Capitulum 10

Numérotation du verset 4Esr. 10,1 

Et factum est cum introisset filius meus in thalamo suo, cecidit et mortuus est.
Numérotation du verset 4Esr. 10,2 

Et evertimus omnes lumina, et surrexerunt omnes cives mei ad consolandam me, et quievi usque in alium diem usque noctem.
Numérotation du verset 4Esr. 10,3 

Et factum est cum omnes quievissent ut me consolarentur ut quiescerem, et surrexi nocte et fugi et veni, sicut vides, in hoc campo.
Numérotation du verset 4Esr. 10,4 

Et cogito iam non reverti in civitatem sed hic consistere et neque manducare neque bibere1, sed sine intermissione lugere et ieiunare usque dum moriar.
1 manducare neque bibere] manducabo neque bibam Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,5 

Et dereliqui2 sermones in quibus eram et respondi cum iracundia ad eam et dixi :
2 dereliqui] + adhuc Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,6 

Si3 stulta super omnes mulieres, non vides luctum nostrum et que nobis contigunt4.
3 Si] om. Weber |
4 contingunt] contingerunt Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 10,7 

Quoniam Sion mater nostra omni5 tristitia contristatur et humilitate humiliata est et luget6 validissime
5 omni] omnium in Weber |
6 et luget] lugete Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 10,8 

Et nunc quoniam omnes lugemus et tristes sumus7 quoniam omnes contristati sumus. Tu autem contristaris in uno filio.
7 sumus] este Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,9 

Interroga enim terram et dicet tibi, quoniam hec est que debeat lugere casum tantorum super eam8 germinantium.
8 casum… eam] tantorum superstes Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,10 

Et ex ipsa ab9 initio omnes nati et alii venient, et ecce pene omnes in perditionem ambulant et in exterminium fit multitudo eorum.
9 ab] om. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,11 

Et quis ergo debet lugere magis nisi hec que tam magnam multitudinem perdidit, quam tu que pro uno doles ? Si autem dices mihi
Numérotation du verset 4Esr. 10,12 

quoniam non est planctus meus similis 10 terre, quoniam fructum ventris mei perdidi, quem cum meroribus peperi et cum doloribus genui,
10 planctus meus- similis] inv. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,13 

terra autem secundum viam terre, abiitque in ea multitudo presens quomodo evenit11 et ego tibi dico :
11 evenit] et venit Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,14 

Sicut tu cum labore12 peperisti, sic et terra dat13 fructum suum homini14 ab initio ei qui fecit eam.
12 labore] dolore Weber |
13 dat] dedit Weber |
14 homini] hominem Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 10,15 

Nunc ergo retine apud temetipsam dolorem tuum et fortiter fer que tibi contigerunt casus.
Numérotation du verset 4Esr. 10,16 

Si enim iustificaveris terminum Dei, et consilium15 tuum recipies in tempore et in talibus16 collaudaberis.
15 consilium] filium Weber |
16 talibus] mulieribus Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 10,17 

Ingredere ergo in civitatem ad virum tuum. Et dixit ad me :
Numérotation du verset 4Esr. 10,18 

Non faciam neque ingrediar civitatem, sed hic moriar.
Numérotation du verset 4Esr. 10,19 

Et apposui adhuc loqui ad eam et dixi :
Numérotation du verset 4Esr. 10,20 

Noli facere hunc sermonem17, sed consenti persuadenti18 - quot19 enim casus Sion ? - consolare20 propter dolorem Hierusalem.
17 h. s.] inv. Weber |
18 persuadenti] persuaderi Weber |
19 Quod] quid Weber |
20 consolare] et praem. Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 10,21 

