Capitulum 2

Numérotation du verset Na. 2,1 

Ascendit qui dispergat coram te
qui custodiat1 obsidionem contemplare viam
1 custodiat] custodit Weber
conforta
lumbos
robora virtutem valde
Numérotation du verset Na. 2,2 

quia sicut2 reddidit Dominus
2 sicut] om. Weber
superbiam Iacob
sic3 superbiam Israel, quia vastatores
3 sic] sicut Weber
dissipaverunt eos
et propagines
eorum
corruperunt.
Numérotation du verset Na. 2,3 

Clipeus fortium eius ignitus est4,
4 est] om. Weber
viri exercitus in coccineis
ignee
habene
currus a5 die
5 a] in Weber
preparationis eius et agitatores eius6 consopiti sunt.
6 eius] om. Weber
Numérotation du verset Na. 2,4 

In itineribus conturbati sunt,
quadrige convulse7 sunt in plateis.
7 convulse] cumuulse Ar76, collise Weber
Aspectus eorum
quasi lampades, quasi fulgura discurrentia.
Numérotation du verset Na. 2,5 

Recordabitur
fortiorum eius8,
8 fortiorum eius] fortium suorum Weber
ruent in itineribus suis. Velociter ascendent muros eius
et preparabitur umbraculum.
Numérotation du verset Na. 2,6 

Porte fluviorum aperte sunt9, templum ad solum dirutum.
9 sunt] + et Weber
Numérotation du verset Na. 2,7 

Et miles captivus adductus10 est
10 adductus] abductus Weber
et ancille eius
minabuntur11.
11 minabuntur] minabantur Weber
Gementes ut columbe murmurantes in cordibus suis.
Numérotation du verset Na. 2,8 

Et Ninive
quasi piscina aquarum aque eius, ipsi vero fugerunt.
State state
et non est qui revertatur.
Numérotation du verset Na. 2,9 

Diripite
argentum, diripite aurum
et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus.
Numérotation du verset Na. 2,10 

Dissipata est12
12 est] om. Weber
et scissa et dilacerata et cor
tabescens et dissolutio
geniculorum et defectio
in cunctis renibus et facies omnium sicut nigredo olle.
Numérotation du verset Na. 2,11 

Ubi est habitaculum13
13 habitaculum] habitatio
leonum et pascua catulorum leonum ?
Ad quam
ivit leo
ut
ingrederetur illuc catulus leonis
et non est qui exterreat.
Numérotation du verset Na. 2,12 

Leo cepit sufficienter catulis suis et necavit leenis suis et implevit preda speluncas suas et cubile suum rapina.
Numérotation du verset Na. 2,13 

Ecce ego ad te,
dicit Dominus Deus14
14 Deus] om. Weber
exercituum, et succendam usque ad summum15
15 summum] fumum Weber
quadrigas tuas16
16 tuas] eius Weber
et leunculos tuos
comedet gladius et exterminabo de terra predam tuam
et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum.

