Glossa ordinaria

Capitulum 1

Numérotation du verset Iac. 1,1 

Iacobus
Dei et Domini nostri Iesu Christi servus,
duodecim tribubus
que sunt in dispersione, salutem.
Numérotation du verset Iac. 1,2 

Omne gaudium existimate
fratres mei,
cum in temptationes1
1 temptationes] temptationibus Weber
varias2 incideritis,
2 varias] variis Weber
Numérotation du verset Iac. 1,3 

scientes
SCIENTES. Ideo temptamini adversis, ut per hoc probare possitis quam firmam fidem future retributionis in corde gestetis quod est intelligere virtutem ipsius patientie.quod probatio
fidei vestre
patientiam operator.
Numérotation du verset Iac. 1,4 

Patientia autem opus perfectum habet3, ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.
3 habet] habeat Weber
Numérotation du verset Iac. 1,5 

Si quis autem vestrum indiget sapientia
postulet a Deo
qui dat omnibus
affluenter,
et non improperat
et dabitur ei.
Numérotation du verset Iac. 1,6 

Postulet autem in fide nihil hesitans.
Qui autem4 hesitat
4 autem] enim Weber
similis est fluctui maris qui a vento movetur
et circumfertur.
Numérotation du verset Iac. 1,7 

Non ergo existimet5 homo ille
5 existimet] estimet Weber
quod accipiat aliquid a Domino.
Numérotation du verset Iac. 1,8 

Vir duplex
animo inconstans est6 in omnibus viis suis.
6 est] om. Weber
Numérotation du verset Iac. 1,9 

Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua,
Numérotation du verset Iac. 1,10 

dives autem in humilitate sua,
quoniam sicut flos feni
transibit.
Numérotation du verset Iac. 1,11 

Exortus est enim sol
cum ardore et arefacit7 fenum et
7 arefacit] arefecit Weber
flos eius decidit et decor vultus eius deperiit.
Ita et dives in itineribus suis marcescit.
Numérotation du verset Iac. 1,12 

Beatus vir
qui suffert temptationem
quoniam8 quia cum probatus fuerit
8 quoniam] quia Weber
accipiet coronam vite
quam repromisit Deus
diligentibus se.
Numérotation du verset Iac. 1,13 

Nemo cum temptatur,
dicat quoniam a Deo tentetur9.
9 tentetur] temptor Weber
Deus enim intentator
malorum
est. Ipse enim10 neminem temptat.
10 enim] autem Weber
Numérotation du verset Iac. 1,14 

unusquisque11 temptatur
11 unusquisque] + vero Weber
a concupiscentia sua
abstractus
et illectus.
Numérotation du verset Iac. 1,15 

Deinde {Erfurt concupiscentia cum conceperit,
parit peccatum.
Peccatum12 cum consummatum fuerit generat mortem.
12 Peccatum] + vero Weber
Numérotation du verset Iac. 1,16 

Nolite itaque errare
fratres mei dilectissimi.
Numérotation du verset Iac. 1,17 

Omne
datum optimum,
et omne donum perfectum,
desursum est descendens a Patre luminum.
Apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio,
Numérotation du verset Iac. 1,18 

voluntarie
genuit
nos
verbo veritatis
ut simus initium aliquod creature eius.
Numérotation du verset Iac. 1,19 

Scitis enim13 fratres mei dilectissimi14.
13 enim] om. Weber |
14 dilectissimi] dilecti Weber |
Sit autem omnis homo velox
ad audiendum,
tardus autem ad loquendum,
et tardus ad iram
Numérotation du verset Iac. 1,20 

ira enim15
15 enim] + viri Weber
iustitiam Dei non operatur.
Numérotation du verset Iac. 1,21 

Propter quod
abicientes {t. 4 : Erfurt omnem immunditiam
et abundantiam
malitie,
in mansuetudine
suscipite
insitum verbum quod potest salvare animas vestras.
Numérotation du verset Iac. 1,22 

