Glossa ordinaria

Capitulum 3

Numérotation du verset Mal. 3,1 

Ecce ego mittam angelum meum
et preparabit viam ante faciem meam
et statim veniet ad templum suum
dominator
quem vos queritis
et angelus testamenti
quem vos vultis.
Ecce venit dicit Dominus exercituum
Numérotation du verset Mal. 3,2 

et quis poterit cogitare diem adventus eius
et quis stabit ad videndum eum.
Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum.
Numérotation du verset Mal. 3,3 

Et sedebit conflans et emundans quasi1 argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum
1 quasi] om. Weber
et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia.
Numérotation du verset Mal. 3,4 

Et placebit Domino sacrificium Iuda et Hierusalem
sicut dies seculi
et sicut anni antiqui.
Numérotation du verset Mal. 3,5 

Accedam2 ad vos in iudicio
2 Accedam] Et praem. Weber
et ero testis velox
maleficis et adulteris et periuris
et3 calumniantur
3 et] + qui Weber
mercedem mercennarii et humiliant4 viduas et pupillos et opprimunt peregrinum
4 et humiliant] om. Weber
nec timuerunt me
dicit Dominus exercituum.
Numérotation du verset Mal. 3,6 

Ego enim Dominus et non mutor et vos filii Iacob non estis consumpti.
Numérotation du verset Mal. 3,7 

A diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis et non custodistis.
Revertimini ad me
et revertar ad vos dicit Dominus exercituum. Et dixistis :
In quo revertemur ?
Numérotation du verset Mal. 3,8 

Si affigit5 homo Deum quia vos
5 affligit] affliget Weber
configitis me
et dixistis : In quo configimus6 te in decimis et primitiis.7
6 configimus] confiximus Weber |
7 primitiis] in primitivis Weber |
Numérotation du verset Mal. 3,9 

Et in penuria vos maledicti estis et me vos configitis gens tota.
Numérotation du verset Mal. 3,10 

Inferte
omnem decimam in horreum meum8
8 meum] om. Weber
et sit cibus in domo mea et probate me super hoc, dicit Dominus. Si non aperuero vobis cataractas celi
et
effudero vobis
benedictionem usque ad abundantiam
Numérotation du verset Mal. 3,11 

et increpabo pro vobis
devorantem
et non corrumpet fructum terre vestre nec erit sterilis vinea in agro,
dicit Dominus exercituum.
Numérotation du verset Mal. 3,12 

Et beatas9 dicent vos omnes gentes. Eritis10 vos terra desiderabilis dicit Dominus exercituum.
9 beatas] beatos Weber |
10 Eritis] + enim Weber |
Numérotation du verset Mal. 3,13 

Invaluerunt super me verba vestra dicit Dominus
Numérotation du verset Mal. 3,14 

Et dixistis :
Quid locuti sumus contra te ?
Et11 dixistis : Vanus est
11 Et] om. Weber
qui servit Deo
et quod emolumentum
quia custodivimus precepta eius et quia ambulavimus tristes
coram Domino exercituum ?
Numérotation du verset Mal. 3,15 

Ergo nunc beatos dicimus arrogantes.
Siquidem edificati sunt facientes impietates12
12 impietates] impietatem Weber
et temptaverunt Deum et salvi facti sunt.
Numérotation du verset Mal. 3,16 

Tunc locuti sunt
timentes Deum unusquisque cum proximo suo
et attendit Dominus
et audivit et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Deum13 et cogitantibus nomen eius.
13 Deum] Dominum Weber
Numérotation du verset Mal. 3,17 

Et erunt mihi
ait Dominus exercituum in die qua ego faciam14
14 faciam] facio Weber
in peculium
et parcam eis
sicut parcit vir filio suo servienti sibi
Numérotation du verset Mal. 3,18 

et convertemini
et videbitis quid sit inter iustum et impium et inter servientem Deo et non servientem ei.

