Glossa magna

Capitulum 4

Numérotation du verset 2Tim. 4,1 

Testificor
coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos
et adventum ipsius
et regnum
eius
Numérotation du verset 2Tim. 4,2 

predica verbum, insta
opportune,
importune, argue,
obsecra,
increpa
in omni patientia
et doctrina.
Numérotation du verset 2Tim. 4,3 

Erit enim tempus
cum sanam doctrinam non sustinebunt,
sed ad sua desideria
coacervabunt sibi magistros
prurientes auribus
Numérotation du verset 2Tim. 4,4 

et a veritate
quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
Numérotation du verset 2Tim. 4,5 

Tu vero vigila,
in omnibus
labora, opus fac evangeliste,
ministerium tuum
imple,
sobrius esto1.
1 sobrius esto] om. Weber
Numérotation du verset 2Tim. 4,6 

Ego enim
iam delibor,
et tempus mee resolutionis
instat.
Numérotation du verset 2Tim. 4,7 

Bonum certamen certavi,
cursum
consummavi, fidem servavi.
Numérotation du verset 2Tim. 4,8 

In reliquo
reposita est mihi corona iustitie2,
2 corona iustitie] iustitie corona Weber
quam reddet mihi Dominus in illa die
iustus iudex. Non solum autem mihi, sed et his qui diligunt adventum eius.
Numérotation du verset 2Tim. 4,9 

Festina venire ad me cito
Numérotation du verset 2Tim. 4,10 

Demas
autem3
3 autem] enim Weber
me dereliquit,
diligens hoc seculum, et abiit Thessalonicam, Crescens
in
Galliam, Titus in Dalmatiam,
Numérotation du verset 2Tim. 4,11 

Lucas est mecum solus. Marcum assume et adduc tecum, est enim mihi utilis in ministerium.
Numérotation du verset 2Tim. 4,12 

Tichicum autem4 misi Ephesum.
4 autem] om. Weber
Numérotation du verset 2Tim. 4,13 

Penulam autem quam reliqui Troade
apud Carpiam,
veniens affer tecum5 et libros, maxime autem et6 membranas.
5 affer tecum] affers Weber |
6 et] om. Weber |
Numérotation du verset 2Tim. 4,14 

Alexander
aerarius
multa mala mihi ostendit.
Reddat ei Dominus
secundum opera eius.
Numérotation du verset 2Tim. 4,15 

Quem et tu devita. Valde enim restitit verbis nostris.
Numérotation du verset 2Tim. 4,16 

In prima mea defensione
nemo mihi affuit,
sed omnes me dereliquerunt. Non illis reputetur.
Numérotation du verset 2Tim. 4,17 

Dominus autem mihi astitit
et confortavit me, ut per me predicatio impleatur, et audiant omnes gentes, et liberatus sum
de ore leonis.
Numérotation du verset 2Tim. 4,18 

Liberabit
me Dominus
ab omni opere malo et salvum faciet
in regnum suum celeste, cui gloria in secula seculorum amen.
Numérotation du verset 2Tim. 4,19 

Saluta Priscam et Aquilam,
et Onesifori domum.
Numérotation du verset 2Tim. 4,20 

Erastus
remansit Corinthi, Trophimum autem reliqui infirmum Mileti,
Numérotation du verset 2Tim. 4,21 

festina ante hiemem venire
salutat te Eubulus et Prudens7
7 Prudens] Pudens Weber
et Linus et Claudia, et fratres omnes.
Numérotation du verset 2Tim. 4,22 

Dominus Iesus
cum spiritu tuo. Gratia nobiscum.
Amen.

