Glossa ordinaria

Capitulum 2

Numérotation du verset Am. 2,1 

Hec dicit Dominus : super tribus sceleribus Moab et super quatuor non convertam eum eo quod incenderit ossa regis Idumee usque ad cinerem.
Numérotation du verset Am. 2,2 

Et mittam ignem in Moab
et devorabit edes Carioth
et morietur in sonitu Moab in clangore tube.
Numérotation du verset Am. 2,3 

Et
disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius interficiam cum eo dicit Dominus.
Numérotation du verset Am. 2,4 

Hec dicit Dominus : super tribus sceleribus Iuda et super quatuor non convertam eum eo quod abiecerint legem Domini
et mandata eius non custodierint deceperunt enim eos idola sua
post que abierant patres eorum.
Numérotation du verset Am. 2,5 

Et
mittam
ignem
in Iudam1
1 Iudam] Iuda Weber
et devorabit edes Hierusalem.
Numérotation du verset Am. 2,6 

hec dicit Dominus : super tribus sceleribus Israel
et super quatuor non convertam eum pro eo quod vendiderit argento
iustum et pauperem
pro calciamentis.
Numérotation du verset Am. 2,7 

Qui conterunt super pulverem terre capita pauperum
et viam humilium declinant
et filius
ac pater eius ierunt ad puellam ut violarent nomen sanctum meum.
Numérotation du verset Am. 2,8 

Et super vestimentis pigneratis accubuerunt iuxta omne altare et vinum
damnatorum
bibebant in domo Dei sui.
Numérotation du verset Am. 2,9 

Ego autem exterminavi
Amorreum a facie eorum
cuius altitudo
cedrorum altitudo eius
et fortis ipse quasi quercus
et contrivi
fructum eius desuper et radices eius subter
Numérotation du verset Am. 2,10 

Ego
sum qui ascendere
vos
feci de terra Egypti
et eduxi vos
in deserto
quadraginta annis
ut possideretis
terram Amorrei.
Numérotation du verset Am. 2,11 

Et
suscitavi de filiis vestris in prophetas
et de iuvenibus vestris Nazarenos.
Numquid non ita est, filii Israel?
dicit Dominus .
Numérotation du verset Am. 2,12 

et
propinabatis vinum Nazareis2
2 vinum Nazareis] Nazarenis vino Weber
et prophetis
mandabatis dicentes
ne prophetis3
3 prophetis] prophetetis Weber
Numérotation du verset Am. 2,13 

ecce
ego stridebo subter4 vos
4 subter] super Weber
sicut stridet plaustrum
onustum feno.
Numérotation du verset Am. 2,14 

Et peribit fuga a veloce
et fortis non obtinebit virtutem suam et robustus
non salvabit
animam suam.
Numérotation du verset Am. 2,15 

Et tenens arcum non stabit
et velox pedibus suis non salvabitur
et ascensor equi non salvabit animam suam.
Numérotation du verset Am. 2,16 

Et robustus corde inter fortes nudus fugiet in die illa, dicit Dominus.

