Glossa magna

Capitulum 2

Numérotation du verset Phil. 2,1 

Si qua ergo
consolatio
in Christo est1,
1 est] om. Weber
si quod solacium caritatis,
si qua societas spiritus,
si qua viscera miserationis2,
2 qua viscera miserationis] quid viscera et miserationes Weber
Numérotation du verset Phil. 2,2 

implete gaudium meum
ut
idem sapiatis,
eandem caritatem habentes,
unanimes,
idipsum sentientes,
Numérotation du verset Phil. 2,3 

nihil per contentionem,
neque per inanem gloriam,
sed in humilitate
superiores
sibi invicem
arbitrantes,
Numérotation du verset Phil. 2,4 

non que sua sunt
singuli considerantes, sed et ea que aliorum.
Numérotation du verset Phil. 2,5 

Hoc enim sentite
in vobis, quod et in Christo Iesu,
Numérotation du verset Phil. 2,6 

qui cum in forma Dei esset,
non
rapinam
arbitratus est
esse se equalem Deo,
Numérotation du verset Phil. 2,7 

sed semetipsum
exinanivit,
formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus,
et habitu inventus ut homo.
Numérotation du verset Phil. 2,8 

Humiliavit
semetipsum
factus obediens
usque ad mortem,
mortem autem
crucis.
Numérotation du verset Phil. 2,9 

Propter quod
et Deus exaltavit illum3,
3 exaltavit illum] inv. Weber
et donavit
illi
nomen,
super omne nomen,
Numérotation du verset Phil. 2,10 

ut in nomine Iesu omne genu flectatur4, celestium, et terrestrium et infernorum,
4 flectatur] flectat Weber
Numérotation du verset Phil. 2,11 

et
omnis lingua
confiteatur,
quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris.
Numérotation du verset Phil. 2,12 

Itaque,
carissimi mei,
sicut semper obedistis
non ut in presentia mei tantum,
sed multo magis
nunc in absentia mea, cum metu
et tremore
vestram salutem operamini.
Numérotation du verset Phil. 2,13 

Deus est enim
qui operatur in vobis et velle
et perficere
pro bona voluntate.
Numérotation du verset Phil. 2,14 

Omnia autem
facite
sine murmurationibus
et hesitationibus
Numérotation du verset Phil. 2,15 

ut sitis sine querela,
et simplices
filii Dei
sine reprehensione,
in medio
nationis prave
et perverse,
inter quos
lucetis
sicut luminaria
in mundo,
Numérotation du verset Phil. 2,16 

verbum vite
continentes ad gloriam
meam
in die Christi,
quia
non in vacuum
cucurri,
neque in vacuum
laboravi.
Numérotation du verset Phil. 2,17 

Sed
si5
5 si] et praem. Weber
immolor
supra sacrificium,
et obsequium fidei vestre gaudeo,
et congratulor omnibus vobis.
Numérotation du verset Phil. 2,18 

Idipsum autem et vos gaudete,
et congratulamini mihi.
Numérotation du verset Phil. 2,19 

Spero
autem in Domino Iesu,
Timotheum cito me mittere ad vos,
ut et ego bono animo sim, cognitis que circa vos sunt.
Numérotation du verset Phil. 2,20 

Neminem enim habeo
tam unanimem,
qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit.
Numérotation du verset Phil. 2,21 

Omnes
enim sua querunt
non que sunt Iesu Christi6.
6 Iesu Christi] inv. Weber
Numérotation du verset Phil. 2,22 

Experimentum autem eius
cognoscite,
quoniam sicut patri filius,
mecum servivit
in evangelio7.
7 Evangelio] Evangelium Weber
Numérotation du verset Phil. 2,23 

Hunc igitur
spero me mittere ad vos8 mox, ut videro que circa me sunt.
8 ad vos] om. Weber
Numérotation du verset Phil. 2,24 

Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito.
Numérotation du verset Phil. 2,25 

Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem,
et cooperatorem,
et commilitonem meum,
vestrum autem apostolum,
et ministrum necessitatis mee,
mittere ad vos,
Numérotation du verset Phil. 2,26 

quoniam
quidem omnes vos desiderabat
et mestus erat,
propterea quod audieratis illum infirmatum.
Numérotation du verset Phil. 2,27 

