Capitulum 1
Numérotation du verset
Phil. 1,1
Paulus
et Timotheus
servi
Iesu Christi omnibus sanctis
in Christo Iesu
qui sunt Philippis cum episcopis
et diaconibus1,
1 diaconibus] diaconis
Weber
Numérotation du verset
Phil. 1,2
gratia
vobis et pax
a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Numérotation du verset
Phil. 1,3
Gratias ago Deo
meo
in omni memoria vestri,
Numérotation du verset
Phil. 1,4
semper
in cunctis orationibus meis pro omnibus
vobis
cum gaudio,
deprecationem faciens
Numérotation du verset
Phil. 1,5
super
communicatione vestra
in evangelio
Christi2, a prima die
2 Christi]
om. Weber
usque nunc.
Numérotation du verset
Phil. 1,6
Confidens in Domino Iesu3
3 in Domino]
om.
.
Weber
hoc ipsum quia qui
cepit
in vobis opus bonum,
perficiet
usque in diem Christi Iesu.
Numérotation du verset
Phil. 1,7
Sicut est mihi iustum
hoc sentire pro omnibus vobis, eo quod habeam vos in corde4,
4 vos…corde] in corde vos
Weber
et in vinculis meis,
et in defensione,
et confirmatione evangelii,
socios gaudii mei
omnes vos esse.
Numérotation du verset
Phil. 1,8
Testis enim mihi est Deus
quomodo
cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu.
Numérotation du verset
Phil. 1,9
Et hoc
oro ut caritas vestra magis ac magis abundet
in scientia,
et in5 omni sensu,
5 in]
om. Weber
Numérotation du verset
Phil. 1,10
ut probetis potiora, ut sitis sinceres,
et sine offensa
in
diem Christi,
Numérotation du verset
Phil. 1,11
repleti fructu iustitie
per
Iesum Christum6
6 Iesum Christum]
inv. Weber
in gloriam et laudem Dei.
Numérotation du verset
Phil. 1,12
Scire autem vos volo, fratres,
quia que circa
me
sunt, magis
ad profectum evangeli pervenerunt7,
7 Evangeli pervenerunt] venerunt Evangelii
Weber
Numérotation du verset
Phil. 1,13
ita
ut
vincula mea manifesta fierent in Christo
in omni pretorio,
et in ceteris omnibus,
Numérotation du verset
Phil. 1,14
ut8 plures
8 ut] et
Weber
de9 fratribus in Domino
9 de] e
Weber
confidentes vinculis meis,
abundantius
auderent10
10 auderent] audere
Weber
sine timore verbum Dei loqui.
Numérotation du verset
Phil. 1,15
Quidam quidem
et
propter invidiam et contentionem,
quidam autem
et propter bonam voluntatem
Christum predicant.
Numérotation du verset
Phil. 1,16
Quidam
ex caritate,
scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum.
Numérotation du verset
Phil. 1,17
Quidam autem
ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare
vinculis meis.
Numérotation du verset
Phil. 1,18
Quid enim
dum omni modo sive per occasionem,
sive per veritatem
Christus
annuntietur11. Et in hoc
11 annuntietur] adnuntiatur
Weber
gaudeo,
sed
et gaudebo.
Numérotation du verset
Phil. 1,19
Scio enim quia hoc
mihi proveniet
ad12 salutem,
12 ad] in
Weber
per vestram orationem
et subministrationem Spiritus Iesu Christi,
Numérotation du verset
Phil. 1,20
secundum
exspectationem et spem meam quia
in
nullo confundar,
sed in omni fiducia sicut semper
et nunc
magnificabitur
Christus
in corpore meo,
sive per vitam,
sive per mortem.
Numérotation du verset
Phil. 1,21
Mihi autem13 vivere Christus est
13 autem] enim
Weber
et mori lucrum.
Numérotation du verset
Phil. 1,22
Quod si vivere
in carne
hic mihi fructus est operis14.
14 est operis]
inv. Weber
Quid15
15 quid] et
praem. Weber
eligam
ignore.
