Capitulum 12

Numérotation du verset 4Esr. 12,1 

Et factum est dum loqueretur leo verba hec ad aquilam. Et vidi
Numérotation du verset 4Esr. 12,2 

et ecce quod superaverat caput et non comparaverunt quatuor ale ille1 que ad eum transierunt et erecte sunt ut regnarent, et erat regnum eorum exile et tumultu plenum.
1 comparaverunt… ille] comparuit et ale due Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,3 

Et vidi et ecce ipsa non apparebant2 et omne corpus aquile incendebatur, et expavescebat terra valde. Et ego a tumultu et3 excessu mentis et a magno timore vigilavi, et dixi spiritui meo :
2 apparebant] apparescebant Weber |
3 tumultu et] multo Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 12,4 

Ecce tu prestitisti mihi4 hoc5 in eo quod scrutaris6 vias Altissimi.
4 prestitisti mihi] inv. Weber |
5 hoc] hec Weber |
6 scrutaris] scrutas Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 12,5 

Ecce adhuc fatigatus sum animo et spiritu meo invalidus sum valde, et nec modica est in me virtus a multo timore quam7 expavi nocte hac.
7 quam] quem Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,6 

Nunc ergo orabo Altissimum ut me confortet usque in finem.
Numérotation du verset 4Esr. 12,7 

Et dixi : Dominator Domine, si inveni gratiam ante oculos tuos, et si iustificatus sum apud te pre multis, et si certum ascendit deprecatio mea ante faciem tuam,
Numérotation du verset 4Esr. 12,8 

conforta me et ostende servo tuo mihi interpretationem et distinctionem visus horribilis huius, ut plenissime consoleris8 animam meam.
8 consoleris] consolens Tr621 , + marg. vel consolas Tr621², consoles Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,9 

Dignum enim me habuisti ostendere mihi temporum9 novissima. Et dixit ad me :
9 temporum propter hom. Rusch ] + finem et temporum Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,10 

Hec est interpretatio visionis huius10 :
10 huius] + quam vidisti Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,11 

Aquilam quam vidisti ascendentem de mari, hoc est regnum11 quod visum est in visione Danieli12 fratri tuo.
11 regnum] + quartum Weber |
12 visione Danieli] visu Danielo Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 12,12 

Sed non est illi interpretatum quomodo ego nunc tibi interpretor13.
13 interpretor] + vel interpretavi Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,13 

Ecce dies veniunt et exsurget regnum super terram et erit timor acrior14 omnium regnorum que fuerunt ante eum15.
14 timor acrior] timoratior Weber |
15 eum] eam Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 12,14 

Regnabunt autem in ea reges duodecim16, unus post unum.
16 reges d.] inv. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,15 

Nam secundus17 incipiet regnare et18 ipse tenebit amplius tempus pre duodecim.
17 secundus] + qui Weber |
18 et] om. Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 12,16 

Hec est interpretatio duodecim alarum quas vidisti.
Numérotation du verset 4Esr. 12,17 

Et quam vidisti19 vocem que locuta est non de capitibus eius exeuntem20, sed de medio corporis21 eius.
19 quam vidisti] quoniam audisti Weber |
20 exeuntem] exientem Weber |
21 corporis] –re Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 12,18 

Hec est interpretatio. Quoniam post tempus regni illius nascentur contentiones non modice et periclitabitur ut cadat, et non cadet tunc sed iterum constituetur in suum initium.
Numérotation du verset 4Esr. 12,19 

Et quoniam vidisti subalares octo coherentes alis eius,
Numérotation du verset 4Esr. 12,20 

hec est interpretatio : Exsurgent enim in ipso octo reges, quorum erunt tempora levia et anni citati, et duo quidem ex ipsis parient22.
22 parient] perient Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,21 

Appropinquante autem tempore medio, quatuor23 servabuntur in tempore, cum incipiet appropinquare tempus eius ut finiatur. Due24 vero in finem servabuntur.
23 autem - tempore medio quattuor] inv. Weber |
24 Due] Duo Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 12,22 

