Capitulum 6
Numérotation du verset
Qo. 6,1
Est et aliud malum quod vidi sub sole et quidem frequens apud homines.
Numérotation du verset
Qo. 6,2
Vir cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem et nihil deest anime sue1
1 sue] eius
Weber
ex omnibus que desiderat nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo
sed homo extraneus vorabit illud.
Hoc vanitas et miseria magna2 est.
2 m. m.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Qo. 6,3
Si
genuerit quispiam centum liberos3
3 liberos]
om. Weber
et vixerit multos annos et plures dies
etatis habuerit et anima illius non utatur bonis substantie sue sepulturaque careat, de hoc ego pronuntio quia4
4 quia] quod
Weber
melior illo sit abortivus.
Numérotation du verset
Qo. 6,4
Frustra enim venit
et pergit ad tenebras et oblivione delebitur nomen eius.
Numérotation du verset
Qo. 6,5
Non vidit solem
neque cognovit
distantiam boni et mali,
Numérotation du verset
Qo. 6,6
etiam si duobus millibus annis
vixerit et non fuerit perfruitus bonis. Nonne ad unum locum properant omnia ?
Numérotation du verset
Qo. 6,7
Omnis labor hominis in ore eius
sed
anima eius5 non implebitur bonis6.
5 eius] illius
Weber
|
6 implebitur bonis] impletur
Weber
|
Numérotation du verset
Qo. 6,8
Quid habet amplius stulto sapiens7 ?
7 stulto sapiens] sapiens ab stulto
Weber
Et quid pauper nisi ut pergat
illuc ubi est vita ?
Numérotation du verset
Qo. 6,9
Melius est videre
quod cupias
quam desiderare
quod nescias sed et hoc vanitas est et presumptio spiritus.
Numérotation du verset
Qo. 6,10
Quis8 futurus est
8 Quis] qui
Weber
iam vocatum est
nomen eius
et scitur quod homo
sit et non possit
contra fortiorem se in iudicio contendere.
Numérotation du verset
Qo. 6,11
9Verba sunt plurima, multamque in disputando vanitatem habentia10.
9 multamque] multa
Weber
|
10 vanitatem habentia]
inv. Weber
|
Capitulum 6
Numérotation du verset
Qo. 6,1
{Erfurt, t. 3, f. 25ra
; facsim., t. 2, p. 701a}
Est et aliud malum quod vidi sub sole et quidem frequens apud homines.
interl.|
hoc scilicet
marg.|
EST
ET
ALIUD etc. Describit et aliter divitem avarum qui cum omnia habeat bona nihilominus nimia parcitate se cruciat nesciens cui congreget.
Numérotation du verset
Qo. 6,2
Vir cui dedit Deus divitias et substantiam
{Erfurt, t. 3, f. 25rb
; facsim., t. 2, p. 701b}
et honorem et nihil deest anime sue1
1 sue] eius
Weber
interl.|
vel eius
ex omnibus que desiderat nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo
interl.|
quia ipse non vult
sed homo extraneus vorabit illud.
interl.|
quod congregat
marg.|
VIR
CUI
DEDIT. Potest hoc de populo Israel accipi cui dedit Dominus legem et prophetas et promissiones. Unde : auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius hec omnia ad gentes translata sunt et vident Iudei bona sua et non fruuntur et gentes multo meliores quamvis in fide novelle et quasi abortive quam illi qui de patrum antiquitate gloriantur dicentes : pater noster Abraham est et tamen ad unum locum id est ad iudicium properabimus omnes.
Hoc vanitas et miseria magna2 est.
2 m. m.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Qo. 6,3
Si
interl.|
etiam
genuerit quispiam centum liberos3
3 liberos]
om. Weber
interl.|
hyperbole
et vixerit multos annos et plures dies
interl.|
aliis hominibus
etatis habuerit et anima illius non utatur bonis substantie sue sepulturaque careat, de hoc ego pronuntio quia4
4 quia] quod
Weber
interl.|
vel quod
melior illo sit abortivus.
interl.|
qui statum moritur cum ille diu crucietur
marg.|
SEPULTURAQUE
CAREAT. Adeo avaris ut nec de sepultura cogitet vel sepe pro divitiis occisus abiicitur in sepultus vel quia nullam sui memoriam relinquat cum omnibus bonis affluat.
Numérotation du verset
Qo. 6,4
Frustra enim venit
interl.|
ad lucem
et pergit ad tenebras et oblivione delebitur nomen eius.
Numérotation du verset
Qo. 6,5
Non vidit solem
interl.|
iustitie
neque cognovit
interl.|
noluit cognoscere
distantiam boni et mali,
Numérotation du verset
Qo. 6,6
etiam si duobus millibus annis
interl.|
sensus malorum immutabilis
vixerit et non fuerit perfruitus bonis. Nonne ad unum locum properant omnia ?
interl.|
in terram vel in iudicium
Numérotation du verset
Qo. 6,7
Omnis labor hominis in ore eius
interl.|
in victu
marg.|
OMNIS
LABOR
HOMINIS
IN
ORE
EIUS. Hoc est quod laborando didicit homo id est rationalis in ore habet quia alios docet.
sed
interl.|
tamen
anima eius5 non implebitur bonis6.
5 eius] illius
Weber
6 implebitur bonis] impletur
Weber
interl.|
quia necesse est iterum comedere
marg.|
ANIMA
EIUS
NON
IMPLEBITUR. Quia semper cupit discere quod doceat et hoc habet stulto plus quia cum beato paupere tendit ad Christum qui est vita et qui ait beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum celorum.
Numérotation du verset
Qo. 6,8
Quid habet amplius stulto sapiens7 ?
7 stulto sapiens] sapiens ab stulto
Weber
interl.|
utrique necesse manducare
Et quid pauper nisi ut pergat
interl.|
curet unde vivat
illuc ubi est vita ?
interl.|
victus
Numérotation du verset
Qo. 6,9
Melius est videre
interl.|
pro
quod cupias
interl.|
an sit cupiendum
quam desiderare
interl.|
temere
quod nescias sed et hoc vanitas est et presumptio spiritus.
Numérotation du verset
Qo. 6,10
Quis8 futurus est
8 Quis] qui
Weber
interl.|
Dei Filius homo
iam vocatum est
interl.|
a prophetis
nomen eius
interl.|
Emmanuel
et scitur quod homo
interl.|
verus
sit et non possit
interl.|
iam
contra fortiorem se in iudicio contendere.
interl.|
Patrem scilicet secundum humanitatem. Unde : Pater maior me est
marg.|
QUIS
FUTURIBUS
EST. Omnium hominum qui futuri sunt corpore circumdandi iam Deus vocabulum novit ne possit homo respondere contra artificem quare ita vel ita sit factus. Quanto enim amplius quesierimus tanto magis ostenditur vanitas nostra et verba superflua et non ex prescientia Dei tollitur liberum arbitrium sed cause ante precedunt quare unum quodque sic factum sit.
Numérotation du verset
Qo. 6,11
9Verba sunt plurima, multamque in disputando vanitatem habentia10.
9 multamque] multa
Weber
10 vanitatem habentia]
inv. Weber
interl.|
qui vehementer emungit elicit sanguinem
interl.|
unde : ne evanescas in sapientia tua non plus sapere quam oportet
marg.|
VERBA
SUNT
PLURIMA
MULTAMQUE. Quasi Dei quidem filius futurus est homo tu autem noli ultra inquirere qualis quomodo et huiusmodi sed crede generationem eius.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Qo. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=29&chapitre=29_6)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Qo. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=29&chapitre=29_6)
Notes :