Numérotation du verset
Phil. 1,23
Coartor autem
e duobus, desiderium habens dissolvi
et cum Christo esse
multo magis
melius :
Numérotation du verset
Phil. 1,24
permanere autem in carne,necessarium16 est
16 necessarium] magis
praem. Weber
propter vos.
Numérotation du verset
Phil. 1,25
Et hoc confidens scio,
quia manebo et permanebo
omnibus vobis
ad profectum vestrum
et gaudium fidei
Numérotation du verset
Phil. 1,26
ut gratulatio vestra abundet
in Christo Iesu
in me
per meum adventum iterum
ad vos.
Numérotation du verset
Phil. 1,27
Tantum digne
evangelio Christi
conversamini,
ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis,
quia stetistis uno spiritu
unanimes,
collaborantes fide evangelii,
Numérotation du verset
Phil. 1,28
Et
in nullo
terreamini ab adversariis,
que est illis causa perditionis,
vobis autem salutis.
Et hoc a Deo,
Numérotation du verset
Phil. 1,29
quia vobis donatum
{t. 4 : Erfurt, f. 1111va ; facsim., p. 382a} est pro Christo,
non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini,
Numérotation du verset
Phil. 1,30
idem eundem17 certamen habentes
17 idem] eundem
Weber
qualem et vidistis in me,
et nunc
audistis de me.
Capitulum 1
Numérotation du verset
Phil. 1,1
dist. 1
dist. 1
prol.|
marg.|
Paulus et Timotheus.
Hanc Epistolam scribit Apostolus Philippensibus. “Philippenses autem sunt {192.223A} Macedones, qui accepto verbo predicationis ab Apostolo firmi in fide fuerunt, nec pseudoapostolos receperunt. Unde eos laudat Apostolus”.a
A
a Philippenses ... Apostolus] <ex quo> RB-731 Ed. Bruyne, Préfaces. XV.22.Spa = y = Escorial S-I-19
A
¶Codd. :
PL192
marg.|
[AMBROSIUS] Hi Paulo per Epaphroditum aliquam substantiam Romam miserant: quem cum hac remisit Epistola, in qua, cum presens non potest, munit eos contra duplex bellum, scilicet tribulatorum et pseudopredicatorum, ut omnia adversa pro Christo sustineant, et cum humilitate, sicut et Christus fecit et legalia a pseudoapostolis numquam recipiant. Is nec se Apostolum nominat, quia numquam de eo minus vel contra eum senserant. Ideo ergo dignitatem supprimit, quia de eo recte sentiebant.
marg.|
Et est intentio Apostoli in hac Epistola cohortari Philippenses ad patientiam contra tribulationes, et ad {192.223B} constantiam contra pseudopredicatores.
marg.|
Modus talis: More solito salutationem premittit, deinde gratias agit Deo pro eis, implorans eis maiora bona, ut virtutibus crescentes ad perfectionem perveniant. Deinde ad patientiam tribulationum monet exemplo suo et Christi, et postea ut sibi caveant a versutiis pseudoapostolorum, tandem moralem admonitionem interserit, et prope finem de gratia quam sibi Romam per Epaphroditum miserant gaudere se dicit. Premittens ergo salutationem ait:
Paulus et Timotheus.
Timotheum apponit, quia hunc erat ad eos missurus, per hoc eum quodammodo commendans, ut eadem que scribit ab eo bene accipiant.
Servi Iesu Christi.