Vides enim quoniam sanctificatio nostra deserta effecta est et altare nostrum demolitum est et templum nostrum destructum est,
Numérotation du verset 4Esr. 10,22 

et psalterium nostrum humiliatum est et hymnus21 conticuit et exultatio nostra dissoluta est et lumen candelabri nostri extinctum est et arca testamenti nostri direpta est et sancta nostra contaminata sunt, et nomen quod invocatum22 est super nos pene profanatum est, et liberi nostri contumeliam passi sunt, et sacerdotes nostri succensi sunt et levite nostri in captivitatem23 abierunt, et virgines nostre coinquinate sunt et mulieres24 nostre vim passe sunt, et iusti nostri rapti sunt et parvuli nostri perditi25 sunt, et iuvenes nostri servierunt et fortes nostri invalidi facti sunt.
21 hymnus] + noster Tr621 Weber |
22 invocatum] om. Tr621, nominatum Weber |
23 captivitatem Tr621 Rusch ] –te Weber |
24 mulieres Tr621 ] mulietes cacogr. Weber |
25 perditi] proditi Tr621 Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 10,23 

Et quod omnium maius, signaculum Sion, quoniam resignata est de gloria sua Nam26 et tradita est in manibus eorum qui nos oderunt.
26 Nam] Nunc Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,24 

Tu ergo excute tuam tristitiam multam27 et depone abs te multitudinem dolorum, ut tibi repropitietur Fortis et requiem faciat tibi Altissimus, requietionem laborum.
27 t. m.] inv. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,25 

Et factum est cum loquebar ad eam28, facies eius fulgebat29 subito, et species coruscus fiebat visus eius, ut essem pavens30 valde ad eam, et cogitarem quid esset hoc.
28 eam] + et ecce Weber |
29 fulgebat] + valde Weber |
30 essem pavens] etiam paverem Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 10,26 

Et ecce subito emisit sonum vocis magnum timore plenum ut commoveretur terra a mulieris31 sono. Et vidi,
31 mulieris] om. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,27 

et ecce amplius mulier non comparebat mihi, sed civitas edificabatur et locus demonstrabatur de fundamentis magnis.
Numérotation du verset 4Esr. 10,XXIX 

Et timui et clamavi voce magna et dixi :
Numérotation du verset 4Esr. 10,28 

Ubi est Uriel angelus, qui a principio venit ad me ? Quoniam ipse me fecit venire in multitudine32 excessus mentis huius. Et factus est finis meus in corruptionem et oratio mea in improperium.
32 multitudine] multitudinem in Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,29 

Et cum essem loquens ego hec33, ecce venit ad me34 et vidit me,
33 hec] + et Weber |
34 me propter hom. Rusch ] + angelus qui in principio venerat ad me Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 10,30 

Et ecce eram positus ut mortuus et intellectus meus alienatus erat. Et tenuit dexteram meam et confortavit me et statuit me super pedes meos. Et dixit mihi :
Numérotation du verset 4Esr. 10,31 

Quid tibi est et quare conturbatus est intellectus tuus35 et sensus cordis tui36 ? Et dixi :
35 conturbatus… sensus] conturbaris et quid conturbatum est intellectum tuum Weber |
36 tui] + et quare conturbaris Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 10,32 

Quoniam37 dereliquisti me. Et38 ego quidem feci secundum sermones tuos et exivi in campum, et ecce vidi et video quod non possum enarrare. Et dixit ad me :
37 Quoniam] + derelinquens Weber |
38 Et] om. Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 10,33 

Sta ut vir et commonebo te. Et dixi :
Numérotation du verset 4Esr. 10,34 

Loquere, domine39 meus, tu in me40. Noli me41 derelinquere ut non frustra moriar
39 domine] –nus Weber |
40 tu in me] om. Weber |
41 Noli me] tantum me noli Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 10,35 

quoniam vidi que non sciebam et audio que non scio.
Numérotation du verset 4Esr. 10,36 

Aut numquid sensus meus fallitur et anima mea supremat42 ?
42 supremat] somniat Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,37 

Nunc ergo deprecor te, ut demonstres servo tuo de excessu hoc. Et respondit ad me et dixit :
Numérotation du verset 4Esr. 10,38 

Audi me et doceam te et dicam tibi de quibus times quoniam Altissimus revelavit tibi mysteria multa.
Numérotation du verset 4Esr. 10,39 

