Capitulum 3
Numérotation du verset
Phil. 3,1
De cetero
fratres mei, gaudete in Domino.
Eadem vobis scribere,
mihi
quidem non pigrum, vobis autem necessarium.
Numérotation du verset
Phil. 3,2
Videte
canes,
videte
malos operarios,
videte concisionem.
Numérotation du verset
Phil. 3,3
Nos enim sumus circumcisio,
qui spiritu Dei1
1 Dei] Deo
Weber
Deo
servimus et gloriamur in Christo Iesu,
et non in carne
fiduciam habentes.
Numérotation du verset
Phil. 3,4
Quamquam
et2 ego habeam
2 et]
om. Weber
et in carne confidentiam3. Si quis alius videtur
3 et…confidentiam] confidentiam et in carne
Weber
confidere in carne,
ego magis,
Numérotation du verset
Phil. 3,5
circumcisus octava die,
ex genere Israel,
de tribu
Beniamin.
Hebreus,
ex Hebreis,
secundum legem
Phariseus.
Numérotation du verset
Phil. 3,6
Secundum emulationem
persequens Ecclesiam Dei,
secundum iustitiam
que in lege est
conversatus sine querela.
Numérotation du verset
Phil. 3,7
Sed
que mihi fuerunt lucra,
hec
arbitratus sum
propter Christum detrimenta.
Numérotation du verset
Phil. 3,8
Verumtamen existimo
omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei. Propter quem
omnia detrimentum feci, et arbitror
ut stercora,
ut Christum lucri faciam,
Numérotation du verset
Phil. 3,9
et inveniar
in illo
non habens
meam iustitiam,
que ex lege est, sed illam que ex fide est Christi Iesu4 que
4 Iesu]
om. Weber
ex Deo
est iustitia in fide.
Numérotation du verset
Phil. 3,10
Ad agnoscendum illum
et virtutem
resurrectionis eius,
et
societatem passionum illius,
configuratus
morti eius,
Numérotation du verset
Phil. 3,11
si
quo modo occurram
ad resurrectionem,
que est ex mortuis.
Numérotation du verset
Phil. 3,12
non quod iam
acceperim,
aut iam perfectus sim,
sequor autem
si quo modo5 comprehendam
5 quo modo]
om. Weber
in quo
et comprehensus sum
a Christo Iesu.
Numérotation du verset
Phil. 3,13
Fratres,
ego me non arbitror
comprehendisse.
Unum autem que
quidem retro sunt obliviscens.
Ad ea vero
que sunt priora6 extendens meipsum7,
6 priora] in
praem. Weber
|
7 meipsum] me
Weber
|
Numérotation du verset
Phil. 3,14
ad destinatum
persequor,
ad bravium
superne vocationis Dei in Christo Iesu.
Numérotation du verset
Phil. 3,15
Quicumque ergo
perfecti sumus,
hoc sentiamus
et si quid aliter sapitis,
et hoc vobis Deus
revelavit8.
8 revelavit] revelabit
Weber
Numérotation du verset
Phil. 3,16
Verumtamen
ad quod pervenimus
ut
idem
sapiamus,
et in eadem permaneamus
regula.
Numérotation du verset
Phil. 3,17
Imitatores mei estote, fratres,
et
observate
eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nos.
Numérotation du verset
Phil. 3,18
Multi enim
ambulant quos sepe dicebam vobis
nunc autem et flens
dico inimicos crucis Christi,
Numérotation du verset
Phil. 3,19
quorum finis interitus,
quorum deus venter,
et gloria in confusione ipsorum
qui terrena sapiunt.
Numérotation du verset
Phil. 3,20
Nostra autem conversatio
in celis est,
unde etiam salvatorem
exspectamus
Dominum Iesum Christum,
Numérotation du verset
Phil. 3,21
qui reformabit
corpus
humilitatis nostre,
configuratum
corpori claritatis sue secundum
operationem virtutis sue 9
9 virtutis sue]
om. Weber
qua possit etiam subicere sibi omnia.
Capitulum 3
Numérotation du verset
Phil. 3,1
dist. 1
dist. 1
prol.|
marg.|
De cetero.