Nomen dignitatis tacet quod est Apostolus, quia non erat opus auctoritate cum de {192.223C} illo recta sentirent. Conditionem fatetur, quia casto timore Christo subditi vere liberi sunt. Sicut enim duo sunt timores qui faciunt duo genera timentium, sic due servitutes que faciunt duo genera servorum. Est enim timor quem perfecta caritas foras mittit. Est etiam servitus simul cum eo foras mittenda. Et alius timor castus permanens in seculum seculi: cui adiuncta est alia servitus, qua miro et ineffabili modo, sed tamen vero sic servi sumus, ut liberi simus servi, scilicet timore casto, ad quem pertinet servitus intrans in gaudium Domini sui, non servi, timorem foras mittendo, ad quem pertinet servitus, non manens in eternum in domo. Servos igitur dixit, ut et ipsi quibus scribit {192.223D} pro Domino ferant dura, Christi, ut contra pseudo stent. Scribit hanc Epistolam
omnibus sanctis,
id est in baptismate sanctificatis,
qui sunt Philippis,
que est civitas Grecie quam edificavit Philippus pater Alexandri adoptivus, vocans eam Philippis a nomine suo. Sanctis dico,
in Christo Iesu,
id est operante Christo Iesu, vel fundatis in Christo, id est in fide Christi, scilicet qui credunt etiam hominem esse. Scribunt sanctis dico,
cum
id est et
episcopis et diaconibus.
Episcopos etiam presbyteros dicit. Non enim plures episcopi in una civitate essent, neque presbyteros intermitteret, ut ad diaconos descenderet; et significat per episcopos et diaconos maiores, per sanctos minores. Et est sensus: {192.224} Scribunt sanctis et episcopis, et diaconibus, id est minoribus et maioribus. Quia premittit minores, ad humilitatem invitat; et quia hos subnectit, ostendit non esse aliquem a Deo perfectum qui non indigeat hac admonitione. Vel Paulus scribit et Timotheus, omnibus sanctis, qui sunt Philippis, scribit dico, cum episcopis et diaconibus, quia eorum bonum pariter optabant, et in scribendo premittitur salutatio, in hunc modum.
Gratia,
scilicet remissio peccatorum sit
vobis et pax,
scilicet tranquillitas mentis et reconciliatio ad Deum,
a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
marg.|
Gratia
{192.222}
vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc, confidens hoc ipsum, quia qui cepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu.
marg.|
Gratias
etc. Primum agit gratias Deo cuius nutu omnia bona omnibus accidunt. quasi1: Agite que agitis {192.224} quia talia sunt. Unde:
Gratias ago Deo omnium meo,
privato beneficio, id est inde laudo Deum qui mihi facit quod in vobis volo, ago dico,
in omni memoria vestri,
id est quoties memor vestri fio. Quod utique sum,
in omnibus orationibus meis,
habitis
semper,
congruis temporibus. Gratias dico,
pro omnibus vobis,
scilicet prelatis et subditis. Et hoc
cum gaudio,
non tristis de culpa vera, ego dico,
faciens deprecationem,
id est deprecans ut stetis. Gaudio dico habito
super,
id est de
communione vestra,
que est
in evangelio Christi,
id est quia vos communicastis in fide et operibus Evangelii. Vel vestra communia fecistis in Evangelio exaltando, et hoc
a primo die
conversionis vestre
usque nunc.
Et ideo amodo magis standum est,
confidens.
quasi2: Deprecor {192.224} ut stetis, et sum confidens, id est confido
hoc ipsum
fieri a vobis quod precor, et non aliud, videte ne frustra. Confido dico, non in vobis, sed in Deo, quia Deus operans
cepit in vobis opus bonum,
cooperans
perficiet.
Cooperando enim, id est cum Deus in nobis perficit: Quod operando incipit, quia ipse ut velimus operatur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens. Ut ergo velimus, operatur: cum inde volumus, et sic volumus ut faciamus, nobis cooperatur: tamen sine illo vel operante ut velimus, vel cooperante cum volumus, ad bona pietatis opera nihil valemus. Perficiet dico,
usque in diem Christi Iesu,
id est usque ad finem quo Deus videbitur. Vel perficiet in nobis, per successionem, {192.224} usque in diem Iesu Christi, id est usque ad communem iudicii diem.