Nam
et infirmatus est
usque ad mortem,
sed Deus misertus est eius,
non solum autem eius, verum etiam et mei,
ne
tristitiam
super tristitiam haberem.
Numérotation du verset Phil. 2,28 

Festinantius ergo
misi illum,
ut viso illo9 iterum gaudeatis,
9 illo] eo Weber
et ego sine tristitia sim.
Numérotation du verset Phil. 2,29 

Excipite itaque illum cum omni gaudio
in
Domino,
et
huismodi10 cum honore habetote,
10 huismodi] eiusmodi Weber
Numérotation du verset Phil. 2,30 

quoniam propter opus Christi
usque ad mortem accessit,
tradens
animam suam
ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.

Capitulum 2

Numérotation du verset Phil. 2,1 
dist. 1
prol.|
marg.|   Si qua ergo. A predictis infert. quasi1: Et {192.232} quia pati est donum Dei, et quia patior et quia utile est, ut supradictum est, ergo qui iam me fecistis gaudere de communione vestra in Evangelio Christi, implete gaudium meum addita sustinentia tribulationis et ceteris que sequuntur, et hoc est quod ait:   Si qua ergo consolatio est in vobis,   in Christo, id est si vultis habere consolationem in rebus Christi, id est remissione peccatorum, et in aliis donis, vel si consolari me vultis,   si quod solatium caritatis, id est si vultis ut caritas Ecclesiarum que orant et bona agunt pro fratribus sit vobis solatium et confortatio in adversitatibus vestris; et   si qua societas Spiritus sancti est vobis, id est si vultis habere unionem quam facit Spiritus sanctus: in omnibus fidelibus, propter hanc societatem illi in quos {192.232} venit primitus Spiritus sanctus linguis omnium gentium loquebantur; et   si qua viscera miserationis sunt in vobis, id est si pius affectus est in vobis de quo procedat miseratio,   implete gaudium meum. Gavisus quidem de fide vestra, et implete gaudium ut constanter patiamini. [AMBROSIUS] Vel secundum aliam litteram,   si qua ergo exhortatio est   in Christo, id est si vera exhortatio spei in Christo apud vos qua nos invicem consolamur: et   si quod solatium caritatis communis est vobis; et   si qua societas spiritus sancti est vobis per quam iungimur in uno novo corpore; et   si qua sunt viscera miserationis, id est affectus pietatis erga me, id est si in animo vestro sum, sicut vos in meo;   implete gaudium. Tunc illa vera sunt si hoc fit: Hec que supra {192.232} numeravit, tunc vera probando significant, si ista que subter mandat fuerint servata: in quibus non videntur probati, si non sit quod subdit, scilicet non impleant gaudium et cetera servent. Implete gaudium dico, ita ut non modo patiamini, sed   ut idem sapiatis, non diversa in fide.   Habentes eamdem caritatem ad omnes,   unanimes, unius voluntatis,   idipsum sentientes, ut mala cuiusque sint omnium,   nihil per contentionem agentes, ut alius alii contendant preponi. Nota quosdam contentiosos fuisse inter eos. Vel nihil per contentionem, ut bona dicant, non contentiosis verbis loquantur; ut nihil agentes,   per inanem gloriam, id est propter famam seculi que inanis est. Sic eos constringit, ut si hec non custodiant, nec in predictis probati videantur, {192.232} quia in illis nolent se improbatos videri, ista quoque servent ut perfecti sint. Sine dubio enim aliqui erant inter eos dissentientes, inquieti, inanis glorie causa contendentes, pacem Ecclesie rumpentes.   Sed in humilitate sitis degentes, ut de vobis humilia sentiatis. Et sint   arbitrantes, id est in cordibus suis diiudicantes alios,   sibi esse   superiores, id est digniores apud Deum, et hoc,   invicem, alter scilicet alterum reputet digniorem. Non ita hoc debemus estimare ut nos estimare fingamus, sed vere existimemus posse aliquid esse occultum in alio, quo nobis superior sit, etsi bonum nostrum quo {192.233} illo videmur superiores esse, non sit occultum.
1 Quasi] + dicat PL