Hucusque contra tribulationes maxime {192.242} exhortatus est eos, de cetero contra pseudoapostolos monet ne legalia ab eis recipiant, sed fidem Christi solam sufficere credant. Et incipit hic agere de sinceritate fidei quasi de tolerantia et quibusdam aliis. Hucusque monui. 183
De cetero,
id est deinceps, o
fratres mei,
in fide, dico,
gaudete in Domino,
id est gaudium omnis boni habeatis in Domino, non in carnalibus observantiis. Hoc quidem presens dixi vobis, sed
eadem scribere vobis,
que presens dixi, scilicet ut in Domino tantum gaudeatis,
mihi
absenti
quidem non
est
pigrum, vobis autem necessarium
est, contra instantes pseudo. Ideo dicit necessarium scribere que presens dixerat, quia scriptura diutius manet quam prolatio.
Videte,
et ut in Domino gaudeatis, videte, id est {192.242} cognocite illos esse
canes,
non ratione, sed consuetudine contra insolitam veritatem latrantes. Hec est enim canum natura ut cum quibus habent consuetudinem, sive boni, sive mali sint, non ad eos latrent; insolitorum autem personis visis etiam innocentibus irritentur. Bene ergo comparat canibus, quia sicut canes magis sequuntur consuetudinem quam rationem, ita pseudoapostoli consuetudinem legis tenent, et contra veritatem irrationabiliter latrant et mordent. Et
videte,
id est cognoscite illos esse
malos operarios.
Mali operarii sunt qui zizania errorum superserunt generoso semini Evangelii, quibus frumenta enecant.
Videte,
id est cognoscite illos esse, non dico circumcisionem, sed
concisionem,
concisi sunt, quia a Christo cesi {192.242} sunt: et alios cedunt, id est separant.
Nos enim.
quasi1: Bene hos nomino concisionem et non circumcisionem,
nos enim,
fideles tantum
sumus,
vere circumcisio. Credentes enim circumcidunt cor suum, ut amputata erroris nebula aspiciant et cognoscant Deum creature. Nos, inquam,
qui,
scilicet ea servitute que grece Latria dicitur,
servimus Deo,
et hoc non in carne, sed
spiritu,
id est ratione ab omnibus expedita, quia spiritus regit, caro domatur. Carne enim servit Deo, qui de rebus carnalibus sperat placere Deo. [AUGUSTINUS] Cum vero caro ipsa ad bona opera spiritui subditur, spiritu servimus Deo qui carnem domamus ut spiritus obtemperet Deo. Spiritus enim regit, caro regitur; {192.242} nec spiritus bene regit, si non regatur. In nonnulis codicibus invenimus scriptum ita,
qui Spiritui Deo servimus.
Per hoc notat Spiritum sanctum esse cui latria exhibetur, scilicet servitus soli Creatori exhibenda. Alia est servitus qua per caritatem iubemur servire invicem, que Grece dicitur dulia. In pluribus etiam codicibus Latinis, in Grecis vero omnibus vel pene omnibus, reperitur ita scriptum, qui spiritui Dei servimus. Attende etiam cum non dixerit, nos habemus circumcisionem, sed
nos sumus circumcisio,
sic accipi. Hoc voluit significare Apostolus: Nos sumus iustitia; circumcisio enim iustitia est. Magis autem commendat quod {192.243} dicit, dicendo nos esse circumcisionem, id est iustitiam, quam dicendo nos esse circumcisos, id est iustos: sic tamen ut cum iustitiam dicit esse, iustos esse intelligamus.
1 Quasi] + dicat
PL
prol.|
[Haimo]
Et gloriamur in Christo Iesu,
maxime, quia nostra gloria tantum Christus est.
Et nos sumus habentes fiduciam,
id est spem salutis,
in carne,
id est in carnali circumcisione, vel in genere. Respexit quosdam in carne fidentes. Ipsi erant qui de circumcisione carnis et aliis carnalibus observantiis, nec non etiam de genere gloriabantur. Et ne videatur Apostolus non posse fidere in carne et contemnere quod non habet, subdit:
Quamquam ego habeam,
id est habere possim
confidentiam in carne,
si qua esset. Et vere possim, quia plus aliis, et hoc {192.243} est quod subdit:
Si quis alius
a me qui vos decipit,
videtur confidere in carne,
quasi inde iustus sit,
ego magis
videor, debere confidere quam illi pseudo, quia ego sum
circumcisus octava die,
a nativitate mea. quasi2: Non maior circumcisus sum, sed habeo circumcisionem octava die, ut lex Moysi precipit hominem, scilicet octava die circumcidi cultello petrino. Innuens quod post tempus, VII dierum in octavo, id est in eterno die a Christo petra perfecte circumcidemur ab omni corruptione pene et culpe. Et sum
ex genere Israel,
id est non proselytus, non advena ad populum Dei, sed a parentibus natus Iudeis; et sum non de minori tribu, sed
de tribu Beniamin,
que non fuit de concubinis, que tribus adhesit non recedens a templo quando {192.243} facta est separatio in servo Salomonis. Tunc enim tribus Iuda que erat regia, et tribus Beniamin, et tribus Levi que erat sacerdotalis remanserunt simul non recedentes a Hierusalem et a templo; et ego natus
ex hebreis
parentibus sum
Hebreus.