Estote autem factores verbi
et non auditores
tantum fallentes vosmetipsos.
Numérotation du verset Iac. 1,23 

Quia si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis sue in speculo.
Numérotation du verset Iac. 1,24 

Consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit.
Numérotation du verset Iac. 1,25 

Qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis,
et permanserit
non auditor obliviosus factus, sed factor operis hic beatus in facto suo
erit.
Numérotation du verset Iac. 1,26 

Si quis autem
putat se religiosum esse
non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum,
huius vana.
Numérotation du verset Iac. 1,27 

Religio munda
et immaculata
RELIGIO MUNDA etc. Quia dixerat factorem operis beatum nunc que facta maxime placeant dicit, scilicet misericordia et innocentia. Nam in eo quod pupillos et viduas visitare iussit, cuncta que erga proximum agere debemus insinuat. Quod immaculatos a seculo iubet custodire, universa in quibus nos castos observare decet ostendit. In quibus sunt et ea que supra observari monuit, ut tardi ad loquendum tardi ad iram.apud Deum et Patrem
hec est : visitare
pupillos et viduas
in tribulatione eorum
et16 immaculatum se custodire ab hoc seculo
16 et] om. Weber

Capitulum 1

Numérotation du verset Iac. 1,1 
interl.| supplantator vitiorum vel luctator
interl.| celebris persona
marg.| IACOBUS. Iste Ecclesie Hierosolymitane post apostolos ad predicandum missus curam et regimen suscepit.
Dei et Domini nostri Iesu Christi servus,
interl.| officium celebre
duodecim tribubus
interl.| non omnibus sed aliquibus de omnibus
marg.| DUODECIM  TRIBUBUS. Precipuam sollicitudinem de istis habere ad duodecim pertinebat apostolos qui legatione pro Domino in circumcisionem fungebantur. Unde et Paulus dicit : «Iacobus et Cephas et Ioannes qui videbantur columne esse dextras dederunt mihi et Barnabe societatis ut nos in gentibus illi autem in circumcisione»a etc. Idcirco eis scribit precipue et quia ipse a ceteris apostolis super eos ordinatus erat episcopus.
a Gal. 2, 9.
que sunt in dispersione, salutem.
interl.| fidem et constantiam vel vitam eternam optat
Numérotation du verset Iac. 1,2 
Omne gaudium existimate
interl.| tribulatio in presenti iustitiam in futuro auget coronam
interl.| nihil est unde doleatis unde dubitetis
marg.| OMNE  GAUDIUM. Ne indignemini si mali in mundo florent, si vos patimini quia non est christiane veritatis in temporalibus exaltari sed potius deprimi. Mali nihil habent in celo vos nihil in mundo. Spe illius boni ad quod tenditis quicquid in via contingat gaudere debetis.
fratres mei,
interl.| quia ex eodem patre sunt idem habituri
cum in temptationes1
1 temptationes] temptationibus Weber
interl.| vel a persecutione vel a concupiscentia
varias2 incideritis,
2 varias] variis Weber
interl.| que varie temptant
marg.| CUM  IN  TEMPTATIONES  VARIAS. A perfectioribus incipit de extrinsecis temptationibus.
Numérotation du verset Iac. 1,3 
scientes
interl.| quasi ex alto vestre fidei
SCIENTES. Ideo temptamini adversis, ut per hoc probare possitis quam firmam fidem future retributionis in corde gestetis quod est intelligere virtutem ipsius patientie.quod probatio
interl.| id est tribulatio qua fides probatur
fidei vestre
interl.| quam exigit fides nostra
patientiam operator.
interl.| facit intelligere et habere virtutem patientie