marg.|   Non que sua. Hic docet quomodo vitent contentionem, et inanem gloriam, et quomodo arbitrentur alios superiores, scilicet si consideraverint non sua bona,   sed aliorum. quasi2: Ut hec predicta faciant,   non sint considerantes, singuli   quam sua sunt bona vel mala,   sed que aliorum sunt. Illa enim predicta possunt illi facere qui non sua tantum attendunt, sed que aliorum sunt, ut Christus qui pro aliis tanta tulit; neque ulla res officiosum istud obsequium facit libenter impendi, nisi cum cogitamus quanta pro nobis tulerit Dominus. Unde admonens subdit:   Hoc enim sentite in vobis. quasi3: Ad patientiam et humilitatem vos invito, et ut queratis que aliorum sunt, non vestra, et ut {192.233} hoc servetis, exemplum Christi assumite.   Hoc enim sentite in vobis, id est debetis sentire in vobis,   quod et in Christo Iesu fuit, ut sicut Christus non attendit que sua sunt, sed vestra, in eo quod carnem assumpsit, et sine peccato cum esset, peccata nostra suscepit, ita et nos ad eius imitationem invicem onera nostra portemus.   Qui cum in etc. Hic ostendit in quo Christum imitari debemus, scilicet in humilitate; sed antequam humilitatem Christi ostendat, premittit alta de Christo, ut hi in quibus locus est abiectionis non dedignentur humiliari, cum Christus adeo altus tantum sit humiliatus. Cuius altitudinem ostendit dicens: Qui Christus   cum, non dico accepisset, sed   esset in forma Dei Patris, id est in plena essentia et equalitate Patris,   arbitratus est, {192.233} id est certissime scivit,   se esse equalem Deo Patri, non faciens   rapinam, id est non usurpando quod non suum esset, ut diabolus fecit, et primus homo. Sed Christus non usurpavit equalitatem Dei, quia vere erat equalis per naturam. In ea erat equalitate, in qua natus erat. Erat enim Christus equalis Patri, natus, non factus. Ideo non erat illi rapina, quia natura erat illi equalis a quo genitus est. Vel non est arbitratus esse se equalem Deo, secundum humanitatem, scilicet quod esset facere rapinam, id est non suum presumere.   Sed semetipsum. Ostensa altitudine subdit de humilitate. quasi4: Equalis erat Deo Patri,   sed, quamvis esset in forma Patris, manens utique quod erat {192.233}   exinanivit semetipsum. Quomodo? non substantiam evacuans, non formam deitatis mutans, sed   formam servi accipiens, non formam Dei amittens. Forma servi accessit, non forma Dei discessit. Exinanivisse se ergo ab invisibilitatis sue magnitudine, se visibilem demonstrasse, per formam servi susceptam, quasi enim dignitate se exuit, dum formam servi sibi univit forma Dei. Et ne putares formam servi in eo, scilicet Christo, fieri immortalem addit:   Factus est, secundum formam servi qui {192.234} erat infectus secundum formam Dei,   factus, inquam,   in similitudinem hominis, id est mortalis et passibilis ut alii homines. Per hoc ergo quod homo factus est, et in similitudinem hominum se exinanivit, ipse est Christus, et factor et factus. Vide factorem;   omnia per ipsum facta sunt a. Vide factum, in similitudinem hominum factus.
a Io. 1.
2 Quasi] + dicat PL
3 Quasi] + dicat PL
4 Quasi] + dicat PL
marg.|  Videmus ergo Christum Iesum, et Deum et hominem, et factorem rerum, et factum in rebus; et Creatorem hominis, et creatum hominem. Deus Christus equalis est Patri, tantus est quantus ille; talis est qualis ille: hoc est quod ille, non hic est qui ille; quia ille Pater, hic Filius. Sed hoc est quod ille, quia ille Deus et ille; ille omnipotens, et ille; ille immutabilis, et ille. Ideo non rapina erat equalis {192.234} Deo, quia natura erat natus et semper natus, sicut est natus et semper natus: et sicut semper natus, ita semper equalis. Non itaque inequalem genuit, vel equalitatem iam nato addidit, sed gignendo eam dedit, quia equalem, non imparem genuit. Non igitur immerito Scriptura utrumque dicit, scilicet et equalem Patri Filium, et Patrem