Et quoniam vidisti tria capita quiescentia,
Numérotation du verset 4Esr. 12,23 

hec est interpretatio : In novissimis eius suscitabit Altissimus tria regna et revocabit25 in ea multa, et dominabuntur26 terram
25 revocabit] renovabit Weber |
26 dominabuntur] dominabunt Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 12,24 

et qui habitant27 in ea cum labore multo super omnes qui fuerunt ante hos. Propter hoc ipsi vocati sunt capita aquile.
27 habitant] inhabitant Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,25 

Isti enim erunt qui recapitulabunt impietates eius et qui perficient novissima eius.
Numérotation du verset 4Esr. 12,26 

Et quoniam vidisti caput maius non apparens, hec est interpretatio eius28. Quoniam unus ex eis super lectum suum morietur, et tamen cum tormentis.
28 apparens… interpretatio eius] apparescentem Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,27 

Nam duo qui perseveraverint29, gladius eos comedet.
29 perseveraverint Rusch Clementina ] –verunt Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,28 

Unius enim gladius comedet qui cum eo, sed tamen30 hic gladio in novissimis cadet.
30 tamen Rusch ] + et Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,29 

Et quoniam vidisti duas subalares traicientes31 super caput quod est in32 dextera parte,
31 traicientes scrips. cum ] , trajicientes Rusch Clementina , treicientes Weber |
32 in Rusch ] a Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 12,30 

hec est interpretatio : Hi sunt quos conservavit Altissimus in finem suum33, hoc erat regnum exile et turbationis plenum,
33 suum Rusc] suam Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,31 

sicut vidisti et leonem quem vidisti de silva evigilantem et rugientem34 et loquentem ad aquilam et arguentem eam et35 iniustitias ipsius per omnes sermones eius, sicut audisti.
34 et rugientem Rusch ] mugientem Weber |
35 et Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 12,32 

Hic est unctus quem reservavit Altissimus in finem ad eos et impietates ipsorum et36 arguet illos et incutiet37 coram ipsis scerptiones38 eorum.
36 et Rusch ] om. Weber |
37 et incutiet Rusch ] de iniustitiis ipsorum et infulciet Weber |
38 scerptiones Rusch ] discerptiones Clementina ], spretiones Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 12,33 

Statuet enim eos39 in iudicium vivos, et erit cum arguerit eos, tunc corripiet40 eos.
39 eos] + primum Weber |
40 corripiet] corrumpet Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 12,34 

Nam residuum populum meum liberabit cum miseria41, qui salvati sunt super fines meos et iocundabit eos quoadusque veniet42 finis, dies iudicii, de quo locutus sum tibi ab initio.
41 miseria] misericordia Weber |
42 veniet] veniat Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 12,35 

Hoc somnium quod vidisti et hec interpretationes43.
43 interpretationes] interpretatio eius Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,36 

Tu ergo solus dignus fuisti scire Altissimi secretum hoc.
Numérotation du verset 4Esr. 12,37 

Scribe ergo omnia ista in libro que vidisti, et pone44 ea in loco abscondito.
44 pone] pones Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,38 

et docebis ea sapientes de populo tuo, quorum corda scis45 posse capere et servare secreta hec.
45 corda scis] inv. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,39 

Tu autem adhuc sustine hic alios dies septem, ut tibi ostendatur quicquid visum fuerit Altissimo ostendere tibi.
Numérotation du verset 4Esr. 12,40 

Et profectus est a me.
Numérotation du verset 4Esr. 12,XXXII 

Et factum est cum audisset omnis populus quoniam pertransierunt septem dies, et ego non fuissem reversus in civitatem, et congregavit se omnis a minimo usque ad maximum et venit ad me, et dixerunt mihi dicentes :
Numérotation du verset 4Esr. 12,41 

Quid peccavimus tibi et quid iniuste egimus in te quoniam derelinquens nos sedisti in loco hoc ?
Numérotation du verset 4Esr. 12,42 