marg.| PROBATIO  FIDEI  VESTRE  PATIENTIAM  OPERATUR. Eadem sententia sed converso ordine in Paulo legitur : «Scientes quod tribulatio patientiam operator, patientia vero probationem, probatio vero spem»b. Patientia enim operatur probationem, quia cuius patientia per tribulationes non vincitur, perfectus probatur que sententia hic quoque dicitur, patientia opus perfectum habet, et probatio operatur patientiam quod est tribulatio que datur ad probationem fidei, facit per patientiam exerceri per quod fides perfecta probatur.
b Rm. 5, 4-5.
Numérotation du verset Iac. 1,4 
Patientia autem opus perfectum habet3, ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.
3 habet] habeat Weber
interl.| id est perfecte operantes facit, propter hoc quidem sequitur : ut sitis perfecti, non deficientes in tormentis et in futuro integri plenam beatitudinem suscipientes
Numérotation du verset Iac. 1,5 
Si quis autem vestrum indiget sapientia
interl.| qua possit intelligere quam utilis sit tribulatio
marg.| SI  QUIS  AUTEM  VESTRUM  INDIGET  SAPIENTIA. Tanta est utilitas tribulationum quam si quis ignorat nondum illuminatur per Spiritum sanctum, petat igitur ut per Spiritum sanctum aperiatur sensus suus, et cognoscet qua pietate pater corrigit filios {t. 4 : Erfurt, f. 1176vb ; facsim., p. 512b } quos recipit. Nec quisquam conscius sue fragilitatis diffidat quia dat omnibus : ‘Benedicit enim omnes timentes se pusillos cum maioribus’c. Et quia multi petunt que non merentur accipere subdit qualiter petere debent : postulet autem in fide nihil hesitans.
c Cf. Ps. 113, 21 : « Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum maioribus ».
postulet a Deo
interl.| Spiritum illuminatorem
qui dat omnibus
interl.| pie petentibus : «Non enim omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum celorum»d, nec omni iusto dat quod petit si contra suam salutem petat, sicut Paulo cui dictum est dum peteret stimulum tolli : «Sufficit tibi gratia mea»e
d Mt. 7, 21.
e 2Cor. 12, 9.
affluenter,
interl.| quia dona eius non sunt ad mensuram
et non improperat
interl.| fragilitatem
et dabitur ei.
interl.| ipsa sapientia que de celo venit
Numérotation du verset Iac. 1,6 
Postulet autem in fide nihil hesitans.
interl.| sic credat et sic vivat ut dignus sit exaudiri, quia qui obturat vel declinat aurem ne audiat legem oratio eius erit execrabilis
Qui autem4 hesitat
4 autem] enim Weber
marg.| QUI  AUT  HESITAT. Qui conscientia peccati pressus dubitat de premiis celestibus superveniente vento temptationum facile deserit fidei statum, et secundum temptatoris voluntatem distrahitur ad errorem et fit a Deo alienus.
similis est fluctui maris qui a vento movetur
interl.| quia a vento temptationis movetur ut fluctus
et circumfertur.
interl.| quoniam quidem qui hesitat similis est fluctui maris
Numérotation du verset Iac. 1,7 
5 existimet] estimet Weber
interl.| carnalis qui hesitat
quod accipiat aliquid a Domino.
interl.| ex merito
interl.| vel hic vel in futuro
Numérotation du verset Iac. 1,8 
Vir duplex
interl.| qui hesitat non accipit, quia qui hesitat duplex est et duplex non accipit
marg.| VIR  DUPLEX. Duplex est qui genu ad preces flectit, et mordente conscientia de impetratione diffidit. Duplex qui vult gaudere cum seculo et gaudere cum Deo, qui de bonis que agit non Deum sed favorem querit. Unde dicitur : ‘Ve ingredientibus terram duabus viis’f.
f Sir. (Eccli.) 2, 14 : « Ve duplici corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus viis ».
animo inconstans est6 in omnibus viis suis.
6 est] om. Weber
interl.| facile adversis terretur et prosperis irretitur ut a veritate divertat
Numérotation du verset Iac. 1,9 
Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua,
interl.| factus pauper et depressus inter malos hanc humiliationem intelligat apud Deum exaltationem
Numérotation du verset Iac. 1,10 