maiorem Filio, illud propter formam Dei, hoc propter formam servi. Propter quam non tantum Patre, sed etiam seipso et Spiritu sancto minor factus est, et etiam minoratus est paulo minus ab angelis (Hbr. 2). Ergo et homo factus est et permanens Deus. Homo enim assumptus est a Deo, non in homine consumptus est Deus. Ideo valde rationabiliter, et Patre minor est homo Christus, et Patri {192.234} equalis est idem ipse Deus Christus. Christus enim Dei Filius et Deus est homo: Deus ab eterno, homo in seculo: Deus, quia Dei Verbum; homo, quia in unitate persone accessit Verbo anima rationalis et caro. Cum enim esset unicus Dei Filius, non gratia, sed natura, ut esset etiam plenus gratia factus est et hominis filius, unus Dei Filius, idemque hominis filius: non duo filii Dei, Deus et homo, sed unus Dei Filius: Deus sine initio, homo a certo initio. Sicut enim non augetur numerus personarum cum caro accedit anime, ut sit unus homo, sic non augetur numerus personarum cum homo accedit Verbo ut sit unus Christus. Legitur itaque Deus homo, ut intelligamus huius persone {192.234} singularitatem, non ut suspicemur in carnem mutatam divinitatem. Non enim in illa susceptione alterum eorum in alterum conversum et mutatum est; nec divinitas quippe in creaturam mutata est, ut desisteret esse divinitas, nec creatura in divinitatem mutata est, ut desisteret esse creatura. Et habitu. quasi5: Factus est in similitudinem hominum,   et etiam suo   habitu, id est sua conversatione   inventus est alicui volenti experiri, ut alius   homo, quia comedit, bibit, sedit etc.
5 Quasi] + dicat PL
marg.|  Vel ita: Habitus {192.235} in ea re dicitur, que ut habeatur accedit vel accidit. Verumtamen hoc interest, quia quedam eorum que accidunt ut habitum faciant non mutantur, sed ipsa mutant in se integra et inconcussa manentia, sicut sapientia accidens homini, non ipsa mutatur, sed hominem mutat, quem de stulto sapientem facit. Quedam vero sic accidunt ut mutent et mutentur, ut cibus qui amittens suam speciem in corpus vertitur, et exilitatem atque languorem in robur atque valentiam commutat. Tertium genus est cum ea que accidunt nec mutant ea quibus accidunt, nec ab eis ipsa mutantur, sicut annulus in digito positus, quod genus rarissime invenitur. Quartum genus cum ea que accidunt mutantur non a sua natura, sed quodammodo formantur, {192.235} et aliam speciem et formam accipiunt, ut est vestis que deiecta atque deposita non habet eam formam quam sumit induta. Induta enim membris accipit formam quam non habet exuta. Quod genus congruit huic operationi. Deus enim Filius semetipsum exinanivit, non formam suam mutans, sed formam servi accipiens: neque conversus aut transmutatus in hominem, amissa incommutabili stabilitate, et in similitudinem 181 hominum factus est ipse susceptor verum hominem suscipiendo. [Haimo.] Hic enim similitudo veritatem exprimit.
marg.|   Et habitu inventus   ut homo, id est habendo hominem, inventus est ut homo eis quibus in homine apparuit. Quod dicit ut homo, tale est, quale et illud,   quasi Unigeniti a Patre. (Io. 1) Veritatem enim {192.235} exprimit. Habitus autem iste non est ex primo genere. [AUGUSTINUS] Non enim manens in se natura hominis, naturam Dei mutavit, nec ex secundo. Non enim mutavit homo Deum, et mutatus est ab illo, nec ex tertio. Non enim sic assumptus est homo, ut nec ipse mutaret Deum, nec ab ipso mutaretur; sed potius ex quarto. Sic enim assumptus est, ut commutaretur ineffabiliter et excellentius atque coniunctius, quam vestis cum ab homine induitur. Nomine ergo habitus satis significavit qualiter dixit, in similitudinem hominum factus, quia non transmigratione in hominem, sed habitu factus est, cum indutus est hominem, quem sibi uniens quodammodo atque conformans immortalitati eternitatique consociaret. {192.235} Non ergo oportet