Glossa magna

Capitulum 2

Numérotation du verset 2Tim. 2,1 

Tu ergo,
fili mi, confortare in gratia
que est in Christo Iesu.
Numérotation du verset 2Tim. 2,2 

Et que audisti a me
per multos testes,
hec commenda fidelibus
hominibus qui idonei
erunt et alios docere.
Numérotation du verset 2Tim. 2,3 

Labora
sicut bonus miles in Christo Iesu1
1 in Christo Iesu] Christi Iesu Weber
Numérotation du verset 2Tim. 2,4 

Nemo militans
Deo2 implicat se
2 Deo] om. Weber
negotiis secularibus,
ut ei placeat cui se probavit.
Numérotation du verset 2Tim. 2,5 

Nam et qui certat in agone
non coronatur,
nisi legitime certaverit
Numérotation du verset 2Tim. 2,6 

Laborantem
agricolam oportet primum de fructibus percipere3.
3 percipere] accipere Weber
Numérotation du verset 2Tim. 2,7 

Intellige
que dico : Dabit
enim tibi Dominus in omnibus
intellectum.
Numérotation du verset 2Tim. 2,8 

Memor esto
Dominum4 Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David
4 Dominum] om. Weber
secundum evangelium meum,
Numérotation du verset 2Tim. 2,9 

in quo
laboro
usque ad vincula quasi
male operans, sed
verbum Dei non est alligatum.
Numérotation du verset 2Tim. 2,10 

Ideo
omnia
sustineo propter electos,
ut et ipsi salutem
consequantur
que est in Christo Iesu
cum gloria celesti.
Numérotation du verset 2Tim. 2,11 

Fidelis
sermo. Nam si commortui sumus,
et convivemus ;
Numérotation du verset 2Tim. 2,12 

si sustinemus,
et conregnabimus ;
si negabimus,
et ille negabit nos.
Numérotation du verset 2Tim. 2,13 

Si non credimus,
ille fidelis manet.
Negare se ipsum non potest.
Numérotation du verset 2Tim. 2,14 

Hec commone,
testificans
coram Domino.
Noli verbis contendere. Ad5 nihil enim6 utile contenditur7, nisi8 ad subversionem audientium.
5 ad] in Weber |
6 enim] om. Weber |
7 contenditur] om. Weber |
8 nisi] om. Weber |
Numérotation du verset 2Tim. 2,15 

Sollicite cura te ipsum
probabilem
exhibere
Deo, operarium
inconfusibilem,
recte tractantem verbum veritatis.
Numérotation du verset 2Tim. 2,16 

Profana
autem inaniloquia
devita.
Multum enim proficient
ad impietatem,
Numérotation du verset 2Tim. 2,17 

et sermo
eorum ut cancer serpit. Ex quibus
est Hymeneus et Philetus
Numérotation du verset 2Tim. 2,18 

qui a veritate
exciderunt,
dicentes
resurrectionem
iam factam,
et subvertunt quorumdam fidem.
Numérotation du verset 2Tim. 2,19 

Sed firmum
fundamentum Dei
stat9,
9 stat] stetit Weber
habens signaculum hoc.
Cognovit Dominus qui sunt eius
et discedit10
10 discedit] discedat Weber
ab iniquitate
omnis qui nominat
nomen Domini.
Numérotation du verset 2Tim. 2,20 

In magna autem domo
non solum sunt vasa aurea et argentea,
sed et lignea et fictilia,
et quedam quidem in honorem,
quedam autem
in contumeliam.
Numérotation du verset 2Tim. 2,21 

Si quis ergo
emundaverit se
ab istis,
erit
vas
in honorem sanctificatum,
et utile Domino,
ad omne opus bonum paratum.
Numérotation du verset 2Tim. 2,22 

Iuvenilia autem desideria fuge,
sectare vero iustitiam,
fidem,
caritatem,
pacem
cum his qui
invocant Dominum de corde puro.
Numérotation du verset 2Tim. 2,23 