quasi3: Non deviavi a gente mea. Nota quod Hebrei dicuntur pro Abrahei mutata littera ab Abraham, unde origo trahitur, non ab Heber. Hoc autem AUGUSTINUS retractat ita, dicens: Quod dixi ex Abraham cepisse gentem eorum, est quidem et hoc credibile, ut Hebrei velut Abrahei dicti esse videantur. Sed ex illo verius intelligantur appellari qui vocabatur Heber, tamquam Hebrei. Et sum
secundum legem;
in qua egregius fui.
Phariseus,
id {192.243} est non contemptibili plebi admistus, sed nobilitate ab aliis segregatus atque primarius. Primarii enim quidam, et quasi ad nobilitatem Iudaicam segregati erant, non contemptibili plebi misti, qui dicebantur Pharisei. Nam dicitur hoc verbum quasi
segregationem
interpretari: qui sicut Latine
egregius
dicitur, quasi a grege separatus. Et fui
secundum emulationem,
id est dilectionem legis,
persequens Ecclesiam Dei.
Quidquid enim erat quod legi mee adversarium videretur impatienter ferebam, acriter insequebar. Hec apud Iudeos erat nobilitas, sed apud Christum queritur humilitas. Ideo ibi iste Saulus dicebatur, a Saule cuius erat procera statura hic autem {192.244} Paulus, id est modicus dicitur.
Et secundum iustitiam,
non veram, sed
que in lege est,
que manus comprimit, non animum, que timore, non amore servire facit.
Conversatus
sum
sine querela,
id est sine clamore de me facto. [AUGUSTINUS] Nota quod dicit se secundum iustitiam legis conversatum: idem tamen alibi ait:
In quibus et nos ambulavimus aliquando in desideriis carnis, facientes voluntatem carnis, et eramus natura filii ire
(Ephes. 2). Talis iustus erat secundum legem. Malum erat talem iustitiam sectari, quia quod in eo fuit sine querela; hoc de illo magnam faciebat querelam.
2 Quasi] + dicat
PL
3 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Phil. 3,7
dist. 2
dist. 2
prol.|
marg.|
Sed que mihi
etc. Hec omnia predicta habui,
sed que mihi fuerunt,
ante Christum,
lucra
ut signa veritatis,
hec sum arbitratus,
si post veritatem sequerer, {192.244} esse
detrimenta,
scilicet quidquid boni est deterentia. [AMBROSIUS] Et hoc
propter Christum,
scilicet ne adventum Christi ostenderem, vel nondum factum esse, vel superfluum. Inania enim erant hec omnia et impedimenta ne accederetur ad gratiam.
Verumtamen.
quasi4: Non solum propter Christum habendum, ita arbitratus sum,
verumtamen,
id est sed etiam si ipsum non possem assequi,
estimo omnia detrimentum esse, propter
hoc solum, scilicet propter
scientiam Domini nostri Iesu Christi,
id est quam de Christo habemus,
eminentem,
ceteris scientiis, vel que eminet in eo plusquam in aliis. Vel ad eumdem sensum potest hec littera iungi, cum priori versu. quasi5: hec omnia predicta legis habeo, verumtamen, id est sed tamen non partim, {192.244} sed omnia existimo esse detrimenta, et hoc, propter eminentem scientiam, id est Christi Domini. Hoc non mutatur.
