Glossa ordinaria

Capitulum 11

Numérotation du verset Qo. 11,1 

Mitte panem tuum
super transeuntes aquas quia post multa tempora invenies illum.
Numérotation du verset Qo. 11,2 

Da partes1 septem
1 partes] -tem Weber
necnon et octo
quia ignoras quid futurum sit
mali super terram.
Numérotation du verset Qo. 11,3 

Si replete
fuerint nubes
Imbrem
super terram effundent.
Si
ceciderit lignum
ad austrum
aut ad aquilonem
in quocumque loco ceciderit
ibi erit.
Numérotation du verset Qo. 11,4 

Qui observat
ventum
non seminat
et qui considerat nubes
numquam metet.
Numérotation du verset Qo. 11,5 

Quomodo ignoras que sit via spiritus
et qua ratione compingantur ossa
in ventre
pregnantis2
2 pregnantis] pregnatis Weber
sic nescis opera
Dei qui fabricator est omnium.
Numérotation du verset Qo. 11,6 

Mane semina semen tuum3
3 semen tuum] sementem tuam Weber
et vespere ne cesset
manus tua quia nescis quid magis
oriatur hoc aut4 illud et si utrumque
4 aut] an Weber
simul melius erit.
Numérotation du verset Qo. 11,7 

Dulce lumen
et delectabile est oculis
Videre
solem.
Numérotation du verset Qo. 11,8 

Si annis multis vixerit homo et in his omnibus5 letus6 fuerit
5 h. o.] inv. Weber |
6 letus] letatus Weber |
meminisse
debet tenebrosi temporis et dierum multorum qui cum venerint vanitatis arguuntur7 preterita
7 arguuntur] arguentur Weber
Numérotation du verset Qo. 11,9 

Letare ergo
iuvenis in adolescentia tua
et in bono
sit cor tuum in diebus iuventutis tue et ambula in viis cordis
tui et in intuitu oculorum tuorum
Et
Scito
quod pro omnibus his
adducet te Deus in iudicium.
Numérotation du verset Qo. 11,10 

Aufer iram a corde tuo
et amove malitiam
a carne tua. Adolescentia enim et voluptas
vana
sunt8.
8 Aufer... vana sunt] hic incipit capitulum 12 Weber

