string(58) "/var/www/html/gloss-e/sources/editions/lyr/GLOSS-lyr38.xml"
Nicolaus de Lyra

Capitulum 13

Numérotation du verset Dn. 13,1 

÷ Erat1 vir habitans in Babylone et nomen eius Ioachim
1 Erat] Et praem. Weber
Numérotation du verset Dn. 13,2 

÷ et accepit uxorem nomine Susannam filiam Helchie2, pulchram nimis et timentem Dominum.
2 Helchie] Chelchie Weber
Numérotation du verset Dn. 13,3 

÷ Parentes enim illius cum essent iusti
erudierunt filiam suam secundum legem Moysi.
Numérotation du verset Dn. 13,4 

÷ Erat autem Ioachim dives valde,
et erat ei pomerium vicinum domui sue, et ad ipsum confluebant Iudei, eo quod esset honorabilior omnium.
Numérotation du verset Dn. 13,5 

÷ Et constituti sunt duo seniores3
3 seniores] senes Weber
iudices in illo anno de quibus locutus est Dominus, quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus qui videbantur regere populum.
Numérotation du verset Dn. 13,6 

÷ Isti frequentabant domum Ioachim et veniebant ad eos omnes qui habebant iudicia.
Numérotation du verset Dn. 13,7 

÷ Cum autem populus revertisset per meridiem ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomerio viri sui.
Numérotation du verset Dn. 13,8 

÷ Et videbant eam
seniores4
4 seniores] senes Weber
quotidie ingredientem et deambulantem, et exarserunt in concupiscentiam5 eius.
5 concupiscentiam] concupiscentia Weber
Numérotation du verset Dn. 13,9 

÷ Et everterunt sensum suum,
et declinaverunt oculos suos, ut non viderent celum
neque recordarentur iudiciorum iustorum.
Numérotation du verset Dn. 13,10 

÷ Erant enim6 ambo vulnerati amore eius, nec indicaverunt sibi vitissim dolorem suum.
6 enim] ergo Weber
Numérotation du verset Dn. 13,11 

÷ Erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam volentes concumbere cum ea.
Numérotation du verset Dn. 13,12 

÷ Et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum:
Numérotation du verset Dn. 13,13 

÷ Eamus domum quia hora prandii est. Et egressi recesserunt a se.
Numérotation du verset Dn. 13,14 

÷ Cumque revertissent venerunt in unum et sciscitantes ab invicem causam confessi sunt concupiscentiam suam. Et tunc in commune statuerunt tempus quando eam possent invenire solam.
Numérotation du verset Dn. 13,15 

÷ Factum est autem cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudius tertius cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomerio. Estus quippe erat.
Numérotation du verset Dn. 13,16 

÷ Et non erat ibi quisquam, preter duos senes absconditos et contemplantes eam.
Numérotation du verset Dn. 13,17 

÷ Dixit ergo puellis: Afferte mihi oleum et smigmata7 et ostia pomerii claudite ut laver8.
7 smigmata] smegmata Weber |
8 laver] lavem Weber |
Numérotation du verset Dn. 13,18 

÷ Et fecerunt sicut preceperat, clauseruntque ostia pomerii, et egresse sunt per posticum9 ut afferrent que iusserat. Nesciebatque senes intus esse absconditos.
9 posticum] posticium Weber
Numérotation du verset Dn. 13,19 

÷ Cum autem essent egresse10 puelle, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam et dixerunt:
10 essent e.] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 13,20 

÷ Ecce ostia pomerii clausa sunt et nemo nos videt, et in concupiscentia tui sumus. Quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum.
Numérotation du verset Dn. 13,21 

÷ Quod si nolueris, dicemus testimonium contra te, quod fuerit tecum iuvenis et ob hanc causam emiseris puellas a te.
Numérotation du verset Dn. 13,22 

÷ Ingemuit Susanna
et ait: Angustie sunt11 mihi undique. Si enim hoc egero mors mihi est,
11 sunt] om. Weber
si autem non egero non effugiam manus vestras.
Numérotation du verset Dn. 13,23 

÷ Sed melius est
mihi12 absque opere incidere in manus vestras quam peccare in conspectu Domini.
12 e. m.] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 13,24 

÷ Et exclamavit voce magna
Susanna, exclamaverunt autem et senes adversus eam.
Numérotation du verset Dn. 13,25 

÷ Et cucurrit unus et aperuit ostium pomerii.
Numérotation du verset Dn. 13,26 

÷ Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomerio13, irruerunt per posticum14 ut viderent quidnam esset.
13 famuli domus - in pomerio] inv. Weber |
14 posticum] posticam Weber |
Numérotation du verset Dn. 13,27 