Capitulum 2

Numérotation du verset Am. 2,1 
Hec dicit Dominus : super tribus sceleribus Moab et super quatuor non convertam eum eo quod incenderit ossa regis Idumee usque ad cinerem.
interl.| ut nec mortem pateretur esse finem omnium malorum
marg.| EO  QUOD  INCENDERIT. Tradunt Hebrei quod Idumei fuerunt subiecti Iosaphath regi Iuda, et Moabite Ioram regi Israel. Sed post modicum cum recessisset rex Moabitarum a Ioram petivit ille auxilium a Iosaphath rege iuda. Qui veniens conduxit secum regem Idumeorum ad oppugnandam civitatem ubi rex Moab erat conclusus, et cum rex Moab vellet fugere de civitate per eam partem quam obsidebat rex Idumeorum non est permissus ab eo. Tunc ascendens super murum immolavit filium suum Deo propter immanitatem huius sceleris recesserunt filii Israel a civitate. Postea rege Idumeorum mortuo et sepulto recordati moabite quod egerat contra eos in obsidione extraxerunt eum de sepulcro combusserunt igni, et in cinerem redegerunt, ut quod non potuerunt in vivo, ulciscerentur in mortuo.
marg.| EO  QUO  INCENDERIT. Ut ostendat Deus cunctas animas quas creavit ad suum pertinere imperium, minatur se vindicare contra moabitas scelus quod commiserunt in rege Idumeorum quod sevitiam suam nec in morte eius finierunt. Quod si Deus ita ulciscitur in eos qui non cognoverunt eum, quid faciet de his qui colunt eum?
marg.| Allegorice. Ossa regis Idumee est spiritualis intelligentia solidissima et firmissima que versatur in littera. Sed hanc convertunt Iudei in carnes, et redigunt in cineres, quando dimisso vigore spirituali, soli littere adherent. Verbi gratia : Nihil cogitantes in Osee meretricem accipiente, nisi turpitudinem fabule; sic et in ceteris. Ossa regis Idumee comburit, qui de maiestate Dei male sentiens Deum in modum humani corporis cogitat, quasi membris distendatur et videat et audiat sicut homo.
Numérotation du verset Am. 2,2 
Et mittam ignem in Moab
interl.| que est metropolis moabitarum a qua tota provincia sic appellatur, vel in totam proviciam
et devorabit edes Carioth
interl.| illius civitatis et interpretatur oppida, unde et Carsathiarim dicitur villa siluarum
interl.| quod interpretatur ex patre, quia natus est ex Deo, sed eum reliquit
et morietur in sonitu Moab in clangore tube.
interl.| victorum
marg.| MORIETUR  IN  SONITU. Non aliter morietur Moab, id est heretici, nisi in clangore tube, ut excelsis sensibus opprimantur qui in divinis libris, clangoribus tube, comparantur, et tunc omnes qui presunt terrenis, operibus interficit sermo divinus, precipiens doctoribus Ecclesie in montem excelsum, ascende tu qui evangelizas sion.
Numérotation du verset Am. 2,3 
Et
interl.| tunc
disperdam iudicem de medio eius et omnes principes {t. 3 : Erfurt, f. 264vb ; facsim., p. 384b} eius interficiam cum eo dicit Dominus.
interl.| Urbibus ducibusque succensis, erit vanum iudicium principum iudicumque consilium.
Numérotation du verset Am. 2,4 
Hec dicit Dominus : super tribus sceleribus Iuda et super quatuor non convertam eum eo quod abiecerint legem Domini
interl.| datam a Moyse
marg.| SUPER  TRIBUS  SCELERIBUS  IUDA. Predictis gentibus non exprobrat quod legem scriptam abiecerunt, sed tantum naturalem; unde dicit, viscera misericoride violasse, vel in nimiam rabiem eos exarsisse. Sed iude obiicit quod susceptam legem non observaverit, et pro transgressio ne tam naturalis quam scripte legis miseriam passurus sit. Cetere gentes que sine lege peccaverunt sine lege perierunt.
marg.| Allegorice. Quicquid de Iuda dicitur, ad Ecclesiam refertur, in qua est confessio et pax Dei et visio veritatis. Que redarguitur quod contempta lege Dei quisque vitia sua adorat, ut auarus aurum, gulosus ventrem, a quo enim quis superatus est, huius et servus est. Unde et Dominus damnat pessimas edes, et vitiosa fundamenta que gloriam Hierusalem perdiderunt.
