Capitulum 14
Numérotation du verset
Dn. 14,1
÷ Erat autem Daniel conviva regis et honoratus super omnes amicos eius.
Numérotation du verset
Dn. 14,2
Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel1
1 apud Babylonios - nomine Bel]
inv. Weber
et impendebantur in eo per dies singulos simile artabe duodecim, et oves quadraginta, vinique amphore sex.
Numérotation du verset
Dn. 14,3
÷ Rex quoque colebat eum et ibat per singulos dies adorare eum. Porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex: Quare non adoras Bel ?
Numérotation du verset
Dn. 14,4
÷ Qui respondens ait ei: Quia non colo idola manufacta sed viventem Deum, qui creavit celum et terram, et habet potestatem omnis carnis.
Numérotation du verset
Dn. 14,5
÷ Et dixit ad eum rex: Nonne videtur tibi2 esse Bel vivens Deus ? An non vides quanta comedat et bibat quotidie ?
2 Nonne... tibi] Non tibi videtur
Weber
Numérotation du verset
Dn. 14,6
÷ Et ait Daniel arridens: Ne erres rex. Iste enim intrinsecus luteus, et forinsecus aereus, neque comedit aliquando.
Numérotation du verset
Dn. 14,7
÷ Et iratus rex vocavit sacerdotes eius et ait eis: Nisi dixeritis mihi quis est qui comedat impensas has, moriemini.
Numérotation du verset
Dn. 14,8
÷ Si autem ostenderitis quod Bel comedat hec, morietur Daniel, quia blasphemavit Bel. Et dixit Daniel regi: Fiat iuxta verbum tuum.
Numérotation du verset
Dn. 14,9
÷ Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus et parvulis et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Belis,
Numérotation du verset
Dn. 14,10
÷ et dixerunt sacerdotes Belis: Ecce nos egrediemur3 foras, et tu rex pone escas et vinum misce et claude hostium et signa annulo tuo.
3 egrediemur] egredimur
Weber
Numérotation du verset
Dn. 14,11
÷ Et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel morte4 moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos.
4 morte]
om. Weber
Numérotation du verset
Dn. 14,12
÷ Contemnebant
autem quia fecerant sub mensa introitum absconditum, et per illum ingrediebantur semper et devorabant ea.
Numérotation du verset
Dn. 14,13
÷ Factum est igitur postquam egressi sunt illi, et rex posuit cibos ante Bel, precepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem et cribravit per totum templum coram rege, et egressi clauserunt ostium et, signantes annulo regis, abierunt.
Numérotation du verset
Dn. 14,14
÷ Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum, et comederunt omnia et biberunt.
Numérotation du verset
Dn. 14,15
÷ Surrexit autem rex summo5
5 summo] primo
Weber
diluculo et Daniel cum eo,
Numérotation du verset
Dn. 14,16
÷ et ait rex: Salvane sunt signa Daniel ? Qui respondit: Salva, rex.
Numérotation du verset
Dn. 14,17
÷ Statimque cum aperuisset6 ostium, intuitus rex mensam exclamavit voce magna:
6 aperuisset] aperuissent
Weber
Magnus es Bel, et non est apud te dolus quisquam.
Numérotation du verset
Dn. 14,18
÷ Et risit Daniel et tenuit regem ne ingrederetur intro et dixit: Ecce pavimentum, animadverte cuius vestigia sunt hec.
Numérotation du verset
Dn. 14,19
÷ Et dixit rex: Video vestigia virorum et mulierum et infantium et iratus est7 rex.
7 est]
om. Weber
Numérotation du verset
Dn. 14,20
÷ Tunc apprehendit rex8 sacerdotes et uxores et filios eorum, et ostenderunt ei abscondita ostiola per que ingrediebantur et consumebant que erant super mensam.
8 rex]
om. Weber
Numérotation du verset
Dn. 14,21
÷ Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis9, qui subvertit eum et templum10.
9 potestatem Danielis] potestate Danieli
Weber
|
10 templum] + eius
Weber
|
Numérotation du verset
Dn. 14,22
÷ Et erat draco magnus in loco illo et colebant eum Babylonii.
Numérotation du verset
Dn. 14,23
÷ Et dixit rex Danieli: Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit11 Deus vivens ; adora ergo eum.
11 iste - non sit]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dn. 14,24
÷ Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro quia ipse est Deus vivens, iste autem non est Deus vivens12.
12 iste autem... vivens]
om. Weber
Numérotation du verset
Dn. 14,25
÷ Tu autem rex, da mihi potestatem et interficiam draconem absque gladio et fuste. Et ait rex: Do tibi.
Numérotation du verset
Dn. 14,26
÷ Tulit ergo Daniel picem et adipem et pilos, et coxit pariter. Fecitque massas, et dedit in os draconis13, et diruptus est draco. Et dixit: Ecce quem14 colebatis.