Stultas autem
et sine disciplina
questiones devita, sciens quia generant lites.
Numérotation du verset 2Tim. 2,24 

Servum autem Domini non oportet litigare,
sed mansuetum
esse ad omnes,
docibilem,
patientem,
Numérotation du verset 2Tim. 2,25 

cum modestia
corripientem
eos qui resistunt veritati11. Nequando
11 veritati] om. Weber
det illis Deus
penitentiam
ad cognoscendam veritatem
Numérotation du verset 2Tim. 2,26 

et resipiscant a diaboli laqueis,
a quo captivi12
12 captivi] capti Weber
tenentur
ad ipsius voluntatem.

Capitulum 2

Numérotation du verset 2Tim. 2,1 
dist. 1
prol.|
marg.| Tu ergo. quasi1: Quia illi sunt aversi, et exemplum habes illius Onesiphori,   tu ergo, fili mi, confortare, et magis exemplo Onesiphori,   in gratia fidei et sapientie in te servanda, et aliis annuntianda,   que data   est in Christo Iesu, et etiam coadiutores constitue. Unde subdit:   Et que audisti a me confirmata   per multos testes, scilicet per prophetas, hec commenda hominibus fidelibus, id est sane fidei,   qui idonei erunt, vita et scientia et facundia, {192.367}   et alios docere. Illis enim debet committi predicatio Dei qui apti sunt illi officio. Et tu ipse,   labora in predicando Evangelio contra hostes fidei, sicut bonus miles Christi. Si autem bonus miles esse vis, non implices te secularibus negotiis, quia   nemo in spiritualibus   militans Deo, qui non potest dividi duobus contrariis servis, sicut nemo potest servire duobus dominis,   implicat se secularibus negotiis quibuslibet. Vel specialiter negotium seculare appellat, ut quasi mercatum faciens quis de spiritualibus carnalia querens. Et est hec definitio boni militis: ut ergo sit bonus miles non implicet se secularibus negotiis. Hoc ideo dicit Apostolus scribens {192.368} Timotheo, ne forte cum indigeret Timotheus, et nollet victu quotidiano ab eis sustentari quibus Evangelium ministrabat, nec in opere corporali laborare posset, aliqua negotia sibi quereret quibus animi eius implicarentur. Nam et illa negotia sunt secularia, cum animus occupatur colligende cura pecunie sine labore corporis, ut faciunt negotiatores, et huiusmodi. Cura enim non manibus operantur, ideoque ipsum animum suum occupant habendi sollicitudine. Quod ne iste faceret, quia infirmus laborare non poterat, prohibet, dicens, nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus,   ut placeat ei, scilicet Deo.   Cui se probavit, id est devovit, et per preterita in electione probabilem ostendit.   Nam et qui. quasi2: Ideo labora sicut bonus {192.368} miles, vel ideo nemo se implicet secularibus negotiis, quia aliter non datur corona nisi legitime militet, ut in agone sit.   Nam et ille qui certat in agone quolibet,   non coronabitur, nisi legitime certaverit, id est prout expetit lex agonis, quod nemo potest nisi ab omnibus que illum agonem impedire possunt abstineat. Et quasi ille quereret: Unde ergo vivam, cum fodere non possim, et mendicare confundar? subdit:   Laborantem agricolam. quasi3: Etsi non implices te negotiis, est tamen unde potes vivere, quia   oportet laborantem agricolam.
1 Quasi] + dicat PL
2 Quasi] + dicat PL
3 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita continua: dico, labora, et quamvis ita moneam te laborare, non tamen vivas de opere tuo, quia infirmus es, et minus sufficiens verbo Dei, quia oportet laborantem agricolam [Haimo.] scilicet {192.368} predicatorem qui in agro Ecclesie ligone verbi Dei excolit corda auditorum, primum percipere, id est sumere,   de fructibus, id est necessaria ab auditoribus, quia   dignus est operarius mercede sua (Lc. 10). Ut agricola vel vinitor primos fructus laboris sui degustat, ita Apostolus prius iubet eum sumere qui primus est, et sic