intelligi Verbum mutatum esse susceptione hominis, sicut nec membra veste induta mutantur, quamvis susceptio illa ineffabiliter susceptum suscipienti copularet. Habitus ergo est suceptio hominis, quasi vestis que non mutat, quod vestitur ad commendationem maioris humilitatis, et ait; et   humiliavit semetipsum, tam altum,   factus obediens Patri, non solum sustinendo convicia et opprobria, sed etiam   usque ad mortem. Quanta humilitas! humiliavit se Christus usque ad incarnationem, usque ad mortalitatis humane participationem, usque ad diaboli temptationem, usque ad populi irrisionem, usque ad sputa et vincula, et {192.236} alapas, flagella, usque ad mortem. Et si parum est hoc, aliquid de genere mortis addendum est. Mortem autem, non quamlibet, sed crucis, que ignominiosior est. [AUGUSTINUS] Ecce habemus humilitatis exemplum, superbie medicamentum. Quid ergo intumescis, homo? O pellis morticina, quid tenderis? O sanies fetida, quid inflaris? Princeps tuus humilis, et tu superbus? Caput est humile, et membrum superbum? Absit!   Propter quod. Ostendit humilitatem Christi que maxime in passione apparuit, nunc incipit de claritate eius secundum hominem que ab eius resurrectione sumpsit exordium. Ut enim Christus resurrectione clarificaretur, prius humiliatus est passione; humilitas, claritatis est meritum; claritas, humilitatis est premium; sed hoc totum {192.236} factum est in forma servi. In forma enim Dei semper fuit, et erit claritas. [AMBROSIUS] Quid ergo in quantum humilitas mereatur, ostendit hic ut magis hanc appeteremus calcata iactantia.
Numérotation du verset Phil. 2,9 
dist. 2
prol.|
marg.|   Propter quod, scilicet quia tam humiliter Christus passus est moriendo,   et Deus Pater exaltavit illum, donando immortalitatem, impassibilitatem. Exaltavit ergo secundum humanam naturam, que gloriosior facta est in resurrectione, in quo et natura divina {192.236} potest dici exaltata secundum ostensionem, quia cepit sciri quod erat. Sicut in assumptione infirmitatis dicitur exinanita, quia non apparuit quod erat. [AUGUSTINUS]   Et donavit, per gratiam   illi, homini Christo   nomen quod est super omne nomen, id est honorificentiam, scilicet quod vocatur Deus. Hoc et ante resurrectionem habuit, sed post resurrectionem quod erat, in evidenti positum est ut scirent homines et demones; et tunc res dicitur fieri quando innotescit. Quod ergo a conceptione acceperat, dicitur ei donatum post resurrectionem propter manifestationem. Sed queritur cui donaverit, utrum homini, an Deo. Homini donavit nomen quod est super omne nomen, non Deo, {192.236} neque enim cum in forma Dei esset, non excelsus erat; aut non ei genua flectebant, celestia, terrena et inferna. Sed cum dicitur propter quod illum exaltavit, satis apparet propter quid exaltaverit, id est propter obedientiam usque ad mortem crucis. In qua ergo forma Christus crucifixus est, ipsa exaltata est; ipsi donatum est nomen quod est super omne nomen, ut cum ipsa forma servi, nominetur unigenitus Dei Filius. Hoc ergo illi datum est ut homini secundum quem factus est Filius obediens usque ad mortem, quod iam habebat idem ipse Dei Filius, Deus de Deo natus equalis Patri. Numquid enim antequam resurgeret, imo etiam antequam {192.237} homo fieret, non erat altus Dei filius, Dei Verbum, Deus apud Deum? [AUGUSTINUS] Donavit ergo secundum hominem Christo, secundum carnem mortuo, resurgenti, ascendenti: Ut   in nomine Iesu omne genu flectatur, celestium, terrestrium, et infernorum, id est ut imperio eius subiici fateantur Angeli et homines et demones. Sedet enim Christus ad dexteram Patris post resurrectionem et ascensionem. Factum est hoc iam, nec videmus, sed credimus et legimus. Unde et eo ipso quo erat filius David Christus, factus est Dominus David. Illud enim quod natum est ex David, ita honoratum est ut esset Dominus David. Ergo in carne quam accepit in qua mortuus est, in qua et ascendit, et sedet ad dexteram Patris; in eadem ipsa sic honorata, sic clarificata, {192.237} et in celestem habitum mutata; et Filius est David, et Dominus David, qui est Dominus celestium, terrestrium et infernorum. [AMBROSIUS]