1 Quasi] + dicat
PL
2 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Phil. 1,7
dist. 2
dist. 2
prol.|
marg.|
Sicut
etc. quasi3: Ita gratias ago et deprecor, {192.225} et confido de vobis,
sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis,
id est sicut iustum est me ita velle de vobis. Aliud enim non debui sentire de tam bonis. Et exponit causam,
eo quod habeam vos,
non in solis labiis, sed
in corde,
id est in intimo affectu caritatis, qua desidero
vos omnes,
etiam minores, in futuro esse
socios,
id est ut in futuro sitis socii
gaudii mei,
id est remunerationis vite eterne. Et hoc desidero, dum laboro,
in vinculis meis et in defensione Evangelii,
contra impugnatores,
et confirmatione
infirmorum in doctrina Evangelii. Et est sensus: Memor vestri sum, et bonum vobis desidero, sive sum vinctus, sciens quoque vos esse vinctos; sive sim defendens Evangelium, quod et vos facitis; sive confirmem infirmos in Evangelio.
3 Quasi] + dicat
PL
marg.|
{192.225}
Testis enim mihi est Deus
etc. Ideo pro omnibus precor, quia cupio vos omnes esse in visceribus Christi, scilicet ut a Christo diligamini quasi eius viscera. Et inde testis est mihi Deus. Et hoc est quod ait: testis enim mihi est Deus
quomodo,
id est quanto affectu,
cupiam vos omnes esse in visceribus Christi,
id est in intimo Christi amore, ut ab eo perfecte diligamini. Vel eo affectu diligatis Deum et proximum quo Christus, qui animam suam pro fratribus posuit. Vel refertur ad illud quod supradixit, cum dixit se desiderare illos esse socios gaudii sui, et determinat hic quomodo desiderat, scilicet non humana cupiditate, non carnis affectu, sed Christi amore. Et hoc est quod ait: Testis enim mihi est Deus quomodo volo vos omnes esse participes gaudii {192.225} eterni. Cupiam, dico, non carnali affectu, sed in visceribus Christi, id est in amore Christi, dicit se desiderare amore Christi non humano, ut eos participes habeat in Domino.
Et hoc
etiam
oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet,
id est crescat, et hoc
in scientia et in omni sensu,
scilicet ut sciant in quibus Deum et proximum diligere debeant, et cum scierint habeant sensum et memoriam et adversionem in omnibus rebus, ita ut abundet, id est in tantum crescat caritas vestra in scientia,
ut probetis,
id est ut probare et discernere sciatis non solum que sunt bona et que mala, sed etiam inter bona que sunt
potiora, ut
post probationem et discretionem,
sitis sinceri
in vobis, id est sine operibus corruptionis;
et,
quantum ad proximum,
sine
{192.225}
offensa:
et hoc perseveranter, usque
in diem Christi,
id est usque ad finem vite. Et quia non sufficit abstinere a malo nisi fiat quod bonum est, addit:
repleti.
quasi4: Non solum sitis sine malis, sed etiam sitis
repleti fructu iustitie,
id est bonis operibus que sunt fructus, que est habitus animi. Repleti dico non viribus vestris, sed
per Iesum Christum.
Vos dico per hoc transituri
in gloriam et laudem Dei,
id est gloriam eternam unde laudetis Deum.
4 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita, repleti, quasi5: Oro ut abundet caritas vestra et sinceritas, ut per hec sitis repleti hic et in futuro, fructu, id est mercede iustitie: et hoc per Iesum Christum. Et adeo sitis repleti ut sitis in gloriam et laudem Dei, id est ut sitis gloria et {192.226} laus Dei, ut pro vobis, scilicet dicatur:
Mirabilis Deus in sanctis suis
(Ps. LXVII).
5 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Phil. 1,12
dist. 3
dist. 3
prol.|
marg.|
Scire autem.
