Capitulum 1
Numérotation du verset
2Tim. 1,1
Paulus apostolus
Christi Iesu
per voluntatem Dei
secundum promissionem
vite
que est in Christo Iesu
Numérotation du verset
2Tim. 1,2
Timotheo filio carissimo1.
1 filio carissimo]
inv. Weber
Gratia,
misericordia,
pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.
Numérotation du verset
2Tim. 1,3
Gratias ago Deo
cui servio
a progenitoribus
in conscientia pura,
quod2 sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die,
2 quod] quam
Weber
Numérotation du verset
2Tim. 1,4
desiderans te videre.
Memor lacrimarum tuarum,
ut gaudio implear.
Numérotation du verset
2Tim. 1,5
Recordationem accipiens eius fidei que est in te non ficta.
Que et habitavit primum in avia tua
Loide et matre tua Eunice, certus sum autem quod
et in te.
Numérotation du verset
2Tim. 1,6
Propter quam causam
admoneo te, ut resuscites gratiam Dei
que
est in te per impositionem manuum mearum.
Numérotation du verset
2Tim. 1,7
Non enim
dedit nobis
Deus spiritum timoris,
sed virtutis et dilectionis et sobrietatis.
Numérotation du verset
2Tim. 1,8
Noli itaque erubescere
testimonium Domini nostri,
neque me vinctum eius,
sed collabora
evangelio
secundum virtutem Dei
Numérotation du verset
2Tim. 1,9
qui nos liberavit
et vocavit
vocatione sua 3
3 sua]
om. Weber
sancta,
non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum
et gratiam que data est nobis in Christo Iesu
ante tempora secularia.
Numérotation du verset
2Tim. 1,10
Manifestata est
autem nunc per illuminationem salvatoris nostri
Iesu Christi
qui
destruxit quidem mortem,
illuminavit autem
vitam et incorruptionem
per evangelium,
Numérotation du verset
2Tim. 1,11
in quo positus sum
ego predicator
et apostolus
et magister gentium.
Numérotation du verset
2Tim. 1,12
Ob quam causam
etiam hec
patior, sed non confundor.
Scio enim
cui credidi,
et certus sum, quia potens est depositum meum
servare
in illum diem
Numérotation du verset
2Tim. 1,13
Formam habens4 sanorum verborum
4 habens] habe
Weber
que a me
audisti in fide et dilectione
in Christo Iesu,
Numérotation du verset
2Tim. 1,14
bonum depositum
custodi
per Spiritum sanctum qui habitat in nobis.
Numérotation du verset
2Tim. 1,15
Scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt,
ex quibus est Phygelus et Hermogenes.
Numérotation du verset
2Tim. 1,16
Det misericordiam Dominus Honesifori
domui,
quia sepe me refrigeravit
et catenam meam
non erubuit,
Numérotation du verset
2Tim. 1,17
sed cum Romam venisset, sollicite me quesivit
et invenit.
Numérotation du verset
2Tim. 1,18
Det illi Dominus
invenire misericordiam a Domino
in illa die.
Et quanta Ephesi
ministravit mihi5, melius
5 mihi]
om. Weber
tu nosti.
Capitulum 1
Numérotation du verset
2Tim. 1,1
dist. 1
dist. 1
marg.|
Paulus apostolus.
1 Paulus iam a mundo transiturus hanc secundam Epistolam item scribit a Roma de carcere Timotheo infirmitatibus et adversitatibus iam fatigato, ut constanter laboret in Dei gratia sibi credita, exhortans eum ad martyrium multis modis, et ut perseveret in officio recte predicationis et sancta operatione, et predicens quod futurum sit novissimis temporibus, et de suo obitu.
1 Paulus apostolus] {192.363} Item Timotheo scribit de exhortatione martyrii, et omni regula veritatis, et quid futurum sit temporibus novissimis, et de sua passione, scribens ei ab urbe Roma
praem. PL
marg.|
[Haimo.] Et est intentio Apostoli in hac Epistola exhortari Timotheum ad sui officii diligentem exsecutionem, et ad palmam martyrii, et quedam adhuc {192.363C} addere de episcopali officio.
marg.|
Modus talis: Primo salutat, deinde gratias agit de bono quod habet, ubi suum videndi eum desiderium ostendit. Postea monet eum ad predicandum, et ad patientiam martyrii, suo et aliis modis. Inde dicit, quales futuri sunt in novissimis diebus, tandem de tempore resolutionis sue instanti. Premittit autem salutationem, dicens:
Paulus apostolus Christi Iesu,
cuius officii tu es particeps. Perfice ergo debitum officii opus. Apostolus, dico,
per voluntatem Dei,
non meis meritis. quasi2: Et tu similiter gratis missus es, et ideo predicande gratie magis es obnoxius. Apostolus sum, dico, nec sine spe premii, imo
secundum promissionem vite,
non huius, sed
que est
{192.363D}
in Iesu,
pro hac promissione legitime certo. Hanc meis sequacibus promitto. Paulus, inquam, 220 scribit Epistolam
Timotheo carissimo filio,
et ante alia salutat in hunc modum:
gratia,
scilicet donatio Spiritus sancti qua ministri armantur,
et misericordia,
scilicet remissio peccatorum;
et pax,
scilicet tranquillitas mentis, et prelibatio eterne vite, sit tibi
a Deo Patre et Iesu Christo Domino nostro. Gratias ago.