÷ Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat
sermo huiuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina.
Numérotation du verset Dn. 13,28 

÷ Cumque venisset
populus ad virum eius Ioachim, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam
Numérotation du verset Dn. 13,29 

÷ et dixerunt coram populo: Mittite ad Susannam filiam Helchie15 uxorem Ioachim. Et statim miserunt.
15 Helchie] Chelcie Weber
Numérotation du verset Dn. 13,30 

÷ Et venit cum parentibus et filiis et universis cognatis suis.
Numérotation du verset Dn. 13,31 

÷ Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie.
Numérotation du verset Dn. 13,32 

÷ At iniqui illi iusserunt ut discoperiretur16, erat enim cooperta ut vel sic satiarentur
16 discoperiretur Weber ] scrips. , discooperiretur Rusch
decore
eius.
Numérotation du verset Dn. 13,33 

÷ Flebant igitur sui
et omnes qui noverant eam.
Numérotation du verset Dn. 13,34 

÷ Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput eiusa,
0 Cf. Lv. 24, 14.
Numérotation du verset Dn. 13,35 

que flens suspexit ad celum.
Erat enim cor eius fiduciam habens in Domino.
Numérotation du verset Dn. 13,36 

÷ Et dixerunt presbyteri: Cum deambularemus in pomerio soli,
ingressa est hec cum duabus puellis, et clausit ostium17 pomerii,
17 ostium] ostia Weber
et dimisit puellas.
Numérotation du verset Dn. 13,37 

÷ Venitque ad eam adolescens qui erat absconditus, et concubuit cum ea.
Numérotation du verset Dn. 13,38 

÷ Porro nos cum essemus in angulo pomerii videntes iniquitatem cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri.
Numérotation du verset Dn. 13,39 

÷ Et illum quidem non quivimus comprehendere quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit.
Numérotation du verset Dn. 13,40 

÷ Hanc autem cum apprehendissemus interrogavimus quisnam esset adolescens et noluit indicare nobis. Huius rei testes sumus.
Numérotation du verset Dn. 13,41 

÷ Credidit eis multitudo
quasi senibus
et iudicibus populi18,
18 et iudicibus - populi] inv. Weber
et condemnaverunt eam ad mortem.
Numérotation du verset Dn. 13,42 

÷ Exclamavit autem voce magna Susanna,
et dixit: Deus eterne qui absonditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,
Numérotation du verset Dn. 13,43 

÷ Tu scis quoniam falsum tulerunt contra me19
19 t. – contra me] inv. Weber
testimonium, et
ecce morior cum nihil horum fecerim que isti malitiose composuerunt adversum me.
Numérotation du verset Dn. 13,44 

÷ Exaudivit autem Dominus vocem eius.
Numérotation du verset Dn. 13,45 

÷ Cumque duceretur ad mortem, suscitavit
Deus spiritum sanctum pueri iunioris cuius nomen Daniel,
Numérotation du verset Dn. 13,46 

÷ et exclamavit
voce magna:
Mundus ego sum a sanguine huius.
Numérotation du verset Dn. 13,47 

÷ Et conversus omnis populus ad eum dixit: Quis est iste sermo20 quem tu locutus es ?
20 i. s.] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 13,48 

÷ Qui cum staret in medio eorum ait: Sic fatui
filii Israel, non iudicantes neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israel ?
Numérotation du verset Dn. 13,49 

÷ Revertimini
ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt
adversus eam.
Numérotation du verset Dn. 13,50 

÷ Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei
senes: Veni et sede in medio nostrum et indica nobis, quia tibi Deus dedit honorem senectutis.
Numérotation du verset Dn. 13,51 

÷ Et dixit ad eos Daniel: Separate illos ab invicem procul
et diiudicabo eos.
Numérotation du verset Dn. 13,52 

÷ Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis et dixit ad eum: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua que operabaris prius,
Numérotation du verset Dn. 13,53 

÷ iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens et dimittens noxios, dicente Domino: Innocentem et iustum non interficies.
Numérotation du verset Dn. 13,54 

÷ Nunc autem21 si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes22 sibi. Qui ait: sub cino.
21 autem] ergo Weber |
22 colloquentes] loquentes Weber |
Numérotation du verset Dn. 13,55 

÷ Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum. Ecce enim angelus Domini accepta sententia ab eo scindet te medium.
Numérotation du verset Dn. 13,56 

÷ Et amoto eo iussit venire alium, et dixit ei: Semen Chanaan et non Iuda.
Species
decepit te et concupiscentia subvertit cor tuum.
Numérotation du verset Dn. 13,57 