Hactenus communiter locutus est ostendens suam erga illos caritatem, inde specialiter ea que tolerantiam suadent. [AMBROSIUS] Et quia superius dixit se cupere hos fore participes gaudii sui, ideo quod profecerit superedificatio eius insinuat eis quasi charis, et gratias agens, precatur hoc eis confidens:
Vos autem,
o
fratres, volo scire,
quia dixi vos socios gaudii mei, hoc scilicet quia
ea que circa me sunt,
id est exterior undique me circumdans abundantia passionum. Vel ideo ait circa me, quia non ad interiora pertingunt,
magis venerunt ad profectum Evangelii,
quam ad detrimentum ut {192.226} mali intenderunt ad profectum. Venerunt dico
ita ut vincula mea fierent manifesta in Christo,
id est utilitas vinculorum appareret in Christo, qui propter vincula plus annuntiatur. [Haimo] Vel vincula mea fierent in Christo, id est manifestum fieret quod vincula ipsa mihi essent in Christo, id est pro Christo, id est quod propter eum vinctus essem non pro aliquo crimine, quia namque patienter quelibet mala sustineo, patet non esse scelus falsitatis, quod in me iusta vindicta procellat; sed quamdam veritatem, quam sustinendi fortitudo magnificat [HIERONYMUS.] Manifesta fierent dico
in omni pretorio,
quo maiores conveniunt;
et in ceteris omnibus
locis. Cum enim Apostolus Rome vinctus retrusus esset in carcere in domo imperatoris, et doceret Evangelium, et infirmos {192.226} curaret, multaque miracula patraret, et multi per eum crederent, in tantum ut domum persecutoris Ecclesiam faceret redemptoris; et tunc manifestum est in pretorio et in omnibus locis, id est imperatori et omnibus consulibus et principibus et minoribus, propter Christum talia sustinere. Ita pro Evangelio ea sustineo
ut plures e fratribus,
non in se, sed in
Domino confidentes vinculis meis,
id est in consideratione vinculorum meorum,
abundantius
quam ante
auderent
contra pugnantes
loqui verbum Dei sine timore.
quasi6: Meo exemplo audent confidenter predicare ita dicentes: Si vinctus loquitur, cur non potius nos? Constantia enim eius multos animavit, ut non timerent evangelizare. Alii {192.227} autem,
quidam
diversi a prioribus quia mali sunt,
predicant quidem Christum.
Et hoc faciunt,
propter invidiam et contentionem,
id est quia invident mei apostolatus glorie, et contendunt habere.
Quidam autem,
ab his diversi quia cum boni sint predicant Christum, et hoc
propter bonam voluntatem,
scilicet ut alios salvent, id est pro dilectione Dei et proximi, et exemplo mee bone voluntatis.
Quidam
non diversi ab his, quia et hi boni sunt,
predicant Christum.
Et hoc
ex caritate
privata ad Apostolum, ut vicem eius vincti supplerent,
scientes quoniam positus sum
in vinculis
in defensione,
id est pro defensione
Evangelii.
Vel positus, id est firmus et stabilis sum in defensione Evangelii.
Quidam autem,
ab his diversi quia mali,
annuntiant Christum ex contentione,
{192.227} id est ex privato odio, quia aliquando mecum contenderunt et confutati sunt. Et ne viderentur correcti, addit,
non sincere,
id est non puro animo, sed
existimantes suscitare pressuram vinculis meis,
id est existimantes hoc, ut si quis de predicatione eos accuset in me auctorem eius vindicent. Astutia ergo simulationis isti Christum annuntiabant, ut possent seditiones excitare Apostolo, quasi auctori, qui multos aggregaverat suo collegio. [AUGUSTINUS] Ecce quatuor species doctorum distinxit, duas bonorum, et duas malorum, qui omnes annuntiant Christum, sed non eodem animo. Mali autem non simplici nec veraci animo Christum annuntiabant, boni vero puro animo et fide sincera: omnes tamen Evangelio proficiebant. Unde malos tolerandos dicit, subdens: {192.227}
Quid enim.
quasi7: Non solum ego et alii veri doctores laboramus ad profectum Evangelii, sed etiam mali. Qui non bono animo predicant sunt ad profectum, et ideo tolerandi. Quid enim refert qua intentione predicent, dum omnimodo,
sive per occasionem
terrenam,
sive per veritatem,
id est vero animo ut boni faciunt,
Christus,
id est veritas Christi, non falsitas,
annuntietur.