ceteris distribuere. [AMBROSIUS] Primum enim debet ille suam necessitatem implere ex his que accipit, et post aliis de his que supersunt ministrare. [Haimo.] Castum itaque evangelistam non ad hoc evangelizantem, ut Evangelium vendat, securum facit; et vult ut intelligat quod necessaria sibi sumere ab eis in quibus Deo militat, et quos tamquam cultor vineam {192.368} exercet, vel tamquam gregem pascit, non est mendicitas, sed potestas. Timotheus autem tante abstinentie fuit, quod etiam a licitis se temperans volebat de labore manuum vivere, cum Dominus decreverit ut qui Evangelium annuntiat de Evangelio vivat.   Intellige. quasi4: Dico ut accipias necessaria a subditis. Et in hoc si videor contraria, et contra hoc quod ipse ego facio, dicere,   intellige que dico, id est discerne quid quare dicitur. Ideo enim dico, ut accipias, quia tu infirmus es. Ideo ego abstineo quia mihi de acceptione scandalum est. Intellige dico quod potes.   Dabit enim tibi Deus in omnibus intellectum, non solum in his.   Memor {192.369} [Haimo.] quasi5: Certans legitime coronabitur, et ut legitime certes,   memor esto Dominum nostrum Iesum Christum resurrexisse a mortuis, natum   ex semine David, id est de progenie David. [AMBROSIUS] Et hoc,   secundum evangelium meum, id est secundum predicationem meam, etsi perversi negent. Hec non propter Timotheum memorat, sed propter hereticos quos previdit futuros et ista negaturos,   in quo Evangelio predicando,   laboro usque ad vincula, sic et tu facias: ego dico habitus,   quasi male operans. Hic contumeliam notat que ei ingerebatur.   Sed verbum Dei non est alligatum in me, etsi corpus, id est licet ego sim alligatus corpore, tamen verbum Dei non est alligatum, quia et sermone presentes et litteris absentes docere non cesso.
4 Quasi] + dicat PL
5 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Tim. 2,10 
dist. 2
prol.|
marg.| Et ideo, id est pro Evangelio, vel quia memor sum Christum resurrexisse,   sustineo omnia, incommoda maxime,   propter electos, et si omnibus non prosim,   ut et ipsi mecum   consequantur, hic   salutem anime   que est in Christo Iesu, id est per Christum patratur. Et hoc,   cum gloria celesti, que post hanc vitam gloria dabitur. quasi6: Hic consequantur salutem iustificationis et post hanc vitam gloriam celestem. Et   fidelis, id est verus,   sermo, est iste, scilicet quia consequentur electi salutem et gloriam, et vere: nam et mortui mundo sicut Christus veteri homini, et sustinentes, id est {192.369} martyres, consequentur salutem. Et hoc est quod ait:   Nam si nos sumus commortui, id est si nos sumus mortui mundo vel peccatis in baptismo, sicut Christus veteri homini, utique   et convivemus, id est cum illo vivemus in eterna vita.   Et si sustinemus pro Christo tribulationes et passiones,   et conregnabimus cum illo in eterna beatitudine.
6 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita: Fidelis sermo, nam si, ita ordina litteram et continua, quia ut sustineas memor esto Christum resurrexisse, nam si commortui sumus Christo in ipsa morte, et convivemus et si sustinemus, in ipsa passione,   et conregnabimus, in gloria cum eo. Et iste sermo fidelis est. Et   si negaverimus eum coram hominibus, {192.370}   et ipse negabit vos, coram Patre dicens:   Nescio vos (Mt. 24). Hoc est contrarium illi quod ipse ait:   Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo (Mt. 10). Et si nos   non credimus quod puniat malos, stulte confisi de misericordia eius,   ille tamen, scilicet Christus,   permanet fidelis in dictis suis et in eo etiam quod dixit:   Qui non crediderit condemnabitur. Et vere fidelis est, quia   non potest negare seipsum, qui est veritas, quod faceret si dicta sua non impleret. Hoc autem quod seipsum negare non potest laus est divine voluntatis, sic quod quidam non possunt credere culpa est voluntatis humane.   