Tu enim nobis superes46 ex omnibus populis47, sicut botrus de vinea48 et sicut lucerna in loco obscuro, et sicut portus et navis salvata49 a tempestate.
46 superes] superasti Weber |
47 populis] prophetis Weber |
48 vinea] vindemia Weber |
49 et navis salvata] navi salvate Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 12,43 

Aut non sufficiunt nobis mala que contingunt50 ?
50 contingunt] contigerunt Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,44 

Si ergo tu nos dereliqueris, quanto nobis erat51 melius si essemus succensi et nos cum52 incendio Sion ?
51 n. e.] inv. Weber |
52 cum] om. Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 12,45 

Nec enim nos sumus meliores53 eorum qui ibi mortui sunt. Et ploraverunt voce magna. Et respondi ad eos et dixi :
53 sumus meliores] inv. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,46 

Confide, Israel, et noli tristari, tu domus Iacob.
Numérotation du verset 4Esr. 12,47 

Est enim memoria vestra54 coram Altissimo, et Fortis non est oblitus vestri in temptatione55.
54 vestra] vestri Weber |
55 temptatione] contentione Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 12,48 

Ego enim non dereliqui vos neque excessi a vobis, sed veni in hunc locum ut deprecarer pro desolatione Sion et ut quererem misericordiam pro humilitate sanctificationis vestre.
Numérotation du verset 4Esr. 12,49 

Et nunc ite unusquisque vestrum in domum suam, et ego veniam ad vos post dies istos.
Numérotation du verset 4Esr. 12,50 

Et profectus est populus, sicut dixi, ei in civitatem.
Numérotation du verset 4Esr. 12,51 

Ego autem sedi in campo septem diebus, sicut mihi mandavit, et manducabam de floribus solummodo agri, de herbis facta est esca mihi56 in diebus illis.
56 e. m.] inv. Weber , esca Tr621