÷ Sic faciebatis filiabus
Israel, et ille timentes loquebantur vobiscum sed non filia Iuda
sustinuit iniquitatem vestram.
Numérotation du verset Dn. 13,58 

÷ Nunc ergo dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait: Sub prino.
Numérotation du verset Dn. 13,59 

÷ Dixit autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum.
÷ Manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos.
Numérotation du verset Dn. 13,60 

÷ Exclamavit itaque omnis populus23 voce magna, et benedixerunt Deum24 qui salvat sperantes in se.
23 populus] cetus Weber |
24 Deum] Deo Weber |
Numérotation du verset Dn. 13,61 

÷ Et consurrexerunt adversus25 duos presbyteros. Convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium. Feceruntque eis sicut26 male egerant adversus proximam27,
25 adversus] adversum Weber |
26 sicut] sicuti Weber |
27 proximam] proximum Weber |
Numérotation du verset Dn. 13,62 

÷ ut facerent secundum legem Moysi et interfecerunt eos.
Et salvatus est sanguis innoxius in die illa.
Numérotation du verset Dn. 13,63 

÷ Helchias28 autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum ioachim marito eius, et cognatis omnibus quia non inventa esset29 in ea res turpis
28 Helchias] Chelchias Weber |
29 inventa esset] inv. Weber |
Numérotation du verset Dn. 13,64 

÷ Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa et deinceps.
Numérotation du verset Dn. 13,65 

÷ Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum eius.