dives autem in humilitate sua,
marg.| DIVES  AUTEM. Divitem vocat qui totam spem in divitiis ponit, non nocet habere divitias, sed amare.
marg.| DIVES  AUTEM. Glorietur ironice. Quasi : non debet gloriari in sua gloria qua superbit et alios opprimit, quia finienda est et humilianda in inferno. Vel glorietur in humilitate sua, id est non superbiat sed humiliet se subserviendo aliis de divitiis.
quoniam sicut flos feni
interl.| cito gratiam suam amittit
transibit.
interl.| hec gloria
interl.| vere flos cito transit quia
marg.| QUONIAM  SICUT  FLOS  FENI etc. ‘Iustus ut palma floret’g inustus ut fenum, quia ille manet hic cito transit. Flos iusti spes que fructum exspectat, radix iusti caritas que immobilis manet. Mali radix cupiditas flos delectatio temporalium.
g Cf. Ps. 91, 13 : « Iustus ut palma florebit ; sicut cedrus Libani multiplicabitur ».
Numérotation du verset Iac. 1,11 
Exortus est enim sol
interl.| iustitie Christus
cum ardore et arefacit7 fenum et
7 arefacit] arefecit Weber
interl.| tunc
flos eius decidit et decor vultus eius deperiit.
interl.| decidente flore tota pulchritudo feni perit
interl.| honor seculi amici et talia
Ita et dives in itineribus suis marcescit.
interl.| in actibus peribit quia iter Domini rectum negligit
interl.| vere debetis pati temptationem
marg.| DIVES  IN  ITINERIBUS etc. Vie divitis temporalia quibus beatificari querit que cito destruentur. Ardor solis adventus severi iudicis vel in morte cuiusque improvisus, vel in iudicio communiter. In quo iustus ut arbor fructifera manebith.
h Cf. Ps. 91, 13.
Numérotation du verset Iac. 1,12 
Beatus vir
marg.| BEATUS  VIR. Quia difficile est hortari ad contemptum mundi, subdit de magnitudine premii.
marg.| BEATUS  VIR  QUI. Non solum verbera et carceres debetis pati, sed et amissionem rerum temporalium que sunt viles et transitorie et amatores earum puniendi.
qui suffert temptationem
interl.| quia per exercitium temptationum probatur in fide perfectus propter quod etiam temptatur
quoniam8 quia cum probatus fuerit
8 quoniam] quia Weber
interl.| verus fidelis per temptationem
accipiet coronam vite
interl.| ut triumphatores
quam repromisit Deus
interl.| per prophetas et apostolos
diligentibus se.
interl.| non mundana
Numérotation du verset Iac. 1,13 
Nemo cum temptatur,
interl.| cum temptatione interiori capiatur
marg.| NEMO  CUM  TEMPTATUR. Hactenus de temptationibus exterioribus. Nunc de illis quas interius instigante diabolo, vel etiam fragilitate nature toleramus. Ubi etiam illorum errorem destruit qui dicebant malas cogitationes, sicut et bonas a Deo nobis inspirari et hominem quasi ex necessitate peccare.
dicat quoniam a Deo tentetur9.
9 tentetur] temptor Weber
interl.| quasi Deus immittat malas cogitationes
marg.| QUONIAM A  DEO  TENTETUR. Exteriorem temptationem immittit Deus ad probationem suorum, interiorem vero qua sepe concipitur furtum adulterium homicidium non immittit Deus.
Deus enim intentator
interl.| non est immissor
malorum
interl.| temptamentorum
est. Ipse enim10 neminem temptat.
10 enim] autem Weber
interl.| nullum in temptationem inducit
Numérotation du verset Iac. 1,14 
unusquisque11 temptatur
11 unusquisque] + vero Weber
interl.| a Deo nullus sed potius
marg.| UNUSQUISQUE  TEMPTATUR. Duo sunt genera temptationum. Unum quod probat secundum quod temptavit Deus Abraham, aliud quod decipit secundum quod Deus neminem temptat.
marg.| Cum super fundamentum lignum, fenum, stipulam edificamus, diabolus superponit incendium. Edificemus aurum, argentum, lapides pretiosos et temptare non audet, {t. 4 : Erfurt, f. 1177ra ; facsim., p. 513a} nec tamen omnino desistit sed sedet in occultis ut interficiat innocentem.