Propter quem,
Christum, honorandum, id est propter Iesu Christi dilectionem et honorem, non solum estimo ea detrimenta, sed etiam
feci,
docendo et spiritualiter vivendo, ut aliis appareret
omnia
esse
detrimentum:
et quod plus est,
arbitror
illa legalia non tantum esse detrimenta bonorum, sed etiam
ut stercora,
quia inquinant iam observantem. Et hoc ideo
ut
in futuro
Christum lucrifacerem,
id est Christum habeam premium; Et hic
inveniar,
rationabiliter attendenti membrum
in illo capite,
id est sim membrum illius ei caritate {192.245} copulatus: quod aliter nequit fieri, nisi illa existiment ut stercora. Quomodo autem potest in illo esse ut membrum, subdit, inveniar, dico,
non habens meam iustitiam,
que ex lege est. Illa est iustitia qua quis penas timet, non amat iustitiam. Quisquis enim timuerit, et suis viribus legem implere putaverit, et fecerit quod iubet lex non amando iustitiam, sed timendo penam, fit quidem secundum iustitiam que ex lege est iustus. De qua iustitia alibi dicitur:
Suam volentes iustitiam constituere, iustitie
Dei, id est gratie,
non sunt subiecti
(Rm. 8). Sed si ex lege iustitia est, quomodo est tua? Numquid tu tibi imposuisti legem? [Haimo] Deus legem dedit et imposuit, Deus te legi sue obtemperare precepit. [AUGUSTINUS] Sed et tua est, quia {192.245} de lege presumis tua voluntate te legem posse implere, existimans quia illa legalia manibus operaris. Non habens meam, dico,
sed illam
iustitiam
que est ex fide Christi,
que impetrat a Deo, que tollit timorem et dat amorem, quam Deus solus operatur in nobis. Melius est enim iustum esse quam hominem esse. Si ergo hominem te fecit Deus, et iustum te facit quod melius est; non tu te, sed sine te fecit te: non enim adhibuisti aliquem sensum ut te faceret. Qui ergo fecit te sine te, non te iustificat sine te. Fecit te nescientem, volentem iustificat; et cum iustitia vera sit ex fide, quid ergo opus est lege? Omnino tollenda est secundum verbum legalium figuratum.
Que iustitia ex fide est ex Deo,
non est ex nobis. Et si fides nostra sit et iustitia, hec {192.245} scilicet ens in fide. Sicut enim ex fide nata est, 184 ita existere non habet nisi in fide.
4 Quasi] + dicat
PL
5 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Deinde subdit commendationem fidei per multa que facit. Facit enim et in alia vita cognoscere Deum perfecte qui hic fide creditur, et habere resurrectionem, que nostra resurrectio est virtus et efficacia resurrectionis Christi, et in hac vita habere societatem Christi in patiendo; nisi enim per fidem nemo tanta pateretur. Et configurationem mortis eius, ut, scilicet moriatur pro Christo, si opus fuerit, sicut ipse pro nobis. Et hoc est quod ait,
fide,
dico, valente
ad cognoscendum illum
perfecte in futuro. Hoc videtur dicere de fide non habente tempus operandi, que tantum ad hoc valet. Et valente
ad virtutem
{192.245}
resurrectionis eius,
id est ad veram resurrectionis efficientiam, que est virtus et effectus resurrectionis Christi. Et in hac vita valet
ad societatem passionum eius,
id est ad hoc ut socii simus Christi in patiendo. Que societas est ex caritate, hoc dicit de fide habente tempus operandi. Inveniar dico in illo, ego dico
configuratus morti eius,
ut scilicet moriar pro illo, si opus sit, imitator mortis eius et passionis.
marg.|
Vel ita, in fide ad cognoscendum. quasi6: Qui in lege putat se iustificari, non agnoscit Christum, sed ego volo iustificari in iustitia que ex fide est, que ex Deo est, que est in fide. Ad quid? Ad cognoscendum illum, id est ut ego agnoscam {192.246} illum, scilicet cur natus, cur passus. Et ad cognoscendum virtutem resurrectionis eius, id est ut agnoscam que est virtus resurrectionis sue, scilicet iustificatio credentium. Ex illius enim resurrectione iustificamur, tamquam enim a petra circumcidamur. Resurrexit enim Christus, propter iustificationem nostram, id est ut iustos nos faciat. Et agnoscam socios passionis eius, id est fructum qui venit ex societate passionum eius. Illam ergo bene noscit, qui per eam ad celi gaudia pervenire credit. Ego dico,
configuratus morti eius.
Hoc non mutatur.
Si quomodo.
quasi7: quero iustificari ex fide, et configurari morti eius Christi. Ego, dico, temptans,
si quomodo,
hoc ideo dicit, quia difficile est,
occurram Deo,
retribuens ei quod mihi retribuit, scilicet {192.246} calicem passionis. Unde propheta:
Quid retribuam Domino pro omnibus
etc. (Ps. CXV). Ego, dico, pro hoc venturus
ad resurrectionem,
veram et gloriosam.
