Capitulum 4
Numérotation du verset
Phil. 4,1
Itaque,
fratres mei carissimi et desiderantissimi,
gaudium meum
et corona mea,
sic state in Domino, carissimi.
Numérotation du verset
Phil. 4,2
Euchodiam rogo, et Sinticem deprecor,
idipsum
sapere in Domino.
Numérotation du verset
Phil. 4,3
Etiam rogo
et te,
germane
compar,
adiuva,
illas
que mecum laboraverunt
in evangelio cum Clemente, et ceteris adiutoribus meis
quorum nomina
sunt in libro vite.
Numérotation du verset
Phil. 4,4
Gaudete
in Domino semper,
iterum dico : Gaudete.
Numérotation du verset
Phil. 4,5
Modestia vestra
nota sit omnibus hominibus Dominus prope.
Numérotation du verset
Phil. 4,6
Nihil solliciti sitis
sed in omni oratione
et obsecratione,
cum gratiarum actione,
petitiones vestre
innotescant
apud Deum.
Numérotation du verset
Phil. 4,7
Et pax Dei
que exsuperat omnem sensum,
custodiat corda vestra
et intelligentias vestras in Christo Iesu.
Numérotation du verset
Phil. 4,8
De cetero, fratres,
quecumque sunt vera, quecumque pudica,
quecumque iusta
quecumque sancta, quecumque amabilia, quecumque bone fame,
si qua virtus,
si qua laus discipline1
1 discipline]
om. Weber
hec
cogitate.
Numérotation du verset
Phil. 4,9
Que
et didicistis
et accepistis,
et audistis,
et vidistis,
in me
hec cogitate et2 agite,
2 cogitate et]
om. Weber
et Deus pacis erit vobiscum.
Numérotation du verset
Phil. 4,10
Gavisus sum autem
in Domino vehementer,
quoniam tandem aliquando
refloruistis
pro me
sentire,
sicut et sentiebatis.
Occupati autem eratis.
Numérotation du verset
Phil. 4,11
Non
quasi propter penuriam dico,
ego enim didici
in quibus sufficiens sum3.
3 sufficiens sum]
inv. Weber
, + esse
Weber
Numérotation du verset
Phil. 4,12
Scio et humiliari,
scio et abundare.
Ubique
et in omnibus
institutus sum,
et satiari,
et esurire,
et abundare,
et penuriam pati.
Numérotation du verset
Phil. 4,13
Omnia
possum
in eo
qui me confortavit4.
4 confortavit] confortat
Weber
Numérotation du verset
Phil. 4,14
Verumtamen
bene fecistis,
communicantes tribulationi mee.
Numérotation du verset
Phil. 4,15
Scitis autem
et vos, Philippenses,
quod in principio evangelii,
quando
profectus sum a Macedonia, nulla mihi Ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli,
Numérotation du verset
Phil. 4,16
quia et Thessalonicam
semel5 et bis in usum
5 semel] + et
Weber
mihi misistis.
Numérotation du verset
Phil. 4,17
Non quia quero datum,
sed requiro fructum abundantem
in rationem vestram.
Numérotation du verset
Phil. 4,18
Habeo autem omnia
et abundo,
repletus sum, acceptis ab Epaphrodito
que misistis
in6 odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.
6 in]
om. Weber
Numérotation du verset
Phil. 4,19
Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum
secundum divitias suas
in gloria in Christo Iesu.
Numérotation du verset
Phil. 4,20
Deo autem
et Patri nostro gloria
in secula seculorum. Amen.
Numérotation du verset
Phil. 4,21
Salutate omnem sanctum in Christo Iesu.
Salutant vos qui mecum sunt, fratres.
Numérotation du verset
Phil. 4,22
Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cesaris domo sunt.
Numérotation du verset
Phil. 4,23
Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro. Amen.
Capitulum 4
Numérotation du verset
Phil. 4,1
dist. 1
dist. 1
prol.|
marg.|
Itaque, fratres mei carissimi et desideratissimi,
{192.252} id est quos videre multum desidero. Vel desideratis, id est qui me valde videre desideratis, qui estis
gaudium meum,
scilicet de quorum fide et opere gaudeo,
et corona mea,
in futuro, id est per quos etiam in presenti letificor, et in futuro coronabor. [AMBROSIUS] Discipulus enim in agone victoribus, dignus erit corona magistri.
Sic state in Domino,
sicut me et mihi similes stare scitis, vel sicut estis modo, et tunc eritis, carissimi.