13 draconis] draconi
Weber
|
14 quem] que
Weber
|
Numérotation du verset
Dn. 14,27
÷ Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer, et congregati adversus15 regem et dixerunt: Iudeus factus est rex, Bel destruxit, draconem interfecit et sacerdotes occidit.
15 adversus] adversum
Weber
Numérotation du verset
Dn. 14,28
÷ Et dixerunt cum venissent ad regem: Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te et domum tuam.
Numérotation du verset
Dn. 14,29
÷ Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer, et necessitate compulsus tradidit eis Danielem16.
16 Danielem] Danihelum
Weber
Numérotation du verset
Dn. 14,30
÷ Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex.
Numérotation du verset
Dn. 14,31
÷ Porro in lacu erant leones septem17, et dabantur eis quotidie duo corpora et due oves, et tunc non data sunt eis ut devorarent Danielem18.
17 l. s.]
inv. Weber
|
18 Danielem] Danihelum
Weber
|
Numérotation du verset
Dn. 14,32
÷ Erat autem Abacuc propheta in iudea, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo et ibat in campum ut ferret messoribus.
Numérotation du verset
Dn. 14,33
÷ Dixitque angelus Domini ad Abacuc: Fer prandium quod habes in Babylonem Danieli qui est in lacu leonum.
Numérotation du verset
Dn. 14,34
÷ Et dixit Abacuc: Domine, Babylonem non vidi et lacum nescio.
Numérotation du verset
Dn. 14,35
÷ Et apprehendit eum angelus Domini in vertice eius, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone super lacum in impetu spiritus sui.
Numérotation du verset
Dn. 14,36
÷ Et clamavit Abacuc dicens: Daniel, serve Dei19, tolle prandium quod misit tibi Deus.
19 serve Dei]
om. Weber
Numérotation du verset
Dn. 14,37
÷ Et ait Daniel: Recordatus es20 mei Domine Deus, et non dereliquisti diligentes te.
20 es] + enim
Weber
Numérotation du verset
Dn. 14,38
÷ Surgensque Daniel comedit. Porro angelus Domini21 restituit Abacuc confestim in loco suo.
21 Domini] Dei
Weber
Numérotation du verset
Dn. 14,39
÷ Venit ergo rex die septimo22 ut lugeret Danielem23, et venit ad lacum et introspexit. Et ecce Daniel sedens in medio leonum24
22 septimo] septima
Weber
|
23 Danielem] Danielum
Weber
|
24 in medio leonum]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Dn. 14,40
÷ Et exclamavit voce magna rex 25dicens: Magnus es Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum26
25 voce magna - rex]
inv. Weber
|
26 de lacu leonum]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Dn. 14,41
÷ Porro illos qui perditionis eius causa fuerant, intromisit in lacum27 et devorati sunt in momento coram eo.
27 in lacum]
om. Weber
Numérotation du verset
Dn. 14,42
Tunc rex ait: Paveant28 habitantes universam terram29 Deum Danielis quia ipse est salvator et liberator30, faciens signa et mirabilia in celo et31 in terra qui liberavit Danielem de lacu leonum32.
28 Paveant
Rusch
] + omnes
Clementina
|
29 universam terram
Rusch
] in universa terra
Clementina
|
30 salvator - et - liberator
Rusch
]
inv.
, salvator
Clementina
|
31 in celo et
Rusch
]
om. Clementina
|
32 Tunc rex ait... leonum
Rusch Clementina
]
om. Weber
|
Explicit Daniel propheta33.
33 Daniel propheta
Rusch Weber
] liber Daniel
Capitulum 14
Numérotation du verset
Dn. 14,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR38.14T1} [...]
Numérotation du verset
Dn. 14,1
marg.|
{4.1783}
£
.1.