Capitulum 13

Numérotation du verset Dn. 13,1 
differentia1
prol.| {LYR38.13T} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 89ra
Numérotation du verset Dn. 13,1 
marg.| Incipit postilla venerabilis patris fratris Nicolai de Lyra super historiam Susanne, Belis, et Draconis.
marg.| {LYR38£.13.%1L1} {4.1773 (1673)} Historia Susanne contigit ante captivitatem Babylonicam vel cito post, quia Daniel erat adhuc valde iuvenis, secundum quod dicitur infra 1 capitulo. Cumque duceretur ad mortem suscitavit Deus spiritum pueri iunioris cui nomen Daniel. et tamen translatus, fuerat in Babylonem ante dictam captivitatem 11 annis quibus regnavit Sedechias, propter quod hec historia inter libros Biblie non canonicos situari debet post librum Baruch. De quo certum est quod una pars eius fuit scripta ante dictam captivitatem, ut ibidem plenius fuit dictum.
marg.| £ .1. % Et erat vir : Hec historia dividitur in quatuor partes, quia primo, describitur Susanne nefaria tentatio. Secundo ipsius maligna accusatio, ibi, Exclamaverunt autem. Tertio eius iniqua condemnatio, ibi, Credidit eis multitudo. Quarto, ipsius digna liberatio, ibi, Exaudivit Dominus.
marg.| Prima adhuc dividitur in quatuor partes quia primo describitur persone tentate virtus. Secundo tentantium status ibi, et constituti sunt. Tertio tentationis ortus ibi, Cum autem populus revertisset. Quarto tentationis modus, ibi, Et factum est.
marg.| Circa primum describitur persona tentata, scilicet Susanna a nobilitate generis, quia erat de tribu Iuda, ut dicetur. infra. Et quia erat Ioachim copulata in matrimonio, qui erat honorabilior omnium Iudeorum, ut hic dicitur. Describitur etiam a pulchritudine corporis. unde dicitur, pulchra nimis. et a pulchritudine mentis, quia dicitur timens Deum. Cuius causa exprimitur, quia erat erudita a parentibus secundum legem Moysi. Et ideo bene nominata erat secundum proprietatem {4.1774} rei Susanna, id est lilium, propter quod senes erant magis inflati de ea quam de vili persona. His dictis patet littera.
Numérotation du verset Dn. 13,2 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Dn. 13,3 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Dn. 13,4 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Dn. 13,5 
marg.| £ .2. % Et constituti sunt : Hic consequenter describitur tentantium status, quia erant senes maturitate etatis, iudices sublimitate autoritatis, presbyteri (ut dicitur infra) apparentia sanctitatis. et ideo de facili poterant mulieres seducere. Dicit hic gloss. quod Hebrei dicunt ipsos decepisse mulieres : per hoc quod dicebant Christum de semine eorum nasciturum cum essent de tribu Iuda, eo quod tribus sacerdotalis et tribus regia coniuncte erant, cuius nativitas maxime desiderabatur. Sequitur.
marg.| £ .3. % De quibus locutus est Dominus : Ier. 29.e. Ubi dicitur sic, Ponat te Dominus sicut Sedechiam et Achab, quos frixit rex Babylonis in igne, pro eo quod fecerunt stultitiam in Israel, et mechati sunt in uxores amicorum suorum, et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter, quod non mandavi eis. Dicunt enim Hebrei quod isti senes erant a Domino predicti, Ier. 29. Sed contrarium videtur quia dicuntur frixi in igne per regem Babylonis. Duo autem senes qui tentaverunt Susannam, fuerunt lapidati, ut dicit hic glossa. Item fuerunt lapidati a populo, non a rege. Dicendum quod pena mortis quecumque aliquando significatur per ignem in scriptura, et ideo eorum lapidatio potest vocari frictio in igne. Item sciendum quod de licentia regis Babylonis pena debita iudicabatur per Iudeos secundum legem Moysi, quia iudices regis legem Iudeorum ignorabant, sed executionem mortis non poterant inferre nisi ex speciali mandato regis et autoritate, et ideo quod populus eos lapidavit fuit de precepto regis, propter quod rex fecit principaliter et autoritative, populus autem executive. Cetera patent.
Numérotation du verset Dn. 13,6 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Dn. 13,7 
marg.| £ .4. % Cum autem populus revertisset per meridiem, etc. Hic ponitur tentationis ortus que orta est in istis senibus. sicut communiter oritur tentatio carnis in aliis hominibus, Primo, ex impudico aspectu, quia dicitur {4.1775} quod videbant eam quotidie. Secundo, ex inordinato affectu, cum subditur : Et exarserunt. Et consequenter excecato intellectu, cum dicitur Et averterunt sensum suum, etc. quia inordinata affectio excecat oculum rationis. Et consequenter ex nefario conatu ad implendum propositum, cum dicitur : Dixitque alter ad alterum, etc.