Vidit rectam viam tuam quoniam sine intermissione contristabaris pro populo tuo et valde lugebas propter Sion.
Numérotation du verset 4Esr. 10,40 

Hic ergo intellectus visionis : que43 tibi apparuit ante paululum,
43 que] mulier praem. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,41 

quam vidisti lugentem44 inchoasti consolare eam.
44 lugentem Weber ] lugientem Rusch , + et Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,42 

Nunc autem iam speciem mulieris non45 vides sed apparuit tibi civitas edificari.
45 speciem mulieris – non] inv. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,43 

Et quoniam enarrabat tibi de casu filii sui, hec absolutio est.
Numérotation du verset 4Esr. 10,44 

Hec mulier quam vidisti hec est Sion, et quoniam dixit tibi quam et non conspicies46 ut civitatem edificatam.
46 et quoniam… conspicies] quam nunc conspicis Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,45 

Et quoniam dixit tibi quia sterilis fuit annis triginta, propter quod erant anni scilicet triginta47, quando48 erat in ea adhuc oblatio ablata49.
47 scilicet (s. Rusch ) triginta Rusch Clementina ] seculo tria millia Weber |
48 quando] + non Weber |
49 ablata] oblata Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 10,46 

Et factum est post annos triginta50, edificavit Salomon civitatem et obtulit oblationes. Tunc fuit quando peperit sterilis filium.
50 triginta] tres et Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,47 

Et quod tibi dixit quoniam nutrivit51 eum cum labore, hoc52 erat habitatio in53 Hierusalem.
51 nutrivit] nutrivi Weber |
52 hoc] hec Weber |
53 in] om. Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 10,48 

Et quoniam dixit tibi quod filius meus veniens in suo thalamo mortuus esset et contigisset ei casus, hoc54 erat que facta est ruina Hierusalem.
54 hoc] hec Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,49 

Et ecce vidisti similitudinem eius, et quoniam filium lugeret55, inchoasti consolari56 eam et57 de his que contigerunt hec erant tibi aperienda.
55 et quoniam… lugeret] quomodo filium luget et tu Weber |
56 consolari] –re Weber |
57 et] om. Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 10,50 

Et nunc videt58 Altissimus quoniam ex animo contristatus es et quoniam ex toto corde pateris pro ea, ostendit tibi claritatem glorie eius et pulchritudinem decoris eius.
58 videt] videns Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,51 

Propterea enim dixi tibi, ut maneres in campo, ubi domus non est edificata.
Numérotation du verset 4Esr. 10,52 

Sciebam enim ego quoniam Altissimus incipiebat tibi ostendere hec.
Numérotation du verset 4Esr. 10,53 

Propterea dixi tibi ut venires in agrum ubi non est fundamentum edificii.
Numérotation du verset 4Esr. 10,54 

Nec enim poterat opus edificii hominis sustineri59 in loco ubi incipiebatur60 Altissimi civitas ostendi.
59 sustineri] –re Weber |
60 incipiebatur] –bat Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 10,55 

Tu ergo noli timere neque expavescat cor tuum sed ingredere et vide splendorem vel magnitudinem edificii, quantum capax est tibi visu oculorum videre.
Numérotation du verset 4Esr. 10,56 

Et post hec audies quantum capit auditus aurium tuarum audire.
Numérotation du verset 4Esr. 10,57 

Tu enim beatus es pre multis et vocatus es apud Altissimum sicut et pauci.
Numérotation du verset 4Esr. 10,58 

Nocte autem que in crastinum futura est manebis hic,
Numérotation du verset 4Esr. 10,59 

et ostendet tibi Altissimus eas visiones supremorum61 que faciet Altissimus his qui inhabitant super terram a novissimis diebus.
61 supremorum] somniorum Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,60 

Et dormivi illam noctem et aliam sicut dixerat mihi.