Hec autem, predicta, scilicet ut patiaris etc.   commoneo testificans. Vel secundum aliam litteram,   hec commone, {192.370} alios tibi commissos   testificans coram Deo, id est testem Deum invocans.   Noli. quasi7: Hoc fac, sed   noli contendere verbis. Ad nihil enim utile est nisi ad subversionem audientium, quia contentio nil potest nisi subvertere audientes, dum verbosus par vel superior videtur Catholico. Contentio minus stabilitis sepe generat scrupulum. Solent enim in contentione talia opponi elimato malevolentie argumento, ut moveant animos insipientium fratrum. Nec potest esse quin contentio extorqueat aliquid quod dicatur contra conscientiam, ut intus in animo perdat, et foris victor accedat. Nemo enim patitur se vinci, licet sciat vera esse que audit. Collatio ergo inter Dei servos esse debet, non altercatio.   Sollicite autem cura exhibere {192.370}   teipsum Deo, hoc propter te,   probabilem, id est probatum et laudabilem in conspectu tuorum, hoc propter proximum,   operarium, in operibus vite agendis,   inconfusibilem, scilicet qui non erubescat Evangelium, vel non deficiat,   recte tractantem verbum veritatis, scilicet secundum competentiam singulorum, ut altis spiritualia, lac distribuat parvulis,   profana, que verba ut hereses,   et inaniloquia, scilicet que sine fructu sunt, et si non ita mala 223 sint,   devita, quia aliquibus nocent. Unde subdit:   Multum enim proficiunt, id est efficacia sunt,   ad impietatem, id est contra cultum Dei.   Et sermo eorum, id est hereticorum,   ut cancer serpit, id est a parvo usque ad maius paulatim tendit, que sana {192.370} sunt corrumpendo, et ita ad impietatem trahendo.   Ex quibus est Hymeneus et Philetus. Horum prodit nomina ut ab his specialiter caveat; quos et profanos et impios designat, et errantes a veritate. Unde subdit:   Qui exciderunt a veritate, in qua olim fuerunt; ideo adhuc eis creditur: unde etiam magis noxii sunt; sed ab ea exciderunt,   dicentes resurrectionem corporum   iam factam esse, ut non speretur alia: quod dicebant occasione verborum illorum que in Evangelio continentur: scilicet,   multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt (Mt. 27). Et negabant resurrectionem generalem que adhuc futura est.
7 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita, ut de resurrectione anime {192.371A} accipiatur. Due enim sunt resurrectiones, prima est que fit in anima, que per fidem et baptismum vivificatur. Unde: Qui crediderit in me transibit de morte ad vitam. Altera erit corporum, que erit in die iudicii. De illa resurrectione que fit in anima per fidem loquitur hic Apostolus cum ait:   Dicentes resurrectionem mentium, iam esse factam, in baptismo et fide, et nullam corporum resurrectionem futuram. Omnes enim secte que aliquam religionem promittunt concedunt resurrectionem mentium in fide. Aliter enim non videntur audiendi. Volentes ergo credi sibi omnes etiam qui instituerunt alicuius false religionis sectam negare istam resurrectionem mentium non potuerunt, omnes de illa consenserunt; sed corporum resurrectionem {192.371} multi negaverunt, sicut isti quos nominat Apostolus.   Et subverterunt fidem quorumdam, et ideo magis vitandi sunt.
Numérotation du verset 2Tim. 2,19 
dist. 3
prol.|