marg.| Dicit igitur primo, etc. Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et de ambulabat in pomerio viri sui, etc. Susanna tantum erat verecunda, et presente frequentia populi stabat clausa cum puellis suis intra domum. Sed cum populus exisset, et sene aliquantulum remanerent ad conferendum in simul de auditis in iudicio. Tunc Susanna exibat cameram, et intrabat hortum causa recreationis et lavationis, nec cavebat tantum a senibus propter etatem et sanctitatis apparentiam in eis, quantum cavebat ab aliis. Cetera patent ex dictis usque ibi:
Numérotation du verset Dn. 13,8 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Dn. 13,9 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Dn. 13,10 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Dn. 13,11 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Dn. 13,12 
marg.| £ .1. % Dixitque alter ad alterum :
Numérotation du verset Dn. 13,13 
marg.| Eamus domum, quia hora prandii est, etc. Hoc fecerunt, quia quilibet volebat se expedire de alio, ut posset solus reverti ad loquendum cum Susanna, et ad decipiendum eam. Sequitur.
Numérotation du verset Dn. 13,14 
marg.| £ .2. % Cumque revertissent : prope domum Ioachim. per diversas tamen vias. Venerunt in unum, etc. Sequitur.
marg.| £ .3. % Et tunc in commune statuerunt tempus, etc. quia firmati fuerunt in suo malo proposito.
Numérotation du verset Dn. 13,15 
marg.| £ .4. % Factum est autem : Hic consequenter ponitur tentationis modus, ubi ponuntur ista per ordinem. Primum est, fraudulentia et insidiatio in hoc quod observaverunt tempus aptum, scilicet post populi discessum, et locum {4.1776} congruum, scilicet pomerium vel hortum. Et hoc est quod dicitur hic, Factum est autem cum observarent diem aptum, etc. Modus loquendi est ad significandum frequentiam faciendi aliquid, quia Susanna frequenter illum hortum intrabat. Sequitur.
Numérotation du verset Dn. 13,16 
marg.| £ .5. % Et non erat ibi quisquam preter duos senes absconditos et contemplantes eam : Ex ardore desiderii.
Numérotation du verset Dn. 13,17 
marg.| £ .6. % Dixit ergo puellis, Afferte mihi oleum : Hic oleum accipitur pro lachryma arborum aromaticarum, qua utuntur in terra illa contra estum.
marg.| £ .7. % Et smigmata : secundum Hieronymus smigma est aqua de hordeo, et palea facta ad lavandum faciem et refrigerandum.
marg.| £ .8. % Et ostia pomerii claudite, propter securitatem, ne aliquis posset venire ad eam.
marg.| £ .9. % Ut laver : Ex illis, scilicet que debebant apportare puelle predicte, et forte erat ibi irriguum fontis vel aliquid aliud.
Numérotation du verset Dn. 13,18 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Dn. 13,19 
marg.| £.10.% Sequitur Cum autem essent egresse puelle, etc. Hic ponitur secundum quod fuit in ista tentatione, scilicet maligna suggestio.
Numérotation du verset Dn. 13,20 
marg.| Primo Susannam assecurando ad perpetrandum rem illicitam, cum dicitur, Ecce ostia pomerii clausa sunt, et nemo, etc. Secundo ei mortem minando, nisi consentiat, cum subditur.
Numérotation du verset Dn. 13,21 
marg.| Quod si nolueris, dicemus testimonium contra te, etc. Tertium quod in hac tentatione ponitur est Susanne virtuosa electio, quia magis elegit mori, quam Dei mandatum pretergredi. Et hoc est quod dicitur hic.
Numérotation du verset Dn. 13,22 
marg.| £.11.% Ingemuit Susanna : Ex dolore cordis propter periculum imminens.
marg.| £.12.% Angustie sunt mihi undique : Angustiosum est mori, et angustiosum {4.1777} est dignum morte fieri, propter quod sequitur.
marg.| £ .1. % Si enim hoc egero : Quod persuadetis legem Dei transgrediendo.
marg.| £ .2. % Mors mihi est : scilicet debita, quia in lege Moysi precipitur adultera lapidari.
marg.| £ .3. % Si autem non egero, non effugiam manus vestras : mortem in currendo, licet indebitam.
Numérotation du verset Dn. 13,23 
marg.| £ .4. % Sed melius est mihi absque, etc. quia puniri non est malum simpliciter, quia est malum pene, sed fieri pena dignum est simpliciter malum, quia hoc est malum culpe.
Numérotation du verset Dn. 13,24 
marg.| £ .5. % Et exclamavit etc. ne forte senes ex vehementia concupiscentie qua erant inflammati in ipsam irruerent, et ipsam licet invitam impudice tangerent.
marg.| £ .6. % Exclamaverunt, etc. Hic consequenter ponitur Susanne maligna accusatio. Et dividitur in duas partes, quia primo accusatur extra iudicium. Secundo, in iudicio, ibi, Et facta est dies. In prima dicitur sic Ex clamaverunt, etc. ut notarent eam ream coram familia accurrente ad clamorem Susanne, quia si tacerent, redderent se suspectos.
Numérotation du verset Dn. 13,25 
marg.| £ .7. % Et cucurrit : Ad simulandum quod vir eius de quo falso eam accusabant exiisset, antequam famuli venissent, quia si ostium inventum fuisset clausum, et tamen iuvenis non fuisset inventus, testimonium eorum fuisset suspectum.