Capitulum 10

Numérotation du verset 4Esr. 10,1 
Et factum est cum introisset filius meus in thalamo suo, cecidit et mortuus est.
Numérotation du verset 4Esr. 10,2 
Et evertimus omnes lumina, et surrexerunt omnes cives mei ad consolandam me, et quievi usque in alium diem usque noctem.
Numérotation du verset 4Esr. 10,3 
Et factum est cum omnes quievissent ut me consolarentur ut quiescerem, et surrexi nocte et fugi et veni, sicut vides, in hoc campo.
Numérotation du verset 4Esr. 10,4 
Et cogito iam non reverti in civitatem sed hic consistere et neque manducare neque bibere1, sed sine intermissione lugere et ieiunare usque dum moriar.
1 manducare neque bibere] manducabo neque bibam Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,5 
Et dereliqui2 sermones in quibus eram et respondi cum iracundia ad eam et dixi :
2 dereliqui] + adhuc Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,6 
Si3 stulta super omnes mulieres, non vides luctum nostrum et que nobis contigunt4.
3 Si] om. Weber
4 contingunt] contingerunt Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,7 
Quoniam Sion mater nostra omni5 tristitia contristatur et humilitate humiliata est et luget6 validissime
5 omni] omnium in Weber
6 et luget] lugete Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,8 
Et nunc quoniam omnes lugemus et tristes sumus7 quoniam omnes contristati sumus. Tu autem contristaris in uno filio.
7 sumus] este Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,9 
Interroga enim terram et dicet tibi, quoniam hec est que debeat lugere casum tantorum super eam8 germinantium.
8 casum… eam] tantorum superstes Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,10 
Et ex ipsa ab9 initio omnes nati et alii venient, et ecce pene omnes in perditionem ambulant et in exterminium fit multitudo eorum.
9 ab] om. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,11 
Et quis ergo debet lugere magis nisi hec que tam magnam multitudinem perdidit, quam tu que pro uno doles ? Si autem dices mihi
Numérotation du verset 4Esr. 10,12 
quoniam non est planctus meus similis 10 terre, quoniam fructum ventris mei perdidi, quem cum meroribus peperi et cum doloribus genui,
10 planctus meus- similis] inv. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,13 
terra autem secundum viam terre, abiitque in ea multitudo presens quomodo evenit11 et ego tibi dico :
11 evenit] et venit Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,14 
Sicut tu cum labore12 peperisti, sic et terra dat13 fructum suum homini14 ab initio ei qui fecit eam.
12 labore] dolore Weber
13 dat] dedit Weber
14 homini] hominem Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,15 
Nunc ergo retine apud temetipsam dolorem tuum et fortiter fer que tibi contigerunt casus.
Numérotation du verset 4Esr. 10,16 
Si enim iustificaveris terminum Dei, et consilium15 tuum recipies in tempore et in talibus16 collaudaberis.
15 consilium] filium Weber
16 talibus] mulieribus Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,17 
Ingredere ergo in civitatem ad virum tuum. Et dixit ad me :
Numérotation du verset 4Esr. 10,18 
Non faciam neque ingrediar civitatem, sed hic moriar.
Numérotation du verset 4Esr. 10,19 
Et apposui adhuc loqui ad eam et dixi :
Numérotation du verset 4Esr. 10,20 
Noli facere hunc sermonem17, sed consenti persuadenti18 - quot19 enim casus Sion ? - consolare20 propter dolorem Hierusalem.
17 h. s.] inv. Weber
18 persuadenti] persuaderi Weber
19 Quod] quid Weber
20 consolare] et praem. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,21 
Vides enim quoniam sanctificatio nostra deserta effecta est et altare nostrum demolitum est et templum nostrum destructum est,
Numérotation du verset 4Esr. 10,22 