%
Et rex Astyages : Hic consequenter historia Belis et historia draconis ponitur. Et dividitur in duas partes : quia primo tempus quo historia accidit exprimitur. Et secundo historia describitur : Erat quoque idolum. Circa primum advertendum, quod aliqui dicunt istam partem pertinere ad capitulum 13. ita quod notatur per hoc tempus quo accidit factum Susanne, scilicet quando mortuus est Astyages rex et Cyrus ei successit : non tamen est intelligendum, quod Astyages regnaverit in Babylone : quia nunquam, imo fuit rex Medorum et Persarum, ut habetur in Scholastica historia, sed quia Cyrus multa bona fecit populo Israel, ideo secundum istos hic notatur tempus quo Cyrus accepit Astyagis regnum. Ad evidentiam autem huius notandum quod sicut scribitur in Scholastica historia : Astyages vidit in somnis de genitalibus sue filie vitem procedere que occupabat totam Asiam, et responsum est ei a coniectoribus, quod illa filium pareret, et Asiam sibi subiugaret et Astyagem debellaret : quo audito dedit filiam suam cuidam plebeio militi, ne filius ex ea nascens nobilis et potens fieret : fecit etiam observari tempus partus filie sue et puerum natum fecit occidi. Illi vero quibus hoc preceptum est horrentes facinus istud puerum vivum in nemore proiecerunt : quem pastor inveniens secum portavit, nutrivit et in filium adoptavit : qui adultus factus, electus est e pastoribus in regem suum : et delinquentes graviter puniebat, intantum quod clamor venit ad regem Astyagem, qui accersito iuvene, quesivit quare talia faceret. Et ille constanter{4.1784} respondit, quod poterat, cum esset ab eis electus in regem. Astyages autem vultum iuvenis et eius constantiam considerans, cognovit ipsum esse de semine regio, et non filium pastoris, et inquirens diligenter invenit veritatem, quod ipse erat nepos suus quem occidi mandaverat : et divina virtute mutatus est animus eius, et iuvenem recepit in gratiam : credens quod somnium suum fuisset impletum in regno predicto puerorum, et nepotem suum tradidit ad custodiendum et nutriendum cuidam de principibus : postea vero rebellantibus Persis contra Astyagem, missus est ille princeps contra eos, et recordatus cuiusdam iniurie quam fecerat sibi Astyages, suasit occulte Persis ut Cyrum in regem sibi eligerent, et ipse partem eorum adiuvaret contra Astyagem, et sic factum est. Quod audiens Astyages congregavit exercitum ut debellaret Cyrum nepotem suum ipse tamen finaliter a Cyro devictus est, Cyrus tamen eum humane tractavit, et ei regnum Hircanorum dimisit. Dario autem filio Astyagis regnum Medorum : ipse autem regnum Persarum sibi retinuit, ita tamen quod regnum Astyagis et Darii ipsis morientibus ad Cyrum deveniret : et ideo Cyrus Astyage mortuo ei successit, ut hic dicitur. Sed quod dicunt aliqui, quod tunc accidit historia Susanne, ut dictum est, non videtur esse verum : quia Cyrus post Darium regnavit annis triginta ut dicunt historiographi : et tamen quando mortuus est adhuc erat fortis et procedens ad bellum, quia pugnans contra Massagetas mortuus est. Item quando successit Astyagi iam ad minus erat vigintiquinque annorum vel circiter, quia iam ante ipsum in bello devicerat, ut dictum est. Et sic non videtur quod Cyrus ante mortem Darii succederet Astyagi per decem annos vel {4.1785} circa. Quando autem Darius mortuus est Daniel iam erat octoginta annorum secundum Latinos, secundum Hebreos septuagintatrium quia a tempore quo fuerat transmigratio in Babylonem iam transierant septuaginta anni captivitatis Babylonice secundum Latinos, secundum Hebreos autem quinquagintaduo anni. Item undecim de regno Sedechie ante captivitatem dictam, et post transmigrationem Danielis in Babylonem. Et Daniel quando ductus est in Babylonem probabile est, quod esset decem annorum vel circiter ad minus, qui simul sunt anni septuagintatres. Et sic non potest dici, quod Daniel esset iuvenis illo tempore quo Astyages mortuus est : ergo non fuit tunc historia Susanne, quia tunc iuvenis erat, ut dicitur in littera : Suscitavit Deus spiritum iunioris cui nomen Daniel, etc. Item in littera dicitur, quod Daniel a die illa et deinceps factus est magnus coram omni populo. Et sic patet, quod erat iuvenis etate, quia a iuventute sua fuit notus in sapientia, ut patet. j. ca. Dn. et ideo non valet solutio aliquorum dicentium, quod Daniel hic dicitur iuvenis non simpliciter, quia iam erat magne etatis : sed dicitur iuvenis respectu senum qui accusaverant Susannam, quia iam erat Daniel. 80. annorum, ut patet ex predictis. Senes autem illi non videntur tunc fuisse maioris etatis, cum adhuc in eis vigeret tanta concupiscentia carnalis, quia iam ante per multos annos dixerat David de vita hominis : Si autem in potentibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor. Sic igitur patet, quod historia Susanne non accidit tempore quo Cyrus successit Astyagi. Et ideo dicendum est, quod per mortem Astyagis que hic notatur, cum dicitur : Et rex Astyages. designatur tempus historie sequentis que facta est sub Balthasar vel Evilmerodach patre suo, secundum quod dicitur in Scholastica historia : et ideo est principium 14° capitulo libri Danielisa. Tunc autem Daniel erat provecte etatis et amicus regis Babylonis propter sapientiam suam frequenter ostensam, ut patet ex dictis in libro Danielis, nec adhuc erat destructum illud regnum Babylonis per Cyrum et Darium, propter quod hec historia ponitur inter scripturas non canonicas post historiam Susanne, et ante historiam Iudith, que contigit post destructionem Babylonis.
a Dn. 14.