Euchodiam
etc. quasi1: Omnes moneo, sed specialiter
Euchodiam rogo et Syntichem deprecor,
quia plus de ea timeo,
sapere idipsum
quod dico, non aliud. Quia illud quod dico est
in Domino,
id est secundum Dominum. Has etiam mulieres specialiter rogat, quia {192.252} he religiose predicatores suscipere solebant. Et, o
Germane,
proprium nomen, qui es
compar,
id est coadiutor meus in Evangelio predicando,
etiam te rogo,
adiuva, confortando illas prememoratas mulieres, ne deficiant.
Que in Evangelio mecum laboraverunt,
mihi ministrando necessaria. Et etiam
eum Clemente et ceteris
coadiutoribus meis, laboraverunt ministrando etiam eis necessaria.
Quorum nomina,
id est merita et premia qui veritatem tenent,
sunt scripta in libro vite,
id est in predestinatione Dei, quia si discreti sunt meritis, diversas mansiones habebunt in eterna domo pro diversitate meritorum. Unde:
In domo Patris mei mansiones multe sunt
(Io. 14). Liber vite est predestinatio Dei, in quo omnes salvandi prescripti sunt. [Haimo.] Et est sensus, {192.252} nolite, o Philippenses, graviter ferre quod omnes vos in Epistola singulatim non nominavi, quia etsi in ea non estis scripti, in libro tamen vite continemini.
Gaudete in Domino semper.
Letatus in fide et in operibus eorum Apostolus, ut alacriores sint, optat eos in hoc studio proficientes, gaudere in Domino semper. Et ideo iterat ut se in eis vera affectione gaudere ostendat. quasi2: Nomina eorum sunt in libro vite. [AUGUSTINUS] Et ut idem esse vobis certissime credatur, gaudete, non ad horam, sed
semper,
non in seculo, sed
in Domino,
id est omne unde gaudendum est, statuite in Domino, non extra. Sicut enim homo non potest duobus {192.253} dominis servire, sic nemo potest in seculo gaudere et in Domino. Amicus enim huius mundi, inimicus Dei reputabitur. Multum inter se hec duo genera differunt gaudiorum: suntque omnino contraria, nec simul in eodem esse possunt. Vincat ergo gaudium in Domino, donec finiatur gaudium in seculo. Illud semper augeatur, hoc semper minuatur, donec finiatur. Quid est seculi gaudium? breviter dico, seculi letitia est impunita nequitia, scilicet luxuriari, in spectaculis nugari; ebriositate ingurgitari, turpitudine fetere, nihil mali pati. Ecce gaudium seculi, nec castigari fame, vel belli timore, vel morbo, vel aliqua adversitate; sed omnia in rerum abundantia, in pace carnis, in securitate mentis male agere. Ecce gaudium seculi, Magne ergo misericordie est, nequitiam {192.253} impunitam non relinquere, ne gaudium sit in seculo; et ne cogatur in extremo gehenne damnare, modo flagello dignatur castigare: bonum est nobis ut subveniat castigando. Ergo gaudete in Domino, non in seculo, id est in veritate, non iniquitate, in spe eternitatis, non in flore vanitatis. Et hoc adeo nobis est necessarium, quod
iterum dico; gaudete
in Domino, non ut quedam alia semel.
1 Quasi] + dicat
PL
2 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Ideo hoc facite, quia hec est
modestia,
et rectus modus ut in Domino sit omne gaudium. Et hec modestia sit
vestra,
et per vos
sit nota omnibus hominibus,
ut per vos alii discant hoc. [AMBROSIUS]
marg.|
Vel ita, gaudete, dico, et vestra modestia, morum, id est rationabilis conversatio sit omnibus hominibus, scilicet fidelibus et infidelibus; fidelibus, ut {192.253} imitentur; infidelibus, ne possint reprehendere et aliqui convertantur. Exemplo eorum vult alios acquiri. Cum enim lucebunt opera illorum, non deerunt qui imitentur bonum illorum; et debetis facere quod monui, quia
Dominus prope est,
id est paratus dare quidquid opus est in spiritualibus vel temporalibus. Et ideo
nihil,
id est de nulla re
solliciti sitis,
id est timidi, id est seposita mundi sollicitudine, promissa Dei pre oculis habete.
Sed in omni oratione et obsecratione,
id est in prece que communiter fit pro quibuslibet hominibus, et de quibuslibet rebus, vel simpliciter, vel cum adiuratione,
petitiones vestre,
de rebus necessariis quas vultis impetrare, facite
cum gratiarum actione.