marg.| Sed, ideo non pro eis desperandum est, quia   firmum stat fundamentum Dei, id est illi quos elegit Deus et immobiliter in fide fundavit; qui perit, inde non erat. Fundamentum, dico,   habens hoc {192.371}   signaculum, id est habens   hoc in signum amicis et inimicis. Amicis, ut accedant; inimicis, ut territi fugiant. Vel habens hoc signaculum, id est hoc habet menti impressum, scilicet quod   novit Dominus qui sunt eius, id est amat et defendit prescitos suos; in quo prescientia notatur, qua quos prescivit futuros esse conformes imaginis Filii sui, predestinavit, vocavit, iustificavit, glorificavit. Numerus talium est hortus conclusus, fons signatus, puteus aque vive, paradisus cum pomorum fructibus. Ex hoc numero quidam spiritualiter vivunt, et supereminentem viam caritatis ingrediuntur. Quidam vero adhuc carnales suos provectus instanter exercent; et ut ad cibos spiritualium fiant idonei, sanctorum mysticorum lacte nutriuntur; {192.371} et que in pravis moribus populari etiam iudicio manifesta sunt, in Dei timore vitant; et regulam fidei diligenter inquisitam firmiter tenent, et si ab ea devient, cito auctoritate catholica corriguntur, quamvis in eius verbis pro sensu carnali variis adhuc phantasmatum concursibus fluctuent. Sunt etiam ex eo numero quidam qui adhuc nequiter vivunt, aut etiam in heresibus vel in gentilium superstitionibus iacent, et tamen etiam illic novit Dominus qui sunt eius. Nam in illa ineffabili prescientia Dei multi qui foris videntur, intus sunt, et multi qui intus videntur, foris sunt. Ex illis ergo omnibus qui, ut ita dicam, intrinsecus et {192.372} in occulto intus sunt, id est quos novit Dominus, nemo in eternam damnationem seducitur, quia novit Deus qui sunt eius, nondum apparuit iudicium, sed iam factum est in notitia Dei. Novit enim qui permaneant ad coronam, et qui ad flammam novit triticum et paleam. Deinde alteram partem signaculi ponit de libro Isaie subdens:   discedat ab iniquitate, et si non ab iniquis hominibus quibus admistus est in corpore.   Omnis qui vere nominat vel   invocat nomen Domini. Nota quod ait discedat. Isaias enim videns in homine liberum arbitrium, ita admonet discedere ab iniquitate dicens: Discedat etc. et per hec dico, scilicet quod homo libero arbitrio discedit ab iniquitate, et quod Deus prescitum munit, apparet hostibus et amicis quod ipse sit Dei, {192.372} hoc est signaculum.
marg.| In magna autem. quasi8: Quidam sunt subversi, quidam sunt signati: et non mirum, quia   in magna domo, id est in Ecclesia   sunt simul modo,   non solum vasa aurea et argentea, scilicet boni Dei dispensatores recipientes,   sed et lignea et fictilia, id est mali: qui etsi ad contumeliam sint, utilia tamen sunt honestis ad purgationem. Unde subdit:   Et quedam quidem sunt   in honorem, scilicet boni qui purgantur per malos;   quedam autem in contumeliam, id est mali qui sunt purgatorium bonorum. Sicut enim vasa lignea et fictilia valent, ut purgentur argentea et aurea; sic mali prosunt ad profectum bonorum. Magna ergo domus est {192.372} Ecclesia in quo sunt vasa aurea et argentea, id est boni et fideles et sancti Dei servi ubique dispersi et spirituali unitate devincti, in eadem communione sacramentorum degentes; et vasa lignea et fictilia, id est illi qui ita sunt in domo, ut non sint in compage domus, nec in societate pacifica, et tamen adhuc corpore simul sunt cum bonis. Nam ante tempus ultime separationis nullo modo propter commistionem malorum recedendum est ab unitate Ecclesie, ut ante ventilationem aree simul sint triticum et zizania, grana et palea, quia non concessit Dominus apostolis zizania a tritico separare. [Haimo.] Quis ergo hec audeat? Ecce per vasa aurea et argentea boni et electi et ipsi idem sunt. Vasa in honorem, quia ad honorem et ad gloriam {192.372} patrie celestis sublevantur per vasa lignea, et sic intelliguntur ficti et reprobi, et ipsi idem sunt. Vasa in contumeliam, quia demerguntur in supplicium damnationis. Vel per vasa aurea et argentea intelliguntur omnes boni, sive perseverantes per vasa lignea, et sic intelliguntur omnes mali, sive qui ad tempus mali sunt sive pertinaces, et de utrisque   quedam sunt   in honorem, quia de bonis et malis quidam electi sunt ad gloriam, et similiter de utrisque   quedam sunt   in contumeliam, quia et de bonis et de malis quidam sunt reprobi.
