Capitulum 3

Numérotation du verset Ier. 3,1 

Vulgo dicitur si dimiserit vir uxorem suam et recedens ab eo duxerit virum alterum numquid revertetur ad eam ultra numquid non polluta et contaminata erit mulier illa
tu autem fornicata es cum amatoribus multis
tamen revertere ad me dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 3,2 

leva oculos tuos
in directum et vide ubi non prostrata sis in viis sedebas exspectans eos quasi latro in solitudine et polluisti terram
in fornicationibus tuis et in malitiis tuis
Numérotation du verset Ier. 3,3 

quam ob rem
prohibite sunt stille pluviarum et serotinus imber non fuit frons
mulieris meretricis facta est tibi
noluisti erubescere
Numérotation du verset Ier. 3,4 

ergo saltem amodo voca me pater meus dux virginitatis mee tu es
Numérotation du verset Ier. 3,5 

numquid irasceris in perpetuum aut perseverabis in finem ecce locuta es et fecisti mala et potuisti et pro verbis penitentie verbis superbie blasphemasti. Implesti malam cogitationem tuam et ostendisti contra virum fortitudinem tuam ut possis facere quod sermone tractasti.1
1 et pro verbis penitentie... tractasti] om. Weber
Numérotation du verset Ier. 3,6 

et dixit Dominus ad me in diebus Iosie regis
numquid vidisti que fecerit aversatrix Israel abiit sibimet super omnem montem excelsum et sub omne lignum frondosum
et fornicata est ibi
Numérotation du verset Ier. 3,7 

et dixi cum fecisset hec omnia ad me convertere et non est reversa et vidit prevaricatrix soror eius Iuda
Numérotation du verset Ier. 3,8 

quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israel dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii et non timuit prevaricatrix Iuda soror eius sed abiit et fornicata est etiam ipsa
Numérotation du verset Ier. 3,9 

et facilitate fornicationis sue contaminavit terram et moechata est cum lapide et cum ligno
Numérotation du verset Ier. 3,10 

et in omnibus his non est reversa ad me prevaricatrix soror eius Iuda in toto corde suo sed in mendacio ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 3,11 

et dixit Dominus ad me iustificavit animam suam
aversatrix Israel comparatione prevaricatricis Iuda
Numérotation du verset Ier. 3,12 

vade
et clama
sermones istos contra aquilonem et dices revertere aversatrix Israel ait Dominus et non avertam faciem meam
a vobis quia sanctus ego sum dicit Dominus et non irascar in perpetuum
Numérotation du verset Ier. 3,13 

tamen scito iniquitatem tuam quia in Dominum Deum tuum prevaricata es et dispersisti vias tuas alienis
sub omni ligno frondoso
et vocem meam non audisti ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 3,14 

convertimini filii revertentes
dicit Dominus quia ego vir vester
et assumam vos unum
de civitate
et duos
de cognatione
et introducam vos in Sion
Numérotation du verset Ier. 3,15 

et dabo vobis pastores
iuxta cor meum et pascent vos
scientia
et doctrina
Numérotation du verset Ier. 3,16 

cumque multiplicati fueritis
et creveritis in terra
in diebus illis ait Dominus non dicent ultra arca testamenti Domini neque ascendet super cor neque recordabuntur illius nec visitabitur nec fiet ultra
Numérotation du verset Ier. 3,17 

in tempore illo vocabunt Hierusalem
solium Domini et congregabuntur ad eam
omnes gentes
in nomine Domini in Hierusalem
et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi
Numérotation du verset Ier. 3,18 

in diebus illis ibit domus Iuda ad domum Israel et venient simul de terra aquilonis
ad terram
quam dedi
patribus vestris
Numérotation du verset Ier. 3,19 

ego
autem dixi
quomodo ponam te in filiis
et tribuam tibi terram
desiderabilem hereditatem preclaram exercituum
gentium et dixi patrem
vocabis
me et post me
ingredi non cessabis
Numérotation du verset Ier. 3,20 

sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum
sic contempsit
me
domus Israel dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 3,21 

vox in viis
audita est ploratus et ululatus filiorum Israel quoniam iniquam fecerunt viam suam
obliti sunt Domini Dei sui
Numérotation du verset Ier. 3,22 

convertimini filii revertentes
et sanabo aversiones vestras
ecce nos venimus ad te
tu enim es Dominus Deus noster
Numérotation du verset Ier. 3,23 

vere mendaces erant colles multitudo montium
vere in Domino
Deo nostro salus Israel
Numérotation du verset Ier. 3,24 

confusio
comedit laborem patrum nostrorum
ab adolescentia nostra greges eorum
et armenta eorum filios eorum et filias eorum
Numérotation du verset Ier. 3,25 

dormiemus in confusione nostra et operiet nos ignominia nostra quoniam Domino Deo nostro
peccavimus nos
et patres nostri ab adolescentia nostra usque ad hanc diem et non audivimus
vocem Domini Dei nostri

Capitulum 3

Numérotation du verset Ier. 3,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 75vb



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ier. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=34&chapitre=34_3)

Notes :