Qui {192.253} enim vult aliquid impetrare, gratus debet esse de preteritis. Et ille, inquam, petitiones
innotescant apud Deum,
id est ita sint vehementes, non tepide, ut ad Deum perveniant, id est compleantur. Distingue. Oratio et obsecratio communiter fiunt ab aliquibus pro se vel aliis, et de quibuslibet rebus. Petitio est de rebus nominatis necessariis.
marg.|
Vel ita, petitiones vestre innotescant, vobis esse
apud Deum,
per tolerantiam, non apud homines per iactantiam. Non enim sic est accipiendum tamquam Deo innotescant esse apud Deum. Hec notitia fit assiduitate orationis et vigilie. Vel innotescant, angelis {192.254} qui sunt apud Deum, ut quodammodo eas offerant Deo, et de his consulatur, et quod Deo iubente implendum esse cognoverint, hoc nobis vel evidenter, vel latenter reportent. Unde et angelus loquens hominibus, ait:
Cum oraretis, orationem vestram obtuli Deo
(Tob. 12). Ad omnia quippe scienda sufficit Deo sua perfectio. Habet tamen nuntios, id est angelos, non qui ei quod nescit annuntient; non enim sunt ulla que nesciat, sed bonum eorum est de operibus suis eius consulere voluntatem. Et hoc est quod dicuntur nonnulla nuntiare, non ut ipse ab eis discat, sed ut ab illo hic per verbum eius sine corporali sono nuntient, etiam quod voluerint ab eo missi ad quos voluerit, totum ab illo per illud verbum eius audientes, id est in eius veritate invenientes {192.254} quid sibi faciendum, quid, quibus, et quando nuntiandum sit. Non ergo dicitur angelus orationes istas nostras offerre Deo, quasi Deus tunc noverit quid velimus, vel quo indigeamus, qui omnia antequam fiant, sicut et postquam facta sunt novit. Sed quia necesse habet rationabilis creatura obtemperans Deo, temporales causas ad eternam veritatem referre, sive petendo quid erga se fiat, sive consulendo quid faciat: in quo et contestatur quod non sibi ipsa sit bonum quo beata fiat, sed incommutabile, cuius participatione etiam sapiens efficitur.
Et pax Dei.
quasi3: Vos moneo ut petatis et Dominum, sine quo humanus labor inutilis est, oratio ut prestet effectum, et hoc est quod ait:
Et pax Dei que exsuperat omnem sensum,
id est intellectum, {192.254} et utique nostrum, non eorum qui semper vident faciem Patris, id est angelorum. Vel si nec ipsos excepisse intelligitur angelos, ita dictum esse accepimus, quia pacem Dei qua ipse Deus pacatus est, sicut eam Deus novit, nec nos sic eam possumus nosse, nec ulli angeli, superat enim omnem intellectum preter suum. Et est sensus: Pax Dei que exsuperat omnem sensum, id est Deus qui est summa pax, que nec cogitari potest, et ideo extra eum nullo opus est.
Custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Iesu,
id est voluntates et intellectus vestros, ita ut extra ipsum nihil intelligatis vel appetatis. Nota quod premisit de assiduitate et vigilantia orationis. Et post subdit de custodia pacis, {192.254} quia adhibita assiduitate orationis, tunc demum pax custodit corda in Christo. Hoc ideo dicit, qui cum Deo habent pacem, non timent mentem adversam.
3 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Phil. 4,8
dist. 2
dist. 2
prol.|
marg.|
De cetero.
Hactenus contra persecutores, et pseudopredicatores monuit. In conclusione que ad perfectionem sunt exponit. quasi4: Hucusque monui ad tolerantiam et ad cautelam.
De cetero
autem, o
fratres,
moneo vos ad hoc.
Cogitate,
id est in memoria versate, hec, que ad perfectionem pertinent, scilicet
quecumque
sunt
vera, quecumque pudica, id est quecumque
ad veram sunt fidem, tum quia in eis est {192.255} veritas, tum quia per ea pudicitia cum Deo servatur;
quecumque,
sunt
iusta,
ad proximum;
quecumque
sunt
sancta,
in propria vita, et ut minus dicatur
quecumque
sunt
amabilia,
id est digna amari, ut modestus incessus, humilis sermo, et huiusmodi; et
quecumque
sunt
bone fame,
quia ita decet illos sanctos esse et iustos; et ut de eis non habeatur mala opinio, sed bona, ut prosint aliis. Nobis enim nostra vita necessaria est, aliis fama nostra. Proinde quisquis a criminibus flagitiorum vitam suam custodit, sibi bene facit. Quisquis autem etiam famam in alios, misericors est. Que bone fame sunt, dico,
si qua
tamen
virtus
est in eis, vel
si qua laus
discipline Christiane. Non enim curanda est bona {192.255} fama de viribus, vel de scientia mundi, vel de aliis secularibus.