Capitulum 2

Numérotation du verset Na. 2,1 
marg.| ASCENDIT  QUI. Nuntiato interitu Ninive, supponit per quem implendus sit, dirigens verba ad ipsam Niniven. A
A ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76 (ff. mutil.)
interl.| quiaB
Ascendit qui dispergat coram te
interl.| Nabuchodonosor qui te obsideat, qui ante os tuum vastet agros, persequatur agricolas, te clausum teneat.C
C ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76 (ff. mutil.)
qui custodiat1 obsidionem contemplare viam
1 custodiat] custodit Weber
interl.| o Ninive que precino tibi venturaD
D ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76 (ff. mutil.)
marg.| CONTEMPLARE. Videns propheta imminere bellum Ninive iam gaudens insultat ruiture. E
E ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76 (ff. mutil.)
conforta
interl.| accingereF
F ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76 (ff. mutil.)
lumbos
interl.| irrisioG
G ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76 (ff. mutil.)
robora virtutem valde
interl.| congrega exercitusH
H ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76 (ff. mutil.)
marg.| Allegorice. Tria precipiuntur Iude : primum ut aspiciat viam per quam ambulet ad eum qui dicit : Ego sum via; deinde ut teneat lumbum id est mortificet carnem; tertio ut assumat virtutem ne deficiat in bello contra hostes. In quo bello ne deficiat subponit in qua re spem possit habere, scilicet quod Deus reddidit superbiam Iacob iniurias quas solebat superbus aliis inferre, modo Dei gratia humiliatus ab Assyriis pacienter sustinet. Iacob supplantator, Israel videns Deum, sicut ergo videns Deum et semper cogitans de Deo nescit aliis facere iniuriam, sic in luctamine supplantans inimcos, desistit aliis inferre iniuriam, per hoc quod vastatores, id est angeli singulorum qui vident faciem patris, dissipaverunt in Iacob et Israel quicquid pulveris eis inheserat, et mentem que prius ad contumeliam prompta erat, a vero Iacob et Israel averterunt, et quicquid mali in cogitationibus eorum propagabatur, extinxerunt. I
I ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76 (ff. mutil.)
Numérotation du verset Na. 2,2 
quia sicut2 reddidit Dominus
2 sicut] om. Weber
interl.| sicut vindicavit Deus Iudam de superbia Sennacherib, sic vindicavit decem tribus que a Niniven possidebunturJ
J ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76 (ff. mutil.)
superbiam Iacob
interl.| quam in Iudam exercuitK
K ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76 (ff. mutil.)
sic3 superbiam Israel, quia vastatores
3 sic] sicut Weber
interl.| AssyriiL
L ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76 (ff. mutil.)
dissipaverunt eos
interl.| Iudam et IsraelM
M ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76 (ff. mutil.)
marg.| QUIA  VASTATORES. Iuxta historiam contra Niniven loquitur, et describitur Babyloniorum exercitus contra eam veniens. N
N ¶Codd. : Ar76 Rusch
et propagines
interl.| metaphoriceO
O ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76 (ff. mutil.)
eorum
interl.| Iude et IsraelP
P ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76 (ff. mutil.)
corruperunt.
marg.| Quia sicut reddidit. Septuaginta : Quoniam avertit Dominus captivitatem Iacob, sicut contumeliam Israel. Q
Q ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76 (ff. mutil.)
marg.| Utrumque et Iudam et Israel vastaverunt Assyrii. R
R ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76 (ff. mutil.)
Numérotation du verset Na. 2,3 
Clipeus fortium eius ignitus est4,
4 est] om. Weber
interl.| quia Ninivite vastaverunt Israel ideo clipeus, id est fortitudo Babyloniorum ardescet5 contra NinivenS
S ¶Codd. : Ar76 Rusch
5 ardescet] ardescit Ar76
