Glossa ordinaria

<42.515b> Prologus ‘Ozias rex’

1 Ozias2 rex, cum Dei religionem sollicite emularetur, nimio religionis amore provocatus, contra preceptum legis Moysi, arrepto thuribulo, ut historia libri secundi Paralipomenon ostendita, sacerdotale officium presumere conatus est. Ob eam rem, terremotum in templo Dei constat exortum3. Cuius etiam Zacharias propheta meminitb. Ante hunc itaque4 terremotum, Amos propheta, temporibus predicti regis et temporibus Ieroboam filii Ioas regis Israel, in eas gentes que lectione comprehense sunt iram Dei ob eas causas quas memoravit affuturam denuntiat. Et quia idem propheta in sequentibus aitc :"Super tribus impietatibus et super quatuor non convertam eum". Tertio peccatorum indulgentiam Deum dare posse significat quem quarto eadem peccata admittentibus nec penitenitam nec indulgentiam daturum enuntiat. Nam per ignis similitudinem quem in predictas gentes immittendum predixit gravem atque irrevocabilem Dei iram ad eversionem earumdem civitatum processuram voluit demonstrare. d
a 2Par. 26, 19.
b Za. 14, 5 : « Et fugietis sicut fugistis a facie terræmotus in diebus Oziae regis Iuda et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo ».
c Cf. Am. 1, 3 ; Am. 1, 6.
d ¶Fons : DE BRUYNE, Préfaces, XI : Prophetae minores, n° 6.3, p. 137-138. Repertorium biblicum, n° 515.
¶Codd. : Rusch Bruyne
1 Ozias] Incipit prologus in Amos prophetam praem. Rusch, Prologus Ieronimi praem. |
2 [O]zias Rusch ( facsim. ) Bruyne ] [A]zias Rusch ( Erfurt ), [*]zias Rusch ( Graz ) |
3 c. e.] inv. |
4 itaque] om. |

<42.515b> Prologus ‘Ozias rex’

prol.| 1 {t. 3 : Erfurt, f. 263rb ; facsim., p. 381b} Ozias2 rex, cum Dei religionem sollicite emularetur, nimio religionis amore provocatus, contra preceptum legis Moysi, arrepto thuribulo, ut historia libri secundi Paralipomenon ostendita, sacerdotale officium presumere conatus est. Ob eam rem, terremotum in templo Dei constat exortum3. Cuius etiam Zacharias propheta meminitb. Ante hunc itaque4 terremotum, Amos propheta, temporibus predicti regis et temporibus Ieroboam filii Ioas regis Israel, in eas gentes que lectione comprehense sunt iram Dei ob eas causas quas memoravit affuturam denuntiat. Et quia idem propheta in sequentibus aitc :"Super tribus impietatibus et super quatuor non convertam eum". Tertio peccatorum indulgentiam Deum dare posse significat quem quarto eadem peccata admittentibus nec penitenitam nec indulgentiam daturum enuntiat. Nam per ignis similitudinem quem in predictas gentes immittendum predixit gravem atque irrevocabilem Dei iram ad eversionem earumdem civitatum processuram voluit demonstrare. A d
a 2Par. 26, 19.
b Za. 14, 5 : « Et fugietis sicut fugistis a facie terræmotus in diebus Oziae regis Iuda et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo ».
c Cf. Am. 1, 3 ; Am. 1, 6.
d ¶Fons : De Bruyne, Préfaces, XI : Prophetae minores, n° 6.3, p. 137-138. Repertorium biblicum, n° 515.
1 Ozias] Incipit prologus in Amos prophetam praem. Rusch, Prologus Ieronimi praem. Md042v
2 [O]zias Rusch ( facsim. ) Bruyne ] [A]zias Rusch ( Erfurt ), [*]zias Rusch ( Graz )
3 c. e.] inv. Md042v
4 itaque] om. Md042v



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Am. Prologus ‘Ozias rex’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=42&chapitre=42_Prol.515b)

Notes :