Capitulum 4

Numérotation du verset 2Tim. 4,1 
dist. 1
prol.|
marg.| Testificor, id est adiuro,   te coram Deo, id est teste Deo Patre,   et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos, id est illos qui vivi reperientur qui residui erunt tormentis Antichristi,   et mortuos, scilicet eos qui mortui reperientur. Vel vivos, id est iustos, et mortuos, id est malos. Et per   ipsius adventum, priorem cui debes grates agere, vel futurum qui timendus est;   et per   regnum eius eternum, id est ut tu conregnes eternaliter,   predica verbum, et insta, {192.378} id est instanter predica ita, scilicet   opportune, quantum ad eos quibus placet,   et importune nolentibus: tu opportune quidem agis, sed importunus videris ei qui libenter non audit, quod tamen aliquando ei prodest. [Haimo.] Tu ergo sciens hoc illi esse opportunum, quod ei videtur importunum, dilectionem curamque sanitatis eius animo teneas mansueto et modesto. Multi enim quamvis per turbationes a me dico videntur abscedere, paulatim tamen verbi vigore per medullas penetrante sanati sunt, cum Scriptura dicat:   In multiloquio non effugies peccatum (Prv. 10), non est dicendum istum {192.379} multum esse locutum, et si Apostolus dicat, insta opportune importune. In tantiloquio enim non est multum quod est necessarium. Et   argue, de peccatis negligentes.
marg.| Vel ita potest distingui. Ista opportune importune argue. Deinde cetera contexuntur. Obsecra, id est adiura volentes,   increpa, asperis verbis persistentes, et hoc,   in omni patientia repugnantium   et doctrina accipientium, ita ut patienter sustineas repugnantes, et doceas accipientes. [Haimo.] Et nota quod huic acriori persuadet Apostolus patientiam, Tito nimis patienti persuadet imperium.   Erit enim. quasi1: Modo est hoc necesse, scilicet ut predices,   erit enim tempus, cum multi   non sustinebunt sanam doctrinam, non ferent saltem audire quasi onus sit eis;   sed coacervabunt sibi multos, {192.379}   magistros secundum desideria sua, id est qui ea doceant que volunt. [AMBROSIUS] Prophetia est Apostoli, qui prescius futurorum in doctrina precipit esse instandum, ut contra hoc quod futurum erat prepararetur Ecclesia. Tales enim dicit futuros, qui pro desideriis suis doceri velint, ut a magistris constantibus et veracibus ad hos convertantur qui illos doceant que libenter audeant; quia veritas illis aspera videbitur, ut relicta vera doctrina fabulis vacent. Ipsi dico,   prurientes auribus, desiderio audiendi non tamen bona,   et a veritate quidem, que est eis aspera,   auditum avertent, ad fabulas autem convertentur, quas docent magistri quos sibi coacervant.
1 Quasi] + dicat PL
marg.| Hos magistros Salomon vult intelligi per mulierem {192.379} de qua ait: Mulier insipiens et audax inops panis convocat pretereuntes, dicens: Panes occultos libenter attingite, et aque furtive dulcedinem (Prv. 9). Hec enim mulier vanitas est impiorum, que cum sit inops panis promittit panes, id est cum sit ignara veritatis promittit scientiam veritatis, quam ipsa occultatione contendat, et quasi condit ut libentius audiatur, cuius prohibitam furantur seducti audientiam. Hec enim occultatio facit quasi pruritum in auribus spiritualiter fornicantibus, sicut pruritu libidinis corrumpitur in carne integritas castitatis. Nefarii enim doctores ipsa occultatione condiunt sua venena curiosis, ut ideo existiment eos dicere aliquid magnum, quia habent secretum, et suavius {192.379} hauriant insipientiam quam putant scientiam, dulciusque audiunt que palam in Ecclesia dici credique prohibentur. Mulier illa propter illicita atque punienda secreta non solum insipiens, verum etiam audax nuncupatur. Sub Christiano enim vocabulo multas scelestas hereses condidit, nefandas fabulas finxit, et utinam tales quales in theatris cantantur, sive rhythmica scurrilitate ridentur, et non tales quales adversus Deum fingere potuisse illam dolemus insipientiam, et miramur audaciam. Tu vero. quasi2: Ita futurum est ut dixi. Tu vero, dum tempus habes, vigila in disciplina ecclesiastica in Scripturis explanandis, et in omnibus, id est in omnis {192.380} modi hominibus docendis, labora et opus fac evangeliste, id est quod ore predicas hoc opere testare, ut retorqueatur os turturis ad axellas, et sint mala punica et tintinnabula in extremis