4 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita distingue, ut hoc,
si qua laus
referatur ad famam; et hoc,
si qua
virtus referatur ad alia predicta, hoc modo: Cogitate quecumque sunt vera etc. si qua virtus est in eis, et cogitate quecumque bone fame, si qua laus discipline est in eis: hoc, inquam, cogitate
que
omnia
didicistis,
me vos docente,
et accepistis,
ut digna teneri. Item hec ideo cogitanda sunt, quia
et audistis,
ab aliis, 187 et audistis per vos esse in me.
marg.|
Hoc igitur agite, non solum cogitate, sed actu implete. Deus dator pacis erit vobiscum, id est adiuvans vos hec facere. Gavisus autem, hic commemorat quod sibi sepe necessaria miserunt. [AMBROSIUS] Unde alacritatem suam propensiorem factam {192.255} ostendit, quia in quo negligentes facti fuerant adhibita solertia iteraverunt, ut memores facti apostoli sui fructus ei mitterent in horreo celesti condendos. quasi5: Ad futura vos hortor. De preteritis autem
gavisus sum vehementer,
et hoc
in Domino,
non in dono propter donum. Unde;
Quoniam tandem
post scilicet post multa tempora,
Aliquando
scilicet in aliquo tempore, quia non omni potuerant,
refloruistis,
id est iterum sicut olim floruistis ministrando mihi necessaria: que ministratio dicitur flos, qui in fructus eterne vite evenit. Vel repullulastis, a simili arborum, quia sterilitate aruerant, et quia marcuerant. Refloruistis, dico, ita {192.256} ut ostenderetis vos sentire, misericordi compassione, quod pungebat me,
sicut et
olim
sentiebatis.
Sentire, dico,
pro me,
id est ad meam humilitatem, quia mihi prodest nostra compassio. Hec commemorare valet ad incitationem. Ne autem viderentur aliqua mala causa intermisisse, addit:
Occupati autem.
quasi6: Modo refloruistis, sed ante
eratis occupati,
id est impediti aliquibus adversis. Quod autem gavisus sum,
non quasi
dico
propter penuriam,
id est quasi pro rebus meam penuriam consolantibus, scilicet ut de penuria tristis, de ipsius gaudeam supplemento. Ostendit quod non sui causa in hoc opere eorum gaudet, sed propter profectum eorum. Nam de huiusmodi nec tristari solet, nec gaudere. Unde subdit:
Ego enim didici,
id est in consuetudine {192.256} habui,
sufficiens
esse semper, id est contentus his
in quibus sum,
quia
scio humiliari,
quia inde non frangor;
et abundare,
quia inde non erigor. Et institutus sum a Deo, non per me, qualiter debeam me habere.
Ubique,
id est in omni loco coram principibus, vel quibuslibet,
et in omnibus,
id est in omni genere rerum; id est institutus sum satiatus, ita ut non noceat satietas,
et esurire,
ita ne deficiam,
et penuriam pati,
quia nec de penuria contristor, nec de abundantia exsulto, sciens quia abundantia frequenter extollit, et penuria tolerata divitias celestes acquirit.
Omnia
etc. quasi7: Non solum scio ista, sed etiam possum exsequi eo confortante qui me docuit.
5 Quasi] + dicat
PL
6 Quasi] + dicat
PL
7 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Phil. 4,13
marg.|
Et hoc est quod ait; {192.256}
omnia possum facere in eo,
id est per eius auxilium,
qui me confortat,
id est in Christo qui mihi possibilitatem tribuit.
verumtamen.
quasi8: Pro rebus datis non gaudeo quibus carere possem.
8 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Phil. 4,14
marg.|
Verumtamen bene fecistis,
quantum ad vos, quidquid iustum est facitis; et
communicantes
vestra bona
tribulationi mee.
Inde gaudet, inde pascitur, quia illi bene fecerunt, non quia eius angustia relaxata est.
Numérotation du verset
Phil. 4,15
dist. 3
dist. 3
prol.|
marg.|
Scitis autem.