marg.| Allegorice. Clipeus, id est arma diaboli et membrorum eius, sunt accensa igne invidie, ire furoris, et viri exercitus eius   in coccineis 6 sunt rubri sanguine martyrum. Ignee habene currus qui ferunt diabolum per mundum succensi sunt igne gehenne, agitatores qui venantur diabolo predam consopiuntur et delectantur et quasi dormiunt capta preda, sed isti omnes pro malis suis itineribus7 conturbabuntur in die iudicii et quadrige8 convulse sunt in plateis. Quamvis spaciosa via sit que ducit ad mortem {t. 3 : Erfurt, f. 280ra ; facsim., p. 415a} tamen pressura temporis coartati rectum iter invenire non poterunt, sed in se invicem collidentur9, ibi tamen spirabunt veterem furorem et sicut fulgura huc illucque discurrent, et recordabitur ad penam suam diabolus et membra eius, eorum qui10 fortiter et violenter egerunt contra Ecclesiam, et ruent in itineribus, non valentes implere conatus suos, et velociter ascendent muros eius. Terrore venientis iudicis infirmati, fugient ad terminos mundi quibus quasi muris mundus includitur et ambitur, et ultra non valentes progredi quasi et neccessitate cogentur contra instantem repugnare. Sed illis hoc11 cogitantibus cuncta que ab eis obtenta fuerant dissipabuntur et aperientur porte, que clause fuerant, id est conscientie singulorum revelabuntur, et regna impiorum corruent et miles diabolus et ancille eius, id est molles sub illo ducentur in Tartara12*, gementes et indignantes contra se pro malis que gesserunt, et tamen murmurantes et indignantes contra Deum pro penis quas patientur, nollent enim13* Deum habere punitorem. T
T ¶Codd. : Ar76 Rusch
6 eius in coccineis] om. Ar76
7 suis it.] inv. Ar76
8 quadrige] + eius Ar76
9 collidentur] colliduntur Ar76
10 qui] que Ar76
11 hoc Ar76 ] hc Rusch
12 tartara] tarrara cacogr. Rusch
13 enim Ar76 ] eum Rusch
viri exercitus in coccineis
interl.| parati ad effusionem sanguinisU
U ¶Codd. : Ar76 Rusch
interl.| erantV
V ¶Codd. : Ar76 Rusch
habene
marg.| IGNEE  HABENE.14 In ardentibus loris velocitas properantium signatur et preparantium se ad bellum15 pompa narratur, et commixtum nunc de Israel que olim passus sit, nunc de Assyrio quid fecerit, nunc de Babyloniis quid in Assyrios exerceant scriptura contexitur. W
W ¶Codd. : Ar76 Rusch
14 Ignee habene] om. Ar76
15 bellum] prelium Ar76
currus a16 die
16 a] in Weber
interl.| alias : in die X
X ¶Codd. : Rusch ; om. Ar76
preparationis eius et agitatores eius17 consopiti sunt.
17 eius] om. Weber
interl.| Non mirum si Babylonii tam velociter veniunt ad vastandum, quia Israelite vel Ninivite prius aliorum agitatores, modo inutiles erant. Y
Y ¶Codd. : Ar76 Rusch
Numérotation du verset Na. 2,4 
In itineribus conturbati sunt,
interl.| commixti suntZ
Z ¶Codd. : Ar76 Rusch |sunt] om. Ar76
quadrige convulse18 sunt in plateis.
18 convulse] cumuulse Ar76, collise Weber
interl.| collise ad invicemAA
AA ¶Codd. : Ar76 Rusch
Aspectus eorum
interl.| BabyloniorumAB
AB ¶Codd. : Ar76 Rusch
interl.| scilicet19 ut ante hostem vultu terreant quem ense feriantAC
AC ¶Codd. : Ar76 Rusch
19 scilicet] om. Ar76
quasi lampades, quasi fulgura discurrentia.
marg.| IN  ITINERIBUS. Rursus redit ad ordinem descriptionis, tanta est multitudo venientium ut sit mixtum agmen in itinere nec discerni possit. Quadrige etiam pre multitudine inter se collidentur in plateis. AD
AD ¶Codd. : Ar76 Rusch
Numérotation du verset Na. 2,5 
interl.| tuncAE
interl.| Assur fugiensAF
Recordabitur
interl.| requiret eos qui in fuga corrueruntAG
AG ¶Codd. : Ar76 Rusch
fortiorum eius20,
20 fortiorum eius] fortium suorum Weber
interl.| priusAH
AH ¶Codd. : Ar76 Rusch
ruent in itineribus suis. Velociter ascendent muros eius
interl.| Non sustinentes vim hostium, intrabunt muros NiniveAI
AI ¶Codd. : Ar76 Rusch
et preparabitur umbraculum.