6 Quasi] + dicat
PL
7 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel
temptans, si quomodo
etc. In aera Christo, in iudicio quod tantum sanctorum est prius veniens ad resurrectionem veram,
que est,
non inter mortuos, sed longe
ex mortuis.
Qui autem licet omnes resurgant in die iudicii, soli tamen iusti gloriose mutabuntur, et occurrent Domino in aera deportati ab angelis. Impii vero manebunt in terra, quousque percipiant terribilem sententiam iudicis. Et ne videatur superfluum Apostolum tot pati, cum fidem et alia bona habeat, subdit:
Non quod,
quasi8: Merito iam pro illa gloria tantum laboro, {192.246} quia non dico
quod iam acceperim
aliquid glorie, quia si aliquid glorie accepi, nihil est ad comparationem future,
aut
si quid
iam
accepi de cognitione Christi, non dico quod in illa iam
perfectus sim,
et si ita est de me, quid de aliis? Hoc dicit de se, ne illi quos in hac Epistola laudat, et in quorum fide et devotione se gaudere testatur, ut homines inflatione extollantur; sed laborent addere ut ipse facit, qui tantus est. Si enim ipse qui tanta preditus est dignitate adhuc deesse sibi ad perfectionem confitetur, quanto magis hi elaborandum esse sibi intelligere debent, ut iustificationum merita et perfectionis metam adipiscantur. Nemo ergo fidelium, etsi profecerit, dicat: Sufficit mihi. Qui enim hoc dixit, hesit in via ante finem, quem currens intuebatur {192.246} Apostolus, et de sua imperfectione confitebatur, aliud in se intuens, aliud alibi querens. Per fidem enim ambulat, non per speciem.
8 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita quasi9: Ideo tempto, si quomodo occurram ad resurrectionem, quia non est verum quod acceperim iam virtutem resurrectionis, aut quod iam perfectus sim, in cognitione Dei.
9 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Phil. 3,12
dist. 3
dist. 3
prol.|
marg.|
Sequor autem.
quasi10: Non accepi, nec perfectus sum, sed sequor, non passibus corporis, sed mentis affectibus et vite moribus, ut possim esse perfectus iustitie possessor, qui, recto itinere de die in diem spirituali renovatione proficiens, iam perfectus sum factus eiusdem iustitie viator; perfectus enim erat viator, sed nondum ipsius itineris perfectione perventor. Ideo ait: sequor, proficiendo, temptans
si quomodo comprehendam,
id est si aliquo modo potero perfecte cognoscere Christum qui est summa beatitudo. Ecce quanta est fides que tam grande petit. Comprehendam, dico, in eo modo cognitionis
in quo deprehensus sum a Christo Iesu,
ut scilicet videam eum sicut est, sicut ipse me videt {192.247} sicut sum. [AMBROSIUS]
10 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita: Comprehendam, dico, non merito meo, sed in eo
in quo comprehensus sum a Domino,
id est per misericordiam Dei per quam a prescientia Dei requisitus inventus sum.
marg.|
Vel ita. quasi11: Comprehendam, dico, in eo modo videndi, in quo, etiam nunc comprehensus sum a Domino Iesu, ut scilicet videam eum in ea claritate in qua mihi apparuit in via, quando me comprehendit.
Fratres
etc. Illud quod dixerat, evidentius aperit. Et quid illud sit quod nondum comprehendit, sed sequitur ut comprehendat, determinat. Et quasi mirantibus illis quid dicat, cum ait, non accepi, nondum perfectus sum, ait,
fratres.
quasi12: Recte dico, sequor ut comprehendam, {192.247} quia
ego,
qui melius novi quam vos, vel alii, non arbitror
me comprehendisse,
quidquid alii putent de me. [AUGUSTINUS] Ego non arbitror de me comprehendisse, unum, scilicet multa quidem habeo, unum autem nondum habeo, hoc unum. Una etiam dicitur in Psalmo:
Unam petii a Domino
(Ps. 26). Et quasi diceretur: Quid ergo agis, Apostole? nondum apprehendisti? nondum perfectus es? Quid ergo agis? Quid mihi imitandum proponis? inquit.
Que quidem retro sunt.