Numérotation du verset
Dn. 14,1
marg.|
£
.1.
%
Erat quoque : Hic describitur historia Belis et draconis, in qua ostenditur Daniel extirpator idololatrie sicut in facto Susanne ostensus est persecutor luxurie. Et dividitur in duas partes, quia primo ostenditur Danielis audacia ad aggrediendum ardua ex fidei zelo. Secundo, eius constantia ad sustinendum adversa in mortis periculo, ibi : Quod cum audissent Babylonii. Prima adhuc in duas, quia primo ostenditur audacia Danielis obligando se ad talionem mortis in Belis destructione. Secundo ingerendo se periculo intoxicationis in draconis interfectione ibi : Et erat draco. Circa primum quatuor tanguntur, scilicet erroris accusatio. Secundo : erroris accusati disquisitio, ibi : Et iratus rex. Tertio : disquisiti inventio, ibi : Occidit ergo illos. Circa primum considerandum quod idola habuerunt ortum a {4.1786} tempore Nini regis Assyriorum, qui mortuo patre suo Belo nomine, fecit imaginem patris ad sui consolationem, et ei deferebat tantum honorem et reverentiam, quod confugientibus ad ipsam parcebat, et ex hoc homines ceperunt divinum honorem impendere illi imagini. Ad huius autem similitudinem in diversis locis fecerunt imagines amicorum suorum mortuorum, et eis impendebant honores : et sicut idola fabricata sunt ad exemplum idoli Beli predicti : ita etiam ex eo nominata sunt, quia primum idolum vocatum est Belus, sicut vocabatur ille pro quo factum est idolum. Alii consimiliter nominaverunt, quia aliqui vocaverunt idolum suum Bel, aliqui Beel, aliqui Beelzebub, et aliqui Baal. Apud Babylonios autem vocabatur Bel. Et hoc est quod dicitur hic : Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel. Simila est farina delicatissima. Artaba est genus mensure continens tres modios : sed cuius quantitatis sit modius hic acceptus non habetur per certitudinem, quia quantitas modii variatur secundum diversas civitates et terras, sed possumus hic aliquid coniecturare per litteram sequentem. Ille enim duodecim artabe continebant trigintasex modios farine : et tantum faciebant de pane quantum sufficiebant sacerdotibus Belis et familie eorum qui dicuntur fuisse septuaginta. infra eodem capitulo
marg.|
£
.2.
%
Vinique amphore sex : Amphora est vas quadratum habens duas ansas ad modum aurium, ut dixit Isid. 16. etymol. Amphora autem continet apud Grecos pedem quadratum de vino, et tunc non accipitur solum pro vase in generali, sed etiam pro certa mensura : quantum autem amphore teneat apud Babylonios de quibus est hic sermo, non habetur per certitudinem in littera : sed solum per coniecturam secundum sufficientiam personarum quibus ministrabatur illud vinum, sicut dictum est de farina.
marg.|
£
.3.
%
Rex quoque colebat eum, etc. Credens aliquid divinum esse in eo ex tanta comestione : omnes enim Gentes semper estimaverunt. Deum esse aliquid magnum supra hominem, et ideo omnia mirabilia excedentia virtutem humanam vel secundum rem vel secundum opinionem colebant ut Deos.
marg.|
£
.4.
%
Porro Daniel adorabat Deum suum, id est Deum celi qui licet sit Deus omnium per creationem : dicitur tamen Deus Danielis specialiter per cultum specialem. Sequitur.
marg.|
£
.5.
%
Non colo idola manufacta : quia in talibus nihil potest esse divinitatis, cum sint infra hominem sicut quedam opera humana.
marg.|
£
.6.
%
Sed viventem Deum : quia ipse est formaliter vita, cum Deus sit suum intelligere quod est nobilissimum vivere, ut habetur duodecimo metaphysice. Est etiam Deus vita effective causans in aliis vitam et motum, ut dicitur Act. 17.f. In ipso vivimus movemur et sumus.
marg.|
£
.7.
%
Et habet : quia potest omnia ad nihilum redigere, sicut de nihilo creavit omnia.
marg.|
£
.8.
%
Et dixit rex ad eum, etc. Argumentum autem sumit, quod vivat ex comestione, quia nihil carens vita comedit cum sit actus vegetative anime.
Numérotation du verset
Dn. 14,1
marg.|
{4.1787}
£
.1.
%
Et ait Daniel et intrinsecus luteus : et per consequens non habens vitam nec viscera nec huiusmodi membra cibum recipientia, et sic patet primum, scilicet erroris accusatio per Danielem.
marg.|
£
.2.