Vos mihi communicavistis, sed alii {192.257} non. Et hoc est quod ait: Scitis autem, et vos Philippenses, quod in principio Evangelii quando profectus sum in Macedoniam nulla mihi Ecclesia communicavit temporalia, nisi vos soli. [AMBROSIUS] Hec memorat ut talibus operibus, quasi laude dignis magis studeant. Non communicavit, dico, in ratione dati et accepti, ut scilicet rationabiliter consideraret quod deberent dare carnalia qui accipiebant spiritualia, nisi vos soli, dico, qui non solum quando vobis predicavi mihi communicavistis; sed etiam Thessalonicam mihi semel et bis misistis necessaria in usum, preter quem nihil querendum est. Non quia. quasi9: Dico vos bene fecisse, non ut ego implear, sed ut vos inanes non sitis. Et hoc est quod ait: Non ideo dico hoc, quia quero datum, {192.257} id est ut explear datis rebus, sed requiro fructum, id est bonam et rectam voluntatem bone operationi adiunctam. Non enim tam gaudet subventum esse sue necessitati, quam illorum gratulatur fecunditati. Discerne inter datum et fructum: datum est res ipsa que datur, ut nummus, potus, cibus et huiusmodi. Fructus autem, opera bona et recta voluntas datoris. Unde Dominus in Evangelio non ait simpliciter: Qui recipit iustum vel prophetam; sed addit, in nomine iusti vel prophete (Mt. 10), suscipere prophetam vel iustum, datum est in nomine iusti, vel prophete; hoc facere, fructus est. Eliam pavisse leguntur corvus et vidua; sed per corvum qui non in nomine iusti, dato pascebatur; {192.257} per viduam fructu, que sciebat quod hominem Dei pasceret et propter hoc pasceret. Non igitur quero datum, sed fructum donationis, abundantem in ratione vestra, ut scilicet pro opere misericordie, ratio vestra habeat gratiam Spiritus sancti. Abundantem, vero dicit, quia hoc est bonum, unde bona proveniunt.
9 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita, requiro fructum abundantem {192.258} in ratione vestra, id est ut fructus iustitie vestre abundans sit, cum rationem Deo reddetis de factis vestris. Habeo autem, quasi10: Non quero datum, sed tamen habeo omnia, que misistis, et abundo, non in uno ut alio egeam, sed repletus sum acceptis Epaphrodito muneribus, que misistis mihi in odorem suavitatis, quia ista que misistis placent Deo, ut odor suavissimus. Comparatur enim orationi, que est incensum Dei. Unde dicitura « Date eleemosynam » et ipsa orabit pro vobis ad Dominum. Misistis illa, dico, scilicet hostiam acceptam, placentem Deo, quia hec est hostia, qua datur vobis vincere hostes, quam accepit Deus placide.
a Lc. 11, 41 ; Lc. 12, 33.
10 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Phil. 4,19
marg.|
[AMBROSIUS]
Deus autem,
quasi11: Vos me replevistis.
Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum.
{192.258} quasi12: Ut mihi fecistis, ita sit vobis.
Impleat,
dico, secundum divitias suas, id est secundum quod dives est; et plus potest dare, quam quis mereatur.
Impleat,
dico, non in terrenis, sed in gloria eterna, et hoc in Christo Iesu, per quem omnia.
11 Quasi] + dicat
PL
12 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita,
impleat
, dico, quod est in gloria, que est in Christo Iesu, id est in gloria Christi. Gloria enim Christi est implere desideria suorum. Deo autem, quasi13 :
Deus impleat.
Inde autem ei gratie agantur.
13 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Phil. 4,20
marg.|
Et hoc est quod ait:
Deo autem et Patri nostro, sit gloria, usque in secula seculorum. Amen.
Numérotation du verset
Phil. 4,21
marg.|
Salutate omnem sanctum. Sanctum, dico, in Christo Iesu. quasi14: Quod sanctum est a Christo Iesu.
14 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Phil. 4,22
marg.|
Salutant vos qui mecum sunt fratres.
{192.258}
Salutant omnes sancti,
maxime autem qui de domo Cesaris sunt. Omnes significat propensiorem affectum habere circa illos.
Numérotation du verset
Phil. 4,23
marg.|
Gratia Domini nostri Iesu Christi sit cum spiritu vestro, id est cum ratione vestra, ut sana sit semper, et in spiritualibus abundet. Amen.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Phil. Capitulum 4 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=65&chapitre=65_4)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Phil. Capitulum 4 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=65&chapitre=65_4)
Notes :