11 Quasi] + dicat
PL
12 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita, non arbitror me comprehendisse. Hic distingue, non comprehendi. Unum autem de me vobis assero, quod
ego obliviscens ea quidem que retro sunt, ad ea vero que priora sunt me extendens, et persequor
etc.
marg.|
Vel ita, ab illo loco; fratres. quasi13: Non comprehendi. Et vere, {192.247} quia, o fratres, nec arbitror me comprehendisse, sed persequor, non utique tria vel duo, sed unum, summum bonum: quod vere est unum, in quo sunt omnia bona. Hoc est illud unum de quo Philippus ait,
Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis
(Io. 14).
13 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Persequor,
dico, qualiter? hoc modo, obliviscens quidem, id est dans oblivioni,
que retro sunt,
id est terrena que reliqui,
ad ea vero que sunt priora,
id est ad celestia que terrenis priora sunt,
extendens me,
tota intentione et desiderio nondum habite rei. Extendebat enim se ad celestia secundum intentionem, non secundum perventionem, non secundum apprehensionem. Sic et nos non relabamur {192.248A} unde iam transilivimus, nec remaneamus in illis in que iam venimus; curramus, intendamus. In via enim sumus, non respiciamus retro; sed in anteriora extendamus intentione et desiderio. Vita enim Christiani boni, secundum desiderium est. Quod autem desideras, nondum vides; sed desiderando capax efficiaris, ut cum venerit quod desideras, implearis. Sicut enim si velles implere aliquem sinum, et nosti quam magnum est quod dabitur, extendes sinum vel sacci, vel utris, vel alicuius rei, et extendendo facis capaciorem: sic Deus differendo rem, extendit desiderium; desiderando, extendit animum; extendendo, facit capacem. Desideremus ergo quia implendi sumus. Hec est vita nostra ut desiderando exerceamur: tantum autem {192.248B} nos exercet desiderium sanctum, quantum desideria nostra amputabimus ab amore seculi. Ideo dicit, obliviscens que retro sunt, id est cuncta temporalia, et extendens meipsum ad ea que sunt priora, appetens eterna. Extensio enim illa est appetitio terrenorum. [AMBROSIUS]
marg.|
Vel ita, obliviscens que retro sunt, id est merita iam preterita priora, scilicet acta, non quia mala sint, sed quia parva ad meritum collocandum, sed ad potiora extensus est, ut semper proficiat in melius. [AUGUSTINUS] Unde subdit: Ad ea vero que sunt priora meipsum extendens, id est priora mala; ad ea vero que sunt priora meipsum extendens, id est ad promissa bona. Preterita enim mala post tergum oportet ponere, {192.248C} ut in ea que nobis promittuntur intendamus. Ergo nec ex preterita vita, nec ex presenti delectari debemus: revocandus est animus a recordandis cum quadam delectatione preteritis malis, et cum quadam concupiscentia fruendi ne redeamus corde in Egyptum. Vitam igitur preteritam malam obliviscere, si te delectavit aliquando vanitas, non modo te delectet.
Persequor,
dico, eo usque donec veniam
ad destinatum
premium, scilicet
ad bravium,
id est ad premium quod est mihi destinatum et promissum a Deo, vel ad quod proposui me currere. Bravium, dico,
superne vocationis Dei, in Christo Iesu,
id est eterne vite, ad quam in supernis dandam vocat me Deus per Filium suum Iesum Christum et ideo digna est res et certa.
Numérotation du verset
Phil. 3,15
dist. 4
dist. 4
prol.|
marg.|
{192.248D}
Quicumque ergo.
quasi14: Et quia ego ita curro, et ita de me sentio, scilicet quod adhuc perfectus sum; ergo, et vos Philippenses, hoc sentite, sed se eis enumerat, dicens:
Quicumque ergo sumus perfecti,
cursores vel viatores comparatione aliorum,
hoc sentiamus.