%
Et iratus rex : Hic consequenter ponitur erroris accusati disquisitio. Et hoc est quod dicitur : Et iratus rex. Ratio fuit, quia ille expense fiebant de bursa regis, et alia necessaria sacerdotum dabantur a communitate populi : et sic erant in gravamen regni : hoc enim fuit observatum apud omnes Gentes quasi de iure Gentium, quod sacerdotes vacantes divino cultui recipiebant necessaria a communitate populi : vel ab illo qui preerat communitati. unde dicitur Gn. xlvij. quod sacerdotes Egypti non sunt compulsi vendere possessiones suas tempore famis, quia eis victualia prebebantur ex horreis publicis. Quod sequitur patet in littera usque ibi:
marg.|
£
.3.
%
Tu rex pone escas, id est tempora aqua, secundum modum illius terre in qua propter vini fortitudinem non bibitur sine aque admixtione.
marg.|
£
.4.
%
Et claude ostium : Hic enim erat modus sigillandi antiquitus, ut habetur Esther. 8. Et in annulo isto erat imago regis sculpta. Sequitur.
marg.|
£
.5.
%
Contemnebant autem : Hoc est pro nihilo habebant facere talem obligationem. Et causa subditur.
marg.|
£
.6.
%
Quia fecerant etc. introitum absconditum : Ad quem veniebant per viam subterraneam de domibus in quibus manebant extra templum, quod de levi poterat fieri in civitate Babylonica que non erat habitata nisi valde diffuse : quia ut dictum est supra Dn. 4. civitas Babylonica tenebat octo leucas in quadrum, ita quod intra civitatem erant agri, vinee et similia, in quibus crescebant terrenascentia de quibus poterant homines diu vivere obsidionis tempore.
marg.|
£
.7.
%
Factum est igitur : Hic ponitur inquisiti erroris inventio, quia.
marg.|
£
.8.
%
Postquam egressi sunt : Scilicet sacerdotes de templo.
marg.|
£
.9.
%
Precepit Daniel pueris suis : idem servis.
marg.|
{4.1788}
£.10.%
Et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege : Ad hoc ut videret rex manifeste quod nulla vestigia erant ibi, quando exivit de templo et signatum est ostium ut deprehenderentur sacerdotes per viam aliam intrasse. Quod patet in littera usque ibi:
marg.|
£.11.%
Statimque cum aperuisset, etc. Ad videndum si cibaria erant comesta.
marg.|
£.12.%
Exclamavit voce magna : Ad laudandum Deum suum.
marg.|
£.13.%
Magnus es Bel : In virtute qui tanta comedisti, vidit enim mensam vacuam, quod totum comedisset.
marg.|
£.14.%
Et non est apud te dolus quisquam, id est illa fraudulentia quam Daniel affirmabat.
marg.|
£.15.%
Et risit Daniel : Ex regia simplicitate.
marg.|
£.16.%
Et tenuit regem, ne ingrederetur intro : donec vidisset vestigia illorum, qui de nocte intrabant ad comedendum ea que erant posita super mensam, propter quod sequitur.
marg.|
£.17.%
Et dixit : scilicet Daniel.
marg.|
£.18.%
Ecce pavimentum, animadverte cuius vestigia sunt hec : Et etc. Vestigia infantium a vestigiis virorum distinxit per quantitatem pedis que minor est in pueris quam in viris. Vestigia autem mulierum distinxit a vestigiis virorum per figuram, quia mulieres habent calceamenta alterius figure quam viri in terra illa.
marg.|
£.19.%
Et iratus est rex : Quia per evidens signum cognovit, scilicet falsitatem sacerdotum.
marg.|
£.20.%
Tunc apprehendit rex sacerdotes : Tamquam convictos.
marg.|
£.21.%
Et ostenderunt ei abscondita ostiola : Quia fuerunt positi in questionibus et tormentis ad talia revelandum.
marg.|
£.22.%
Occidit ergo illos : Hic consequenter ponitur erroris inventi extirpatio per mortem sacerdotum, et destructionem idoli et templi. Et hoc est quod dicitur hic : Occidit ergo illos rex, id est occidi fecit.
marg.|
£.23.%
Et tradidit Bel in potestatem Danielis : Ad faciendum quidquid vellet.
Numérotation du verset
Dn. 14,1
marg.|
{4.1789}
£
.1.
%
Qui subvertit eum : idolum comminuendo.
£
.2.
%
Et templum eius : ipsum destruendo.
£
.3.
%
Et erat draco magnus : Hic ostenditur Danielis audacia in invasione draconis venenosi. Et dividitur in duas partes, quia primo ponitur inuasionis ratio. Secundo, ipsa inuasio, ibi : Tu autem rex Da. Ratio autem inuasionis fuit. quia rex volebat ut Daniel draconem coleret. Et hoc quod dicitur hic : Et erat draco magnus in loco illo. id est in Babylone in quodam templo, in quo locus subterraneus erat ubi ille draco erat.
marg.|
£
.4.