Capitulum 12

Numérotation du verset 4Esr. 12,1 
Et factum est dum loqueretur leo verba hec ad aquilam. Et vidi
Numérotation du verset 4Esr. 12,2 
et ecce quod superaverat caput et non comparaverunt quatuor ale ille1 que ad eum transierunt et erecte sunt ut regnarent, et erat regnum eorum exile et tumultu plenum.
1 comparaverunt… ille] comparuit et ale due Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,3 
Et vidi et ecce ipsa non apparebant2 et omne corpus aquile incendebatur, et expavescebat terra valde. Et ego a tumultu et3 excessu mentis et a magno timore vigilavi, et dixi spiritui meo :
2 apparebant] apparescebant Weber
3 tumultu et] multo Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,4 
Ecce tu prestitisti mihi4 hoc5 in eo quod scrutaris6 vias Altissimi.
4 prestitisti mihi] inv. Weber
5 hoc] hec Weber
6 scrutaris] scrutas Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,5 
Ecce adhuc fatigatus sum animo et spiritu meo invalidus sum valde, et nec modica est in me virtus a multo timore quam7 expavi nocte hac.
7 quam] quem Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,6 
Nunc ergo orabo Altissimum ut me confortet usque in finem.
Numérotation du verset 4Esr. 12,7 
Et dixi : Dominator Domine, si inveni gratiam ante oculos tuos, et si iustificatus sum apud te pre multis, et si certum ascendit deprecatio mea ante faciem tuam,
Numérotation du verset 4Esr. 12,8 
conforta me et ostende servo tuo mihi interpretationem et distinctionem visus horribilis huius, ut plenissime consoleris8 animam meam.
8 consoleris] consolens Tr621 , + marg. vel consolas Tr621², consoles Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,9 
Dignum enim me habuisti ostendere mihi temporum9 novissima. Et dixit ad me :
9 temporum propter hom. Ed1460 Ed1462 Rusch ] + finem et temporum Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,10 
Hec est interpretatio visionis huius10 :
10 huius] + quam vidisti Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,11 
Aquilam quam vidisti ascendentem de mari, hoc est regnum11 quod visum est in visione Danieli12 fratri tuo.
11 regnum] + quartum Weber
12 visione Danieli] visu Danielo Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,12 
Sed non est illi interpretatum quomodo ego nunc tibi interpretor13.
13 interpretor] + vel interpretavi Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,13 
Ecce dies veniunt et exsurget regnum super terram et erit timor acrior14 omnium regnorum que fuerunt ante eum15.
14 timor acrior] timoratior Weber
15 eum] eam Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,14 
Regnabunt autem in ea reges duodecim16, unus post unum.
16 reges d.] inv. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,15 
Nam secundus17 incipiet regnare et18 ipse tenebit amplius tempus pre duodecim.
17 secundus] + qui Weber
18 et] om. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,16 
Hec est interpretatio duodecim alarum quas vidisti.
Numérotation du verset 4Esr. 12,17 
Et quam vidisti19 vocem que locuta est non de capitibus eius exeuntem20, sed de medio corporis21 eius.
19 quam vidisti] quoniam audisti Weber
20 exeuntem] exientem Weber
21 corporis] –re Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,18 
Hec est interpretatio. Quoniam post tempus regni illius nascentur contentiones non modice et periclitabitur ut cadat, et non cadet tunc sed iterum constituetur in suum initium.
Numérotation du verset 4Esr. 12,19 
Et quoniam vidisti subalares octo coherentes alis eius,
Numérotation du verset 4Esr. 12,20 
hec est interpretatio : Exsurgent enim in ipso octo reges, quorum erunt tempora levia et anni citati, et duo quidem ex ipsis parient22.
22 parient] perient Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,21 
Appropinquante autem tempore medio, quatuor23 servabuntur in tempore, cum incipiet appropinquare tempus eius ut finiatur. Due24 vero in finem servabuntur.
23 autem - tempore medio quattuor] inv. Weber
24 Due] Duo Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,22 
Et quoniam vidisti tria capita quiescentia,
Numérotation du verset 4Esr. 12,23 
hec est interpretatio : In novissimis eius suscitabit Altissimus tria regna et revocabit25 in ea multa, et dominabuntur26 terram
25 revocabit] renovabit Weber
26 dominabuntur] dominabunt Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,24 
et qui habitant27 in ea cum labore multo super omnes qui fuerunt ante hos. Propter hoc ipsi vocati sunt capita aquile.
27 habitant] inhabitant Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,25 
Isti enim erunt qui recapitulabunt impietates eius et qui perficient novissima eius.
Numérotation du verset 4Esr. 12,26 
Et quoniam vidisti caput maius non apparens, hec est interpretatio eius28. Quoniam unus ex eis super {t. 2 : Erfurt, f. 163rb ; facsim., p. 325b} lectum suum morietur, et tamen cum tormentis.
28 apparens… interpretatio eius] apparescentem Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,27 
Nam duo qui perseveraverint29, gladius eos comedet.