marg.| AUGUSTINUS. Tribus modis temptatio agitur : suggestione hostis, delectatione, vel etiam consensu nostre fragilitatis. Quod si suggestioni non consentimus, temptatio nobis ad victoriam provenit. Si suggestio illicit delectando offendimus, sed nondum mortem incurrimus. At si delectationem concepti facinoris in corde sequitur partus prave actionis, iam nobis mortis reis victor hostis abscedit.
marg.| Diversa intentione temptat Deus et diabolus. Diabolus temptat ut temptatum in tristitiam mittat in amaritudinem, in murmurationem contra Deum et in desperationem. Deus temptat ut homini suam infirmitatem agnoscenti et confitenti in sola spe divine misericordie constare fortitudinem ostendat. Unde : ‘Nam virtus in infirmitate cognoscitur sive perficitur’i. Et in Psalmo : «Infirmata est tu vero perfecisti eam»j. In temptationibus tristitia repellitur gaudio. In successibus autem superbia timore deprimitur.
i Cf. 2Cor. 12, 9 : « Et dixit mihi : Sufficit tibi gratia mea : nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi ».
j Ps. 67, 10.
a concupiscentia sua
interl.| vel cum caro suavia sibi querit vel cum diabolus incentiva immittit
abstractus
interl.| a recto itinere
et illectus.
interl.| ad malum
Numérotation du verset Iac. 1,15 
Deinde {Erfurt , t. 4, f. 1177ra ; facsim., p. 513a} concupiscentia cum conceperit,
interl.| delectando vel consentiendo
interl.| facinus in corde
parit peccatum.
interl.| perducit ad actum manifeste
Peccatum12 cum consummatum fuerit generat mortem.
12 Peccatum] + vero Weber
interl.| per actum et in consuetudinem prave vite perductum
interl.| et quia peccata non sunt a Deo
marg.| MORTEM  GENERAT 13. Sicut qui temptatus superat premia vite, ita qui concupiscentiis illectus superatur, merito ruinam mortis incurrit.
13 sic Rusch
Numérotation du verset Iac. 1,16 
Nolite itaque errare
interl.| existimando quod temptamenta vitiorum a Deo procedant
fratres mei dilectissimi.
interl.| quibus nihil inutile persuaderem
interl.| quasi diceret : a nobis dissentire non debetis
Numérotation du verset Iac. 1,17 
Omne
interl.| mala non a Deo, potius bona
interl.| quia prima gratia et eius augmentum a Deo est
datum optimum,
interl.| ut castitas et alie virtutes
et omne donum perfectum,
interl.| executio ipsarum virtutum, vel vita eterna que est perfecta
desursum est descendens a Patre luminum.
interl.| quasi radius solis a sole
marg.| OMNE  DATUM etc. Ostenso quod vitia non a Deo nobis, sed a nobis sunt econtra ostendit, quia quicquid boni agimus non a nobis sed a Deo est. Unde Patrem luminum vocat, id est auctorem omnium spiritualium donorum. Datum refertur ad naturam, donum ad gratiam, et datum ipsi homini donum gratie solet ascribi. Sed et bonum nature a Deo est. In baptismo gratia datum optimum. Et in datione Spiritus sancti donum perfectum potest intelligi.
Apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio,
interl.| in cuius natura nulla mutabilitas sed identitas, et non solum in natura sed etiam in distributione donorum, quia sola dona lucis et non tenebras errorum immittit
marg.| NON  EST  VICISSITUDINIS  OBUMBRATIO. Lumen eius aliqua umbra non intertidit, ut aliqua mala immittat. Sed semper bona lucis dona in nobis aliquando sunt dona Dei que supervenientia obumbrant peccata quod non in Deo.
Numérotation du verset Iac. 1,18 
voluntarie
marg.| VOLUNTARIE. Omne bonum est a Deo, et non meritis vestris ad hoc accessistis sed sola gratia divine voluntatis.
genuit
interl.| per aquam regenerationis in filios lucis