interl.| propter longam obsidionem ad pellendos estus, hostes21 facient umbraculaAJ
AJ ¶Codd. : Ar76 Rusch
21 hostes] om. Ar76
Numérotation du verset Na. 2,6 
Porte fluviorum aperte sunt22, templum ad solum dirutum.
22 sunt] + et Weber
marg.| PORTE  FLUVIORUM.23 Quamvis Ninivite claudant portas, Domino reserante, aperte sunt24 Babyloniis, que ad instar fluminis habebant civium multitudinem, et templum, id est regnum, est destructum. AK
AK ¶Codd. : Ar76 Rusch
23 Porte fluvi.] om. Ar76
24 sunt] + porte Ninive Ar76
Numérotation du verset Na. 2,7 
Et miles captivus adductus25 est
25 adductus] abductus Weber
interl.| omnes ducti sunt in BabylonemAL
AL ¶Codd. : Ar76 Rusch
et ancille eius
interl.| minores urbes et castellaAM
AM ¶Codd. : Ar76 Rusch
interl.| captive mulieresAN
AN ¶Codd. : Ar76 Rusch
marg.| Sub metaphora mulieris capture vastitas Ninive describitur. AO
AO ¶Codd. : Ar76 Rusch
minabuntur26.
26 minabuntur] minabantur Weber
interl.| a victoribusAP
AP ¶Codd. : Ar76 Rusch
Gementes ut columbe murmurantes in cordibus suis.
interl.| Tantus erit terror ut nec singultus erumpat sed more musitantium columbarum, obscuro murmure lacrimas devorabuntAQ
AQ ¶Codd. : Ar76 Rusch
Numérotation du verset Na. 2,8 
Et Ninive
interl.| mundusAR
AR ¶Codd. : Ar76 Rusch
quasi piscina aquarum aque eius, ipsi vero fugerunt.
marg.| ET  NINIVE. Filiabus id est minoribus urbibus destructis, ipse populus Ninive qui pro multitudine comparatur piscinis aquarum, ita27 inutilis erit ut resistere non valens hostibus, fugiat. AS
AS ¶Codd. : Ar76 Rusch
27 ita] om. Ar76
State state
marg.| STATE  STATE.28 Fugientibus populis mercibus clamat Ninive quasi mater :   state, state , claudite portas, saltem in muris resistite hostibus. Sed nullus ex pietate matris revertitur, sed eam deserunt predam hostibus. Unde vox ad Babylonios dirigitur :   diripite aurum 29   * . AT
AT ¶Codd. : Ar76 Rusch
28 State State] om. Ar76
29 aurum] a. Ar76, argentum Rusch
et non est qui revertatur.
interl.| ad clamantem matremAU
AU ¶Codd. : Ar76 Rusch
marg.| Allegorice. Aque Ninive id est mundi, sunt illi qui30 altitudinem celi relinquentes in ima lapsi31 sunt, quia omnia dogmata mundi que sunt extra ortum signatum, quamvis magna videantur angusto tamen fine coartantur. AV
AV ¶Codd. : Ar76 Rusch
30 illi qui] ille que scilicet scientie Ar76
31 lapsi] lapse Ar76
marg.| Allegorice.32 Primum est ut habitatores mundi a Deo peccando non fugiant, quod si fugerint ad vocem Dei, vel matris Ecclesie revocantis et dicentis : peccasti quiesce, debet cessare a fuga33, id est culpa, sed obstinatus non vult redire. Cui a diabolo dicitur, defer tecum argentum mundani eloquii et aurum mundane sapientie, dogmata tua omnium sensuum verborumque compone flore34. Sed vasa, id est corda eorum, adeo sunt profunda in cupiditate ut quantalibet multitudo divitiarum ea non possit satiare. AW
AW ¶Codd. : Ar76 Rusch
32 Allegorice] om. Ar76
33 debet cessare a fuga] cesset fuga Ar76
34 compone flore] flore compones Ar76
Numérotation du verset Na. 2,9 
Diripite
interl.| o BabyloniiAX
AX ¶Codd. : Ar76 Rusch
interl.| quia Ninivite fugeruntAY
AY ¶Codd. : Ar76 Rusch
argentum, diripite aurum
interl.| tanto tempore congregata subito rapiteAZ
AZ ¶Codd. : Ar76 Rusch
et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus.
interl.| non potestis tantum rapere quantum illa ad rapiendum prebetBA
BA ¶Codd. : Ar76 Rusch
Numérotation du verset Na. 2,10 
Dissipata est35
35 est] om. Weber
interl.| NiniveBB
BB ¶Codd. : Ar76 Rusch
et scissa et dilacerata et cor
interl.| eiusBC
BC ¶Codd. : Ar76 Rusch | eius] et praem. Ar76
interl.| et in ea estBD
BD ¶Codd. : Ar76 Rusch | et] om. Ar76
geniculorum et defectio
interl.| confractioBE
BE ¶Codd. : Ar76 Rusch
