Nicolaus de Lyra

Capitulum 12

Numérotation du verset Dn. 12,1 

In tempore autem illo
consurget Michael
princeps
magnus,
qui stat
pro filiis populi tui,
et
veniet tempus
quale non fuit ab eo ex quo gentes esse ceperunt usque ad tempus illud.
Et in tempore illo
salvabitur
populus tuus,
omnis qui inventus fuerit
scriptus
in libro.
Numérotation du verset Dn. 12,2 

Et multi
de his qui dormiunt in terre pulvere
evigilabunt:
alii in vitam eternam1
1 eternam] + et Weber
alii in opprobrium
ut videant semper.
Numérotation du verset Dn. 12,3 

Qui autem docti fuerint
fulgebunt quasi splendor firmamenti,
et qui ad iustitiam
erudiunt multos,
quasi stelle in perpetuas eternitates.
Numérotation du verset Dn. 12,4 

Tu autem
Daniel claude2
2 claude] clude Weber
sermones
et signa librum
usque ad tempus
statutum. Plurimi pertransibunt3
3 P. p.] inv. Weber
et multiplex erit scientia.
Numérotation du verset Dn. 12,5 

Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant:
unus hinc super ripam fluminis et alius inde ex altera ripa fluminis.
Numérotation du verset Dn. 12,6 

Et dixi viro qui indutus erat lineis
qui stabat
super aquas fluminis:
Usquequo finis horum mirabilium ?
Numérotation du verset Dn. 12,7 

Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset4 dexteram et sinistram suam in celum et iurasset per viventem in eternuma,
0 Cf. Apc. 10, 5-6.
4 elevasset] levasset Weber
quia in tempus
et tempora5
5 et tempora] temporum Weber
et dimidium temporisb.
0 Cf. Apc. 12, 14.
Et cum completa fuerit
dispersio
manus populi sancti, complebuntur universa hec.
Numérotation du verset Dn. 12,8 

Et ego
audivi,
et non intellexi
et dixi: Domine mi quid erit post hec ?
Numérotation du verset Dn. 12,9 

Et ait: Vade Daniel,
quia clausi sunt
signatique sermones
usque ad tempus
prefinitum.
Numérotation du verset Dn. 12,10 

Eligentur
et dealbabuntur
et quasi ignis
probabuntur multi.
Et impie agent impii
neque intelligent omnes impii.
Porro docti intelligent,
Numérotation du verset Dn. 12,11 

et a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium
et posita fuerit
abominatio
in desolationem6,
6 desolationem] desolatione Weber
dies mille ducenti nonaginta.
Numérotation du verset Dn. 12,12 

Beatus qui exspectat et pervenit ad dies mille et7 trecentos triginta quinque.
7 et] om. Weber
Numérotation du verset Dn. 12,13 

Tu autem Daniel vade
ad prefinitum,
et requiesces
et stabis in sorte tua in finem8 dierum.
8 finem] fine Weber
Hucusque Danielem in hebreo volumnie legimus ; cetera que sequuntur usque ad finem libri de theoditionis editione translata sunt.

Capitulum 12

Numérotation du verset Dn. 12,1 
differentia3
marg.| {LYR38.12.14T99} Totius pruden<tie> compendium |in litteris continetur |Princeps quidem sine litteris est navis sine regimine |Et volucris sine pennis. | In litteris : - prudens invenit unde sapientior fiat - zellator repperit unde cum virtutr roboretur - princeps accipit quomodo populus sub qualitate componat Nec potest aliqua in mundo esse fortuna quam litterarum non augeat gloriosa notitiaA.
[...]


Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dn. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=38&chapitre=38_12)

Notes :