marg.|  Vel ita quibusdam videtur, homini datum est nomen quod est super omne nomen, quod nullo genere, nulla ratione convenit. Hoc est enim donum Patris, scilicet esse Filium; et nomen eius super omne nomen, hoc est esse Deum, quod non per solam appellationem, sed per naturam est super omne nomen: Hoc nomen non est datum homini. Si enim secundum quod homo erat hoc accepit, tunc ipse Dei Filius Deus sibi dedit hoc nomen. Quare ergo Pater dicitur dedisse quod divinitas Filii poterat homini prestare? Sed forte dicetur quia a Deo Patre sunt omnia, ideo ipse dicitur dedisse. Si ergo a Patre {192.237} omnia, quare non dicatur cuncta Filio suo per generationem dedisse, cum sibi equalem genuit? Item donatum illi significat qui se exinanivit, qui formam servi accepit. Sed numquid poterat se exinanisse homo res infirma? [AUGUSTINUS] Numquid in forma Dei erat ante incarnationem? Quod si non erat, non accepit formam servi, nec se exinanivit; quia qui erat in forma Dei, se exinanivit formam servi accipiens. Ergo homini non est donatum nomen Dei, sed ei qui equalis est Patri qui se exinanivit, cuius sunt omnia a Patre. Illi donavit Deus Pater nomen quod est super omne nomen, id est esse Deum per naturam, quando ab eo plenus Deus natus est. Quomodo ergo dicit Apostolus, propter quod exaltavit et donavit {192.237} illi nomen, quia post crucem manifestatur quid a Patre cum generaretur accepit. Cum autem a creatura cepit sciri illius maiestas, illius divinitas post crucem, passionem, et resurrectionem revelata est hominibus. Ut in nomine Iesu omne genu flectatur, celestium, terrestrium et infernorum. Hic aperit cui datum sit nomen Dei. Cui omnis creatura flectit genua, id est Deo. Sed forte dicitur quod homo adoptione Deus esset, et sic Christus ex parte verus Deus, et ex parte adoptivus erit. Adoptivo autem Deo non flectit genua creatura, sed Deo vero causa creature. Constat autem Christum verum Deum esse, cui flectitur genu, non adoptivum. Tandem {192.238} in fine; omnis lingua bonorum et malorum confiteatur sponte vel invite,   quia Dominus noster   Iesus Christus in gloria Dei   Patris, id est equalis Patri, quod hic quidam negant. Quomodo potest fieri ut homo sit in gloria Dei Patris, etiam si adoptivus Deus sit, homo in gloria Dei Patris non potest esse: Nam hoc ei competit qui natus est de Deo, quia in gloria Dei Patris esse, est nihil differre ab eo, ut una gloria sit Patris et Filii per naturam, per communem substantiam et virtutem. Cave qualiter intelligas virorum illustrium, Ambrosii et Augustini verba premissa, ne sibi contraire putentur. Scito ergo quia est donatio naturalis et est donatio gratuita. Naturali donatione dedit Pater nomen quod est super omne nomen Deo filio non homini, id est Christo, {192.238} secundum quod Deus, non secundum quod homo; nec fuit aliud dare, quam sibi equalem generare. Gratuita vero donatione dedit homini Christo, non Deo; quia Christus non in quantum Deus, sed in quantum homo per gratiam accepit nomen Dei, nec per gratiam adoptionis, sed per gratiam unionis, ut non sit adoptivus Deus, sed verus Deus cui flectitur omne genu.
Numérotation du verset Phil. 2,12 
dist. 3
prol.|