Numérotation du verset Dn. 13,26 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Dn. 13,27 
marg.| Sequitur £ .8. % Postquam autem, etc. Accusantes Susannam de crimine adulterii.
marg.| £ .9. % Erubuerunt, etc. quia diligebant Susannam, tamquam in domo eius nutriti. Cuius causa subditur.
marg.| £.10.% Quia nunquam, etc. In quo apparet bonitas eius non solum in vita, sed etiam in fama.
marg.| £.11.% Et facta est, etc. Hic consequenter ponitur accusatio in iudicio. Et dividitur in tres partes, quia primo ponitur Susanne citatio. Secundo accusantium {4.1778} iuratio, ibi, Consurgentes autem. Tertio, iuratorum testificatio, ibi, Et dixerunt presbyteri. In prima parte dicitur sic.
Numérotation du verset Dn. 13,28 
marg.| £.12.% Cumque venisset populus, etc. scilicet ad locum iudicii.
marg.| £.13.% Venerunt, etc. Comparendo in loco iudicii ad implendum nequitiam suam.
Numérotation du verset Dn. 13,29 
marg.| £.14.% Et dixerunt coram etc. Et sic apparet Susanne solemnis citatio.
Numérotation du verset Dn. 13,30 
marg.| £.15.% Et venit cum parentibus etc. quia non poterat sola sufficere ire ad iudicium, amici autem eius venerunt cum ea, ipsi compatientes propter sanctitatem eius quam noverant.
Numérotation du verset Dn. 13,31 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Dn. 13,32 
marg.| Sequitur : £.16.% At iniqui illi iusserunt : quia forte volebant inducere populum ad suspicandum male de ea ex rubore vultus eius, sciebant enim ipsam esse verecundam.
marg.| £.17.% Erat enim cooperta, etc. Hoc potest intelligi dupliciter. Uno modo referendo ad preceptum senum qui iusserunt eam discooperiri, ut sic reficerentur eius aspectu, ex quo non poterant sibi copulari nefario actu. Alio modo potest intelligi referendo ad ipsam Susannam et amicos eius, qui cooperuerunt eam, ut sit sensus, Erat enim cooperta. scilicet amicorum suorum consilio.
marg.| £.18.% Ut vel sic satiarentur decore eius, id est ut non videntes eius pulchritudinem, minus inflammarentur de ea, et sic non accusarent eam crudeliter, quia amici eius scilicet Susanne sciebant causam accusationis per revelationem Susanne.
Numérotation du verset Dn. 13,33 
marg.| £.19.% Flebant igitur sui, etc. scilicet ex pietate cognoscentes innocentiam Susanne.
Numérotation du verset Dn. 13,34 
marg.| £.20.% Consurgentes autem duo presbyteri : Hic ponitur accusantium iuratio ex quo habetur argumentum, quod de crimine unde aliquis debeat mori, non est credendum alicui simplici verbo suo cuiuscumque autoritatis et sanctitatis sit. Et hoc est quod dicitur hic, Consurgentes autem duo presbyteri etc. qui erant iudices et sacerdotes populi.
marg.| £.21.% Posuerunt manus suas super caput eius : Iste enim erat modus {4.1779} iurandi contra personam condemnandam ad mortem, ut testes in iurando et testimonium proferendo ponerent manus super caput eius, ut habetur Leviti. xxi 3. Que flens, etc. quia videbat quod criminaliter agebant contra eam.
Numérotation du verset Dn. 13,35 
marg.| £ .1. % Suspexit ad celum : quia aliunde non poterat habere auxilium, et proprium est divinitatis succurrere in casibus desperatis.
Numérotation du verset Dn. 13,36 
marg.| £ .2. % Et dixerunt presbyteri : Hic ponitur iuratorum testificatio.
marg.| £ .3. % Cum deambularemus, etc. Hoc dicunt, ne requiratur alius testis cum eis. Sequitur.
marg.| £ .4. % Clausit ostium pomerii, et dimisit etc. Hoc dicunt in argumentum sui dicti, quod sequitur.
Numérotation du verset Dn. 13,37 
marg.| £ .5. % Venitque ad eam adolescens : Quia aliter non poterant ostendere Susannam morte dignam, nisi allegarent factum turpe : pro peccato enim voluptatis vel concupiscentie non statuitur aliqua pena in lege.
Numérotation du verset Dn. 13,38 
marg.| £ .6. % Porro nos cum essemus in angulo pomerii : Hoc dicunt ad colorationem dicti sui, quia si fuissent in palam, dictum eorum non habuisset aliquam probabilitatem, scilicet quod Susanna vellet tale quid committere ipsis videntibus.
marg.| £ .7. % Cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri : quia de facto non creditur testimonio alicuius, nisi dicat se vidisse.
Numérotation du verset Dn. 13,39 
marg.| £ .8. % Et illum quidem non quivimus comprehendere, etc. tamquam iuvenis existens, nos autem senes.
Numérotation du verset Dn. 13,40 
marg.| £ .9. % {4.1780} Hanc autem cum apprehendissemus interrogavimus quisnam esset, etc. Hoc autem dixerunt, ne quereretur ab eis quis esset adolescens, et per hoc possent deprehendi.
Numérotation du verset Dn. 13,41 