marg.| Qui Deum confiteri et eum se videre putat si in peccato manserit non agens penitentiam, avertit Deus vultum clementie ab eo.
et mandata eius non custodierint deceperunt enim eos idola sua
interl.| Nisi legem repulisset, ab idolis decipi non valeret.
post que abierant patres eorum.
interl.| in Egypto simulacra Egypti sibi fingunt adorantes beelphegor et astaroth et baalim
Numérotation du verset Am. 2,5 
Et
interl.| ideo
mittam
interl.| per Nabuchodonosor
ignem
interl.| captivitatem
in Iudam1
1 Iudam] Iuda Weber
interl.| in regionem duarum tribuum
et devorabit edes Hierusalem.
interl.| terrene non illius in qua est visio pacis
Numérotation du verset Am. 2,6 
hec dicit Dominus : super tribus sceleribus Israel
interl.| Decem tribus has in ultimo ponit quia pene omnia que sequuntur ad eas referuntur.
et super quatuor non convertam eum pro eo quod vendiderit argento
interl.| Vicinis gentibus non necessitate cibi vel potus sed causa avaritie.
marg.| PRO  EO  QUOD  VENDIDERIT. Simplex vir et iustus ecclesiasticus est qui non habet scientiam scripturarum, sed que iubentur facit, hunc hereticus pro pecunia   vendit , cum opera iustorum agit pro rebus mortalibus que per   calciamenta significantur. Non enim potest stare super sanctam terram sicut Iosue nudis pedibus, quia adheret aliquid mortale in operibus eius, hunc pulverem excutiunt apostoli de pedibus suis, quem contraxerunt ex inhabitatione mortalium.
iustum et pauperem
interl.| quemlibet simplicem
pro calciamentis.
interl.| quibus calcant terram et fumum.
interl.| Non pro magna sed pro vili re pretiosam animan hominis vendens.
interl.| Nec paupertas ab iniquitate retrahit.
marg.| ET  PAUPEREM  PRO  CALCIAMENTIS. Septuaginta : et percutiunt in capite pauperem qui viam humilium declinaverunt, quia nolunt eum sequi qui dixit : Ego sum via et veritas et vita, et venite ad me qui laboratisa.
a Cf. Mt. 11,28.
Numérotation du verset Am. 2,7 
Qui conterunt super pulverem terre capita pauperum
interl.| pretiosam animam hominis
marg.| QUI  CONTERUNT. Habebant huiusmodi consuetudines principes Iudeorum, ut si pauper in via se illis iungeret, flagellatum illum super pulverem terre proiecerunt, indignantes cum simplicibus ire. Contigit etiam crebro in illis {t. 3 : Erfurt, f. 265ra; facsim., p. 385a} ut filius uxorem patris posueret, alias ut pater uxorem filii pollueret. Illos etiam qui nolebant ire ad adorandos vitulos interficiebant, vel spoliabant, et partes vestimentorum ponentes secus altaria deorum suorum superaccumbebant, et partem pro vino dabant, quod bibebant ante altaria deorum, quod spolium dicitur pignus, id est vadimonium quia pro interfectione corporis et liberatione anime dabatur. In quibus omnibus violatur nomen Domini. Quicquid ab illis fit turpiter, refertur ad iniuriam Dei, qui dicit : Per vos blasphematur nomen Domini in gentibus.
marg.| HIERONYMUS. Allegorice. Principes hereticorum intumescant superbia declinantes ab illo qui superbis resistit,   humilibus dat gratiam.
et viam humilium declinant
interl.| ego sum via, veritas et vitab que dicit : venite ad me qui laboratis
b Io. 14,6.
et filius
interl.| Christianus
ac pater eius ierunt ad puellam ut violarent nomen sanctum meum.
interl.| Iudeorum populus, unde patres nostri omnes sub nube fuerunt
marg.| Qui ita ingreditur Ecclesiam ut legem servet cum evangelio, cum patre Iudeo ingreditur ad puellam , id est circumcisionem et alias legis observantias. Ita et   pater Iudeus et imitator Christianus una fornicatione contaminantur, Christum putantes insufficientem, de quibus apostolus : Si circumcidimini, Christus nihil vobis prodest.
Numérotation du verset Am. 2,8 
Et super vestimentis pigneratis accubuerunt iuxta omne altare et vinum
interl.| ebrietatem sodomorum
damnatorum