marg.|   Itaque etc. [Haimo] quasi6: Quia Christus humilis, ita per obedientiam exaltatus est.   Itaque, fratres mei, in fide et dilectione,   sicut semper obedistis Domino et mihi, ita nunc obedite,   non in presentia mea tantum servientes,   sed multo magis nunc in absentia mea, quia minus subvenio vobis, et   operamini, id est operibus mereamini, et preparate   vestram salutem, id {192.238} est vitam 182 eternam. Et hoc   cum metu animi et tremore corporis, id est magno et manifesto timore, non presumptione. Vel cum metu, id est cum humilitate non superbe, quia qui timet semper humilis est ne cadat,   et tremore manifesto.   Deus enim. quasi7: Ideo timendum est, quia non vos sed Deus operatur. Et hoc,   Deus enim est qui operatur in vobis, et velle bonum,   et perficere bonum quod vultis. Et hoc   pro bona voluntate sua, non pro meritis nostris. Nos ergo volumus, sed Deus operatur in nobis et velle; nos operamur, sed Deus in nobis operatur et operari: hoc nos expedit et credere et dicere, quia pium est et verum, ut sit humilis {192.239} confessio, et totum detur Deo. Per proprium enim arbitrium nisi Dei gratia adiuvetur, nec ipsa bona voluntas in homine esse potest.   Omnia autem. Adiungit hic patientiam humilitati. quasi8: Non solum cum metu operamini, sed etiam   omnia facite sine murmuratione, id est non negligenter et indevote;   et sine hesitationibus, ut non hesitetis pati pro Christo, sed prompti sitis. Ita omnia facite   ut sitis sine querela, quantum ad proximum, ut scilicet proximus de vobis non possit conqueri;   et quantum ad vos, sitis   simplices, non duplices ut qui duobus dominis servire volunt. Contra quod dictum est:   Non potestis Deo servire et mammone (Mt. 6). Simplices, dico, sicut   filii Dei. [Haimo.] Sicut Deus simplex est, ita et filii eius puro ac simplici {192.239} animo debent incedere;   et etiam quantum ad exteros estote   sine reprehensione, ut non sit in vobis quod pateat reprehensioni. Et hoc ideo hortor, quia estis   in medio prave nationis, per opera,   et perverse per diversas sectas, id est malorum, qui rectum ordinem depravant et pervertunt: qui dicuntur natio, quia non sunt renati ex aqua et Spiritu sancto.   Inter quas lucetis, id est lucere debetis doctrina et vita, id est ad hoc estis constituti ut luceatis. Et ideo decet vos esse sine reprehensione. Lucetis, dico.   Sicut luminaria fixa in celo lucent   in mundo, sic et vos sol mundi estis quos illuminat lux vera. Et hoc ideo quia estis   continentes verbum vite, id est quia estis vasa Evangelii, sicut illa dicuntur continere rationem vite animalis. Luminaribus {192.239} bene sanctos comparat. Sicut enim stellas celi non extinguit nox, sic mentes fidelium adherentes celo sacre Scripture non obscurat mundana iniquitas, Et sicut illa quidquid agatur in terra etiam si quid mentiantur de ipsis, suos tamen in celo cursus non obliquant nec tardant: ita sancti, quorum conversatio in celis est (Phil. 3), propter mala mundi que despiciunt; vel falsa que confingantur in ipsos, lucem verbi et vite exemplum nullo modo interpolant. Ita facite ut dixi, quod utique erit   ad gloriam meam, nedum vestram futuram,   in die Christi, id est quando videbitur Christus. Et vere gloriam habeo,   quia non in vanum, id est sine fructu,   cucurri, in facile conversis;   neque {192.239}   in vanum laboravi, in difficile conversis. Et non solum tunc habebo gloriam,   sed etiam modo   gaudebo intus, in mente, quia certa me manet merces;   et congratulor, id est gratias ago   vobis omnibus, etiam   si immolor super sacrificium et obsequium fidei vestre. quasi9: Iam obtuli Deo fidem et opera vestra, sed etiam si ipse pro vobis offeror, gaudeo, ita et vos, si pro me immolamini gaudete. Et hoc est quod subdit: Propter   idipsum autem et vos gaudete et congratulamini, id est gratias agite   mihi, sicut ego vobis, si immolor pro vobis.
6 Quasi] + dicat PL
7 Quasi] + dicat PL
8 Quasi] + dicat PL
9 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Phil. 2,19 
dist. 4
prol.|