oris hyacinthine tunice. Opus fac dico in tantum ut impleas ministerium. Unde addit: Ministerium tuum, episcopatus scilicet, imple, scientia, vita et doctrina. Et ut impleas, sobrius esto, id est in omnibus modum serva per quod implere poteris, quia hec virtus temperat omnes alias. Hec ideo maxime dicit, ne se nimis affligeret propter predictum preceptum. Ego enim, quasi3: Vigila, labora, et sic te oportet facere, ideo quia ego iam delibor, id est incipio Deo offerri, grata hostia. [Haimo.] Libare dicimus degustare, vel fundere, vel immolare. [AMBROSIUS] {192.380} Inde componitur delibare, quod hic ponitur pro ipsa immolatione. Passionem enim suam delibationem appellat. Deo enim immolatur qui pro iustitia eius patitur. Unde subdit: Et tempus mee resolutionis, id est mortis, instat, id est prope est. Et quasi aliquis quereret: Unde hoc scis? respondet: Ecce quia gratia Dei preveniente,
2 Quasi] + dicat PL
3 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Tim. 4,7 
dist. 2
prol.|
marg.| Bonum certamen certavi, hactenus, id est explevi quod debui.   Et cursum consummavi, id est firmiter locavi.
marg.| Vel ita continua: quasi4: In proximo sum migraturus, sed bonum certamen certavi, 235 contra rebelles, quasi5: Hoc exemplum tibi relinquo. Et cursum, mee predicationis qua cucurri, ubi facilis transitus erat,   consummavi, firmiter locata Ecclesia, et in omnibus adversis   fidem, que {192.380} est caput Christiane religionis,   servavi, que non potest haberi nisi Deo miserante, quia donum Dei est. Unde alibi ait:   misericordiam consecutus sum (1Tim. 1);   non quia fidelis eram, sed ut fidelis essem. Apostolum ergo invenimus sine ullis meritis bonis, imo cum multis meritis malis Dei gratiam consecutum, reddentis bona pro malis qui sua iam propinquante passione bona merita sua commemorat: post que consequitur coronam, qui post mala merita consecutus est gratiam, que nisi prius gratuito donaretur, corona debita non redderetur. Ergo non merita ipsius tamquam ipsius sunt, id est ex ipso ei comparata, sed dona Dei sunt. [AUGUSTINUS.] {192.381A} Attende quod ait: Certamen certavi, cursum consummavi. Quomodo hoc dicere potuit cui adhuc restabat ipsius passionis quam sibi impendere dixerat tam magna conflictatio, tam molestum certamen, ad cuius consummandum cursum, adhuc illud deerat ubi erat futurus acrior et crudelior inimicus? Sed hoc dicit non re plena, sed spe firma, quia de victoria futuri certaminis, et cursus consummatione certum eum securumque iam fecerat, qui sibi passionem iam imminere revelaverat, et ideo quod futurum esset presumpsit, tamquam factum fuerit indicavit. Hoc igitur totum nos dicimus tunc fuisse adhuc perficiendum, quia de Dei promissione presumens totum ita dicebat tamquam fuisset effectum. Unde et de premio securus adiungit:
4 Quasi] + dicat PL
5 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Tim. 4,8 
marg.| {192.381} Et in reliquo, id est in futuro,   corona iustitie reposita est mihi, quam scilicet nullus auferat, idem tibi sperare potes.   Quam reddet mihi Dominus in illa die, quia ipse est   iustus iudex, utique iustus retribuendo bona pro bonis, quia prius misericors retribuendo bona pro malis; et ipsa tamen iustitia qua retribuuntur bona pro bonis non est sine misericordia. Et nota quod ait reddet. Si enim fides gratia est et vita eterna, quasi merces est fidei. Videtur quidem Deus vitam eternam tamquam debitam reddere, cui debitam? fideli, quia promeruit illam per fidem, sed quia fides gratia est et vita eterna est gratia pro gratia.   Reddet mihi, dico,   non solum autem mihi, sed et his qui diligunt adventum eius. Mali {192.381} timent adventum eius, quia ibi damnandi sunt; boni vero diligunt, quia ibi salvandi sunt.   Festina. quasi6: Quia tempus resolutionis instat, festina cito venire ad me, et etiam ideo quia quos mecum habere solebam modo non habeo.   Demas enim, proprium nomen,   me dereliquit, tempore adversitatis,   diligens hoc seculum et abiit Thessalonicam; Crescens abiit   in Dalmatiam, missus a me in ministerium. Et   Titus abiit   in Galatiam missus a me.   