interl.| quos deos putabant, turpitudine et stupris polluebant
interl.| quos vi oppresserant.
marg.| Heretici sub nomine Christiano fornicantes suis erroribus obtendunt testimonia scripturarum non substernentes ea vestigiis salvatoris, ut illi testimonium perhibeant, sed illis peccata velant. Econtra apostoli sternunt pullum asine vestimentis ut Dominus mollius sedeat, et ex lege et prophetis stratam viam scandat; bibunt etiam heretici vinum danmatorum , qui ex eo quod egressi sunt de Ecclesia, damnati sunt, et delectantur in vino sodomorum, et furore draconum, et aspidum, quid qui biberit, sanari non potest, et hoc bibunt non in domo Domini ut templum et Hierusalem, sed   Dei sui quem sibi artifici sermone confixerunt.
marg.| Iuxta Septuaginta tantus erat Dei contemptus, ut vestimenta in quibus dormiebant, vel fornicabantur iuxta altare funibus tenderet, ne fornicantes videri possent, heretici autem vestimenta sua que funibus peccatorum ligaverunt, videntium oculis opponunt ne eorum flagitia videant, et quia vident eos ante altare Dei, stuprum non suspicentur.
Numérotation du verset Am. 2,9 
Ego autem exterminavi
interl.| contra mala illorum rememorat beneficia que illis fecerat
marg.| EGO  AUTEM  EXTERMINAVI. Ubi de laudibus Dei agitur, non est curandus ordo historie. Mystice vero antequam nos educat Deus de fornace Egypti ferrea, exterminat amorreum qui interpretatur amarus, vel loquens vel famosus qui frequenti sermone celebratur, qui est seon, id est arbor infructuosa vel sterilis, non quia fructum quandoque faciat, sed quia malum facit, et ideo succiditur a Domino.
Amorreum a facie eorum
interl.| seon regem amorreorum qui erat excelsus et fortis, sicut cedrus et   quercus
cuius altitudo
interl.| superbia
interl.| dicitur lectus illius habuisse novem cubitos longitudinis et quatuor latitudinis
cedrorum altitudo eius
interl.| Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros libani.
et fortis ipse quasi quercus
interl.| cum fortis armatus custodit atrium suum
marg.| Qui transit de seculo oportet ut vitet superbiam que per cedrum , et concupiscentias carnis que per   quercum signantur.
marg.| Quercus arbor durissima est et fortissima, ex cuius vocabulo phylo potat Esau vocari quercinum et roboreum, quamvis Esau possit intelligi, factura ut ad mala opera sit factus.
et contrivi
interl.| id est proieci superbiam eius in terram et radicem eius, id est prosapiam eius contrivi ne ex eo procrearentur filii
fructum eius desuper et radices eius subter
interl.| ne quis putans bonum comederet et periret
Numérotation du verset Am. 2,10 
Ego
interl.| non alius
sum qui ascendere
interl.| de valle lacrimarum
vos
interl.| ingratos
feci de terra Egypti
interl.| que est plana, cum terra promissionis sit montuosa
et eduxi vos
interl.| longo circuitu
in deserto
interl.| Seculo tenebroso
quadraginta annis
interl.| hic numerus afflictioni et ieiunio, et dolori convenit, quia per hec venitur ad sanctam terram
interl.| per penitentiam
ut possideretis
interl.| primum illius regio fieret vestra possessio
terram Amorrei.
interl.| qua divisit Moyses filiis Ruben et Gad et dimidie tribui Manasse
Numérotation du verset Am. 2,11 
Et
interl.| postea
suscitavi de filiis vestris in prophetas
interl.| Sicut moysen et aaron et alios qui acceperunt prophetalem gratiam
et de iuvenibus vestris Nazarenos.
marg.| NAZAREOS. id est sanctificatos qui Deo animas suas immolant, et vinum quod inebriare potest, et mentis statum subvertere non attingunt, ut habeant comam sicut samson, in cuius capite est fortitudo et victoria, quia caput viri Christus est.
Numquid non ita est, filii Israel?
interl.| potestis negare quin ita fecerim
dicit Dominus .
Numérotation du verset Am. 2,12 
et
interl.| vos econtra
propinabatis vinum Nazareis2
2 vinum Nazareis] Nazarenis vino Weber