marg.|   Spero autem. quasi10: Non solum litteris hoc moneo, sed etiam spero   in Domino Iesu, id est per misericordiam Domini Iesu   Timotheum me mittere ad vos. Et hoc   cito, adeo necessarium est ut veniat. Et adeo attentus est erga vos. Mittere, dico,   ut et ego bono animo sim, his   cognitis que circa vos {192.240}   sunt, sicut vos eritis bono animo cognitis his que circa me sunt. Ideo illum et non alium volo mittere. Etenim, id est quia   neminem habeo nunc   tam unanimem, id est qui ita concordet mee voluntati in hoc negotio,   qui, ita sincera affectione pro vobis   sollicitus sit. Hoc enim tempore multi cum Apostolo mercenarii erant; filii vero vel pastores nulli, nisi Timotheus. Et vere.   Omnes enim querunt in vobis   que sua sunt, non que sunt Iesu Christi. [AMBROSIUS] Negligentes enim erant de disciplina et conversatione fratrum. Non enim devoto animo predicabant, sed propter propria lucra. Hi sunt mercenarii qui sunt tolerandi, quia eadem habent in ore que et pastores, qui utique sunt diligendi. Fures {192.240} vero et latrones qui occidunt, sunt cavendi.   Experimentum autem. quasi11: Hunc mittam ad vos, vos   autem cognoscite in vita et doctrina,   experimentum eius, id est ipsum quem nos experti sumus et bonum cognovimus,   quoniam, ipse obediens mihi   sicut filius patri mecum servivit Deo   in Evangelio, in quo potui experiri eum. Et quia expertus sum,   hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quem exitum sint habitura   que circa me sunt. Confido autem in Domino, quoniam et ipse cito veniam ad vos. [Haimo.] Hec manifesta sunt, aperta perstringamus ut in obscuris immoremur. Interim   autem existimavi necessarium fore   mittere ad vos {192.241A}   Epaphroditum fratrem meum in fide,   et cooperatorem in predicatione,   et commilitonem in adversis, vestrum autem apostolum, id est doctorem,   et ministrum necessitatis mee, qui mihi necessaria ministravit, et ideo mittere volui. Sunt etiam alie cause, scilicet   quoniam quidem desiderabat vos omnes videre,   et mestus erat, non de se, sed de vobis pro eo dolentibus. Et hoc est quod subdit:   Propterea quod audieratis eum infirmatum, id est verberatum ministratione, unde dolebatis.   Nam etc. Quasi quis diceret: Cur moestus erat quia audierant illum infirmatum, scilicet cum possent decipi? Respondetur. Quia non solum fama, sed etiam in ipsa re infirmatus est, et ita confirmaretur auditus eorum magis ac magis, et dolor augeretur, nisi cito ad eos veniret. {192.241} Et hoc est quod subdit:   Nam et infirmatus est, non utique ex verberatione, sed ex egritudine. Et hoc   usque ad mortem, id est ad mortis periculum.   Sed Deus misertus est eius, sanando eum,   non solum autem eius, verumetiam et mei vel nostri, quibus eum servavit. [AMBROSIUS] In hoc misertus est mei   ne haberem tristitiam de morte   super tristitiam de infirmitate, que nocebat vobis. Et quia Deus misertus est eius et nostri,   ergo festinantius quam esset propositum   misi illum ad vos,   ut viso illo iterum gaudeatis, pro cuius absentia tristari vos novi,   et ego sine tristitia sim, quam habebam de vobis tristibus. Et quia misi eum,   itaque excipite illum cum gratia, ut per bona opera ostendatis vos gaudere de eo. Gaudio, dico, quod fit   in Domino, id {192.241} est quod sit spirituale, et, quia eiusmodi est,   cum omni honore habetote. Absoluta sunt hec, nec egent interpretatione. Et debetis,   quoniam propter opus Christi, id est ut faceret opus quod Christus docuit et fecit qui venit ministrare et non ministrari,   accessit usque ad mortem, id est periculo mortis; non coactus, sed ex voluntaria deliberatione,   tradens animam, id est vitam suam   ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum officium. Rem quippe dedistis, sed qui mihi ferret de vobis, non erat.
10 Quasi] + dicat PL
11 Quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Phil. Capitulum 2 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=65&chapitre=65_2)

Notes :