Agit gratias de bono eius, commendans {192.364A} fidei gratiam que in ipso est. Ait ergo: Gratias ago Deo meo, de hoc
quod sine intermissione habeo memoriam tui in orationibus meis,
scilicet orans tibi maiora dona, id est de hoc gratias ago quod tam bonus fuisti cuius semper sim memor. Hec est sapiens exhortatio ad ulteriora. Deo meo, dico,
cui servio,
quem et tu sequere. Servio, dico, edoctus
a progenitoribus meis,
id est ab antiquis patribus, scilicet Abraham, Isaac, et Iacob, et aliis qui unum Deum vera fide coluerunt, quia una fides est utrorumque, scilicet antiquorum et modernorum iustorum. Servio, dico,
in conscientia pura,
sic sit et tua. Ego, dico,
nocte ac die desiderans videre te,
quia meus visus esset tua confirmatio, et sic qui gaudeo de te bono, implerer gaudio de te perfecto. {192.364} Unde subdit:
Ut gaudio,
quasi3: Ideo desidero te videre,
ut implear gaudio,
de tua perfectione, et ideo quia
memor
sum
lacrymarum tuarum.
Flevit enim Timotheus a Paulo dimissus, paratus cum eo ire ad omnia pericula. Quod ergo presens habuit, absens teneat. Ego, dico,
accipiens,
id est etiam habens
recordationem eius fidei que est in te non ficta,
id est non inventitia vel fragilis, que etiam commoneat te, cum etiam in feminis fuerit firma. Unde sequitur:
que
fides
et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Euticie.
[AMBROSIUS] Parentum eius sinceritatem fidei memorat, ut fortiorem homo faceret. [Haimo.]
Certus sum autem quod et in te
habitat eadem fides, et ideo ferveat.
2 Quasi] + dicat
PL
3 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
2Tim. 1,6
dist. 2
dist. 2
marg.|
Propter quam causam.
Commendata fide illius, ad eam sine timore et erubescentia predicandam exhortatur. quasi4: Propter quam causam, scilicet quia fidem habes, et fuisti talis, et tam boni parentes tui fuerunt,
admoneo te ut resuscites gratiam Dei,
scilicet gratiam episcopalem timore quasi sopitam a Deo tibi collatam,
que est in te per impositionem manuum mearum,
que te mihi admonet obedire.
Non enim.
quasi5: Moneo ut resuscites {192.365} gratiam Dei, quod utique potes. Dedit enim nobis Deus spiritum virtutis et dilectionis. Et hoc est quod ait,
non enim dedit nobis,
tibi ut mihi,
spiritum timoris,
quo turbatus Petrus negavit Christum. Hunc enim potius auferri voluit a nobis, cum dixit:
Nolite timere eos qui occidunt corpus
(Mt. 10). Huius timoris non accepimus spiritum, sed illius de quo Dominus ait:
Eum timete qui potest corpus et animam perdere in gehennam
(ibid.). Spiritus enim sanctus dat timorem, non mundi, sed Dei qui potest perdere in gehennam. Non dedit, inquam, spiritum timoris,
sed virtutis,
id est fortitudinis contra adversa, que timorem pellat, que venit ex dilectione Dei et proximi, de qua addit,
et dilectionis,
quam {192.365} sobrietas precedit, de qua subdit,
et sobrietatis,
id est discretionis. Ecce a summo dono, id est a dilectione, ad unum descendit, id est ad sobrietatem.
Noli itaque.
Prius monuit non timere, ad quod valet virtus. Hic monet non erubescere, ad quod valet dilectio et discretio. quasi6: Quia dedit spiritum dilectionis et discretionis,
noli itaque erubescere testimonium Domini nostri,
id est non erubescas testari hominibus Dominum esse crucifixum, quia surrexit. [AMBROSIUS] Constantiam habendam docet, nec erubescendum esse in professione. Non est enim unde erubescatur in ea, quia si visus est homo Christus, gestis tamen apparuit Deus, et si crucifixus est, resurrexit tamen a mortuis, et multis videntibus suscipiente eum nube, in celum ascendit. Ubi {192.365} ergo putatur imbecillitas, ibi apparet potentia.
Neque,
erubescas,
me vinctum,
pro predicatione Evangelii
eius,
quia nec in hoc rubor est,
sed collabora
mihi in predicando
Evangelio
crucis. [Haimo.] Vel collabora mecum Evangelio, id est ad honorem Evangelii, quod potes
secundum virtutem Dei;
et debes, quia ipse
qui liberavit nos,
pretio sanguinis sui. [AMBROSIUS] Vicem ergo reddere liberanti convenit, cuius beneficiis cum digne respondere non valeamus, vel legationem eius fideliter et instanter agamus.