et psalterium nostrum humiliatum est et hymnus21 conticuit et exultatio nostra dissoluta est et lumen candelabri nostri extinctum est et arca testamenti nostri direpta est et sancta nostra contaminata sunt, et nomen quod invocatum22 est super nos pene profanatum est, et liberi nostri contumeliam passi sunt, et sacerdotes nostri succensi {t. 2 : Erfurt, f. 162rb ; facsim., p. 323b} sunt et levite nostri in captivitatem23 abierunt, et virgines nostre coinquinate sunt et mulieres24 nostre vim passe sunt, et iusti nostri rapti sunt et parvuli nostri perditi25 sunt, et iuvenes nostri servierunt et fortes nostri invalidi facti sunt.
21 hymnus] + noster Tr621 Weber
22 invocatum] om. Tr621, nominatum Weber
23 captivitatem Tr621 Rusch ] –te Weber
24 mulieres Tr621 ] mulietes cacogr. Weber
25 perditi] proditi Tr621 Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,23 
Et quod omnium maius, signaculum Sion, quoniam resignata est de gloria sua Nam26 et tradita est in manibus eorum qui nos oderunt.
26 Nam] Nunc Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,24 
Tu ergo excute tuam tristitiam multam27 et depone abs te multitudinem dolorum, ut tibi repropitietur Fortis et requiem faciat tibi Altissimus, requietionem laborum.
27 t. m.] inv. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,25 
Et factum est cum loquebar ad eam28, facies eius fulgebat29 subito, et species coruscus fiebat visus eius, ut essem pavens30 valde ad eam, et cogitarem quid esset hoc.
28 eam] + et ecce Weber
29 fulgebat] + valde Weber
30 essem pavens] etiam paverem Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,26 
Et ecce subito emisit sonum vocis magnum timore plenum ut commoveretur terra a mulieris31 sono. Et vidi,
31 mulieris] om. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,27 
et ecce amplius mulier non comparebat mihi, sed civitas edificabatur et locus demonstrabatur de fundamentis magnis.
Numérotation du verset 4Esr. 10,XXIX 
Et timui et clamavi voce magna et dixi :
Numérotation du verset 4Esr. 10,28 
Ubi est Uriel angelus, qui a principio venit ad me ? Quoniam ipse me fecit venire in multitudine32 excessus mentis huius. Et factus est finis meus in corruptionem et oratio mea in improperium.
32 multitudine] multitudinem in Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,29 
Et cum essem loquens ego hec33, ecce venit ad me34 et vidit me,
33 hec] + et Weber
34 me propter hom. Ed1460 Ed1462 Rusch ] + angelus qui in principio venerat ad me Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,30 
Et ecce eram positus ut mortuus et intellectus meus alienatus erat. Et tenuit dexteram meam et confortavit me et statuit me super pedes meos. Et dixit mihi :
Numérotation du verset 4Esr. 10,31 
Quid tibi est et quare conturbatus est intellectus tuus35 et sensus cordis tui36 ? Et dixi :
35 conturbatus… sensus] conturbaris et quid conturbatum est intellectum tuum Weber
36 tui] + et quare conturbaris Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,32 
Quoniam37 dereliquisti me. Et38 ego quidem feci secundum sermones tuos et exivi in campum, et ecce vidi et video quod non possum enarrare. Et dixit ad me :
37 Quoniam] + derelinquens Weber
38 Et] om. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,33 
Sta ut vir et commonebo te. Et dixi :
Numérotation du verset 4Esr. 10,34 
Loquere, domine39 meus, tu in me40. Noli me41 derelinquere ut non frustra moriar
39 domine] –nus Weber
40 tu in me] om. Weber
41 Noli me] tantum me noli Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,35 
quoniam vidi que non sciebam et audio que non scio.
Numérotation du verset 4Esr. 10,36 
Aut numquid sensus meus fallitur et anima mea supremat42 ?
42 supremat] somniat Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,37 
Nunc ergo deprecor te, ut demonstres servo tuo de excessu hoc. Et respondit ad me et dixit :
Numérotation du verset 4Esr. 10,38 
Audi me et doceam te et dicam tibi de quibus times quoniam Altissimus revelavit tibi mysteria multa.
Numérotation du verset 4Esr. 10,39 