Veritatem quippe annuntiabant quidam etiam si non veritate, id est non vero animo. Terrenis enim cupiditatibus consulentes regem celorum annuntiabant, habentes in lingua veritatem, sed non in pectore castitatem, qui sunt utiles eis quos instruit Dominus. Unde ait:
Que dicunt facite, que autem faciunt nolite facere
{192.227} (Mt. 23). Ex occasione enim evangelizant querentes ab hominibus sua commoda, vel pecuniarum, vel honoris, vel laudis humane, quoslibet volentes accipere munera, non tam salutem eius querentes cui annuntiatur commodum suum. Qui vero audit salutem, si in illum crediderit quem illi annuntiant, qui annuntiat habebit detrimentum, cui annuntiatur habebit lucrum, quia annuntiat Evangelium, scilicet rectam fidem, sed non recte. Et ideo non est rectus: quod annuntiatur rectum est, sed qui annuntiat non est rectus. Quare? quia aliud querit in Ecclesia quam Deum: si Deum quereret, esset castus. Quisquis a Deo preter Deum aliquid querit, non {192.228} caste Deum querit. Tres invenimus personas, si verba Evangelii diligenter investigamus, pastoris, mercenarii, furis. Pastor veritate, veritatem annuntiat. Mercenarius vero occasione veritatem annuntiat, aliud querens, et tamen ille Christum annuntiat. Et ille fur et latro, veritatem negat et tollit. Diligendus est ergo pastor, tolerandus est mercenarius, cavendus 179 latro. Ideo Apostolus non prohibet mercenarios, sed permittit, quia et ipsi utiles ad aliqua. Et
in hoc gaudeo,
nunc quod Christus annuntiatur per occasionem, non solum per veritatem, id est de hoc nunc gaudeo quod veritas Christi predicatur, quecumque sit predicantium intentio. Et non solum nunc, sed
et
post
gaudebo,
scilicet in futuro.
6 Quasi] + dicat
PL
7 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita: Supra dixit tribulationes suas esse ad {192.228} profectum Evangelii, hic dicit sibi esse ad gaudium. quasi8: Non solum aliis est profectus de malis, sed et mihi est gaudium. Et hoc est quod ait: Et in hoc gaudeo, scilicet quod tribulationes sustineo pro Christo, sed et gaudeo. Ideo de malis meis gaudeo, vel pro profectu Evangelii, quia inde mihi salus. Et hoc est quod ait:
8 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Phil. 1,19
dist. 4
dist. 4
prol.|
marg.|
Scio enim quia hoc
[AMBROSIUS] scilicet pati pro Christo vel Evangelii ex mea predicatione profectus,
veniet mihi
in futuro in salutem eternam, quod illi putant ad mortem. Proveniet dico non solum meo merito, sed etiam
per vestram orationem,
id est adiuvante me vestra oratione,
et
per
subministrationem spiritus Iesu Christi
[Haimo] id est per Spiritum sanctum qui sua me quasi ruiturum columna fulcit, id est auxilium prebente et subministrante mihi Spiritu sancto. {192.229} Proveniet mihi, dico,
in salutem
que salus erit,
secundum exspectationem et spem meam,
id est erit tanta quantam salutem exspecto, et in presenti spero. Et hoc firmiter spero,
quia in nullo
statu, scilicet prosperis et adversis
confundar,
ut aliquo modo cedam a predicatione. [AMBROSIUS] In nullo dicit se confundi, quia et spes promissionis magna est, et res vera et honesta. Non confundar dico,
sed in omni fiducia,
que
sicut semper
a tempore conversionis fuit, ita et nunc est, dum in vinculis laboro,
Christus,
id est fama et gloria Christi,
magnificabitur
apud gentes, et
in corpore meo;
quod fragilius est. Magnificabitur dico,
sive per vitam,
qua mihi concessa eum predicabo,
sive per mortem,
qua perseverandi in eo, et pro eo moriendi famam dabo. Et {192.229} est sensus: Magnificabo Christum, si vixero, docendo; si moriar, exemplum relinquendo.