Capitulum 3

Numérotation du verset Mal. 3,1 
{t. 3 : Erfurt, f. 300rb ; facsim., p. 455b} Ecce ego mittam angelum meum
interl.| Vos laborare facitis Dominum et queritis   : ubi est Deus iudicii , sed   ego manifestum eum faciam et in primo et in secundo adventu.
et preparabit viam ante faciem meam
interl.| hoc interpretatur Dominus in evangelio de Ioanne Baptista qui etiam de se dicita : «Elias iam venit».
a Mt. 17, 12.
et statim veniet ad templum suum
interl.| ad Ecclesiam vel unumquemque credentium
dominator
interl.| salvator qui omnium creator
quem vos queritis
interl.| desideratis
et angelus testamenti
interl.| «magni consilii»b
b Introitus in die Natalis Domini (Antiphonale missarum sextuplex, p. 1415, n° 11a ; 17bis) : « Puer natus est nobis, et filius datus est nobis cuius imperium super humerum eius et vocabitur nomen eius, magni consilii angelus ». Cf. Is. 9, 6 ( Vetus latina , p. 293 iuxta LXX : « Μεγάλης βουλῆς ἄγγελος »). Weber : « Admirabilis consiliarius».
quem vos vultis.
interl.| qui iuste iudicet, qui personam non acceptat
Ecce venit dicit Dominus exercituum
interl.| ecce inquam veniet, qui iuste iudicabit cui pater dedit omne iudicium
marg.| ECCE  EGO  MITTAM. Iudei hoc de Elia propheta dictum intelligunt, et quod sequitur   et statim veniet ad templum suum scilicet ad suum Christum referunt in ultimo tempore venturum. Sed quod templum inveniet. Iam enim destructum est omnino, aut si alius ante eum restituet quid Christus eorum amplius facturus est, cum ab alio restituta sunt omnia.
marg.| Quidam ex persona Christi legunt quod mittat angelum, id est Ioannem, predicare baptismum penitentie, qui Christus statim de se quasi de alio subdit . Et statim veniet. Alii ex persona Patris leguntc : «Ecce mitto angelum meum qui preparavit viam», et quod sequitur -   statim veniet ad templum sanctum - scilicet de salvatore intelligunt, cui Ioannes preparat viam in cordibus credentium in quibus non poterat prius Deus ambulare, propter pravitatem et incredulitatem.
c Cf. Lc. 7, 27 : « hic est, de quo scriptum est : Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui preparabit viam tuam ante te ».
marg.| Notandum quod Dominus vel evangeliste vel apostoli alii, cum de hoc propheta, vel de aliis testimonia proferant, non sequuntur verba vulgatarum translationum, sed habentes scientiam hebree lingue, ex hebreo transferunt non curantes de syllabis et punctis verborum dummodo sententiarum veritas transferatur.
Numérotation du verset Mal. 3,2 
et quis poterit cogitare diem adventus eius
interl.| nullus humanus sensus poterat cogitare quando venturus, vel qualis futurus erit
et quis stabit ad videndum eum.
interl.| si nemo potest cogitare pro potentia maiestatis eius, quis cum poterit lippientibus oculis in sua claritate conspicere qui est sol iustitie
Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum.
marg.| IPSE  ENIM  QUASI. Dominus est ignis consumens lignum, fenum, stipulam, gravia peccata graviter puniens et, his qui parva et levia committunt, est herba fullonum ut lotis munditiam restituat et lavet sordes filiorum Sion.
marg.| Per filios Levi sacerdotalis intelligitur dignitas et, si sacerdotes colandi sunt et purgandi, quid de ceteris dicendum est, cum iudicium incipiat a domo Dei.
Numérotation du verset Mal. 3,3 
Et sedebit conflans et emundans quasi1 argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum
1 quasi] om. Weber
interl.| quicquid in auro, id est sensu nostro, et argento, id est eloquio commixtum est ere stanno plumbo camino Dei excoquitur, ut purum remaneat aurum et argentum