%
Et colebant eum Babylonii : quia sicut dictum est, quando homines videbant insolitum quid et mirabile excedens hominis virtutem, reputabant illud tamquam Deum. Modus autem colendi, ut dicunt aliqui, erat per quedam instrumenta facta de corio vitulino plena aque. et ideo dicebant hydraulia, ab hydros quod est aqua. Sacerdotes igitur illius templi percutiebant illa hydraulia virgis, et sic reddebant sonitum terribilem ad quem excitatus draco emittebat aliquando fumum, aliquando ignem : quod homines vulgares videntes istud reputabant quasi sacrum. Et sic inclinati ad terram adorabant, quia in hoc decepti erant a sacerdotibus colentibus illum draconem propter questum temporalem quem inde reportabant. Et similiter aliquando sit in ecclesia maxima deceptio populi in miraculis fictis a sacerdotibus vel eis adherentibus propter lucrum temporale. Et talia, scilicet sunt extirpanda a bonis prelatis, sicut ista extirpata sunt a Daniele.
£
.5.
%
Et dixit rex Danieli : quia iste non sit Deus vivens. Adora ergo eum. Excusavit se Daniel, ut visum est de adoratione Belis, quod hoc quod non erat Deus vivens, non poterat autem dicere de dracone, quin haberet vitam.
£
.6.
%
Dixitque Daniel regi : Dominum Deum meum adoro : Non enim negavit Daniel draconem habere vitam simpliciter, sed negavit vitam divinam : quia solus Deus est vita per essentiam, a quo omnia alia vivificantur, ut supra dictum est eodem capitulo
marg.|
£
.7.
%
Tu autem rex da mihi : Hic ponitur ipsius draconis inuasio, et primo Daniel petit huius inuasionis licentiam, dicens : Tu autem rex da mihi potestatem, id est licentiam talem, quod nullus me impediat.
marg.|
£
.8.
%
Et interficiam draconem absque gladio : Quod videtur impossibile nisi divina virtute, propter hoc sequitur.
marg.|
{4.1790}
£
.9.
%
Et ait rex : Do tibi : Tulit ergo Daniel picem et adipem, etc. Propter odorem enim pinguedinis calefacte libenter accepit draco ille massam illam sibi proiectam.
marg.|
£.10.%
Et diruptus est draco : Quia cum momordisset massam illam, dentes eius involuti sunt propter picem et pilos, sic quod non potuit os aperire et massam illam masticare : et per consequens non potuit respirare : et est animal valde calidum : quod patet per effectum, quia aliquando per os emittit fumum aliquando ignem, ideo diruptus est venter eius propter defectum respirationis.
marg.|
£.11.%
Et dixit : Ecce quem colebatis. quasi dicat per effectum patet, quod non erat Deus, nec aliquid divinum erat in eo.
marg.|
£.12.%
Quod cum audissent Babylonii : Hic describitur Danielis constantia in sustinendo adversa. Et dividitur in duas partes. Quia primo describitur magnitudo pene sibi inflicte. Secundo, modus liberationis divine ibi : Erat autem Habacuc. Circa primum advertendum, quod duplex pena fuit inflicta Danieli. Una fuit pena mortis, quia missus est in lacum Leonum, ut ab ipsis devoraretur. Secunda fuit pena famis, quia subtractus est ei omnis cibus, ut si leones non tangerent eum, saltem fame periclitaretur : et hoc est quod dicitur hic : Quod cum audissent Babylonii, scilicet Belis destructionem et draconis interfectionem per ipsum Danielem.
marg.|
£.13.%
Indignati sunt vehementer : Quia fuerunt decepti et incitati per sacerdotes qui pro illo cultu zelabant, quia inde vivebant : Nec fuit mirum si cito fuerunt indignati contra Danielem qui erat alienigena et alterius legis : cum esset natione Iudeus.
marg.|
£.14.%
Et congregati adversum regem : Quia facta est seditio et commotio populi contra eum pro predictis.
marg.|
£.15.%
Dixerunt Iudeus factus est rex : Quasi dicant : apostata est a lege, et ritu nostro, et Regum precedentium, quod probant per factum.
marg.|
£.16.%
Bel destruxit : draconem interfecit : quia dedit potestatem hoc faciendi Danieli, qui erat Iudeus. Sequitur.
marg.|
£.17.%
Trade nobis Danielem, scilicet ut moriatur.
marg.|
£.18.%
Alioquin interficiemus te et domum tuam, id est familiam tuam.
marg.|
£.19.%
Vidit ergo rex, quod irruerent in eum vehementer : Quia furor multitudinis concitate est valde irrationabilis et periculosus.
Numérotation du verset
Dn. 14,1
marg.|
{4.1791}
£
.1.