marg.| £.10.% Credidit eis multitudo : Hic describitur ipsius Susanne iniusta condemnatio. Que ostenditur ex duobus, scilicet ex populi ignorantia, qui credidit senibus propter etatem et autoritatem eorum absque diligenti examinatione : propter quod de hoc infra reprehenduntur a Daniele : ubi dicitur. Sic fatui filii Israel, etc. Ex hoc ducitur argumentum quod pro nulla etate vel autoritate seu sanctitate debent applicari testes in causa criminali, maxime sine diligenti examinatione. Secundo ostenditur condemnatio iniusta ex Susanne innocentia, cum dicitur.
Numérotation du verset Dn. 13,42 
marg.| £.11.% Exclamavit autem, etc. Ex cordis affectu et conscientia pura.
marg.| £.12.% Deus eterne qui absconditorum es : quia ipse solus novit secreta cordium divina enim scientia eternitate mensuratur, ideo ita cognoscit futura sicut presentia.
Numérotation du verset Dn. 13,43 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Dn. 13,44 
marg.| £.13.% Exaudivit : hic ponitur Susanne digna liberatio. Et dividitur in quatuor partes : quia primo ponitur Danielis appellatio a sententia iniqua, Secundo testium diligens examinatio ibi : Reversus est populus. Tertio, ipsorum condemnatio, ibi : Exclamavit itaque. Quarto : pro predictis gratiarum actio, ibi : Helchias autem. In prima parte dicitur sic : Exaudivit autem Dominus vocem eius, id est cum affectu audivit.
Numérotation du verset Dn. 13,45 
marg.| £.14.% Cumque duceretur etc. Ex quo patet, quod Daniel hoc non fecit ex humana industria, sed ex divino instinctu.
Numérotation du verset Dn. 13,46 
marg.| £ .1. % {4.1781} Exclamavit voce magna : ut posset ab omnibus audiri.
marg.| £ .2. % Mundus ego sum a sanguine huius : hoc est dictum : non assentio huic sententie : sed magis ab ea appello tamquam ab iniqua, ut patet per verba sequentia.
Numérotation du verset Dn. 13,47 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Dn. 13,48 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Dn. 13,49 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Dn. 13,50 
marg.| £ .3. % Reversus est ergo populus : Ad locum, scilicet iudicii.
marg.| £ .4. % Et dixerunt ei senes : Non illi duo qui accusabant Susannam, sed alii senes populi Israel.
marg.| Veni et sede etc. in loco iudicii.
marg.| £ .5. % Et indica nobis : qualiter possit veritas aperiri.
marg.| £ .6. % Quia tibi dedit etc., id est sapientiam que solet esse in antiquis, ut dicitur Iob 12 In antiquis est sapientia, et in multo tempore invenitur prudentia.
Numérotation du verset Dn. 13,51 
marg.| £ .7. % Et dixit ad eos Daniel : Separate, etc. ne confingant aliud mendacium simile precedenti. Sequitur.
Numérotation du verset Dn. 13,52 
marg.| £ .8. % Inveterate dierum malorum : Ex hoc patet, quod testes falsi sunt increpandi et terrendi, ut ex hoc magis appareat eorum fraudulentia.
marg.| £ .9. % Nunc venerunt, etc., id est ostendentur per penam tibi a Deo inferendam. Sequitur.
Numérotation du verset Dn. 13,53 
marg.| £.10.% Dicente Domino, Innocentem : hoc dicitur Dt. xxvij.
Numérotation du verset Dn. 13,54 
marg.| £.11.% Nunc ergo si vidisti etc. Ex hoc patet, quod testes sunt interrogandi de circunstantiis : quia per hoc apprehenditur eorum falsitas et contradictio.
marg.| £.12.% {4.1782} Videris eos colloquentes sibi ? Curialiter loquitur sicut homo castus et verecundus, non sicut senes impudici qui dixerant : Vidimus eos pariter commisceri.
marg.| £.13.% Qui ait : Sub cino : nomen est arboris, et est idem quod lentiscus arbor humilis : cuius succus foliorum consolidat labia, ut dicit hic glossa.
Numérotation du verset Dn. 13,55 
marg.| £.14.% Dixit autem Daniel : Recte mentitus etc., id est ad damnationem capitis tui que ex hoc sequitur.
marg.| £.15.% Ecce enim, etc., id est iudex, quia iudices populi et sacerdotes aliquando nominantur angeli, sicut patet Malac. 2b. Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius : angelus enim Domini exercituum est. Vel angelus vere accipitur ibi pro angelo Susanne, qui damnationem senum erga Deum procuravit.
marg.| £.16.% Et amoto : prius enim amovit quam alter veniret, ne posset alteri significari, quid diceret.
Numérotation du verset Dn. 13,56 
marg.| £.17.% Et dixit, etc. licet enim esset de tribu Iuda secundum rem : tamen imitabatur mores Chananeorum : increpat autem ipsum Daniel sicut primum, et eadem causa, ut territus citius deprehendatur.
marg.| £.18.% Species decepit, id est pulchritudo Susanne.
marg.| £.19.% Et concupiscentia, id est mentem tuam avertit a rectitudine rationis et legis divine.
marg.| £.20.% Sic faciebatis : eas per terrores decipiendo.
Numérotation du verset Dn. 13,57 
marg.| £ .1. % {4.1783} Et ille : consentiendo vobis in opus nefarium.