nos
interl.| prius filios tenebrarum
verbo veritatis
interl.| doctrina evangelii
interl.| ad hoc
ut simus initium aliquod creature eius.
marg.| UT  SIMUS  INITIUM etc. Nec per hanc genituram putemus nos esse quod ipse est. Sed quemdam principatum in creaturis adoptione nobis concessit. Unde alius translator ut simus primitie creaturarum eius.
Numérotation du verset Iac. 1,19 
Scitis enim14 fratres mei dilectissimi15.
14 enim] om. Weber
15 dilectissimi] dilecti Weber
interl.| quod a vobis habuistis ad vitia labi a Domino superna gratia illustrari
Sit autem omnis homo velox
interl.| et ut initium creature ad quod geniti estis in vobis perseveret
marg.| SIT  AUTEM etc. Supra monuit ad tolerantiam temptationum deinceps instruit moralibus preceptis.
marg.| Primo admonet aurem accommodare docenti sero os aperire ad docendum quia stultum est quod non didicit homo aliis predicare. Qui ergo sapientiam diligit primo hanc a Deo postulet de hinc magistrum veritatis inquirat et linguam non solum ab otiosis sermonibus coerceat, sed etiam a veritate predicanda quam nuper acceperat. Unde Salomon : «Tempus tacendi, tempus loquendi»k, quia tutius veritas auditur quam predicatur.
k Qo. (Ecl.) 3, 7.
ad audiendum,
interl.| a doctoribus veritatis
tardus autem ad loquendum,
interl.| ne ante tempus presumat docere
et tardus ad iram
marg.| TARDUS  AD  IRAM. Non temere et sine causa irascatur, vel contra subditos {t. 4 : Erfurt, f. 1177rb ; facsim., p. 513b} peccantes, vel contra quoslibet fratres, vel contra felicitatem malorum quia maturitas sapientie non nisi tranquilla mente percipitur. Et qui iratus iudicat, etiam si iustitiam iudicat, tamen divini examinis iustitiam in qua perturbatio non cadit non potest imitari.
Numérotation du verset Iac. 1,20 
ira enim16
16 enim] + viri Weber
interl.| quia
iustitiam Dei non operatur.
interl.| iracundus etsi apud homines apud Deum non est iustus
Numérotation du verset Iac. 1,21 
Propter quod
interl.| quia attenti debetis esse ad audiendum
marg.| PROPTER  QUOD. Monuit ad inquirendam doctrinam ad quam suscipiendam, et ut in ea possint proficere, hortatur ad munditiam corporis et anime. Qui non declinat a malo non potest bonum facere.
abicientes {t. 4 : Erfurt, f. 1177rb ; facsim., p. 513b} omnem immunditiam
interl.| in exterioribus
interl.| anime et corporis
et abundantiam
interl.| secundum malos homines abundantes in divitiis
malitie,
interl.| malitia proprie ad interioris hominis pravitatem respicit
in mansuetudine
interl.| contra iram
suscipite
interl.| cum magno honore
interl.| et non solo auditu suscipite sed etiam opere implete, quia non auditores legis iusti sunt sed factores
insitum verbum quod potest salvare animas vestras.
interl.| etsi in corpore temptationes vel etiam mortem patimini
marg.| INSITUM  VERBUM. Quod vestris cordibus predicando imponimus, vel verbum quod insitum et seminatum est in die redemptionis, quando vos genuit Deus, nunc perfectius suscipite et operibus implete quod in mysterio tenetis.
Numérotation du verset Iac. 1,22 
Estote autem factores verbi
interl.| opere
et non auditores
interl.| sine operibus
tantum fallentes vosmetipsos.
interl.| si per solum auditum salvandos vos putatis
Numérotation du verset Iac. 1,23 
Quia si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis sue in speculo.
interl.| corporali ubi sola umbra relucet
Numérotation du verset Iac. 1,24 
Consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit.
interl.| quia non rem sed solam umbram vidit, sic et ille qui habet verborum umbram non corpus operis
interl.| qui solo auditu putat se salvari fallitur sed