interl.| quibus preceptum est quod omne quod inebriare potest non bibant
marg.| ET  PROPINABITIS. Ex hoc loco et quia per legem dicitur ne Nazarei vinum bibant. Titianus asserit vinum non esse bibendum. Sed intelligendum quod et hic et in lege ebrietas et cure seculi prohibentur que vigorem animi obruunt.
et prophetis
interl.| eruditis viris quos mittebam
marg.| ET  PROPHETIS. Amasias sacerdos Bethel prohibuit amos. Sedechias rex iuda ieremie interdixit ne loqueretur in nomine Domini, et librum eius igne combussit.
mandabatis dicentes
interl.| ex liuore superati
ne prophetis3
3 prophetis] prophetetis Weber
interl.| sermonem Domini qui fiebat ad utilitatem audientium
Numérotation du verset Am. 2,13 
ecce
interl.| ideo
ego stridebo subter4 vos
4 subter] super Weber
interl.| comminando de pena
marg.| ECCE  EGO  STRIDEBO. Ultra non sustinens peccata quibus diu pregravatus sum   sicut plaustrum stipula vel   feno tradam vos incendio sicut stipulam, et damnabo dicens :   Peribit fuga a veloce .
interl.| longo sonitu et ululatu.
onustum feno.
interl.| non frumento quod recondatur in horreo sed feno quos priusquam evellatur exaruit
Numérotation du verset Am. 2,14 
Et peribit fuga a veloce
interl.| Hebrei dicunt Ieroboam filium Nabat, qui prius fugerat in Egyptum et velox fuit ad facienda idola
marg.| ET  PERIBIT  FUGA. Mystice. Periit fuga a <veloce>, quia sicut ait apostolus, non omnes qui currunt in stadio, apprehendunt bravium, quia peccata cursum eius prepediunt et fortis opinione sua qui in se confidit non in Dei misericordia, et robustus non armatura Dei quam enumerat apostolus, sed mundi virtute confisus et tenens arcum aliquis hereticus qui frustra tendens arcum Dei sagittas sustinere non potest, et velox pedibus, qui propter acumen ingenii discurrit per testimonia scripturarum et opprimere nititur veritatem, sed corruit, quia non in Deo sed in suis confidit pedibus, et ascensor equi de quo dicitur : Fallax equus ad salutem non salvat animam sed periens audiet, hi in curribus et hi in equis nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus, et robustus corde inter fortes nudus fugiet, expolians se veterem hominem cum suis actibus, et nulla sarcina peccatorum granatus, sed nudus et fortis effugit mortem. Vel econtra, qui nudus est perditio vestimento Christi non salvatur sua fortitudine die belli, sed coram hostibus terga vertit.
et fortis non obtinebit virtutem suam et robustus
interl.| Amri
marg.| Fortis , id est Baasa qui fuit ad bellum promptissimus, cum venerint Assyrii non poterit resistere, quin capiatur. Et nota quod omnes qui hic numerantur, iam diu mortui erant sed per eos filii et tota eorum prosapia captivanda intelligitur.
non salvabit
interl.| venientibus Assyriis
marg.| Possumus dicere quod venientibus Assyriis, nemo robustus , nemo   fortis , nemo   velox sua virtute poterit salvari.
animam suam.
interl.| vitam
Numérotation du verset Am. 2,15 
Et tenens arcum non stabit
interl.| Iehu qui occidit Ioram regem Israel sagitta
et velox pedibus suis non salvabitur
interl.| Manaen qui fugit in Egyptum, et Assyriorum regi misit munera ut ab eis protegeretur, sed postea ab eisdem captivatur.
et ascensor equi non salvabit animam suam.
interl.| Phacee filius Romelie, qui iunctus Assyriis sub rege Achaz multa in Iudea vastavit, sed postea cum suis ab Assyriis captivatur.
Numérotation du verset Am. 2,16 
Et robustus corde inter fortes nudus fugiet in die illa, dicit Dominus.
marg.| ROBUSTUS  CORDE. Osee qui ultimus regum decem tribuum fuit, qui in hoc fortis quod populum ad Dei cultum revocare voluit, sed quia in hoc perseverare noluit, postea Dei incendio nudus egressus est quod nudus, quia sub ipso decem tribus capte sunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Am. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=42&chapitre=42_2)

Notes :