Vidit rectam viam tuam quoniam sine intermissione contristabaris pro populo tuo et valde lugebas propter Sion.
Numérotation du verset 4Esr. 10,40 
Hic ergo intellectus visionis : que43 tibi apparuit ante paululum,
43 que] mulier praem. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,41 
quam vidisti lugentem44 inchoasti consolare eam.
44 lugentem Weber ] lugientem Rusch , + et Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,42 
Nunc autem iam speciem mulieris non45 vides sed apparuit tibi civitas edificari.
45 speciem mulieris – non] inv. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,43 
Et quoniam enarrabat tibi de casu filii sui, hec absolutio est.
Numérotation du verset 4Esr. 10,44 
Hec mulier quam vidisti hec est Sion, et quoniam dixit tibi quam et non conspicies46 ut civitatem edificatam.
46 et quoniam… conspicies] quam nunc conspicis Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,45 
Et quoniam dixit tibi quia sterilis fuit annis triginta, propter quod erant anni scilicet triginta47, quando48 erat in ea adhuc oblatio ablata49.
47 scilicet (s. Rusch ) triginta Rusch Clementina ] seculo tria millia Weber
48 quando] + non Weber
49 ablata] oblata Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,46 
Et factum est post annos triginta50, edificavit Salomon civitatem et obtulit oblationes. Tunc fuit quando peperit sterilis filium.
50 triginta] tres et Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,47 
Et quod tibi dixit quoniam nutrivit51 eum cum labore, hoc52 erat habitatio in53 Hierusalem.
51 nutrivit] nutrivi Weber
52 hoc] hec Weber
53 in] om. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,48 
{t. 2 : Erfurt, f. 162va ; facsim., p. 324a} Et quoniam dixit tibi quod filius meus veniens in suo thalamo mortuus esset et contigisset ei casus, hoc54 erat que facta est ruina Hierusalem.
54 hoc] hec Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,49 
Et ecce vidisti similitudinem eius, et quoniam filium lugeret55, inchoasti consolari56 eam et57 de his que contigerunt hec erant tibi aperienda.
55 et quoniam… lugeret] quomodo filium luget et tu Weber
56 consolari] –re Weber
57 et] om. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,50 
Et nunc videt58 Altissimus quoniam ex animo contristatus es et quoniam ex toto corde pateris pro ea, ostendit tibi claritatem glorie eius et pulchritudinem decoris eius.
58 videt] videns Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,51 
Propterea enim dixi tibi, ut maneres in campo, ubi domus non est edificata.
Numérotation du verset 4Esr. 10,52 
Sciebam enim ego quoniam Altissimus incipiebat tibi ostendere hec.
Numérotation du verset 4Esr. 10,53 
Propterea dixi tibi ut venires in agrum ubi non est fundamentum edificii.
Numérotation du verset 4Esr. 10,54 
Nec enim poterat opus edificii hominis sustineri59 in loco ubi incipiebatur60 Altissimi civitas ostendi.
59 sustineri] –re Weber
60 incipiebatur] –bat Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,55 
Tu ergo noli timere neque expavescat cor tuum sed ingredere et vide splendorem vel magnitudinem edificii, quantum capax est tibi visu oculorum videre.
Numérotation du verset 4Esr. 10,56 
Et post hec audies quantum capit auditus aurium tuarum audire.
Numérotation du verset 4Esr. 10,57 
Tu enim beatus es pre multis et vocatus es apud Altissimum sicut et pauci.
Numérotation du verset 4Esr. 10,58 
Nocte autem que in crastinum futura est manebis hic,
Numérotation du verset 4Esr. 10,59 
et ostendet tibi Altissimus eas visiones supremorum61 que faciet Altissimus his qui inhabitant super terram a novissimis diebus.
61 supremorum] somniorum Weber
Numérotation du verset 4Esr. 10,60 
Et dormivi illam noctem et aliam sicut dixerat mihi.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (4Esr. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=21&chapitre=21_10)

Notes :