Capitulum 38

Numérotation du verset Ier. 38,1 

Audivit autem Saphatias filius Mathan et Gedelias filius Phassur et Iuchal filius Selemie et Phassur filius Melchie sermones quos Ieremias loquebatur ad omnem populum dicens
Numérotation du verset Ier. 38,2 

hec dicit Dominus quicumque manserit in civitate hac morietur gladio et fame et peste qui autem profugerit ad Chaldeos vivet et erit anima eius sospes et vivens
Numérotation du verset Ier. 38,3 

hec dicit Dominus tradenda tradetur civitas hec in manu exercitus regis Babylonis et capiet eam
Numérotation du verset Ier. 38,4 

et dixerunt principes regi rogamus ut occidatur homo iste de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac et manus universi populi loquens ad eos iuxta verba hec siquidem homo hic non querit pacem populi huius sed malum
Numérotation du verset Ier. 38,5 

et dixit rex Sedechias ecce ipse in manibus vestris est nec enim fas est regem vobis quicquam negare
Numérotation du verset Ier. 38,6 

tulerunt ergo Ieremiam et proiecerunt eum in lacu Melchie filii Ammelech qui erat in vestibulo carceris et submiserunt Ieremiam in funibus et in lacum non erat aqua sed lutum descendit itaque Ieremias in cenum
Numérotation du verset Ier. 38,7 

audivit autem Abdemelech
Ethiops vir eunuchus
qui erat in domo regis quod misissent Ieremiam in lacum porro rex sedebat in porta Beniamin
Numérotation du verset Ier. 38,8 

et egressus est Abdemelech de domo regis et locutus est ad regem dicens
Numérotation du verset Ier. 38,9 

domine mi rex malefecerunt viri isti
omnia quecumque perpetrarunt contra Ieremiam prophetam mittentes eum in lacum
ut moriatur ibi fame
non sunt enim panes ultra in civitate
Numérotation du verset Ier. 38,10 

precepit itaque rex Abdemelech Ethiopi dicens
tolle tecum hinc triginta viros et leva Ieremiam prophetam de lacu antequam moriatur
Numérotation du verset Ier. 38,11 

assumptis ergo Abdemelech secum viris ingressus est domum regis que erat sub cellario et tulit inde veteres
pannos et antiqua que computruerant et submisit ea ad Ieremiam in lacum per funiculos
Numérotation du verset Ier. 38,12 

dixitque Abdemelech Ethiops ad Ieremiam pone veteres pannos et hec scissa et putrida sub cubitu manuum tuarum et subter funes
fecit ergo Ieremias sic
Numérotation du verset Ier. 38,13 

et extraxerunt Ieremiam funibus et eduxerunt eum de lacu mansit autem Ieremias in vestibulo carceris
Numérotation du verset Ier. 38,14 

et misit rex Sedechias et tulit ad se Ieremiam prophetam ad ostium tertium quod erat in domo Domini et dixit rex ad Ieremiam interrogo ego te sermonem ne abscondas a me aliquid
Numérotation du verset Ier. 38,15 

dixit autem Ieremias ad Sedechiam si annuntiavero tibi numquid non interficies me et si consilium tibi dedero non me audies
Numérotation du verset Ier. 38,16 

iuravit ergo rex Sedechias Ieremie clam dicens vivit Dominus qui fecit nobis animam hanc si occidero te et si tradidero te in manu virorum istorum qui querunt animam tuam
Numérotation du verset Ier. 38,17 

et dixit Ieremias ad Sedechiam hec dicit Dominus exercituum Deus Israel si profectus exieris ad principes regis Babylonis vivet anima tua et civitas hec non succendetur igni et salvus eris tu et domus tua
Numérotation du verset Ier. 38,18 

si autem non exieris
ad principes regis Babylonis tradetur
civitas hec in manu
Chaldeorum et succendent eam igni et tu non effugies de manu eorum
Numérotation du verset Ier. 38,19 

et dixit rex Sedechias ad Ieremiam sollicitus sum propter Iudeos qui transfugerunt ad Chaldeos ne forte tradar in manus eorum et illudant mihi
Numérotation du verset Ier. 38,20 

respondit autem Ieremias non te tradent audi queso vocem Domini quam ego loquor ad te et bene tibi erit et vivet anima tua
Numérotation du verset Ier. 38,21 

quod si nolueris egredi iste est sermo quem ostendit mihi Dominus
Numérotation du verset Ier. 38,22 

ecce omnes mulieres que remanserunt in domo regis Iuda educentur ad principes regis Babylonis et ipse dicent seduxerunt te et prevaluerunt adversum te viri
pacifici tui demerserunt in ceno
et lubrico
pedes tuos
et recesserunt a te
Numérotation du verset Ier. 38,23 

et omnes uxores tue
et filii tui
educentur ad Chaldeos
et non effugies manus eorum sed in manu regis Babylonis
capieris et civitatem hanc
comburet igni
Numérotation du verset Ier. 38,24 

dixit ergo Sedechias ad Ieremiam nullus sciat verba hec et non morieris
Numérotation du verset Ier. 38,25 

si autem audierint principes quia locutus sum tecum et venerint ad te et dixerint tibi indica nobis quid locutus sis cum rege ne celes nos et non te interficiemus et quid locutus est tecum rex
Numérotation du verset Ier. 38,26 

dices ad eos prostravi ego preces meas coram rege ne me reduci iuberet in domum Ionathan et ibi morerer
Numérotation du verset Ier. 38,27 

venerunt ergo omnes principes ad Ieremiam et interrogaverunt eum et locutus est eis iuxta omnia verba que preceperat ei rex et cessaverunt ab eo nihil enim fuerat auditum
Numérotation du verset Ier. 38,28 

mansit vero Ieremias in vestibulo carceris usque ad diem quo capta est Hierusalem et factum est ut caperetur Hierusalem

Capitulum 38

Numérotation du verset Ier. 38,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 77va



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ier. 38), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=34&chapitre=34_38)

Notes :