29 perseveraverint Ed1460 Ed1462 Rusch Clementina ] –verunt Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,28 
Unius enim gladius comedet qui cum eo, sed tamen30 hic gladio in novissimis cadet.
30 tamen Ed1460 Ed1462 Rusch ] + et Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,29 
Et quoniam vidisti duas subalares traicientes31 super caput quod est in32 dextera parte,
31 traicientes scrips. cum Ed1460 Ed1462 ] , trajicientes Rusch Clementina , treicientes Weber
32 in Ed1460 Ed1462 Rusch ] a Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,30 
hec est interpretatio : Hi sunt quos conservavit Altissimus in finem suum33, hoc erat regnum exile et turbationis plenum,
33 suum Ed1460 Ed1462 Rusc] suam Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,31 
sicut vidisti et leonem quem vidisti de silva evigilantem et rugientem34 et loquentem ad aquilam et arguentem eam et35 iniustitias ipsius per omnes sermones eius, sicut audisti.
34 et rugientem Ed1460 Ed1462 Rusch ] mugientem Weber
35 et Ed1460 Ed1462 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,32 
Hic est unctus quem reservavit Altissimus in finem ad eos et impietates ipsorum et36 arguet illos et incutiet37 coram ipsis scerptiones38 eorum.
36 et Ed1460 Ed1462 Rusch ] om. Weber
37 et incutiet Ed1460 Ed1462 Rusch ] de iniustitiis ipsorum et infulciet Weber
38 scerptiones Ed1460 Ed1462 Rusch ] discerptiones Clementina ], spretiones Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,33 
Statuet enim eos39 in iudicium vivos, et erit cum arguerit eos, tunc corripiet40 eos.
39 eos] + primum Weber
40 corripiet] corrumpet Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,34 
Nam residuum populum meum liberabit cum miseria41, qui salvati sunt super fines meos et iocundabit eos quoadusque veniet42 finis, dies iudicii, de quo locutus sum tibi ab initio.
41 miseria] misericordia Weber
42 veniet] veniat Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,35 
Hoc somnium quod vidisti et hec interpretationes43.
43 interpretationes] interpretatio eius Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,36 
Tu ergo solus dignus fuisti scire Altissimi secretum hoc.
Numérotation du verset 4Esr. 12,37 
Scribe ergo omnia ista in libro que vidisti, et pone44 ea in loco abscondito.
44 pone] pones Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,38 
et docebis ea sapientes de populo tuo, quorum corda scis45 posse capere et servare secreta hec.
45 corda scis] inv. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,39 
Tu autem adhuc sustine hic alios dies septem, ut tibi ostendatur quicquid visum fuerit Altissimo ostendere tibi.
Numérotation du verset 4Esr. 12,40 
Et profectus est a me.
Numérotation du verset 4Esr. 12,XXXII 
Et factum est cum audisset omnis populus quoniam pertransierunt septem dies, et ego non fuissem reversus in civitatem, et congregavit se omnis a minimo usque ad maximum et venit ad me, et dixerunt mihi dicentes :
Numérotation du verset 4Esr. 12,41 
Quid peccavimus tibi et quid iniuste egimus in te quoniam derelinquens nos sedisti in loco hoc ?
Numérotation du verset 4Esr. 12,42 
Tu enim nobis superes46 ex omnibus populis47, sicut botrus de vinea48 et sicut lucerna in loco obscuro, et sicut portus et navis salvata49 a tempestate.
46 superes] superasti Weber
47 populis] prophetis Weber
48 vinea] vindemia Weber
49 et navis salvata] navi salvate Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,43 
Aut non sufficiunt nobis mala que contingunt50 ?
50 contingunt] contigerunt Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,44 
Si ergo tu nos dereliqueris, quanto nobis erat51 melius si essemus succensi et nos cum52 incendio Sion ?
51 n. e.] inv. Weber
52 cum] om. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,45 
Nec enim nos sumus meliores53 eorum qui ibi mortui sunt. Et ploraverunt voce magna. Et respondi ad eos et dixi :
53 sumus meliores] inv. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,46 
Confide, Israel, et noli tristari, tu domus Iacob.
Numérotation du verset 4Esr. 12,47 
Est enim memoria vestra54 coram Altissimo, et Fortis non est oblitus vestri in temptatione55.
54 vestra] vestri Weber
55 temptatione] contentione Weber
Numérotation du verset 4Esr. 12,48 
Ego enim non dereliqui vos neque excessi a vobis, sed veni in hunc locum ut deprecarer pro desolatione Sion et ut quererem misericordiam pro humilitate sanctificationis vestre.
Numérotation du verset 4Esr. 12,49 
Et nunc ite unusquisque vestrum in domum suam, et ego veniam ad vos post dies istos.
Numérotation du verset 4Esr. 12,50 
Et profectus est populus, sicut dixi, ei in civitatem.
Numérotation du verset 4Esr. 12,51 
Ego autem sedi in campo septem diebus, sicut mihi mandavit, et manducabam de floribus solummodo agri, de herbis facta est esca mihi56 in diebus illis.
56 e. m.] inv. Weber , esca Tr621



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (4Esr. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 14/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=21&chapitre=21_12)

Notes :