8 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Tim. 2,21 
dist. 4
prol.|
marg.| Si quis ergo. quasi9: quedam sunt in honorem, quedam in contumeliam: et quia alterum horum est,   si quis ergo ab istis, qui sunt in contumeliam, {192.373}   emundavit se, recedendo ab iniquitate eorum, non ab eis,   erit vas in honorem sanctificatum fide et operibus; vel sanctificatum, id est mundum,   et utile, acquirendo alios,   Domino et ad omne opus bonum paratum. quasi10: Non perit propter hoc quod cum illis est corpore.   Iuvenilia autem. quasi11: Aliorum profana et inaniloquia devita, in te   autem iuvenilia desideria fuge, luxuriam et immunditiam, et alia huiusmodi.   Sectare vero iustitiam, in iudicio,   fidem veram,   caritatem, Dei et proximi: vel castitatem,   pacem, id est quietem   cum his qui invocant Dominum de corde puro, id est cum fidelibus.
9 Quasi] + dicat PL
10 Quasi] + dicat PL
11 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita, cum his, quasi12: Hec omnia sectare, cum his, id est sicut hi, qui invocant {192.373} Dominum de corde puro, id est pura conscientia. Hec sectare. Stultas autem questiones, id est inutiles, et que   sine disciplina sunt, id est in quibus non est proventus scientie, etsi non stulte sint,   devita. Non omnes questiones vitande sunt, sed inutiles. Et sine disciplina. Devita dico,   sciens quia generant lites, non edificationem. Servum autem Domini non oportet litigare, id est tempus litibus expendere. Satis obstrepunt contradicentes. Ne ergo servus Dei sibi obstrepat studio altercandi, et contendendi ait:   Servum Domini non opertet litigare, sed mansuetum esse: id est tractabilem ad omnes, etiam ad malos, ut attrahat eos;   docibilem, scilicet qui facile doceat vel doceatur si opus est in aliquo;   patientem quelibet adversa   cum modestia, id est mentis lenitate; {192.373}   corripientem eos qui resistunt veritati, quia non est cessandum a correctione erroris alterius. Ecce patet quia nec deesse voluit nos factum correctioni, nec studere certamini. Multi enim homines cum a somno excitantur, litigare volunt, aut rursus dormire cum litigare prohibentur.   Corripientem dico, quia ad hoc correctio utique,   nequando, id est ut aliquando,   det etc. vel tunc valet correctio.   Nequando, id est si aliquando,   Deus det illis penitentiam , aliter non prodest correctio, nisi supernus medicus respiciat, id est nisi faciat ut peccati sui quemque peniteat, que penitentia pudore et timore displicendi aliis interdum impeditur, dum plus delectat {192.374} hominem aliorum existimatio quam iustitia, qua se quisque humiliat penitendo. Ideoque non solum cum agitur penitentia, 223 verum etiam ut agatur Dei misericordia necessaria est, ut enim Petrus amare fleret, respexit eum Dominus (Luc. 22). [Haimo.] Et ideo Apostolus hic dicit: det illis Deus penitentiam ad   cognoscendam veritatem, quam modo impugnant, et ea cognita   resipiscant a laqueis diaboli, id est recedant ab erroribus diaboli quibus illaqueati tenentur, et redeant ad bonum ut sapiant veritatem. [AUGUSTINUS.] Nam resipere est quasi re sapere.   A quo, scilicet diabolo, non modo ligantur, sed etiam captivi   tenentur, quasi extra patriam   ad ipsius voluntatem exsequendam.
12 Quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (2Tim. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=70&chapitre=70_2)

Notes :