marg.| £ .2. % Sed non : Nobilis, scilicet genere et moribus.
marg.| £ .3. % Sustinuit : vobis assentiendo.
Numérotation du verset Dn. 13,58 
marg.| £ .4. % Nunc ergo : Curialiter loquendo de actu carnali, ut iam dictum est.
marg.| £ .5. % Qui ait : Nomen est arboris, nec est arbor eadem cum lentisco, ut dicunt aliqui et male, quia tunc non esset discordia in testimonio eorum, cuius contrarium exprimitur in littera, aliter non essent convicti sicut testes falsi. Et ideo dicendum quod prinus idem est quod pinus, ut dicitur in lib. de proprietatibus rerum.
Numérotation du verset Dn. 13,59 
marg.| £ .6. % Dixit autem : eodem modo exponitur sicut prius.
marg.| £ .7. % Ut secet : separando, scilicet animam a corpore per mortem : quia non fuerunt interfecti gladio, ut supra dictum est.
Numérotation du verset Dn. 13,60 
marg.| £ .8. % Exclamavit : quia videbat contradictionem eorum.
Numérotation du verset Dn. 13,61 
marg.| £ .9. % Et consurrexerunt etc. faciendo eis secundum legem talionis scripta in lege Moysi.
Numérotation du verset Dn. 13,62 
marg.| £.10.% {4.1784} Et interfecerunt etc., id est sicut dignos morte regi tradiderunt, qui habebat aliam iustitiam : et ipse fecit eos comburi secundum modum illius terre, ut dicitur Ier. 29 ut supra allegatum est in eodem capitulo.
marg.| £.10.% Vel aliter : Interfecerunt. quia de voluntate regis speciali permissum est Iudeis ut eos interficerent secundum legem Mosi. Et sic fuerunt lapidati, que lapidatio potest dici frictio in igne : ut supra dictum est.
Numérotation du verset Dn. 13,63 
marg.| £.11.% Elchias : Hic consequenter ponitur gratiarum actio pro liberatione innocentis. Et hoc est quod dicitur : Elchias autem et uxor, etc. Sequitur.
marg.| £.12.% Quia non est inventa etc. licet enim laudarent Deum de liberatione Susanne a morte, tamen magis laudabant eum de liberatione sue innocentie, quia innocentia est maius bonum, quam sit corporalis vita.
Numérotation du verset Dn. 13,64 
marg.| £.13.% Daniel autem factus est, etc. Quia ex hoc facto innotuit populo, quod Spiritus erat in illo et zelus legis divine. Patet etiam ex hoc sollicitudo eius circa populum, quia licet esset in domo regis, tamen sollicitus erat de his que fiebant apud filios Israel.
Numérotation du verset Dn. 13,moraliter 
marg.| £ .1. % {4.1773} Et erat vir : Capitulum istud et sequens non sunt de canone, sed quia non faciunt librum per se distinctum, ideo non expecto ponere eorum moralitatem cum moralitate librorum qui non sunt de canone, quorum moralitatem intendo ponere in operis huius fine. Hic autem istorum duorum capitulorum moralitatem intendo ponere satis brevem. In hoc autem capitulo ipsius Susanne falsa ponitur accusatio. Et in casu simili, accusatio habet aliquam veritatis apparentiam ex duobus. Primum est nobilitas generis, que dat aliquando audaciam male agendi. Secundum est venustas corporis, qua alios allicit ad concupiscentiam {4.1774} mulierum, et difficile custoditur quod a pluribus impugnatur. Sed primum excluditur, quando cum nobilitate generis concurrit nobilitas virtutis, et sic contingit in Susanna, quia fuit de tribu regia, scilicet de tribu Iuda, sicut dicitur infra. Sed filia Iuda etc. Fuit etiam nobilis moribus : ideo dicitur de ea : Parentes enim, etc. Secundum autem excluditur, quod Dei timore venustas corporis roboratur, sicut fuit in Susanna, de qua dicitur, Pulchram nimis, etc. Intantum, quod magis voluit incurrere mortis iudicium, quam offendere Deum suum, dicens : Melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini.
marg.| {4.1777} Circa testes duo sunt attendenda, scilicet eorum conditio, et examinatio. Quantum ad primum observandum est, quod quantumcumque sint senes etate, iudices autoritate, sacerdotes officii {4.1778} sanctitate, sicut contingit in casu Susanne, tamen non est eis assentiendum sine debita examinatione, aliter posset error magnus contingere, sicut contingit in Susanne condemnatione.
marg.| {4.1779} Circa scilicet secundum, scilicet examinationem testium observandum est quod separentur, ne invicem falsum confingant sicut Daniel fecit testes contra Susannam abinvicem separari : {4.1780} et quod increpentur vel terreantur, ut sic concussi veritatem facilius recognoscant, et quod interrogentur, ut videatur si devient, et sic de falsitate reprehensi iuste puniantur, ut liberetur innocens et mali terreantur, sicut processum fuit in liberatione Susanne.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dn. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 06/11/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=38&chapitre=38_13)

Notes :