marg.| CONSIDERANTI  VULTUM  NATIVITATIS. Alleg<orice>. Qui proponit in animo suo considerare in Scripturis quasi in speculo vultum nativitatis, qualiter homo sit natus, quam fragilis vel quid futurus quam brevis evi, in quantis miseriis positus, compunctionem magnam, et voluntatem penitendi contraxit et statim aliqua temptatione seductus, obliviscitur compunctionis et ad peccata redit. Cuius inconstantie comparatur qui libenter verbum audit et implere negligit. Et est similitudo inter illum qui sponte sua sine doctore se ad Scripturas complicuit, et illum qui ab alio Scripturas audit cum neuter impleverit. Puer cum nascitur vagit per quod indicatur dolor anime quod invita intrat ad miserias carnis quem dolorem postea obliviscitur consueta illecebris carnis.
Numérotation du verset Iac. 1,25 
Qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis,
interl.| audiendo verbum evangelii
marg.| IN  LEGE  PERFECTE  LIBERTATIS. Legem perfecte libertatis gratiam vocat evangelii que perfecte liberos facit a servitute timoris. Qui legem tenenebant in timore serviebant. Quisquis eam transgrediebatur, sine miseratione lapidabatur. Hec lex neminem ad perfectum perduxit, quia et si cogebat timore servire, non dabat gratiam ut compleretur amore, et a penis inferni non poterat liberare. Sed caritas que datur in evangelio ‘mittit foras timorem’l et ducit ad vitam.
l Cf. 1 Io. 4, 18 : « Timor non est in caritate : sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet : qui autem timet, non est perfectus in caritate ».
et permanserit
interl.| continuatione operis
non auditor obliviosus factus, sed factor operis hic beatus in facto suo
interl.| non in auditu
erit.
interl.| in futuro, etsi hic miser
Numérotation du verset Iac. 1,26 
Si quis autem
interl.| non solum sitis factores verbi sed et linguam refrenate
putat se religiosum esse
interl.| per fidem quam habet et per opera fidei
marg.| SI  QUIS  PUTAT  SE etc. Monuerat ut verbum Dei non solum audirent sed etiam implerent. Nunc ut undique munitos reddat addit. Nihil valere hec omnia nisi etiam lingua refrenetur a detractionibus, mendaciis, blasphemiis, stultiloquiis, multiloquio, quia : «Corrumpunt bonos mores colloquia prava»m.
m 1Cor. 15, 33.
non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum,
interl.| non intelligens se puniendum pro peccato lingue
huius vana.
interl.| inutilis non munda est religio
Numérotation du verset Iac. 1,27 
Religio munda
interl.| in cordis intentione
et immaculata
interl.| operis executione
RELIGIO MUNDA etc. Quia dixerat factorem operis beatum nunc que facta maxime placeant dicit, scilicet misericordia et innocentia. Nam in eo quod pupillos et viduas visitare iussit, cuncta que erga proximum agere debemus insinuat. Quod immaculatos a seculo iubet custodire, universa in quibus nos castos observare decet ostendit. In quibus sunt et ea que supra observari monuit, ut tardi ad loquendum tardi ad iram.apud Deum et Patrem
interl.| qui non fallitur in discernendo sicut homines et qui filiis pie consulit et retribuit
interl.| succurrere
pupillos et viduas
interl.| qui carent presidio patrum et maritorum de quibus dicitur : «Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis»n
n Mt. 25, 40.
in tribulatione eorum
interl.| in tempore17 necessitatis
17 tempore] tē praem. Rusch
et18 immaculatum se custodire ab hoc seculo
18 et] om. Weber
interl.| qui mundum diligit immaculatum se a seculo non custodit



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iac. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=76&chapitre=76_1)

Notes :