Et vocavit
nos
vocatione
interiori
sua,
id est sibi soli convenienti; et
sancta,
quia ad sancta vocat. Vocavit, dico,
non secundum opera nostra,
{192.366}
sed secundum propositum suum et gratiam,
id est secundum quod per gratiam quidem previderat.
Que
gratia
data est nobis in Christo Iesu,
id est previsa est dari nobis per Christum,
ante tempora secularia. Manifestata est autem nunc
in completione
per illuminationem Salvatoris nostri Iesu Christi,
id est per predicationem Christi illuminantem auditores. Que vero sit illa gratia aperit, subdens:
Qui
Christus
destruxit quidem mortem,
utramque, anime et corporis. Hec est illa gratia, scilicet destructio mortis. Et ideo mors non est timenda pro fide Christi.
Illuminavit autem,
id est in luce posuit,
vitam et incorruptionem,
id est vitam incorruptibilem. Et hoc
per Evangelium,
id est per predicationem Evangelii. Ecce quam necessarium est Evangelium,
in
{192.366}
quo,
scilicet Evangelio,
ego positus sum,
quasi immobilis
predicator,
nomen actus,
et apostolus,
habens potestatem apostolicam,
et magister gentium,
scilicet quotidie docens gentes.
Ob quam causam,
scilicet quia predico, et
hec patior,
que modo Reme sustineo,
sed non confundor,
id est deficio vel erubesco. Securus quia pro tribulationibus magna ei promissa merces est, non confunditur sed gloriatur in pressuris. Quo autem hec spectent, ibi aperit:
Formam habens
etc.
4 Quasi] + dicat
PL
5 Quasi] + dicat
PL
6 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Scio enim.
[Haimo.] quasi7: Ideo non confundor, quia
scio
quod Deus est ille
cui credidi.
[AUGUSTINUS] Vel scio cui credidi, id est cui mea commisi, scilicet Christo.
Et certus sum quia potens est
{192.366}
servare depositum meum,
id est salutem meam quam ei commendavi, scilicet in spe et fide illius collocavi. [AMBROSIUS]
In illo die,
scilicet iudicii. Spe et magnificentia Salvatoris securus est, quia quod commendat illi, in tuto est. Illi autem commendat salutem suam, ut hic pro illo patiens, salutem inveniat penes illum cum ceperit iudicare, ut puniens infideles istum dignum eterna vita pronuntiet. Vel potens est servare depositum meum, id est Evangelium quod mihi commendavit, vel quod ei commisi servandum usque in illum diem, decessus mei.
Formam.
Hic ostendit quo de se predicta spectent. quasi8: Ita laboro et insto officio mihi credito, similiter et tu
habens formam sanorum verborum que a me,
non a quocumque,
audisti,
habens, {192.366} dico,
in fide et dilectione,
id est habens bona verba cum fide et dilectione, que est
in Christo Iesu,
id est sicut Christus instituit. Hec, inquam, habens per que potes custodire.
Custodi
diligenti exsecutione.
Bonum depositum,
id est officium tibi commissum, quod potes
per Spiritum sanctum qui habitat in nobis,
scilicet in te ut in me. [Haimo.] Quidam libri habent,
formam habe.
Secundum hoc sic continuo litteram, quasi9: Collabora Evangelio, quod ut recte facias, habe formam sanorum verborum etc. non mutatur sententia. Et custodi bonum depositum, nec hic mutatur sensus.
Scis
enim
hoc:
quasi10: Ideo opus est ut custodias, quia, {192.367} tu
scis hoc quod omnes illi qui aversi sunt
a me, id est qui recesserunt a me, modo
sunt in Asia,
ex
quibus est Phyletus et Hermogenes,
a quibus tibi maxime cavendum est. [AMBROSIUS] Hi quos memorat simulatione pleni erant, simulate enim fuerant cum Apostolo, ut addiscerent unde calumniam illi facerent, sed postquam viderunt se manifestatos, recesserunt ab eo.
Det
etc. quasi11: Illi recesserunt a me, sed
det Dominus misericordiam domui,
id est familie,
Onesiphori,
Asiani,
quia sepe me refrigeravit,
ministrando mihi necessaria. Hunc imitare tu.
Et catenam meam non erubuit,
sicut hi qui recesserunt a me,
sed cum venisset Romam sollicite me quesivit,
ut ei liceret ad me ingredi,
et invenit
me, et ideo
det illi Deus
Pater
invenire misericordiam a Domino,
id {192.367} est a Filio,
in
221
illo die
iudicii; et non solum Rome, sed etiam
Ephesi,
multa
ministravit
mihi,
et quanta tu
qui aderas,
nosti melius,
aliis pluribus. Vel melius quam hec.
7 Quasi] + dicat
PL
8 Quasi] + dicat
PL
9 Quasi] + dicat
PL
10 Quasi] + dicat
PL
11 Quasi] + dicat
PL
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (2Tim. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 18/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=70&chapitre=70_1)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (2Tim. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 18/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=70&chapitre=70_1)
Notes :