%
Et necessitate compulsus tradidit eis Danielem : Non enim poterat rex ita cito congregare exercitum ad cohibendum multitudinis concitate impetum : et ideo oportebat, quod traderet eis Danielem, vel quod moreretur cum tota familia sua. Item videbat, quod ipso mortuo Daniel non evaderet mortem, quia propter ipsum insurgebat multitudo contra regem. minus autem malum videbatur prima facie, quod solus Daniel traderetur morti, quam quod ipse et rex et familia sua morerentur. ideo tamquam minus malum secundum estimationem tradidit eis Danielem : et maxime quia confidebat ipsum per divinam potentiam liberari : sicut audiverat liberationem sociorum Danielis de camino ignis.
marg.|
£
.2.
%
Qui miserunt eum in lacum leonum et erat ibi sex diebus, etc. Ex hoc patet quod missio Danielis in lacum est alia ab illa que facta est tempore Darii, ut dictum est supra. cap 6. quia tunc non fuit in lacu nisi per unam noctem, ut patet ibidem. hic autem dicitur fuisse in lacu per sex dies. Similiter patet hic alia de causa, quia fuit positus in lacum tempore Darii, eo quod fuit imposita sibi transgressio regii edicti. qui (ut ibidem dicitur) posuerat edictum ut nullus peteret aliquid a Deo vel homine nisi a rege usque ad triginta dies. Daniel autem infra istud tempus inventus est adorare Deum : propter quod missus fuit in lacum leonum : causa autem quare dicitur hic positus in lacum leonum, est alia scilicet destructio Belis et interfectio draconis.
marg.|
£
.3.
%
Porro in lacu, etc. Hic tangitur pena famis. Dimissus est in lacu per sex dies naturales sine cibo, et interim denegatus est leonibus cibus consuetus, ut citius devorarent Danielem.
marg.|
£
.4.
%
Erat autem Habacuc : Hic consequenter ponitur ipsius Danielis liberatio. et primo ponitur liberatio eius a pena famis, secundo a pena missionis in lacum, ibi : Venit ergo rex. In prima parte dicitur sic : Erat autem{4.1792} Habacuc propheta in Iudea. Hic est unus de duodecim prophetis, ut videtur Hieronymus sentire in prologo.
marg.|
£
.5.
%
Et ipse coxerat pulmentum, etc. Nomen est vasis facti ad reponendum cibos, et dicitur ex similitudine alui, id est ventris, ubi cibi reponuntur, et inde alimentum ad singula membra virtute caloris naturalis defertur.
marg.|
£
.6.
%
Dixitque angelus Domini ad Habacuc : Fer prandium quod habes in Babylonem Danieli : Quasi dicat ipse indiget. Cibus est ei denegatus.
marg.|
£
.7.
%
Et dixit Habacuc : Domine Babylonem, non vidi : Et ideo nescirem illuc ire.
marg.|
£
.8.
%
Et lacum nescio : Et ideo dato, quod iam essem in Babylone nescirem Danielem invenire. Ista dixit se excusando.
marg.|
£
.9.
%
Et apprehendit eum angelus Domini in vertice eius : Angelus autem apparebat in corpore assumpto, et ideo dicitur apprehendisse caput, quia posuit manum in caput eius.
marg.|
£.10.%
Et portavit eum capillo capitis sui : Non est sic intelligendum, quod virtus angeli solummodo tangeret capillos eius, sed totum corpus secundum quod hic dicitur : quia posuit manum super caput eius, ut dictum est.
marg.|
£.11.%
Posuitque eum in Babylone super lacum, in impetu spiritus sui, id est virtutis sue. Nec est mirum, si angelus portaverit hominem per tantum spatium terre in modico tempore, quia unus angelus revolvit orbem circulariter in uno die : ad quem tota terra comparata non nisi ad punctum. Sequitur.
marg.|
£.12.%
Et ait Daniel, Recordatus es mei Deus : Prius enim benedixit Deum, quam sumeret cibum. Hec est enim consuetudo laudabilis.
marg.|
£.13.%
Venit ergo : Hic ponitur liberatio Danielis de lacu cum dicitur : Venit ergo rex die septimo. Quia Daniel erat condemnatus ad hoc, quod staret ibi per sex dies naturales.
marg.|
£.14.%
Ut lugeret Danielem, et venit ad, etc. Quia probabiliter credebat ipsum mortuum.
Numérotation du verset
Dn. 14,1
marg.|
{4.1793}
£
.1.
%
Et ecce Daniel sedens : vivus et sanus.
marg.|
£
.2.
%
Et exclamavit rex voce magna, rex dicens : Magnus es domine Deus Danielis : Viso enim miraculo magnificavit divinam potentiam.
marg.|
£
.3.
%
Et extraxit eum : Iam enim transierat seditio populi, et maxime quia videbant per effectum virtutem Dei ipsius.
marg.|
£
.4.