et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia.
interl.| et cum colati fuerint, offerent Deo iusta sacrificia
Numérotation du verset Mal. 3,4 
Et placebit Domino sacrificium Iuda et Hierusalem
interl.| eorum qui offerunt, id est Deum confitentibus, et pro Hierusalem pacem Dei conspicienibus
sicut dies seculi
interl.| placuerunt
et sicut anni antiqui.
interl.| quomodo in principio placuere Deo, sic post peccatum et penitentiam placere incipient omni sorde peccatorum purgata
Numérotation du verset Mal. 3,5 
Accedam2 ad vos in iudicio
2 Accedam] Et praem. Weber
interl.| magna formido iudicii cum ipse sit testis et iudex
marg.| ET  ACCEDAM. Que illo tempore dicebantur ad principes Iudeorum, nunc non dicuntur ad principes Ecclesiarum
et ero testis velox
interl.| qui modo tardus videor dum differo
maleficis et adulteris et periuris
interl.| hec omnia fiunt occulte sed a Deo proferuntur in medium ne diu lateant
et3 calumniantur
3 et] + qui Weber
interl.| nolentes reddere
mercedem mercennarii et humiliant4 viduas et pupillos et opprimunt peregrinum
4 et humiliant] om. Weber
interl.| advenam vel catechuminum qui nondum effectus est civis in civitate Christi
marg.| ET  CALUMNIATUR. Pari ordine post maleficia et adulteria et periuria ponuntur qui non reddunt   mercedem mercennariis , vel qui   opprimunt pupillum et viduam, ne ergo parva crimina putentur que periurio et adulterio comparantur.
nec timuerunt me
interl.| qui solum sufficit ad damnationem.
Numérotation du verset Mal. 3,6 
Ego enim Dominus et non mutor et vos filii Iacob non estis consumpti.
marg.| EGO  ENIM. Quia dicerat : Dominus est quasi ignis conflatus et quasi herba fullonum, cum pro nobis nominetur angelus vel ignis vel aliud ne ideo putetur aliquid mutabilitatis esse in natura ipsius. Inde dicit :   Ego enim . Quasi : Vos quotidie mutamini per adulteria et per cetera mala vestra, ego vero in iudicio nulla personarum varietate commutor, et cum severum et iustum iudicem me esse fatear, tamen, o filii Iacob, nec diversitate tormentorum estis consumpti in malitia quia per penam malitia in vobis non est purgata sed sine causa percussi vos disciplinam non recipientes.
marg.| Mystice. Per filios Iacob qui sequuntur mala patrum nec custodiunt mandata Dei significantur illi qui constituti in Ecclesia non recedunt a vitiis sed falsum nomen christianitatis sibi assumunt.
Numérotation du verset Mal. 3,7 
A diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis et non custodistis.
interl.| nec semel nec nuper hoc facitis ut erroris veniam mereamini sed hereditaria habetis patrum impietatem recedendo a meis legitimis nec custodiendo que precepi
interl.| sed nunc saltem
Revertimini ad me
marg.| REVERTIMINI. Magna clementia eos qui a se recesserant ad reditum provocat, ut ipse quoque ad eos redeat.
et revertar ad vos dicit Dominus exercituum. Et dixistis :
interl.| quasi : Qui non discessimus
interl.| non intelligentes se recessisse impudenter querunt
In quo revertemur ?
Numérotation du verset Mal. 3,8 
Si affigit5 homo Deum quia vos
5 affligit] affliget Weber
interl.| in hoc recessistis a me quia configitis me si homo potest Deum configere
marg.| SI  AFFLIGIT. Septuaginta :   Supplantat alii si fraudat , quod secundum historiam sane de decimis potest accipi, sed secundum quod ponitur affligit homo Deum, potest ad mysterium passionis dominice referri, configitis me cruci qui modo decimas subtrahitis.
configitis me
interl.| non reddendo decimas nec dico ministris sed mihi qui precipi dari
et dixistis : In quo configimus6 te in decimis et primitiis.7
