Capitulum 20

Numérotation du verset Ier. 20,1 

Et audivit Phassur1
1 Phassur Weber ] Fassur Rusch
filius Emmer sacerdos
qui constitutus erat princeps in domo Domini Ieremiam prophetantem sermones istos
Numérotation du verset Ier. 20,2 

et percussit Phassur Ieremiam prophetam et misit eum in nervum
quod erat in porta Beniamin
superiori
in domo Domini
Numérotation du verset Ier. 20,3 

cumque illuxisset in crastinum eduxit Phassur Ieremiam de nervo et dixit ad eum Ieremias non Phassur vocavit Dominus nomen tuum sed Pavorem undique
Numérotation du verset Ier. 20,4 

quia hec dicit Dominus ecce ego dabo te in pavorem te et omnes amicos tuos et corruent gladio inimicorum suorum et oculi tui videbunt et omnem Iudam dabo in manu regis Babylonis et traducet eos in Babylonem et percutiet eos gladio
Numérotation du verset Ier. 20,5 

et dabo universam substantiam civitatis huius et omnem laborem eius omneque pretium et cunctos thesauros regum Iuda dabo in manu inimicorum eorum et diripient eos et tollent et ducent in Babylonem
Numérotation du verset Ier. 20,6 

tu autem Phassur et omnes habitatores domus tue ibitis in captivitatem et in Babylonem venies et ibi morieris ibique sepelieris tu et omnes amici tui quibus prophetasti mendacium
Numérotation du verset Ier. 20,7 

seduxisti me Domine et seductus sum
fortior me fuisti
et invaluisti factus sum in derisum tota die
omnes subsannant me
Numérotation du verset Ier. 20,8 

quia iam olim loquor vociferans iniquitatem
et vastitatem
clamito et factus est mihi sermo Domini in opprobrium et in derisum tota die
Numérotation du verset Ier. 20,9 

Et dixi non recordabor eius
neque loquar ultra in nomine illius
et factus est
in corde meo quasi ignis exestuans
claususque in ossibus meis et defeci ferre non sustinens.
Numérotation du verset Ier. 20,10 

Audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu persequimini et persequamur eum ab omnibus viris qui erant pacifici mei et custodientes latus meum si quo modo decipiatur et prevaleamus adversus eum et consequamur ultionem ex eo
Numérotation du verset Ier. 20,11 

Dominus
autem mecum est
quasi bellator fortis idcirco
qui persequuntur me cadent
et infirmi erunt confundentur vehementer quia non intellexerunt opprobrium sempiternum
quod numquam delebitur
Numérotation du verset Ier. 20,12 

et tu Domine exercituum probator iusti
qui vides renes et cor videam queso ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam
Numérotation du verset Ier. 20,13 

cantate Domino laudate Dominum quia liberavit animam pauperis
de manu malorum
Numérotation du verset Ier. 20,14 

maledicta dies in qua natus sum dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta
Numérotation du verset Ier. 20,15 

maledictus vir
qui annuntiavit patri meo dicens natus est tibi puer masculus et quasi gaudio letificavit eum
Numérotation du verset Ier. 20,16 

sit homo ille ut sunt civitates
quas subvertit Dominus et non penituit eum audiat clamorem mane
et ululatum in tempore meridiano
Numérotation du verset Ier. 20,17 

qui
non me interfecit a vulva ut fieret mihi mater mea sepulchrum et vulva eius conceptus eternus
Numérotation du verset Ier. 20,18 

quare de vulva egressus sum
ut viderem laborem et dolorem et consumerentur in confusione dies mei

Capitulum 20

Numérotation du verset Ier. 20,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 76vb



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ier. 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=34&chapitre=34_20)

Notes :