quasi15: Non loquor imperfectis, quibus non valeo loqui sapientiam, qui adhuc lacte potantur, non solido cibo pascuntur; {192.249A} 185 sed illis dico, qui iam dicuntur esse perfecti; qui manducant solidum cibum, quia intelligunt equalitatem Verbi cum Patre: sed non sic vident adhuc, quomodo videndum est facie ad faciem. Certa enim fides utcumque inchoat cognitionem. Cognitio enim perfecta non perficitur, nisi post hanc vitam, cum videbimus facie ad faciem. Hoc ergo sapiamus ut noverimus tutiorem esse affectum vera querendi, quam incognita pro cognitis presumendi. Sic ergo queramus tamquam inventuri, et sic inveniamus tamquam quesituri. De credendis, nulla infidelitate dubitemus; de intelligendis, nulla temeritate affirmemus. In illis auctoritas tenenda est, in his veritas exsquirenda. Et sciendum quod iustitia qua iustus ea fide vivit, nunc vera iustitia {192.249B} est. Que licet non immerito in aliquibus iustis pro huius vite capacitate perfecta dicatur, tamen est parva ad illam magnam quam ceperit equalitas angelorum. Quam qui nondum habebat, et propter illam que iam inerat, perfectum; et propter istam que adhuc deerat, imperfectum se esse dicebat; minor ista iustitia facit meritum, maior illa, premium. Ideo qui istam non sequitur, illam non assequitur. Unde ait: Quicumque perfecti sumus, id est perfecti currimus.
Hoc sentite,
quod nondum perfecti sumus ut illic perficiamur, quo perfecte adhuc currimus, ut, cum venerit quod perfectum est, destruatur quod ex parte est (1Cor.
13), id est iam non ex parte sit, sed ex toto, quia fidei et spei res ipsa que videatur succedet. Caritas vero que {192.249C} in his tribus maior est non auferetur, sed augebitur et implebitur. In qua plenitudine, illum preceptum caritatis implebitur:
Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua
etc. (Mt., 22). Nam cum est adhuc aliquid carnalis concupiscentie, non omnino ex tota anima diligitur Deus. Caro autem non dicitur concupiscere, nisi quia carnaliter anima concupiscit. Tunc vero erit intus sine omni peccato, quia nulla lex erit in membris repugnans legi mentis. Tunc prorsus toto corde, tota anima, tota mente diliget Deum, quod est summum preceptum. Cur ergo non precipitur homini ista perfectio, quamvis eam in hac vita nemo habeat? Non enim recte curritur, si quo currendum est nesciatur. {192.249D} Quomodo autem sciretur, si nullis preceptis ostenderetur?
14 Quasi] + dicat
PL
15 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Et si quid.
quasi16: Ita sentite sicut dixi; et si hoc feceritis, hoc vobis dabit Deus. Quod
si quid
modo
aliter sapitis
quam sapiendum sit, in futuro, quia modo per speculum videtis.
Et hoc revelabit vobis Deus,
quia clare faciet cognoscere, et se et alia omnia que obscure modo videtis.
16 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita, quasi17 : ita sentite ut dixi, et si quid aliter sapitis, id est imperfecte de Deo et aliis. Et hoc, quod modo aliter sapitis, et de Deo, et de omnibus, id est etiam hanc imperfectam cognitionem vobis Deus, per Spiritum sanctum revelavit.
17 quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita, quasi18: Ita {192.250} sentite, ut dixi, et si quid aliter sapitis quam sapiendum sit, ut parvuli sensu, id est si perfectam cognitionem de Christo vos habere putatis, si subrepit vobis quod aliquid magni sitis: et hoc idem male vos sapere per misericordiam suam vobis revelabit Deus, similiter et de aliis erroribus. Probata vita vos liberabit, non statim eternum bravium dabit. Hoc, inquam, faciet, si humiliter sapietis, et de vobis senseritis, qui enim in pace Catholica manet. Et si quid aliter sapitis quam oportet, Deus humili revelabit. Si autem illud superbus defendit et pertinaciter astruit contra pacem Ecclesie, Deus abiicit, quia superbis resistit Deus, humilibus dat gratiam (1Pt. 5).
Verumtamen,
modo. quasi19: Imperfecti sumus, aliter sapimus modo; sed {192.250} tamen, necesse est
ut
omnes de illo
idem sapiamus,
credendo
ad quod pervenimus
fide et scientia, et etiam opere compleamus. Unde subdit:
Ut in eadem regula,
id est rectitudine vivendi
permaneamus,
et sic revelabit Deus quod aliter sapimus. [AMBROSIUS]
18 Quasi] + dicat
PL
19 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita, ab illo loco, et si quid, quasi20: Ita sentite, ut dixi. Et si quid aliter sapitis, id est si quid melius ad cultum Dei excogitaveritis, et hoc donum Dei esse sciatis, quia hec revelabit Deus vobis. Sed ne qua presumptio inde oriretur, subdit: Verumtamen. quasi21: Et si aliter sapitis, verumtamen, teneamus id ad quod pervenimus, ut scilicet idem sapiamus, et in eadem regula fidei, et doctrine et vite permaneamus. Hoc est non extra regulam discipline sapere, sed quod commune sit et modestum {192.250} in evangelica veritate, et in his, scilicet fide et regula vivendi.