6 configimus] confiximus Weber
7 primitiis] in primitivis Weber
Numérotation du verset Mal. 3,9 
Et in penuria vos maledicti estis et me vos configitis gens tota.
interl.| quia non reddistis decimas et primitias, idcirco in fame et penuria maledicti estis, id est afflicti et dum parva subtrahitis ubertatem possessionum vestrarum et totam abundantiam frugum perdidistis
marg.| CONFIGITIS. Tempore Esdre tanta fuit fames, ut multi pro penuria filios et filias vendentes et frumenta ementes Levitis decimas non solverent. Qui etiam fruges in horreis egesserunt, pro magnitudine precii, decimas non solvebant, unde compulsi ministri templi fugerunt unusquisque in regionem suam. Unde dicit Dominus se in suis afflictum et non accepisse decimas.
Numérotation du verset Mal. 3,10 
Inferte
interl.| non pauci sed omnes communiter
omnem decimam in horreum meum8
8 meum] om. Weber
interl.| in thesauris templi ut habeant ministri mei cibos
et sit cibus in domo mea et probate me super hoc, dicit Dominus. Si non aperuero vobis cataractas celi
interl.| tantas pluvias effundam, ut cataracte9* celi credantur aperte
9 cataracte] corr., cateracte cacogr. Rusch (facsim. Erfurt Graz)
et
interl.| et sic
effudero vobis
interl.| large et late.
benedictionem usque ad abundantiam
interl.| ad sufficientiam
marg.| INFERTE. Ut sciatis vos ideo perdidisse, abundantiam quia fraudastis me parte mea moneo ut reddatis mihi mea, et ego restituam vobis vestra.
marg.| Quod dictum est de decimis {t. 3 : Erfurt, f. 300vb ; facsim., p. 456b} potest intelligi in populis Ecclesie quibus precipitur non solum dare decimas sed et omnia vendere et dare pauperibus quod, si facere nolumus, saltem in hunc Iudeos imitemur ut pauperibus saltem aliquam partem demus et sacerdotibus et viduis debitum honorem deferamus hoc qui non fecerit Dominum supplantare convincitur. Si quando fames et egestas omnium rerum opprimit mundum hoc ex ira Dei sciamus descendere, qui in pauperibus, si elimosinas non accipiat, se privari affirmat sua possessione.
marg.| Possumus et sic interpretari decimas et primitias. Si quis doctus in lege potest alios erudire non debet sibi attriburere, sed primum gratias agat Deo a quo omnia, deinde sacerdotibus eius ac magistris a quibus doctus est, alioquin penuria maledicetur, si autem Deum largitorem intellexerit, et his per quos a Deo eruditus est se humiliaverit, et in horreum Dei cibos intulerit, id est Scripture alimenta populis ministraverit, mandabit Deus nubibus suis ut pluant super eum imbrem. Increpabit etiam pro eo contrarias potestates, nec erit sterilis vinea, ille, scilicet, qui dicitd : «Ego sum vitis vera» et afferet ei fecunditatem, et tantam ex merito humilitatis beatitudinem consequetur, ut omnes gentes dicant eum beatum, et in terra, id est doctrina illius desiderent habitare.
d Io. 15, 1.
Numérotation du verset Mal. 3,11 
et increpabo pro vobis
interl.| posset fieri ut magis per pluvias esset fecunditas sed locusta ut bruchus posset corrumpere ideo addit increpabo
devorantem
interl.| vermes vel vitium aeris
et non corrumpet fructum terre vestre nec erit sterilis vinea in agro,
interl.| sed implebit torcularia
dicit Dominus exercituum.
Numérotation du verset Mal. 3,12 
Et beatas10 dicent vos omnes gentes. Eritis11 vos terra desiderabilis dicit Dominus exercituum.
10 beatas] beatos Weber
11 Eritis] + enim Weber
marg.| ET  BEATAS. Cuncte nationes per circuitum mirabuntur fertilitatem terre uestre, in tantum ut omnes habitare in ea desiderent et abundantie rerum ominum gentibus exemplo sitis.
Numérotation du verset Mal. 3,13 
