Ps. 91, 13.
usque ad hyssopum
marg.| HYSSOPUM. Hyssopus, herba humilis et saxo herens, Christi significat humilitatem qui a cedro   usque ad hyssopum disputavit quia ab excellentia glorie celestis usque ad carnis humilitatem descendit. Per cedrum quoque pravorum superbia designatur. Unde : «Vox confringentis cedros»m. A cedro ergo   usque ad hyssopum Christus disputat, quia superborum corda et humilium iudicat. Super ligna quoque disputavit dum in cruce pependit. Tunc enim cedrum, id est arrogantiam seculi, inclinavit   usque ad humilitatem hyssopi, id est   usque ad stultitiam crucis : «Verbum enim crucis pereuntibus stultitia est his autem qui salvi fiunt virtus Dei»n. Et paulo posto : «Nam quia in sapientia Dei non cognovit mundus per sapientiam Deum placuit Deo per sultitiam predicationis salvos facere credentes».
m Ps. 28, 5.
n 1Cor. 1, 18.
o 1Cor. 1, 21.
que egreditur de pariete et disseruit de iumentis et volucribus, et reptilibus, et piscibus.
marg.| ET  DISSERUIT etc. RAB<ANUS>. Omnia enim nuda et aperta sunt Christo, nec est ulla creatura invisibilis in conspectu eiusp. Ipse novit cogitationes hominum et numerat multitudinem stellarum ipsi patet abyssus et infernus non est absconditus coram eo. Disputat autem cum singulorum rationem nobis proponit et in Scripturis manifestat sacramenta abscondita a seculis et generationibus ut consideremus beatitudinem angelorum utilitatem hominum astutiam demonum et reprobantes quod malum est sectemur quod bonum est.
p Cf. Hbr. 4, 13.
Numérotation du verset 3Rg. 4,34 
Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis
interl.| Hinc Isaias : Et fluent ad eum omnes gentes et ibunt populi multi et dicent : «Venite ascendamus ad montem Domini»q
q Is. 2, 3.
 et ab universis regibus terre qui audiebant sapientiam eius.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (3Rg. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=14&chapitre=14_4)

Notes :