20 Quasi] + dicat
PL
21 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Phil. 3,17
dist. 5
dist. 5
prol.|
marg.|
Estote imitatores,
o
fratres
[Haimo.] et fide et dilectione, ut, sicut ego credo, operor et doceo, ita et vos faciatis. Et si me presentem non habetis,
observate,
id est diligenter inspicite et imitamini
eos qui ita ambulant sicut habetis formam nostram,
id est imaginem vite nostre, scilicet qui ita credunt, vivunt, docent. Sicut ego, id est mihi similes imitamini. [AMBROSIUS] Vult illos esse sollicitos, ne pravorum hominum subtilitate capiantur. Et notent quemcumque qualiter conversetur et doceat, ut his iungantur in quibus sensus magistri sui agnoverunt {192.251A}
Multi enim
etc. quasi22: Dico ut eos observetis qui ita ambulant.
Multi enim
sunt, qui aliter
ambulant,
non sentientes nobiscum de legis abolitione, sed legem cum Evangelio tenendam esse predicantes,
quos sepe,
dum presens eram apud vos,
dicebam inimicos crucis Christi. Nunc
autem idem
dico, et flens,
tum pro illorum perditione, tum pro simplicium subversione. Illos inimicos crucis esse dicit, quia qui carnales observantias inducunt, crucem superfluam asserunt.
Quorum finis
est eternus
interitus,
id est in fine eorum, erit eis eterna pena,
quorum deus est
ipse
venter
eorum. Quidquid faciunt, pro ventre faciunt, quasi ipsum ventrem colentes. Hoc enim ab homine colitur, quod ceteris plus diligitur. Unde quia Deus maior est in omnibus rebus {192.251} et melior, plus omnibus diligendus est ut colatur. [AMBROSIUS] Illi autem ventrem Deum faciunt, qui ita laborant de edendis, quasi in esca eis sit salus, vel venter Deus sit.
Et gloria,
alia littera est,
in pudendis ipsorum,
id est ipsi gloriantur in pudendis circumcisis. Qui tales sapiunt. Hoc est enim terrena sapere, scilicet in talibus gloriari. Qui autem spiritualia sapit, in fide, et spe, et caritate gloriatur.
22 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita, quorum deus venter est, id est escas que ventri sunt, deum faciunt, dum eas iustificare homines dicunt; et
gloria
eorum est
in confusione ipsorum,
id est in talibus, unde confundi et erubescere possunt, dum per animalia se iustificari credunt. Vel gloria eorum, temporalis est in confusione {192.251} ipsorum [Haimo.] id est perducet eos ad confusionem eternam,
qui terrena sapiunt,
quia in terrenis nil nisi quod vident intelligunt, legalia, non spiritualiter, sed terrene intelligentes.
Nostra autem conversatio.
[AMBROSIUS] quasi23: Illi ita prave ambulant, sed nostra conversatio, et si adhuc simus in terra,
est in celis,
ubi est spes vera, id est vivendo et intelligendo similes angelis. Propter quod preter commoda que iam habemus, Deum exspectamus. Et hoc est quod subdit:
Unde etiam Dominum nostrum Iesum Christum salvatorem,
animarum iam, et quandoque corporum
exspectamus
venturum.
Qui,
cum venerit,
reformabit.
quasi24: Hoc de eo exspectamus, quod sicut iam reformavit animas, ita reformabit
corpus humilitatis,
{192.251} [Haimo.] id est deiectionis
nostre,
quod per mortem in pulverem et vermes humiliamur. Reformabit, dico, ita quod erit
configuratum corpori claritatis eius,
id est assimilabitur corpori ipsius in claritate quam habuit in transfiguratione, vel in resurrectione. Quod utique facere potest
secundum operationem,
id est potentiam operandi
qua possit,
non solum corpus reformare, sed etiam
subiicere sibi omnia,
id est hoc potest facere secundum potentiam operandi, qua sibi subiecit omnia, et quia reformabit corpus nostrum.
23 Quasi] + dicat
PL
24 Quasi] + dicat
PL
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Phil. Capitulum 3 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=65&chapitre=65_3)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Phil. Capitulum 3 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=65&chapitre=65_3)
Notes :