Mihi enim.
quasi9: Recte per vitam magnificabo, quia Christus est mihi vivere, quia causa eius vivo, ut eum magnificem non ob aliud, per mortem meam magnificabitur: et recte, quia
mori
est mihi
lucrum,
quia Christus mortis mee premium est. Vel ipsum mori, est mihi lucrum, quia per mortem ab his miseriis liberatur, et ad beatitudinem transit, et per mortem multos lucratur Deo.
9 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Quod si.
quasi10: Christus est mihi vivere ut eum magnificem.
Quia si vivere,
hic mihi fructus operis, id est tam dignus fructus de meo opere, scilicet magnificare Christum, quod opus facio dum mihi datur
vivere in carne:
si, inquam, hoc est, ecce {192.229}
ignoro,
id est nescio quid eligam nedum appetam, scilicet mori an vivere. quasi11: Nisi hic fructus esset, non est dubium quin mori eligerem, nisi Christum haberem premium, et ideo ne dubitetis, Philippenses, mori pro Christo.
10 Quasi] + dicat
PL
11 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita, mihi vivere. quasi12: Merito magnifico Christum, sive vita sive morte, quia Christus est mihi vivere, id est mihi vita hic et in futuro: hic per fidem et spem, in futuro per speciem: pro hac vita mortale corpus tradit, ut recipiat ipsum immortale in eternum. Unde subdit: Mori pro Christo est mihi lucrum. Quia si. quasi13: Christus est mihi vita hic et in futuro: quod utique est per bona opera. Quia, id est sed, si vivere, id est bene operari
in carne:
{192.229} quod mirum videtur, cum in carne non habitet nisi peccatum,
est mihi fructus operis,
id est mihi tam fructuosum opus, per quod scilicet Christus sit mihi vita hic et in futuro. Ecce
ignoro quid eligam,
mori scilicet an vivere.
Coarctor enim
vel
autem.
quasi14: Non solum ignoro quid eligam de duobus, sed etiam coarctor de duobus.
12 Quasi] + dicat
PL
13 Quasi] + dicat
PL
14 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita iunge: Ideo ignoro, quia coarctor de duobus, id est ex desiderio dissolvendi et necessitate vivendi. Non enim ita distinguendum ut dicatur, coarctor, et postea sequatur,
e duobus desiderium habens,
scilicet dissolvendi et in carne manendi, quia ex ipso sermonis textu diiudicatur, quoniam sequitur
dissolvi et esse
{192.230}
cum Christo multo melius est.
Apparet enim eum eius quod optimum est dicere se habere concupiscentiam, ut cum e duobus compellatur, alterius tantum hoc habeat concupiscentiam, alterius necessitatem. Sic ergo distinguendum est: Coarctor vel compellor e duobus. Deinde sequitur, ego dico, desiderium habens, vel concupiscentiam dissolvendi, ab his miseriis quibus quasi compedibus vinctus sum et cum Christo esse presentialiter. Et quasi quis queret: Quare huius rei potius habeat concupiscentiam? subdit: quia multo melius est, quantum ad me. Et quasi iterum diceretur: Cur ergo e duobus compelleris? subdit, quia est manendi necessitas, dicens:
Permanere autem in carne necessarium est propter vos,
non propter me. quasi15: Illud {192.230} est mihi melius, hoc necessarium vobis. Ideo illud cupio, hoc non recuso. Sunt quidam homines imperfecti, qui cum patientia moriuntur; et sunt quidam perfecti, qui cum patientia vivunt. Qui adhuc desiderat vitam istam, cum illi venerit dies mortis, patienter tolerat mortem. Luctatur adversum se ut sequatur voluntatem Dei, et hoc potius agit animo quod elegit Deus, non quod elegit voluntas humana, et ex desiderio vite presentis fit lucta cum morte, et adhibet patientiam et fortitudinem ut equo animo moriatur, iste patienter moritur. Qui vero desiderat sicut Apostolus
dissolvi et esse cum Christo
, non patienter moritur, sed patienter vivit, delectabiliter moritur.