%
Porro illos qui perditionis eius causa fuerunt : incitando multitudinem populi ad clamorem predictum et seditionem.
marg.|
£
.5.
%
Intromisit in lacum : Istud enim fuit iustum secundum legem talionis, ex quo declarata fuit iustitia Danielis.
marg.|
£
.6.
%
Et devorati sunt in momento : in quo apparuit salvatio Danielis magis miraculosa.
marg.|
{4.1794}
£
.7.
%
Tunc rex ait : Paveant habitantes : Viso enim miraculo predicto rex voluit magnificare divinam potentiam, non solum in Babylone, sed in toto regno sibi subdito. et hoc est quod dicitur hic : Paveant, id est timeant blasphemare : Habitantes in universam terram. Hyperbole est ad exprimendum magnitudinem sui regni, quia non omnis terra erat sibi subiecta. Deum Danielis. licet enim sit Deus omnium. dicitur tamen hic Deus Danielis per cultum specialem, et quia ipsum Danielem specialiter salvaverat per evidens miraculum. et hoc est quod subditur : Quia ipse liberator et salvator faciens signa. id est opera super naturam que homines inducunt ad cognoscendum divinam excellentiam, quia divina potentia et misericordia cognita est in liberatione Danielis, et sua iustitia in suorum accusatorum devoratione : et per hoc rex gentilis et populus ei subiectus fuit inductus ad laudandum deum, qui est benedictus in secula seculorum. Amen.
prol.|
Finit Daniel propheta cum additionibus que non sunt de canone.
prol.|
Liber Danielem
Numérotation du verset
Dn. 14,moraliter
marg.|
{4.1785}
£
.1.
%
Erat quoque idolum nomine Bel, et impendebantur in eo per dies singulos, etc. Per istud idolum quod ut Deus vivens colebatur, eo quod multa comedere credebatur, significatur gule vitium et ex consequenti luxurie. Dicit enim Hieronymus Venter et genitalia sunt membra propinqua, et ex vicinitate membrorum designatur vicinitas vitiorum. Igitur Bel vel Deum ventrem colunt gulosi {4.1786} et luxurio si. sicut dicitur Phil. 3.d. Quorum Deus venter est, et gloria in confusione eorum qui terrena sapiunt. Et de cultu istius Dei dicit Bern. Diis solent templa construi, altaria erigi, ministri ad serviendum deputari, immolari pecudes, et thura concremari : Deo ventri templum est coquina : altare, mensa : ministri, coquinarii ; immolate pecudes, cocte carnes : sumus incensorum, odor saporum. Cultores autem Belis deprehensi fuerunt per sapientiam Danielis, sicut dicitur infra.
Numérotation du verset
Dn. 14,moraliter
marg.|
{4.1787} † Animadverte cuius vestigia : Et sic fuerunt puniti morte sicut ibi dicitur.
marg.|
{4.1788}
£.22.%
Occidit ergo illos : Daniel autem interpretatur iudicium Dei. Et sic per eius factum significatur, quod cultores ventris, scilicet gulosi et luxuriosi per Dei iudicium condemnabuntur, et igni gehenne tradentur.
Numérotation du verset
Dn. 14,moraliter
marg.|
{4.1789}
£
.2.
%
Et erat draco magnus in loco illo : Per draconem, de quo dicit Aug. in sermone de quodam : leo aperte irascitur, draco occulte insidiatur : fraus et malitia designatur. et ideo draconem colunt illi qui per fraudem et malitiam veritatem subvertere querunt, {4.1790} cuiusmodi sunt detractores, adulatores, advocati cupidi, et iudices iniqui et consimiles. Per sapientiam autem Danielis draco fuit interfectus, sicut dicitur infra.
marg.|
£.10.%
Fecitque massas et dedit in os draconis, etc. Sic per Dei iudicium condemnatur eterne mortis fraus, et malitia predictorum.
Numérotation du verset
Dn. 14,moraliter
marg.|
{4.1791}
£
.4.
%
Erat autem Habacuc propheta in Iudea : Habacuc autem interpretatur fortis luctator, et significat hominem sapientem ratione prophetie, et constantem pro defensione iustitie ratione interpretationis. Et sicut Habacuc consolatus fuit Danielem, missum in lacum {4.1792} iniuste, sic iste consolari nititur omnem qui iniuste patitur.
marg.|
† Porro angelus Domini etc. Per quod significatur, quod defensor iustitie et oppressorum consolator, angelico ministerio ad locum sibi preparatum in empyreo deducetur, quod nobis concedat, etc.
prol.|
Finit Daniel propheta cum additionibus que non sunt de canone.
Numérotation du verset
Dn. 14,additio Burgensis
prol.|
Finit Daniel propheta cum additionibus que non sunt de canone.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dn. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=38&chapitre=38_14)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dn. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=38&chapitre=38_14)
Notes :