in cunctis renibus et facies omnium sicut nigredo olle.
interl.| pre magnitudine metus facies habitatorum in similtudinem ollarum videbuntur exuste36 deformesBF
BF ¶Codd. : Ar76 Rusch
36 exuste] + et Ar76
marg.| DISSIPATA. Hoc de his qui ad Deum convertuntur, qui dissipantur calore fidei prius infidelitate gelati, et scindunt corda confitendo, et dilacerant penitendo, et cor prius durum tabescit calore Spiritus sancti, et genua prius regida flectuntur Deo, et deficiunt omnes voluptates carnis. Quod autem sequitur :   et facies omnium sicut nigredo olle , ad illos pertinet qui volunt reverti, quorum facies operientur confusione in similitudinem fuliginose olle. BG
BG ¶Codd. : Ar76 Rusch
Numérotation du verset Na. 2,11 
interl.| Ad Niniven verba exprobrantis diriguntur. BH
Ubi est habitaculum37
37 habitaculum] habitatio
interl.| habitatioBI
BI ¶Codd. : Ar76 Rusch | Habitaculum  : habitatio] scrips.,inv. Ar76
leonum et pascua catulorum leonum ?
marg.| O Ninive, fuisti habitatio regum et refectio nobilium, sed iam non es quia invasit te rex Babylonis. BJ
BJ ¶Codd. : marg. Ar76 ; interl. Rusch
Ad quam
interl.| expugnandamBK
BK ¶Codd. : Ar76 Rusch
ivit leo
interl.| NabuchodonosorBL
BL ¶Codd. : Ar76 Rusch
ut
interl.| nullo resistenteBM
BM ¶Codd. : Ar76 Rusch
ingrederetur illuc catulus leonis
interl.| subreguli eiusBN
BN ¶Codd. : Ar76 Rusch
et non est qui exterreat.
marg.| UBI  EST  HABITACULUM. Allegorice. Cum transierit Ninive, id est mundus, tunc sancti admirantes et gaudentes dicent :   Ubi est habitatio leonum ad quam ivit diabolus, et etiam   catulus, id est Antichristus, et omnis perverse doctrine sermo, quem ante adventum Christi nemo exterruit, sed   necavit plurimos suis demonibus et   speluncas implevit id est Ecclesias suas cadaveribus et sanguine mortuorum. BO
BO ¶Codd. : Ar76 Rusch
Numérotation du verset Na. 2,12 
Leo cepit sufficienter catulis suis et necavit leenis suis et implevit preda speluncas suas et cubile suum rapina.
marg.| LEO  CEPIT  SUFFICIENTER. Nabuchodonosor iure victorie cuncta possidet, et urbibus vel uxoribus suis captivos in servitutem tradidit, et rapinis et ornatu Ninive implevit thesauros et civitates suas. BP
Numérotation du verset Na. 2,13 
Ecce ego ad te,
interl.| non aliusBQ
BQ ¶Codd. : Ar76 Rusch
interl.| O Ninive cuncta que sunt dicta me auctore patierisBR
BR ¶Codd. : Ar76 Rusch
marg.| Ecce ego ad te mitto BabyloniosBS
dicit Dominus Deus38
38 Deus] om. Weber
interl.| cuius dicere est facereBT
BT ¶Codd. : Ar76 Rusch
exercituum, et succendam usque ad summum39
39 summum] fumum Weber
interl.| consummationemBU
BU ¶Codd. : Ar76 Rusch | consummationem] consumptionem Ar76
quadrigas tuas40
40 tuas] eius Weber
interl.| currusBV
BV ¶Codd. : Ar76 Rusch
et leunculos tuos
interl.| nobiles et subregulos gladio interficiamBW
BW ¶Codd. : Ar76 Rusch
comedet gladius et exterminabo de terra predam tuam
interl.| non ultra vastabis terram nec tributa exigesBX
BX ¶Codd. : Ar76 Rusch
et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum.
interl.| nec audientur emissarii tui per provincias, vel non audiam angelos qui president tibi pro te deprecantes. BY
BY ¶Codd. : Ar76 Rusch
marg.| ECCE  EGO  AD  TE. Allegorice. Comminatur Deus mundo quod multitudinem que lata via ad mortem vadit succendet, et fumo malitie sue suffocabit et per bonitatem suam etiam leones   gladius , id est sermo Dei,   comedet , intantum ut nemo exinde per eos ad mortem capiatur, et comprimet omnem strepitum malorum operum qui mortem hominibus nuntiare solebat. BZ
BZ ¶Codd. : Ar76 Rusch
marg.| Allegorice possunt hec omnia de confusione futura damnandorum intelligi. CA



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Na. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=46&chapitre=46_2)

Notes :