15 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vide Apostolum patienter viventem, id est cum patientia: hic non amare {192.230} vitam, sed tolerare. Unde ait :
Cupio dissolvi, et esse cum Christo
multo melius est. Tedium enim illi erat manere in carne, et ex duobus patiebatur angorem. Alterum optimum ducebat, unde passioni appropinquans vehementius glorificabatur, dicens:
Bonum certamen certavi, de reliquo reposita est mihi corona
etc. (2Tim. 4).
marg.|
Vel ita potest distingui: Quid eligam ignoro: coarctor enim desiderium habens e duobus, id est dissolvendi et in carne manendi, et hoc est habens desiderium etc. id est quia desiderium
et esse cum Christo
multo melius est, sed manere in carne necessarium est propter vos. Et ego confidens in hoc, scilicet quia necessarium est me manere propter {192.230} vos,
scio quod manebo
etc. [AMBROSIUS] Ecce sciens melius esse
et esse cum Christo
sed necessarium esse ut maneret in carne propter instructionem credentium et profectum fidelium, non quod sibi tutius est elegit, sed quod multis expedit, ostendens quantum affectum habeat circa eos, hoc secutus quod proficeret per caritatem quam anteposuit omnibus.
marg.|
Vel ita, et ego scio, non dubie, sed confidens in misericordia Dei, hoc scilicet quia manebo, id est non parum quidem, sed diu
permanebo omnibus vobis
minoribus et maioribus, scilicet
ad profectum vestrum,
ut crescatis per bona et
ad gaudium fidei,
ut scilicet de fide vestra gaudeamus, vel ut {192.231A} vos de fide gaudeatis in ea proficientes, que non est nisi ubi munda est conscientia. [Haimo] Et ita gaudeatis ut proficiatis,
ut gratulatio vestra abundet in Christo Iesu,
qui benefecit vobis, qui me vobis incolumem reddidit et liberatum a vinculis, id est ut abundanter agatis gratias Christo cum gaudio.
In me,
id est pro me liberato et servato vobis, scilicet
per meum adventum iterum
futurum
ad vos
confirmandos, et veniam utique ad vos, si tantummodo digne conversamini Evangelio Christi, id est disciplina Dominica, quia secundum meritum vestrum dabitur mihi vita ad opus vestrum. Et ita digne
ut sive cum venero et videro vos, sive cum absens fuero audiam de vobis
hoc, scilicet
quod statis
in fide et devotione contra adversarios, et hoc
in uno Spiritu
{192.231} sancto, cui non heret contrarius spiritus, et sicut ipse unus ita et vos unanimes esse debetis. Unde subdit: Vos dico
unanimes
voluntate,
et collaborantes,
actu
fidei Evangelii,
id est totis viribus laborantes ad implenda ea que fides Christi exigit. Omnis enim pugna unanimiter aggressa victoriam parit. Et post hec,
in nullo terreamini ab adversariis
qui vos terrent per aspera
que est illis causa perditionis
eterne,
vobis autem
causa salutis eterne.
Et hoc
etiam quod patimini non a vobis est, sed a
Deo,
quia pro merito Christi qui Patri obedivit hec inter alias gratias data est vobis. Unde subdit:
quia denatum est vobis
quasi premium,
pro Christo
quem diligitis. Quid? hoc scilicet,
non solum ut in eum credatis, sed pro illo patiamini.
Unde maior gloria {192.231} erit. Utrumque ergo ad Dei gratiam pertinet, et fides credentium et tolerantia patientium, quia utrumque dixit esse donatum. Vos dico
habentes idem certamen,
contra hostes
quale et vidistis in me,
dum apud vos presens fui, quando verberatus sum nudus pro muliere pythonissa, a qua spiritum malignum exclusi que magnum questum prebebat, vel stabat dominis suis;
quale nunc audistis de me,
dum absens sum vobis. quasi16: Non hortor vos ad id quod ipse horream, sed quod in me impleo.
16 Quasi] + dicat
PL
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Phil. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=65&chapitre=65_1)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Phil. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=65&chapitre=65_1)
Notes :