Lucas est mecum solus. Marcum assume et adduc tecum. Est enim mihi utilis in ministerium. Tychicum autem misi Ephesum, penulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens affer tecum et libros, quos ibi dimisi,   maxime autem membranas, ut ibi scribam Epistolas meas. Hec penula secundum Aimonem data {192.381} fuit patri Pauli in insigne a Romanis quando susceptus est in socium et civem Romanum. Unde et Paulus se civem Romanum appellat. Penula enim erat vestis consularis qua induebantur consules Romani ingredientes in curiam. De qua si queritur unde Apostolo acciderit, respondeo Romanos hanc habuisse consuetudinem quando monarchiam totius orbis sibi acquirebant, ut quecumque gens cum pace et coronis eis occurrisset, darent eis libertatem, in tantum ut fratres illorum dicerentur civesque Romani appellarentur, dabantque potestatem edificandi curiam et habendi consules, sicut et ipsi {192.382} habebant. Pater igitur Pauli de Giscalo oppido Iudee ubi natus fuerat translatus in Tharsum Cilicie, quodam tempore venientibus Romanis per Ciliciam occurrit eis ipse cum aliis Tharsensibus, utpote nobilis, exceperuntque eos cum pace. Tunc Romani concesserunt eis predicta, ibique pater Pauli penulam accepit, post cuius mortem ob recordationem eius hanc vestem sibi Paulus retinuit. Vel penula hic dicitur volumen legis. Unde HIERONYMUS ait: Volumen Hebreorum replico, quod Paulus, iuxta quosdam, penulam vocat.
6 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Tim. 4,14 
dist. 3
prol.|
marg.| {192.382} Alexander. quasi7: Illi reliquerunt me.   Alexander autem   aerarius, id est faber vel custos aerarii,   multa mala mihi ostendit, id est fecit Athenis. Iste Alexander quem supradixit reversum ad apostasiam, qui fabricabat edes Diane apud Athenas, et omnes contra Apostolum commovit. Unde subdit:   Reddet ei Dominus secundum opera eius, non ait reddat, sed reddet, quod verbum prenuntiantis est, non imprecantis. Indicat enim, non optat.   Quem et tu devita, valde enim restitit verbis meis, et in prima mea defensione, id est quando primo cepi defendere Evangelium contra illum,   nemo mihi adfuit adiutor. [AMBROSIUS] Per hoc quod dicit, in prima, innuit se sepe congressum contra illum; vel pressuram et tribulationem sibi illatam defensionem appellat. Tribulatio {192.382} enim Christianis defensio est, quia defendit eos in die iudicii. Nemo mihi adfuit dico,   sed omnes mei   dereliquerunt me. Non illis imputetur, quia hominis est timere. Nota quod non orat pro Alexandro qui invidentia faternitatem impugnando peccaverat, sed pro his qui non abruperant amorem, scilicet timore succubuerant, orat ut eis ignoscatur. Multum enim interest qui hoc modo, et eos qui illo modo peccant.   Dominus autem astitit mihi, et confortavit me, quanto plus ab hominibus relictus sum. Confortavit me dico,   ut per me predicatio impleatur et audiant omnes gentes quod liberatus sum de {192.383}   ore leonis, id est Neronis, de cuius manibus liberatus est a Domino, quando venit Romam, adductus ab his qui preerant Iudee, ob hoc quia Cesarem appellavit. Nam cum venisset Romam duobus annis mansit in libera custodia, et post etiam transivit ad nationes que erant in circuitu Rome. [Haimo.] Vel de manu leonis, id est diaboli, qui, sicut ait Petrus,   tamquam rugiens circuit querens quem devoret (1Pt.V, 8). Qui cum non potest a iustitia removere Apostolum, vel de vita vult tollere ne aliis prodesset. Quod quia non potest insultat ei Apostolus, dicens:   Liberavit me etiam Dominus ab omni opere malo, et salvum me faciet, ducens in regnum suum celeste, idem tibi sperare licet,   cui est   gloria in secula seculorum. {192.384}   Amen. [AMBROSIUS]   Saluta Priscam et Aquilam. Aquila erat vir Prisce: apud istos hospitabatur Apostolus.   Et Onesiphori domum, id est familiam.   Arastus remansit Corinthi; Trophimum autem reliqui infirmum Mileti, id est ideo hos nominat ut veniens per eos visitet.   Festina ante hiemem venire propter imbres et frigora, commonet ut autumno veniret.   Salutant te Eubolus, et Pudens, et Linus, et Claudia, fratres omnes. Post salutationem fratrum ipse salutat, quasi subscribens hoc modo:   Dominus Iesus sit   cum spiritu tuo, et cave ne admonitus irascaris, sed potius   gratia sit   vobiscum, id est maneat nostra dilectio.   Amen, id est fiat, vel vera sunt que hactenus dixi.
7 Quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (2Tim. Capitulum 4 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=70&chapitre=70_4)

Notes :