Invaluerunt super me verba vestra dicit Dominus
interl.| semper12 plus et plus accusatis Deum quod cultores suos negligat
12 semper] coniec., al. : super (sp) Rusch
marg.| INVALUERUNT. Repetit plenius quod dixerat :   Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris 13, et exponit latius querimoniam populi reversi de captivitate, qui existens in cultu unius Dei, multis miseriis affligebatur, videns idolatras in omnibus prosperari. Infirmato ergo et dicenti : frustra colo Deum, occurrit propheta in persona Domini, et recidit verba blasphemie que ab infirmis dicuntur in creatorem.
13 sermonibus vestris] coniec., su. Rusch
Numérotation du verset Mal. 3,14 
Et dixistis :
interl.| non intelligentes quam gravis est vestra blasphemia
Quid locuti sumus contra te ?
interl.| respondet Deus
Et14 dixistis : Vanus est
14 Et] om. Weber
interl.| ab utilitate
qui servit Deo
interl.| observando legem
et quod emolumentum
interl.| in presenti pro Dei servitute exigunt mercedem; ideo non recipiunt
quia custodivimus precepta eius et quia ambulavimus tristes
interl.| contritione cordis, undee : «Tota die contristatus ingrediebar».
e Ps. 37, 7.
coram Domino exercituum ?
Numérotation du verset Mal. 3,15 
Ergo nunc beatos dicimus arrogantes.
interl.| qui contra Deum superbiunt et blasphemant
Siquidem edificati sunt facientes impietates15
15 impietates] impietatem Weber
interl.| post scelera et blasphemias prosperis perfruuntur
et temptaverunt Deum et salvi facti sunt.
interl.| felicitate presentis seculi
marg.| ERGO. Possunt hec de hereticis intelligi, Marcione et Valentino et cunctis qui non recipientes Vetus Testamentum contra creatorem loquuntur et proficiunt in sua impietate, et multos socios sceleris habent.
Numérotation du verset Mal. 3,16 
Tunc locuti sunt
interl.| verba prophete
timentes Deum unusquisque cum proximo suo
interl.| non dicit quid locuti sunt sed ex eo quod addit   timentes Deum , datur intelligi quid sint   locuti scilicet quod ad timorem Dei pertinet
marg.| TUNC  LOCUTI. Verba prophete. Quasi illis blasphemantibus de iudicio Dei, iusti qui casto timore Deum timent, loquentur ad invicem cohortantes se quod retributio bonorum vel malorum non sit in presenti, sed in futuro et quod homo non possit scire iudicia Dei et de equitate eius disputare.
et attendit Dominus
interl.| iustis loquentibus et cohortantibus se contra blasphemias attendit Deus
et audivit et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Deum16 et cogitantibus nomen eius.
16 Deum] Dominum Weber
interl.| verba que dicunt hinc blasphemi, inde Deum timentes, scripta sunt ut sint in memoria prescientie Dei ut in die iudicii blasphemis penas, et timentibus premia reddat
Numérotation du verset Mal. 3,17 
Et erunt mihi
interl.| timentes me qui responderunt ad verba blasphemie
ait Dominus exercituum in die qua ego faciam17
17 faciam] facio Weber
interl.| iudicium
in peculium
interl.| in peculiarem populum
et parcam eis
interl.| quia omnis homo sub peccato
sicut parcit vir filio suo servienti sibi
interl.| in quo duplex affectus est, et pietatis in filium et servitutis in famulum
Numérotation du verset Mal. 3,18 
et convertemini
interl.| per penitentiam
interl.| qui nunc blasphematis ex beatitudine timentium et vestra miseria cognoscitis quid sit inter iustum et impium.
et videbitis quid sit inter iustum et impium et inter servientem Deo et non servientem ei.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mal. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 20/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=51&chapitre=51_3)

Notes :