Capitulum 11

Numérotation du verset Ier. 11,1 

Verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens
Numérotation du verset Ier. 11,2 

audite verba pacti huius
et loquimini ad viros Iuda et habitatores Hierusalem
Numérotation du verset Ier. 11,3 

et dices ad eos hec dicit Dominus Deus Israel maledictus vir qui non audierit verba pacti huius
Numérotation du verset Ier. 11,4 

quod precepi patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Egypti de fornace ferrea dicens audite vocem meam et facite omnia que precipio vobis et eritis mihi in populum
et ego ero vobis in Deum
Numérotation du verset Ier. 11,5 

ut suscitem iuramentum quod iuravi patribus vestris
daturum me eis terram fluentem lacte et melle
sicut est dies hec
et respondi et dixi:Amen Domine
Numérotation du verset Ier. 11,6 

et dixit Dominus ad me
vociferare omnia verba hec in civitatibus Iuda et foris Hierusalem dicens audite verba pacti huius et facite illa
Numérotation du verset Ier. 11,7 

quia contestans contestatus sum patres vestros in die qua eduxi eos de terra Egypti usque ad diem hanc mane surgens
contestatus sum et dixi audite vocem meam
Numérotation du verset Ier. 11,8 

et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali et induxi super eos omnia verba pacti huius quod precepi ut facerent et non fecerunt
Numérotation du verset Ier. 11,9 

et dixit Dominus ad me inventa est coniuratio in viris Iuda et in habitatoribus Hierusalem
Numérotation du verset Ier. 11,10 

reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores qui noluerunt audire verba mea et hii ergo abierunt post deos alienos ut servirent eis irritum fecerunt domus Israel
et domus Iuda
pactum meum quod pepigi cum patribus eorum
Numérotation du verset Ier. 11,11 

quam ob rem hec dicit Dominus ecce ego inducam super eos mala de quibus exire non poterunt et clamabunt ad me et non exaudiam eos
Numérotation du verset Ier. 11,12 

et ibunt civitates Iuda et habitatores Hierusalem et clamabunt ad deos quibus libant et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum
Numérotation du verset Ier. 11,13 

secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui Iuda et secundum numerum viarum Hierusalem posuistis aras confusionis aras ad libandum Baali
Numérotation du verset Ier. 11,14 

tu ergo noli orare pro populo hoc et ne assumas pro eis laudem et orationem quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me in tempore afflictionis eorum
Numérotation du verset Ier. 11,15 

quid est quod dilectus meus
in domo mea fecit scelera multa
numquid carnes sancte
auferent a te malitias tuas in quibus gloriata es
Numérotation du verset Ier. 11,16 

1olivam uberem pulchram fructiferam speciosam vocavit Dominus nomen tuum ad vocem loquelle grandis exarsit vinea
1 vinea] ignis in ea Weber
et combusta sunt frutecta eius
Numérotation du verset Ier. 11,17 

et Dominus exercituum qui plantavit te locutus est super te malum pro malis domus Israel et domus Iuda
que fecerunt
sibi ad irritandum me libantes Baali
Numérotation du verset Ier. 11,18 

tu
autem Domine
demonstrasti mihi
et cognovi tunc ostendisti mihi studia eorum
Numérotation du verset Ier. 11,19 

et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam
et non cognovi
quia super me cogitaverunt consilia mittamus lignum
in panem eius
et eradamus eum de terra viventium
et nomen eius non memoretur amplius
Numérotation du verset Ier. 11,20 

tu autem Domine Sabaoth
qui iudicas iuste
et probas renes et cor videam ultionem tuam
ex eis
tibi enim revelavi causam meam
Numérotation du verset Ier. 11,21 

propterea hec dicit Dominus ad viros
Anathoth
qui querunt animam tuam et dicunt non prophetabis in nomine Domini et non morieris in manibus nostris
Numérotation du verset Ier. 11,22 

propterea hec dicit Dominus exercituum ecce ego visitabo super eos iuvenes morientur in gladio filii eorum et filie eorum morientur in fame
Numérotation du verset Ier. 11,23 

et reliquie non erunt ex eis inducam enim malum super viros Anathoth annum visitationis eorum

Capitulum 11

Numérotation du verset Ier. 11,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 76r b



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ier. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=34&chapitre=34_11)

Notes :