Capitulum 11

Numérotation du verset Qo. 11,1 
interl.| Verbi
interl.| quasi mitte vel absconde eleemosynam in sinu Patris quia in die iudicii cum multo fenore reddetur tibi sicut semen in irrigua terra
super transeuntes aquas quia post multa tempora invenies illum.
interl.| in iudicio retributionem
marg.| TRANSEUNTES. Aptos fructificationi. Unde Isaias : Beatus qui seminat super aquas ubi bos et asinus calcant.
Numérotation du verset Qo. 11,2 
Da partes1 septem
1 partes] -tem Weber
interl.| Deo credendo proximos docendo
necnon et octo
interl.| novum propter dominicam diem
quia ignoras quid futurum sit
interl.| tibi
mali super terram.
marg.| DA  PARTES  SEPTEM. Vetus Testamentum cuius septima dies scilicet sabbatum precipue honoratur nec non et octo quod est novum sine altero enim non valet alterum.
Numérotation du verset Qo. 11,3 
Si replete
interl.| quasi panem tuum super transeuntes mitte quia si replete
fuerint nubes
interl.| predicatores vel precepta unde : concrescat ut pluvia doctrina mea
Imbrem
interl.| predicationis
super terram effundent.
interl.| mortales
Si
interl.| enim
interl.| in fine
ceciderit lignum
interl.| homo
ad austrum
interl.| in calore caritatis Spiritus sancti
aut ad aquilonem
interl.| in frigore infidelitatis
in quocumque loco ceciderit
interl.| moriendo
ibi erit.
marg.| SI  CECIDERIT. Quasi diceret locum quem hic tibi preparaveris in futuro habebis.
Numérotation du verset Qo. 11,4 
Qui observat
interl.| metuit
ventum
interl.| persecutionem adversorum
non seminat
interl.| facto vel verbo
et qui considerat nubes
interl.| blandientium adulationes
numquam metet.
interl.| vitam eternam
marg.| QUI  OBSERVAT. Ac si dicat omni petenti tribue vel corporale solacium vel Dei verbum ne forte pretereas eum qui dignus est accipere et omni tempore. Qui enim observat etc. In media tempestate seminandum est quia nescimus que sit voluntas spiritus et hoc est : Quomodo etc.
Numérotation du verset Qo. 11,5 
Quomodo ignoras que sit via spiritus
interl.| tui quomodo in te ingressus est
et qua ratione compingantur ossa
interl.| etiam tua
in ventre
interl.| nemine sciente
pregnantis2
2 pregnantis] pregnatis Weber
interl.| matris
sic nescis opera
interl.| occulta
Dei qui fabricator est omnium.
Numérotation du verset Qo. 11,6 
Mane semina semen tuum3
3 semen tuum] sementem tuam Weber
interl.| opera bona et verba
interl.| opus
manus tua quia nescis quid magis
interl.| placeat Deo remuneratori
oriatur hoc aut4 illud et si utrumque
4 aut] an Weber
interl.| oriatur
simul melius erit.
marg.| MANE omni tempore scilicet a mane in vesperum et e converso vel in pueritia et in senectute. Qui enim perseverat salvabitur.
Numérotation du verset Qo. 11,7 
Dulce lumen
interl.| sic tandem. Aliter enim horrendum est incidere in manus Dei viventis
et delectabile est oculis
interl.| corporis et mentis
Videre
interl.| in iudicio
solem.
interl.| iustitie
Numérotation du verset Qo. 11,8 
interl.| et
Si annis multis vixerit homo et in his omnibus5 letus6 fuerit
5 h. o.] inv. Weber
6 letus] letatus Weber
interl.| in prosperitate vel bonis operibus
meminisse
interl.| semper
debet tenebrosi temporis et dierum multorum qui cum venerint vanitatis arguuntur7 preterita
7 arguuntur] arguentur Weber
interl.| diem mortis. Unde : in omnibus diebus memorare novissima tua et ineternum non peccabis
Numérotation du verset Qo. 11,9 
Letare ergo
interl.| ironice
interl.| in Domino. Unde : gaudete semper in Domino non in mundo
iuvenis in adolescentia tua
interl.| antequam senectus veniat vel captivitas babyloni vel romana
et in bono
interl.| quod tibi placet
sit cor tuum in diebus iuventutis tue et ambula in viis cordis
interl.| voluptatis
tui et in intuitu oculorum tuorum
interl.| sapientie
Et
interl.| tamen
Scito
interl.| semper meditare
quod pro omnibus his
interl.| que facis
adducet te Deus in iudicium.
interl.| ubi manifesta erunt abscondita cordis nostri
marg.| LETARE etc. Hinc usque ad finem libri hebrei ad se referunt in quibus dicunt sibi precipi ut fruantur divitiis antequam captivitas superveniat eis vel miseria senectutis ita tamen ut cor habeant in lege Dei et ambulent in mandatis Dei non in carnis desideriis et pro omnibus que fecerint se iudicandos sciant. Nos vero hoc superioribus iungimus quibus ait : Mane semina semen tuum etc.
Numérotation du verset Qo. 11,10 
Aufer iram a corde tuo
interl.| omnes pravos motus a parte totum
et amove malitiam
interl.| vitia iuventutis
interl.| omnes malas voluntates
a carne tua. Adolescentia enim et voluptas
interl.| carnis comes adolescentie
vana
interl.| transitoria
sunt8.
8 Aufer... vana sunt] hic incipit capitulum 12 Weber
marg.| Hinc usque ad finem capituli legitur tribus modis scilicet de iudicio senectute captivitate et serviunt quedam glosse quandoque duabus sententiis quandoque vero inveniuntur secundum omnes sententias.
interl.| et



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Qo. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 20/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=29&chapitre=29_11)

Notes :